Thomae Aq. ad Rm 46

Lectio 5: Ad Romanos 9,24-33

46
075 (
Rm 9,24-33)

Postquam apostolus ostendit quod dei gratia datur hominibus ex divina electione, per quam homines ad gratiam vocantur, hic ostendit quod praedicta electio sive vocatio non solum pertinet ad iudaeos (ut ipsi poterant gloriari, propter hoc quod dicitur deut. Iv, 37: dilexi patres tuos), sed etiam ad gentes. Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi sicut in osea dicit, etc.; tertio ex dictis infert conclusionem, ibi quid ergo dicemus, etc.. Dicit ergo primo, dictum est quod sanctos praeparavit in gloriam, quos et vocavit, scilicet per gratiam suam, non solum ex iudaeis, sed etiam ex gentibus. Supra iii, 29: an iudaeorum deus tantum? nonne et gentium? soph. Ii, 11: adorabunt eum viri de loco suo omnes insulae gentium

Deinde cum dicit sicut in osea dicit, etc., probat propositum. Et primo quantum ad gentiles; secundo quantum ad iudaeos, ibi isaias autem clamat, etc.. Circa primum ponit duas auctoritates oseae loquentis pro gentibus, quarum prima promittit eis dona dei; secunda ipsam divinam filiationem, ibi et erit in loco ubi dictum, etc.. Dicit ergo primo: sicut, dominus, dicit in osea, quia ipse erat qui loquebatur in prophetis. Ii reg. Xxiii, 2: spiritus domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam. Unde et oseae i, 2 dicitur: principium loquendi domino in osea. Est autem considerandum quod a tribus bonis quae in iudaeis eminebant, gentiles erant alieni, quorum primum erat divinus cultus, ratione cuius dicebantur populus dei, quasi ei servientes et eius praeceptis obedientes. Unde in ps. Xciv, 7 dicitur: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Sed ab huius populi societate gentiles erant alieni, secundum illud ephes. Ii, 12: alienati a conversatione israel et hospites testamentorum. Sed per Christum facti sunt populus dei. Tit. Ii, 14: dedit semetipsum pro nobis, ut emundaret sibi populum acceptabilem

Et hoc est quod dicit vocabo non plebem meam, id est, gentilitatem quae non erat plebs mea, plebem meam, id est, ad hoc ut sit plebs mea. Secundum est privilegium dilectionis. Os. C. Iii, 1: diligit dominus filios israel, in eo scilicet quod eis multa beneficia inducentia ad specialem gratiam praestabat, a qua quidem dilectione gentiles olim erant exclusi. Eph. Iv, 18: alienati a veritate dei propter ignorantiam quae est in illis. Et ideo dicit et non dilectam, meam, scilicet gentilitatem, vocabo dilectam, meam. Eph. Ii, 13: vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Supra v, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Tertium est libertas a peccato originali, quae iudaeis in circumcisione conferebatur. Is. Xiv, 1: miserebitur dominus iacob. Sed huius miserationis gentiles non erant participes. Ez. Xvi, 4: quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus; et infra: non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de his, misertus tui. Sed postea per Christum sunt misericordiam consecuti. Ideo sequitur et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Tit. Iii, v. 5: secundum suam misericordiam salvos nos fecit, etc.. Haec autem auctoritas habetur oseae ii, 24 secundum lxx, loco cuius littera nostra habet: miserebor eius quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu

Deinde cum dicit et erit in loco, etc., inducit aliam auctoritatem quae habetur oseae i, 10: in qua eis repromittitur dignitas filiorum dei, de qua iudaei gloriabantur propter id quod dicitur is. I, 2: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Et deut. Xxxii, 6: nonne ipse est pater tuus? gentiles etiam non solum non dicebantur filii, quod pertinet ad eos qui ex amore deo serviunt et spiritu dei aguntur, ut supra cap. Viii, 14 dictum est, sed nec etiam digni erant ut populi dei dicerentur, quod pertinere poterat etiam ad eos qui spiritum servitutis acceperant in timore. Unde dicit et erit in loco, id est, in iudaea, ubi dictum est eis, scilicet gentilibus a iudaeis quasi ex persona dei loquentibus, non plebs mea vos, quia non reputabant eos populum dei, ibi, id est etiam apud iudaeos credentes, vocabuntur filii dei. Vel in loco, id est toto mundo in quo convertentur ad fidem, ut detur intelligi quod non hoc modo convertentur sicut proselyti, quos iudaei faciebant, qui suis locis derelictis in iudaeam pergebant; hoc autem non ita futurum esse in his qui ad Christum convertendi erant ostenditur soph. Ii, 11: adorabunt eum viri de loco suo. Unicuique ergo in loco suo habitanti, ubi dictum est eis, olim ex divina sententia, non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii dei per divinam adoptionem. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri his qui credunt in nomine eius

Deinde cum dicit isaias autem clamat, etc., probat propositum quantum ad iudaeos per auctoritatem isaiae. Et ponit duas auctoritates, quarum prima videtur pertinere ad omnes credentes ex iudaeis, secunda specialiter ad apostolos, ibi et sicut praedixit, etc.. Dicit ergo primo: dictum est per oseam pro gentibus, isaias autem clamat, id est aperte loquitur pro conversione israel. Is. Lviii, 1: clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. In hac autem prima auctoritate, primo, ponit paucitatem conversorum israel, dicens si fuerit numerus filiorum israel quasi arena maris, id est innumerabiles prae multitudine gentium. Gen. Xxii, 17: multiplicabo semen tuum velut arenam maris etc.. Iii reg. Iv, 20: iuda et israel innumerabiles quasi arena maris. Reliquiae salvae fient, id est non omnes, nec maior pars, sed aliqui pauci qui relinquentur ex excidio aliorum. Mich. Vii, v. 1: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Infra xi, 5: reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt

Secundo, ibi verbum enim consummans, etc., assignat causam salutis, et, primo, ponit efficaciam evangelici verbi, dicens verbum enim consummans et abbrevians in aequitate. Ubi notatur duplex efficacia evangelici verbi. Prima est, quia consummans, id est, perficiens; ut enim dicitur hebr. Vii, 19: nihil ad perfectum adduxit lex. Dominus autem dicit, matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere: tum quia figuris legis veritatem adhibuit, tum quia praecepta legis moralia debito modo exposuit, et occasiones transgrediendi abstulit, et etiam eis consilia perfectionis adiunxit. Unde et iuveni diviti matth. C. Xix, 21, qui omnia mandata legis servaverat, dixit: unum tibi deest, si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, etc.. Et propter hoc discipulis suis dicebat matth. C. V, 49: estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est. Secunda efficacia est abbreviandi, et haec convenienter primae adiungitur, quia quanto aliquod verbum est magis perfectum, tanto est altius, et per consequens magis simplex et breve. Est autem verbum evangelii abbrevians verba legis, quia omnia sacrificia figuralia legis in uno vero sacrificio comprehendit, quo Christus obtulit seipsum pro nobis hostiam, ut dicitur ephes. V, 2. Omnia vero praecepta legis moralia in duobus praeceptis charitatis concludit matth. Xxii, 40: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Unde dicit abbrevians in aequitate, vel quia nihil est praetermissum de multitudine figurarum et praeceptorum legis, quin sub brevitate evangelii comprehenderetur; vel quia nihil ipsorum remanet observandum quod est aequum secundum dictamen rationis naturalis ps. Cxviii, 72: omnia mandata tua aequitas. Subaudiendum est autem erit ut sit sensus: verbum evangelii erit abbrevians et consummans in aequitate

Secundo cum dicit quod verbum, etc., assignat rationem praedictae efficaciae, dicens quia dominus super terram, existens, id est in terris tamquam homo inhabitans (secundum illud baruch iii, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est) faciet verbum breviatum. Perfectius enim debet esse verbum et maioris virtutis quod ipse dominus deus carnem indutus locutus est per semetipsum, quam verba quae locutus est per prophetas, secundum illud hebr. I: multifarie multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, etc.. Vel aliter: quia dominus, scilicet deus pater, faciet super terram verbum breviatum, id est incarnatum, quia filius dei exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Dicitur autem exinanitum vel breviatum, non quia aliquid subtractum sit plenitudini vel magnitudini divinitatis ipsius, sed quia nostram exilitatem et parvitatem suscepit. Habetur autem haec auctoritas is. X, 22, ubi secundum litteram nostram sic dicitur: si fuerit populus tuus israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo. Consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim et abbreviationem dominus deus exercituum faciet in medio omnis terrae

Deinde cum dicit et sicut praedixit isaias, etc., inducit auctoritatem pertinentem specialiter ad apostolos, dicens et sicut praedixit isaias i, 9: nisi dominus sabaoth, id est, exercituum vel virtutum, reliquisset nobis, scilicet ex sua misericordia, semen, id est, verbum evangelii; lc. Viii, 11: semen est verbum dei. Vel, semen, id est Christum, gal. Iii, 16: et semini tuo qui est Christus. Vel, semen, id est, apostolos, is. Vi, 13: semen sanctum erit id quod steterit in ea. Sicut sodoma facti essemus, et sicut gomorrha similes fuissemus. Gravius enim fuit peccatum iudaeorum quam sodomorum. Thr. Iv, 6: maior effecta est iniquitas populi mei peccato sodomorum. Et ez. Xvi, 48: non fecit sodoma ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae. Et ideo quod iudaei non sunt totaliter exterminati sicut sodomitae, est divinae misericordiae imputandum. Thr. Iii, 22: misericordiae domini quia non sumus consumpti

Deinde cum dicit quid ergo dicemus? infert conclusionem ex dictis. Et primo quantum ad gentes; secundo, quantum ad iudaeos, ibi israel vero, etc.. Circa primum duo facit

Primo concludit quod intendit, dicens: quid ergo dicemus, ex consideratione praedictorum? hoc, inquam, quod gentes apprehenderunt, id est, consecutae sunt, iustitiam, scilicet qua vocantur filii. I cor. Vi, 11: et hoc quidem fuistis, sed iustificati estis

Et hoc quidem ex vocatione divinae electionis, non ex meritis, quod patet per hoc quod dicit quae non sectabantur iustitiam, secundum illud ephes. Ii, 12: eratis in illo tempore sine Christo alienati a conversatione israel

Secundo, exponit quod dixerat. Iustitiam autem quae ex fide est, non eam quae in operibus consistit. Non enim ad hoc gentes conversae sunt, ut iustitiam legalem observent, sed ut iustificentur per Christi fidem. Supra iii, 22: iustitia autem dei per fidem iesu Christi

Deinde cum dicit israel vero, etc., inducit conclusionem quantum ad iudaeos. Et primo concludit quod intendit, dicens: israel vero, id est, populus iudaeorum, sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Dicitur lex iustitiae lex spiritus vitae, per quam homines iustificantur, ad quam iudaeorum populus non pervenit: quam tamen sectabatur observando umbram huius spiritualis legis, quae consistit in observationibus legalibus. Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum bonorum. Vel sectando legem iustitiae, id est legem moysi, quae est lex iustitiae si sit bene intellecta: quia docet iustitiam. Vel dicitur lex iustitiae, quia facit homines iustos non vere, sed exterius dum peccata vitantur, non ex amore sed timore poenae quam lex infligebat. Is. Li, 1: audite me, qui sequimini quod iustum est, et quaeritis dominum. Et in eodem: audite me qui scitis iustum, populus meus, lex mea in cordibus eorum

Secundo assignat causam, dicens quare, scilicet dum sectarentur legem ad legem iustitiae non pervenerunt? quia scilicet non per debitam viam sectabantur

Et hoc est quod subdit quia non ex fide, scilicet Christi quaerebant iustificari, sed quasi ex operibus legis. Sequebantur enim figuram et repudiaverunt veritatem. Supra c. Iii, 20: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo

Tertio manifestat causam propositam, et primo proponit manifestationem, dicens: offenderunt enim in lapidem offensionis, id est ad Christum qui assimilatur lapidi offensionis, in hoc quod sicut lapis in quem homo offendit non cavetur propter suam parvitatem, ita iudaei videntes Christum infirmitate nostra contentum, non caverunt in eum offendere. Is. Liii, 3: quasi absconditus vultus eius, et despectus, unde non reputavimus eum. Ier. Xiii, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, id est ad Christum et eius apostolos qui dicuntur montes caliginosi, propter hoc quod eorum dignitas et magnitudo latebat

Secundo ad hoc inducit auctoritatem, dicens sicut scriptum est, in isaia scilicet. Componit autem apostolus verba isaiae in diversis locis scripturae. Nam is. Xxviii, v. 16 dicitur: ecce ego mittam in fundamentis sion lapidem. Lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum. Qui crediderit, non festinet. Et hinc sumitur principium auctoritatis: ecce ponam in sion lapidem, scilicet quasi fundamentum, in quo designatur quod Christus divina ordinatione constitutus erat ecclesiae fundamentum. I cor. Iii, 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus iesus. Legitur etiam is. Viii, 14: in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus israel. Et hinc sumitur medium auctoritatis quo dicit lapidem offensionis et petram scandali, ut offensio referatur ad ignorantiam, quia, ut dicitur i cor. Ii, 8, si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. Scandalum autem referendum est ad impactionem et casum, quo per infidelitatem ceciderunt, Christum et eius apostolos persequentes. I cor. I, 23: nos praedicamus Christum crucifixum, iudaeis quidem scandalum. Lc. Ii, 34: ecce hic positus est in ruinam, etc.. Finis autem auctoritatis sumitur isaiae c. Xxviii, 16: qui crediderit, non festinet, loco cuius hic dicitur: omnis qui credit in eum non confundetur, quia scilicet consequetur mercedem ab eo. Eccli. Ii, 8: qui timetis deum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Ponit autem apostolus haec verba secundum litteram lxx. Et ad hunc sensum pertinet quod in littera nostra dicitur: qui crediderit, non festinet. Ille enim festinare videtur, qui delusum se reputat, quia cito non adipiscitur quod sperabat.




CAPUT 10

Lectio 1: Ad Romanos 10,1-9

47
075 (
Rm 10,1-9)


Postquam apostolus ostendit quomodo per electionem gratiae dei gentiles sunt ad fidem vocati et etiam aliqui ex iudaeis de maiori parte populi iudaici offendentibus et scandalizatis, hic agit specialiter de casu iudaeorum. Et circa hoc tria facit

Primo manifestat causam casus eorum quem supra tetigerat; ex qua ostenditur casus eorum esse miserandus; secundo, ostendit casum eorum non esse universalem, ibi cap. Xi dico ergo: numquid, etc.; tertio ostendit casum eorum non esse inutilem neque irreparabilem, ibi dico ergo: numquid, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit casum eorum esse miserandum ex sua causa; secundo ostendit quod non est totaliter excusabilis, ibi sed dico: numquid non audierunt, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit se ad iudaeos habere miserationis affectum; secundo ostendit causam miserationis, ibi testimonium enim illis, perhibeo, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod iudaei in legem iustitiae non pervenerunt propter hoc quod offenderunt in lapidem offensionis, nec tamen contra eos indignor sed eorum misereor. Et ideo dico vobis, o fratres, qui conversi estis tam ex gentibus quam ex iudaeis. Matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis, voluntas quidem cordis mei, id est ex intimo cordis affectu procedens est ad salutem eorum, ut scilicet ipsi salventur sicut et ego salvatus sum. I cor. Vii, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum. Act. Xxvi, 29: opto apud deum omnes qui audiunt tales fieri, qualis et ego sum. Et in hoc deo conformabatur, qui, ut dicitur i tim. Ii, 4, vult omnes homines salvos fieri. Nec sola voluntas est in salutem eorum, sed etiam voluntatis effectus; unde subdit et obsecratio, scilicet mea, fit ad deum pro illis in salutem. I reg. Xii, 23: absit a me hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis. Iac. Ult.: orate pro invicem ut salvemini. Et ex hoc patet, quod orandum est pro infidelibus ut salventur, quia et ipsa fides est donum dei. Eph. Ii, 8: gratia salvati estis per fidem, et non ex vobis, dei enim donum est

Deinde, cum dicit testimonium, etc., assignat causam suae miserationis, quia scilicet non ex certa malitia, sed ex ignorantia peccabant. Et circa hoc tria facit

Primo enim proponit eorum ignorantiam; secundo ostendit quid ignorabant, ibi ignorantes enim dei, etc.; tertio ostendit veritatem eorum quae ignorabant, ibi moyses enim dicit, etc.. Dicit ergo primo: ideo salutem eorum volo, et propter hoc oro, misertus eorum, quia testimonium perhibeo de illis quod aemulationem quidem dei habent, scilicet quia zelo dei Christum et eius membra persequuntur. Io. Xvi, 2: veniet hora, in qua omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo. Et huius rei testis esse poterat, quia et ipse aliquando fuerat in simili causa. Phil. Iii, 6: secundum aemulationem persecutus sum ecclesiam dei. Sed non secundum scientiam, quia scilicet eorum zelus per rectam scientiam non ordinatur dum ignorant veritatem. Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. I cor. Xiv, 38: si quis autem ignorat, ignorabitur

Deinde, cum dicit ignorantes enim, etc., ostendit cuius rei scientiam non haberent. Et primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi finis enim legis Christus, etc.. Dicit ergo primo: recte dico quod non secundum scientiam, ignorantes enim dei iustitiam, scilicet qua deus per fidem iustificat, supra iii, 22: iustitia autem dei per fidem iesu Christi et quaerentes statuere, id est, firmare, suam, scilicet iustitiam, quae consistit in operibus legis, quae secundum eorum opinionem non expectabat aliquid a deo, sed solum ex arbitrio operantium erat. Et ideo dicit eorum esse iustitiam, quasi humanam et non divinam, secundum illud supra iv, 2: si abraham ex operibus legis iustificatus est, habet gloriam, scilicet apud homines, sed non apud deum. Iustitiae enim dei non sunt subiecti, id est, nolunt subiici Christo, per cuius fidem iustificantur homines a deo. Ps. Lxi, 1: nonne deo subiecta erit anima mea? supra c. Iii, 19: ut subditus fiat omnis mundus deo. Ex. X, 3: usquequo non vis subiici mihi? deinde cum dicit finis legis Christus, etc., manifestat quod dixerat, scilicet eos dei iustitiam ignorare et quod ei subiici nolunt, cum tamen iustitiam legalem statuere velint. Circa quod considerandum est, quod sicut etiam philosophi dicunt, intentio cuiuslibet legislatoris est facere homines iustos: unde multo magis lex vetus hominibus divinitus data ordinabatur ad faciendum homines iustos. Hanc tamen iustitiam lex per semetipsam facere non poterat, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ut dicitur hebr. Vii, 19, sed ordinat homines in Christum quem promittebat, et praefigurabat. Gal. Iii, 24: lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur

Et hoc est quod dicit Christus enim est finis legis, ad quem scilicet tota lex ordinatur. Ps. Cxviii, 96: omnis consummationis vidi finem. Finis, inquam, ad iustitiam, ut scilicet homines per Christum iustitiam consequantur, quam lex intendebat. Supra c. Viii, 3: quod impossibile erat legi, mittens deus filium suum, damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis

Et hoc dico omni credenti, quia per fidem suos iustificat. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri his qui credunt in nomine eius

Deinde, cum dicit moyses enim, etc., probat veritatem eorum quae iudaei ignorabant, scilicet quod iustitia dei sit perfectior quam iustitia legalis et hoc auctoritate ipsius moysi veteris legislatoris

Primo ergo per eius verba ostendit conditionem iustitiae legalis; secundo, conditionem iustitiae fidei, ibi quae autem ex fide est, etc.. Dicit ergo primo: recte distinxi iustitiam humanam a iustitia dei, moyses enim scripsit, lev. Xviii, 5: quoniam homo qui fecerit iustitiam quae ex lege est, vivet in ea. Ubi sic littera nostra habet: custodite leges meas atque iudicia, quae faciens homo, vivet in eis. Et ez. Xx, 13: iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo, vivet in eis, quia scilicet hoc commoditatis consequebatur homo per legis observantiam, ne occideretur tamquam legis transgressor. Hebr. X, v. 28: irritam quis faciens legem moysi, absque ulla misericordia moritur. Lev. Xx, 9: qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur, et sic de aliis. Possumus ulterius dicere quod per legis observationem homo ordinatur in vita praesenti: promittebat enim lex temporalia bona, et quaedam mandabat, quae ad ordinationem carnalis vitae pertinebant, hebr. C. Ix, 10: iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Sed contra videtur esse quod dominus dicit, matth. Xix, 16 ss., quaerenti: quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? respondit: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Unde et supra v, 20 super illud: lex autem subintravit, dicit quaedam glossa: iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat aeternam. Sed haec intelligenda sunt secundum spiritualem sensum legis, qui pertinet ad fidem Christi. Sed quod hic dicitur, refertur ad interiorem legis sensum, secundum quem lex de vita aeterna mentionem non faciebat

Deinde cum dicit quae autem ex fide est iustitia, etc., inducit auctoritatem moysi de iustitia fidei. Et primo moyses ostendit certitudinem fidei, quae debet esse in corde hominis; secundo fidei effectum, ibi sed quid dicit scriptura, etc.. Dicit ergo primo: non solum loquitur moyses de iustitia legis, sed etiam ipse sic dicit de iustitia quae est ex fide. Quae autem est ex fide iustitia, sic dicit, id est sic loquitur in corde hominis: ne dixeris in corde tuo, scilicet dubitando, quis ascendit in caelum? quasi hoc impossibile reputans, sicut et prov. Xxx, 4 quaeritur: quis ascendit in caelum atque descendit? quia scilicet hoc tenere quasi impossibile, est deducere Christum a caelo, id est, asserere quod Christus non sit in caelo, contra id quod dicitur io. Iii, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Eph. Iv, 9: qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes caelos. Aut etiam ne dixeris: quis descendit in abyssum, id est, in infernum, quasi reputans hoc esse impossibile; hoc enim negare, est revocare Christum ex mortuis, scilicet negare eum non esse mortuum. Ipse enim moriens in abyssum descendit. Eccli. Xxiv, 45: penetrabo inferiores partes terrae. Et secundum hoc prohibet dubitari de duobus articulis fidei Christi, scilicet de eius ascensione, et de eius morte et descensu ad inferos, quorum primum pertinet ad maximam Christi exaltationem; secundum ad maximam eius humiliationem. Potest autem et aliter exponi, ut dicatur nobis certitudo duorum articulorum; primo quidem incarnationis, qua de caelis ad terram descendit; ut sit sensus ne dixeris in corde tuo, quis ascendit in caelum? et exponitur supplendo, id est, Christum deducere; quasi dicat: quis ascendit in caelum ad deducendum Christum ad nos? quod quidem non fuit necessarium, quia ipse propria virtute descendit

Secundo autem, resurrectionis, cum subdit aut etiam ne dixeris quis descendet in abyssum? et supplendo additur hoc est Christum a mortuis revocare, quasi dicat: illuc descendit, ut inde posset Christum revocare, sicut ex persona insipientium dicitur sap. Ii, v. 1: non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et hic sensus congruit verbis moysi; dicitur enim deut. Xxx, 11 s. Secundum litteram nostram: mandatum quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, neque in caelo situm, ut possitis dicere: quis nostrum valet ad caelum conscendere, ut deferat illud ad nos? nec est inconveniens si quod moyses dixit de mandato legis, hoc apostolus attribuit Christo: quia Christus est verbum dei, in quo sunt omnia dei mandata. Sic ergo intelligendum est quod dixit: quis ascendit in caelum, id est, Christum deducere? ac si dicat: quis potest in caelum conscendere, ut verbum dei inde deferat ad nos? et idem est dicendum in alio quod sequitur

Deinde cum dicit sed quid dicit scriptura, etc., ostendit fructum fidei per eiusdem auctoritatem. Et primo proponit auctoritatem; secundo exponit eam, ibi hoc est verbum fidei, etc.; tertio probat expositionem esse convenientem, ibi corde enim creditur, etc.. Dicit ergo primo: sed quid dicit scriptura? hoc, inquam, prope est verbum in ore tuo et in corde tuo. Sic enim post praemissa verba deut. Sequitur: iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo. Quasi dicat: non solliciteris quod tibi desit verbum fidei iustificantis, propter hoc quod Christus est in caelo secundum naturam divinam, aut quod descendit in infernum propter mortem humanitatis, quia ipse descendens de caelo et resurgens ab inferis, impressit verbum fidei in ore tuo et in corde tuo. Unde quod dicit prope est, potest referri ad hoc quod verbum dei sumus adepti per Christum incarnatum et resurgentem. Hebr. Ii, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum. Ier. I, 9: ecce dedi verba mea in ore tuo. Vel, secundum glossam, quod dicit, prope, referendum est ad utilitatem, secundum quod dicimus, prope apud nos esse quod nobis est commodum et utile. Verbo enim dei cor nostrum mundatur. Io. Xv, 3: iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Vel potest referri ad hoc quod verba fidei etsi sint supra rationem, eccli. Iii, 25: plurima supra sensum hominis monstrata sunt tibi, non tamen sunt contra rationem, quia veritas non potest esse veritati contraria. Ps. Xcii, 7: testimonia tua credibilia facta sunt nimis

Deinde cum dicit hoc est verbum, etc., exponit auctoritatem praedictam. Et primo ostendit quid sit illud verbum de quo moyses loquitur, dicens hoc est verbum fidei quod praedicamus. Ii tim. Iv, v. 2: praedica verbum. Ier. Xxiii, 28: qui habet sermonem meum, loquatur sermonem vere

Secundo exponit quomodo hoc verbum est in ore per confessionem, et in corde per fidem

Et hoc est quod subdit quia si confitearis in ore tuo dominum iesum Christum scilicet recognoscens eum dominum, subiiciendo sibi tuum affectum, secundum quod dicitur i cor. Xii, 3: nemo potest dicere, dominus iesus, nisi in spiritu sancto; et iterum si credideris in corde tuo, scilicet fide formata, quae per dilectionem operatur, ut dicitur gal. V, 6, quod deus illum suscitavit a mortuis, ps. Xl, 10: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me, quia, ut dicitur ii cor. Ult.: resurrexit ex virtute dei, quae est communis sibi et patri; salvus eris, scilicet salute aeterna, de qua dicitur is. Xlv, 17: salvatus est israel in domino salute aeterna. Quod autem dicit dominum iesum, ad mysterium incarnationis refertur. Quod autem sequitur Christum, manifeste ad resurrectionem refertur. De quibus duobus articulis supra fecerat mentionem.



Lectio 2: Ad Romanos 10,10-17

48
075 (
Rm 10,10-17)

Postquam praemiserat apostolus exponendo verbum moysi, quod confessio oris et fides cordis operantur salutem, proponens hoc causa exempli in duobus articulis, de quibus videbatur moyses fecisse mentionem, hic probat quod dixerat in universali. Et circa hoc tria facit

Primo ostendit quod per fidem et confessionem homo consequitur salutem; secundo ponit salutis ordinem, ibi quomodo ergo invocabunt, etc.; tertio infert quamdam conclusionem ex dictis, ibi ergo fides ex auditu, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit quod intendit, dicens: recte dico, quod si confitearis ore et credas corde, salvus eris; corde enim creditur, ab homine, ad iustitiam, id est ad hoc ut iustitiam per fidem consequatur. Supra v, 1: iustificati igitur ex fide. Signanter autem dicit corde creditur, id est voluntate. Nam caetera, quae ad exteriorem dei cultum pertinent, potest homo nolens sed credere non potest nisi volens. Intellectus enim credentis non determinatur ad assentiendum veritati ex necessitate rationis, sicut intellectus scientis, sed ex voluntate: et ideo scire non pertinet ad iustitiam hominis, quae est in voluntate, sed credere. Gen. Xv, v. 6: credidit abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Postquam autem homo est iustificatus per fidem, oportet quod eius fides per dilectionem operetur ad consequendam salutem. Unde subdit ore autem confessio fit ad salutem, scilicet aeternam consequendam. Is. Li, 8: salus autem mea in sempiternum erit. Est autem triplex confessio necessaria ad salutem

Primo quidem confessio propriae iniquitatis, secundum illud ps. Xxxi, 5: dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam domino, quae est confessio poenitentis. Secunda confessio est per quam homo confitetur dei bonitatem misericorditer beneficia praestantis ps. Cxvii, 1: confitemini domino quoniam bonus, et haec est confessio gratias agentis. Tertia est confessio divinae veritatis matth. X, 32: omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo; et haec confessio est credentis, de qua nunc apostolus loquitur. Haec autem est necessaria ad salutem pro loco et tempore, quando scilicet exposcitur fides alicuius, scilicet a persecutore fidei, vel quando periclitatur fides aliena: sicut praecipue praelati debent praedicare fidem subditis suis. Et ideo baptizati liniuntur chrismate in fronte signo crucis, ut ipsum crucifixum confiteri non erubescant. Supra i, 16: non enim erubesco evangelium. Ita est autem et de omnibus virtutum actibus, qui pro loco et tempore sunt necessarii ad salutem. Nam praecepta affirmativa quae de his dantur, obligant semper, sed non ad semper

Secundo, ibi: dicit enim scriptura, etc., probat per auctoritatem, dicens: dicit enim scriptura, scilicet is. Xxviii, 16, omnis qui credit in illum, fide scilicet formata, non confundetur, scilicet quasi deficiens a salute. Eccli. Ii 8: qui timetis dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Littera vero nostra habet: qui crediderit, non festinet, ut supra dictum est

Tertio, ibi non enim est distinctio, etc., probat hoc esse universaliter intelligendum, cum isaias indefinite hoc proponat. Et, primo, proponit quod intendit, dicens: ideo dictum est omnis qui credit, etc., non enim est distinctio quantum ad hoc iudaei et graeci. Col. Iii, 11: ubi non est gentilis et iudaeus, circumcisio et praeputium, etc.

Secundo probat per rationem quae duplici modo innititur, quorum primum tangit, dicens nam idem dominus omnium. Supra iii, v. 29: an iudaeorum deus tantum? nonne et gentium? ps. Xlvi, 7: rex omnis terrae deus. Et ideo ad ipsum pertinet providere omnium saluti. Secundum medium tangit, dicens dives est in omnes qui invocant illum. Si enim non esset tantae bonitatis quod sufficeret ad satisfactionem utriusque, posset putari quod non omnibus credentibus provideret, sed divitiae bonitatis eius et misericordiae indeficientes sunt. Supra ii, 4: an divitias bonitatis eius contemnis? eph. Ii, 4: deus autem qui dives est in misericordia, etc.

Tertio probat idem per auctoritatem quae habetur ioel. Ii, 32: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Est autem invocare, in se vocare per affectum et devotum cultum. Ps. Xc, 15: invocabit me, et ego exaudiam eum

Deinde cum dicit quomodo ergo invocabunt, etc. Ponit ordinem quo quis vocatur in salutem, quae est ex fide. Et circa hoc duo facit

Primo ostendit quod ea quae sunt posteriora in hoc ordine, sine prioribus esse non possunt; secundo ostendit quod, positis prioribus, non est necessarium posteriora poni, ibi sed non omnes obediunt evangelio. Circa primum duo facit

Primo ponit ordinem eorum quae requiruntur ad salutem; secundo confirmat quod supposuerat per auctoritatem, ibi sicut scriptum est. Ponit autem primo quinque per ordinem, incipiens ab invocatione ad quam, secundum auctoritatem prophetae, sequitur salus. Dicit ergo quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? quasi dicat: sine dubio invocatio salutem facere non potest, nisi fide praecedente. Pertinet autem invocatio ad confessionem oris quae ex fide cordis procedit. Ps. Cxv, 10: credidi, propter quod locutus sum. Ii cor. Iv, 13: nos credidimus, propter quod et loquimur

Secundo a fide ascendit vel procedit ad auditum, dicens aut quomodo credent ei quem non audierunt? illa enim homo credere dicitur quae sibi ab aliis dicuntur quae ipse non videt. Io. Iv, 42: iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi, etc.. Est autem duplex auditus: unus quidem interior, quo quis audit a deo revelante, ps. Lxxxiv, 8: audiam quid loquatur in me dominus deus; alius autem auditus est, quo aliquis audit ab homine exterius loquente. Act. C. X, 44: adhuc loquente petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Primus autem auditus non communiter pertinet ad omnes, sed proprie pertinet ad gratiam prophetiae, quae est gratia gratis data distincte aliquibus, sed non omnibus, secundum illud i cor. Xii, 4: divisiones gratiarum sunt. Sed quia nunc loquitur de eo quod indistincte ad omnes pertinere potest, secundum illud quod supra dixit non enim est distinctio, ideo relinquitur quod hoc sit intelligendum de secundo auditu. Et ideo subdit: quomodo ergo audient sine praedicante? auditus enim exterior est passio quaedam audientis, quae absque actione loquentis esse non potest. Unde et dominus mandavit discipulis, matth. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. Ea vero quae fidei sunt, praedicatores a semetipsis non habent, sed a deo. Is. Xxi, v. 10: quae audivi a domino deo exercituum annuntiavi vobis. I cor. Xi, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis. Et ideo apostolus quarto subdit quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? quasi dicat, non digne. Ier. Xxiii, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Mittuntur autem aliqui a domino dupliciter. Uno modo immediate ab ipso deo per inspirationem internam. Is. Xlviii, 16: et nunc dominus deus misit me, et spiritus eius. Huius autem missionis signum quandoque quidem est sacrae scripturae auctoritas, unde ioannes baptista cum quaereretur ab eo quis esset, auctoritatem prophetae induxit, dicens: ego vox clamantis in deserto, dirigite viam domini, sicut dixit isaias propheta, ut legitur io. I, 23. Quandoque autem signum huius missionis est veritas eorum quae annuntiantur. Unde per contrarium dicitur deut. Xviii, 22, quod hoc habebit signum: quod in nomine domini propheta praedixerit et non evenerit, hoc dominus non est locutus. Quandoque vero signum huius missionis est operatio miraculi. Unde dicitur ex. Iv, 1, quod cum dixisset moyses domino: non credent mihi, nec audient vocem, scilicet illi ad quos mittor, dominus dedit ei potestatem signa faciendi. Nec tamen ista duo ultima sufficienter demonstrant dei missionem, praesertim cum aliquis annuntiat aliquid contra fidem. Dicitur enim deut. Xiii, 1 s.: si surrexerit in medio tui propheta, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, eamus et sequamur deos alienos, non audies verba illius. Alio modo mittuntur aliqui a deo mediante auctoritate praelatorum, qui gerunt vicem dei. Ii cor. Viii, 18: misimus cum illo fratrem nostrum, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias

Deinde, cum dicit sicut scriptum est, inducit auctoritatem ad probandum hoc ultimum, quod dixerat de missione praedicatorum, dicens sicut scriptum est, scilicet is. C. Lii, 7: quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ubi littera nostra sic habet: quam pulchri supra montes pedes praedicantis et annuntiantis pacem, annuntiantis bonum. Et similiter habetur nahum i, 15: ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. In his autem verbis, primo, commendatur processus praedicatorum, cum dicit quam speciosi pedes, quod dupliciter potest intelligi. Uno modo ut per pedes intelligantur eorum processus, quia scilicet ordinate procedunt, non usurpantes sibi praedicationis officium. Cant. Vii, 1: quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. Alio modo possunt intelligi per pedes affectus qui rectitudinem habent, dum non intentione laudis aut lucri verbum dei annuntiant, sed propter hominum salutem et dei gloriam. Ez. I, 7: pedes eorum, pedes recti

Secundo tangit praedicationis materiam, quae quidem est duplex. Praedicant enim ea quae sunt utilia ad vitam praesentem, quod designat cum dicit: evangelizantium pacem, scilicet triplicem

Primo quidem annuntiant pacem quam Christus fecit inter homines et deum. Ii cor. V, v. 19: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Et posuit in nobis verbum reconciliationis. Supra v, 1: pacem habeamus per iesum Christum ad dominum

Secundo annuntiant pacem habendam cum omnibus hominibus. Infra xii, 18: si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes

Tertio annuntiant ea per quae homo potest habere pacem in semetipso. Ps. Cxviii, v. 165: pax multa diligentibus legem tuam, domine. Et sub his tribus continentur omnia quae in hac vita sunt utilia ad salutem, vel quantum ad deum, vel quantum ad proximum, vel quantum ad semetipsum. Praedicant etiam ea quae speramus habere in alia vita

Et quantum ad hoc dicit evangelizantium bona. Lc. Xii, 44: super omnia bona sua constituet eum

Deinde, cum dicit sed non omnes obediunt evangelio, etc., ostendit ex prioribus non semper sequi posteriora. Licet namque non possit esse quod quis credat nisi audiat a praedicante, non tamen quicumque audit a praedicante credit, et hoc est quod subdit sed non omnes obediunt evangelio. Ii thes. Iii, 2: non enim omnium est fides. Hoc autem dicit ideo ut ostendatur quod verbum exterius loquentis non est causa sufficiens fidei, nisi cor hominis attrahatur interius virtute dei loquentis, io. Vi, 45: omnis qui audivit a patre meo et didicit, venit ad me

Et sic quod homines credunt, non est attribuendum praedicatoris industriae. Per hoc etiam ostenditur quod omnes increduli non excusantur a peccato sed illi qui non audiunt et non credunt. Io. Xv, 22: si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo

Et hoc etiam magis consonat his quae apostolus posterius dicet

Secundo, ad hoc inducit auctoritatem, cum subdit isaias enim dicit: domine, quis credidit auditui nostro? quasi diceret: rarus. Ez. Ii, 6: increduli et subversores sunt tecum. Mich. Vii, 1: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Quod quidem isaias dixit praevidens iudaeorum infidelitatem futuram. Eccli. C. Xlviii, 27: spiritu magno vidit ultima, etc.. Dicit autem auditui nostro, vel propter id quod a deo audierunt; sicut dicitur in abdia v. 1: auditum audivimus a domino, et legatos ad gentes misit; vel propter id quod homines ab apostolis audiebant. Ez. Xxxiii, v. 32: audiunt verba tua, et non faciunt ea

Deinde, cum dicit ergo fides ex auditu, etc., infert conclusionem ex dictis, dicens: ergo ex quo aliqui non credunt nisi audierint, fides est ex auditu. Ps. Xvii, 45: in auditu auris obedivit mihi. Sed contra videtur esse quod fides est virtus infusa divinitus. Phil. I, 29: vobis datum est, ut in ipsum credatis. Dicendum est ergo, quod ad fidem duo requiruntur: quorum unum est cordis inclinatio ad credendum et hoc non est ex auditu, sed ex dono gratiae; aliud autem est determinatio de credibili et istud est ex auditu. Et ideo cornelius qui habebat cor inclinatum ad credendum, necesse habuit ut ad eum mitteretur petrus, qui sibi determinaret quid esset credendum. Ex eo vero quod dixerat: quomodo audient sine praedicante? et quomodo praedicabunt, nisi mittantur? concludit auditus autem, scilicet credentium, est per verbum praedicatorum quod est verbum Christi, vel quia est de Christo, i cor. I, 23: nos praedicamus Christum iesum, vel quia a Christo habent quod mittantur i cor. Xi, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis.




Thomae Aq. ad Rm 46