Thomae Aq. ad Rm 49

Lectio 3: Ad Romanos 10,18-21

49
075 (
Rm 10,18-21)

Postquam apostolus ostendit casum iudaeorum esse miserandum, quia ex ignorantia peccaverunt, hic ostendit quod eorum talis casus non est excusabilis ex toto, quia eorum ignorantia non fuit invincibilis vel ex necessitate existens, sed quodammodo voluntaria

Et hoc quidem ostendit dupliciter

Primo quidem per hoc quod audierunt ex doctrina apostolorum; secundo, per hoc quod cognoverunt ex doctrina legis et prophetarum, ibi sed dico, numquid israel non cognovit? circa primum duo facit

Primo proponit quaestionem, dicens: dictum est quod fides est ex auditu et non possunt homines credere ei quem non audierunt, dico ergo numquid non audierunt? ut scilicet per hoc possint excusari totaliter ab incredulitate, secundum illud io. Xv, 22: si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent

Secundo ad quaestionem respondet interveniendo per auctoritatem ps. Xviii, v. 5 dicentis in omnes terram exivit sonus eorum, scilicet apostolorum, id est fama eorum exivit in omnem terram, non solum iudaeorum sed etiam omnium gentium. Iob c. Xxviii, 22: perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius, scilicet sapientiam per apostolos praedicatam. Et dominus eis praeceperat matth. Ult. Xxviii, v. 19: euntes in universum mundum, praedicate evangelium omni creaturae. Et verba eorum, scilicet distincta eorum doctrina, exierunt in fines orbis terrae. Ad litteram: usque ad fines mundi. Is. Xxiv, 16: a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti. Et xlix, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et est notandum quod secundum augustinum haec verba nondum erant completa, quando apostolus talia loquebatur sed praevidebat ea esse complenda. Et ideo utitur praeterito pro futuro, propter certitudinem divinae praeordinationis: sicut etiam david, cuius verba assumit apostolus, manifeste utebatur praeterito pro futuro. Et ideo hoc dicit augustinus, quia adhuc tempore suo dicit fuisse quasdam gentes in africae partibus, quibus non erat fides Christi praedicata. Chrysostomus autem super matth. E contrario dicit hoc quod hic dicitur, completum fuisse tempore apostolorum, exponens sic quod habetur matth. Xxiv, 14: et oportet hoc evangelium praedicari in universo orbe et tunc veniet consummatio, idest, destructio ierusalem. Utrumque autem est aliqualiter verum. Tempore enim apostolorum, ad omnes gentes etiam usque ad fines mundi pervenit aliqua fama de praedicatione apostolorum per ipsos apostolos vel discipulos eorum. Matthaeus namque praedicavit in aethiopia, thomas in india, petrus et paulus in occidente

Et hoc est quod chrysostomus dicere intendit. Non tamen sic fuit impletum tempore apostolorum, quod in omnibus gentibus ecclesia aedificaretur, quod tamen est implendum ante finem mundi, ut dicit augustinus in epistola ad hesychium. Magis tamen praesenti intentioni apostoli congruit expositio chrysostomi quam augustini. Nulla enim ratio esset auferendi excusationem infidelibus per hoc quod in futurum erant audituri. Per hoc tamen non habetur quod ad singulos homines fama praedicationis apostolicae pervenerit, licet pervenerit ad omnes gentes. Numquid ergo illi ad quos non pervenit, utpote si fuerunt nutriti in sylvis, excusationem habent de peccato infidelitatis? ad hoc dicendum est quod, secundum sententiam domini, quae habetur io. Xv, 22, illi qui loquentem dominum per se vel per eius discipulos non audierunt, excusationem habent de peccato infidelitatis, non tamen beneficium dei consequentur, ut scilicet iustificentur ab aliis peccatis, vel quae nascendo contraxerunt, vel male vivendo addiderunt, et pro his merito damnantur. Si qui tamen eorum fecissent quod in se est, dominus eis secundum suam misericordiam providisset, mittendo eis praedicatorem fidei, sicut petrum cornelio, act. X, 5 s., et paulum macedonibus, ut habetur act. Xvi, 9 s.. Sed tamen hoc ipsum quod aliqui faciunt quod in se est, convertendo se scilicet ad deum, ex deo est movente corda ipsorum ad bonum. Thr. V, v. 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur

Deinde, cum dicit sed dico: numquid israel, etc., ostendit eos esse inexcusabiles propter notitiam, quam habuerunt ex lege et prophetis. Et primo movet quaestionem, dicens sed dico, adhuc inquirendo, numquid israel, id est populus iudaeorum, non cognovit ea quae pertinent ad mysterium Christi, et ad vocationem gentium, et casum iudaeorum? plane cognovit. Infra ii, 18: instructus per legem; ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi; bar. Iv, 4: beati sumus, o israel, quoniam quae placita sunt deo, manifesta sunt nobis

Secundo, cum dicit, ibi primus moyses, solvit quaestionem et ostendit eos cognovisse, primo quidem, per doctrinam legis, dicens primus moyses, qui est legislator. Quod non est sic intelligendum per hoc quod inducit primus, quasi fuerint duo moyses, quorum primus hoc dixit; sed quia moyses fuit primus, id est, praecipuus inter doctores iudaeorum; deut. Ult.: non surrexit ultra propheta in israel sicut moyses; vel primus fuit in ordine talia dicendi, quia ipse primus inter alios hoc dixit. Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Ubi littera nostra sic habet: ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta irritabo eos. Ubi duplex est distinctio attendenda. Prima quidem ex parte gentilitatis, quam vocat non gentem, quasi non dignam vocari gentem, eo quod non erat adunata in cultu unius dei. Eccli. L, 27: secunda non est gens quam oderim. Eamdem autem gentem vocat gentem insipientem, et si aliqualiter gens dici posset secundum quod adunatur et gubernatur lege humana, dicitur tamen insipiens, quasi privata vera sapientia, quae in cognitione et cultu dei consistit. Eph. Iv, 17 s.: sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via dei

Et sic refertur ad gentilitatem, secundum statum ante conversionem. Possunt etiam haec duo attribui gentilitati post conversionem, quae dicitur non gens, id est non gentiliter vivens, sicut apostolus dicit ibidem: iam non amplius ambuletis sicut et gentes. Dicitur etiam gentilitas conversa gens insipiens, secundum opinionem infidelium. I cor. Iii, 18: si quis inter vos sapiens videtur esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. Secunda differentia attenditur quantum ad hoc quod, primo, ponit aemulationem, scilicet invidiae, qua iudaei invidebant gentilibus conversis, gal. Iv, 17: aemulantur vos non bene

Secundo ponit iram, qua contra eos irascuntur. Ps. Xxxvi, v. 12: observabit peccator iustum, et stridebit, etc.. Et haec duo congrue coniunguntur, quia ex invidia causatur ira. Unde iob v, 2 dicitur: virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Dicitur autem deus in aemulationem inducere et in iram mittere, non quidem in eis causando malitiam sed subtrahendo gratiam, vel potius faciendo conversionem gentium, unde iudaei occasionem irae et invidiae sumunt

Secundo ostendit eos cognovisse per doctrinam prophetarum, et inducit isaiam, primo quidem praenuntiantem conversionem gentium, dicens isaias autem audet et dicit, id est audacter iudaeis annuntiat veritatem, quamvis ei periculum mortis immineret, iob xxxix, 12: audacter in occursum pergit armatis; et dicit, is. Lxiv, 1: inventus sum a gentibus non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant, ubi littera nostra sic habet: quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non inquisierunt me. In his autem verbis primo designat conversionem gentium, dicens inventus sum a gentibus non quaerentibus me. Et ideo praeter merita et intentionem gentilium ostenditur fuisse eorum conversio. Infra xv, v. 9: gentes autem super misericordia honorare deum. De hac autem inventione dicitur matth. Xiii, 44: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, etc.

Secundo ostendit causam et modum conversionis eorum. Causam quidem, quia non casu factum est ut invenirent quod non quaerebant sed ex gratia eius qui eis voluit apparere; quod designatur in hoc quod dicit apparui. Tit. Ii, v. 11: apparuit gratia salvatoris nostri dei omnibus hominibus. Modum autem, quia non apparuit Christus gentilibus in aenigmatibus et figuris legis sed in manifesta veritate. Unde dicit palam. Io. C. Xvi, 29: ecce palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam, inquit, apparui eis, scilicet gentilibus, qui me non interrogabant, id est qui meam doctrinam non quaerebant. Is. Xlv, 20: rogant deum non salvantem

Secundo ostendit quod isaias praenuntiavit incredulitatem iudaeorum, dicens ad israel autem, id est contra israel, dicit, is. Lxv, 2: tota die expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Ubi nostra littera sic habet: expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas, populus qui ad iracundiam provocat me. Quod autem dicit expandi manus meas, potest uno modo intelligi de expansione manuum Christi in cruce, quae quidem dicitur fuisse in cruce tota die, id est principali parte totius diei, scilicet ab hora sexta usque ad vesperas, matth. Xxvii, 45. Et quamvis eo expandente manus in cruce, sol sit obscuratus, petrae scissae, monumenta aperta, iudaei tamen in sua incredulitate permanserunt, eum blasphemantes, ut dicitur matth. Xxviii, 39 s.. Unde subdit ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Hebr. Xii, 3: recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem. Alio modo potest referri ad extensionem manus dei in miraculis faciendis, act. Iv, 30: in eo quod manum tuam extendis ad sanitates, et signa et prodigia fieri per nomen sanctum filii tui iesu; ut sit sensus: tota die, id est toto tempore praedicationis meae, expandi manus meas, miracula faciendo, ad populum non credentem, etiam miraculis visis, io. Xv, 24: si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, sed contradicentem mihi, id est meis miraculis detrahentem, secundum illud matth. Xii, 24: in beelzebub, principe daemoniorum, eiicit daemonia. Osee iv, 4: populus tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti

Tertio potest intelligi de extensione manus dei ad beneficia illi populo exhibita, secundum illud prov. I, 24: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; ut sit sensus tota die, id est toto tempore legis et prophetarum, expandi manus meas ad dandum beneficia ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Deut. Xxxi, 27: semper contentiose egistis contra dominum.




CAPUT 11

Lectio 1: Ad Romanos 11,1-10

50
075 (
Rm 11,1-10)

Postquam apostolus ostendit iudaeorum casum esse miserandum, non tamen totaliter excusabilem, hic ostendit casum iudaeorum non esse universalem. Et primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi absit, etc.; tertio infert conclusionem, ibi quid ergo, etc.. Dicit ergo primo: dico, ad haec inquirendo, numquid deus repulit, totaliter, populum suum? scilicet iudaeorum, quia vocat eum non credentem sed contradicentem

Et hoc psalmista etiam inquirit dicens: ut quid deus, repulisti in finem? thr. Ii, 7: repulit dominus altare suum

Deinde, cum dicit absit, etc., solvit quaestionem ostendens quod deus non totaliter repulit populum iudaeorum

Et hoc est quod dicit absit, ut scilicet populus iudaeorum sit totaliter repulsus

Et hoc quidem, primo, probat quantum ad personam suam, dicens: nam et ego, scilicet in fide Christi existens, israelita sum, scilicet gente; ii cor. Xi, 22: israelitae sunt et ego. Et quia in populo israel erant aliqui proselyti, qui non descenderunt secundum carnem ex patriarchis, secundo, hoc de se excludit, subdens ex semine abrahae. Ii cor. C. Xi, 22: semen abrahae sunt, et ego. Erant autem in populo iudaeorum tribus distinctae secundum filios iacob, quorum quidam fuerunt filii ancillarum, quidam uxorum. Ioseph autem et beniamin filii rachel, praedilectae uxoris. Unde, tertio, suam excellentiam in populo iudaeorum ostendens dicit ex tribu beniamin. Phil. Iii, 5: ex genere israel, de tribu beniamin. Unde et de eo exponitur a quibusdam quod legitur gen. Penult.: beniamin, lupus rapax mane comedet praedam, et vespere dividet spolia

Secundo, ibi: non repulit, etc., ostendit populum illum non esse repulsum a deo etiam quantum ad multos electos suos. Et primo proponit quod intendit; secundo inducit similitudinem, dicens an nescitis; tertio adaptat eam, ibi sic ergo et in hoc tempore, etc.. Dicit ergo primo: non solum ego non sum repulsus sed deus non repulit plebem suam, totam, quam praescivit, id est praedestinavit. Supra viii, 8: quos praescivit, hos et praedestinavit. Ps. Xciii, 14: non repellet dominus plebem suam. Quod apostolus hic exponit quantum ad praedestinatos

Deinde, cum dicit an nescitis, etc., inducit similitudinem de his quae contigerunt tempore eliae, quando etiam totus populus videbatur a cultu unius dei aberrasse. Ubi primo ponit interpellationem eliae; secundo responsionem domini, ibi sed quid dicit scriptura divina, etc.. Dicit ergo primo an nescitis quid scriptura sacra dicat in elia, id est de elia iii reg. Xix, 10. Vel, in elia id est in libro de elia scripto. Totus enim liber regum est principaliter scriptus ad notificandum dicta et facta prophetarum. Unde et inter libros propheticos computatur, ut hieron. Dicit in prologo libri regum. Quemadmodum, scilicet ipse elias, interpellat deum adversus israel. Contra quod videtur esse verbum samuelis dicentis i reg. Xii, 23: absit hoc peccatum a me in domino, ut cessem orare pro vobis. Multo ergo minus est contra populum interpellandum. Sed intelligendum est quod prophetae contra populum aliquem interpellant tripliciter. Uno modo conformando voluntatem suam voluntati divinae eis revelatae, sicut et in ps. Lvii, 11 dicitur: laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Alio modo interpellando contra regnum peccati, ut scilicet non homines, sed peccata hominum destruantur

Tertio modo ut interpellatio, vel oratio est interpretanda per modum denuntiationis, secundum illud ier. Xvii, 18: confundantur qui me persequuntur, id est confundentur. Duo autem in hac sua interpellatione contra eos allegat

Primo quidem impietatem quam commiserant contra cultum dei, uno quidem modo persequendo ministros eius, quod tangit dicens domine, prophetas tuos occiderunt. Iii reg. Xviii, 13: numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim, cum interficeret iezabel prophetas domini? act. Vii, v. 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? alio modo quantum ad loca deo sanctificata, secundum illud ps. Lxxiii, 7: incenderunt igni sanctuarium tuum

Et quantum ad hoc dicit: altaria tua suffoderunt. Unde notandum est quod, deut. C. Xii, 5, dominus mandavit dicens: ad locum quem elegerit dominus deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras. Tamen ante aedificationem templi permittebatur populo, ut in diversis locis altaria construeret ad cultum divinum; quod quia erat contra legem, aedificato iam templo, ezechias rex piissimus omnia huiusmodi altaria destrui fecit

Et hoc est quod dicitur iv reg. C. Xviii, 22: nonne iste est ezechias, qui abstulit excelsa et altaria, et praecepit iudae et ierusalem: ante altare hoc adorabitis in ierusalem? quod ergo ezechias fecit ex pietate, hoc fecit achab et iezabel ex impietate, volentes cultum dei totaliter extirpare

Tertio, allegat contra eos impietatem quam facere intendebant, dicens et relictus sum ego solus, scilicet in cultu unius dei; quod quidem dixit elias, eo quod alii non ita aperte manifestabant se esse dei cultores. Dicitur enim de eo eccli. C. Xlviii, 1: surrexit elias propheta quasi ignis, et verbum illius quasi facula ardebat. Et quaerunt animam meam, scilicet ut auferant eam. Miserat enim iezabel ad eliam, iv reg. Xix, 2, dicens: haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis, scilicet prophetis baal, quos occiderat elias

Deinde, cum dicit sed quid dicit, etc., ponit divinum responsum, dicens: sed quid dicit scriptura ibidem, scilicet dixisse, illi, scilicet eliae, responsum divinum? hoc inquam, quod sequitur: reliqui mihi, id est in cultu meo non permittendo eos cadere in peccatum, septem millia virorum, ponitur certum pro incerto propter perfectionem septenarii et miliarii, qui non curvaverunt genua ante baal id est qui cultum dei non deseruerunt. Is. Xlvii, v. 7: omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi, etc.

Deinde, cum dicit sic ergo, etc., adaptat quod dixerat ad propositum. Et primo ponit adaptationem, dicens sic ergo et in hoc tempore, in quo videtur multitudo populi deviasse, reliquiae, id est multi qui sunt relicti ab illo excidio, salvae fient, vel salvae factae sunt secundum electionem gratiae dei, id est secundum gratuitam electionem dei. Io. Xv, 16: non me elegistis, sed ego elegi vos

Secundo ex hoc infert conclusionem, dicens si autem gratia, salvi facti sunt, iam non ex operibus eorum. Tit. Iii, 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit

Tertio ostendit sequi conclusionem ex praemissis, dicens alioquin, scilicet si gratia est ex operibus, iam non est gratia, quae dicitur ex eo quod gratis datur. Supra iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius

Deinde, cum dicit quid ergo, etc., infert conclusionem intentam. Et, primo ponit eam, dicens quid ergo secundum praemissa dicemus? hoc scilicet, quod israel, quantum ad maiorem multitudinem populi, non est consecutus quod quaerebat, scilicet iustitiam

Et hoc modo intelligendum est quod supra ix, 31 dictum est israel sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Io. Vii, 34: quaeretis me, et non invenietis. Ita tamen quod electio, id est electi ex iudaeis, consecuta est iustitiam, eph. I, 4: elegit nos in ipso, ut essemus sancti, caeteri vero, id est alia pars populi, excaecati sunt propter suam malitiam. Sap. Ii, 21: excaecavit eos malitia eorum

Secundo, ibi sicut scriptum est, etc., manifestat conclusionem quantum ad ultimam partem. Et primo per auctoritatem isaiae; secundo, per auctoritatem david, ibi et david dicit. Circa primum notandum quod apostolus componit auctoritatem ex duabus. Legitur enim is. Xix, 10: miscui vobis spiritum soporis

Et quantum ad hoc dicit dedit deus illis spiritum compunctionis, quod pertinet ad perversitatem affectus. Compunctio enim importat quamdam cordis punctionem sive dolorem. Est ergo quaedam bona compunctio qua quis dolet de propriis peccatis, secundum illud ps. Lix, 5: potasti nos vino compunctionis. Est autem et mala compunctio, scilicet invidiae, qua quis dolet de bonis aliorum. Hunc ergo compunctionis, id est invidiae, spiritum eis dedit deus, non quidem immittendo malitiam sed subtrahendo gratiam, sicut supra dictum est x, 10: ego ad aemulationem adducam vos in non gentem. Item legitur is. Vi, 10: excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat

Et quantum ad hoc designans defectum cognitivae virtutis, subdit oculos, ut non videant, scilicet per seipsos quantum ad miracula, quae Christus, eis videntibus, fecit, et aures, ut non audiant, scilicet fructuose doctrinam Christi et apostolorum. Is. Xlii, 20: qui vides multa, nonne custodies? qui apertas aures habes, nonne audies? addit autem apostolus de suo usque in hodiernum diem, quia in fine mundi videbunt et audient, quando convertentur corda filiorum ad patres eorum, ut dicitur malach. Ult.

Deinde cum dicit et david dicit, etc., ponit ad idem auctoritatem david. In qua, primo, tangit occasionem defectus iudaeorum, dicens fiat mensa eorum, id est malitia qua peccatores reficiuntur. Iob xx, v. 12: cum dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. Quae quidem mensa est coram ipsis quando ex certa malitia peccant. Hoc quidem fit in laqueum quando ex ea paratur tentatio ad peccandum, is. Xxiv, 18: qui explicaverit se de fovea, tenebitur laqueo, et in captionem, quando delectationi succumbit per consensum, is. C. Viii, 15: capientur et irretientur, et in scandalum, id est in pactionem casus quando ruunt de peccato in peccatum, ps. Cxviii, v. 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, et in retributionem illis quando scilicet punientur pro suis peccatis. Vel quia hoc ipsum est retributio delictorum, quia deus eos permittit sic cadere. Ps. Xciii, 2: redde retributionem superbis. Vel mensa est sacra scriptura iudaeis apposita. Prov. Ix, 2: proposuit mensam suam. Quae quidem fit in laqueum, quando occurrit aliquod ambiguum, in captionem, quando male intelligitur, in scandalum, quando ruit in pertinaciam erroris, et retributionem, ut supra

Secundo ponit ipsum defectum quantum ad cognitivam virtutem, cum dicit obscurentur oculi eorum ne videant, quod magis praenuntiando quam optando dicitur. Eph. Iv, 18: tenebris obscuratum habentes intellectum

Et quantum ad effectum cum dicit et dorsum eorum, id est liberum arbitrium quod portat ad bona et ad mala, semper incurva, id est incurvari permitte ab aeternis ad temporalia, a rectitudine iustitiae ad iniquitatem. Is. Li, 23: incurvare ut transeamus.



Lectio 2: Ad Romanos 11,11-16

51
075 (
Rm 11,11-16)

Postquam apostolus ostendit quod casus iudaeorum non est universalis, hic incipit ostendere quod casus eorum non est inutilis neque irreparabilis. Et circa hoc duo facit

Primo ostendit casum iudaeorum esse utilem et reparabilem; secundo excludit gloriam gentilium iudaeis insultantium, ibi quod si aliqui ex ramis, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit quaestionem; secundo solvit, ibi absit, etc.. Dicit ergo primo: dictum est et probatum, quod caeteri iudaei praeter electos sunt excaecati. Dicit ergo, quaestionem movens, numquid sic offenderunt ut caderent? quod potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: numquid deus permisit eos offendere solum ut caderent, id est propter nullam aliam utilitatem inde consequentem, sed solum volens eos cadere? quod quidem esset contra bonitatem divinam, quae tanta est, ut augustinus dicit in enchiridion, quod numquam permitteret aliquid mali fieri nisi propter bonum, quod ex malo elicit. Unde et iob xxxiv, 24 dicitur: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Et apoc. Iii, 11 dicitur: tene quod habes, ne alter accipiat coronam tuam, quia scilicet deus aliquos sic permittit cadere, ut quorumdam casus sit aliorum salutis occasio. Alio modo potest intelligi sic: numquid sic offenderunt ut caderent? id est perpetuo in casu remanerent? ps. Xl, 9: numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? deinde cum dicit absit, etc., solvit quaestionem. Et primo secundum primum intellectum ostendens casum iudaeorum fuisse utilem; secundo solvit quaestionem quantum ad secundum intellectum, ostendens casum iudaeorum esse reparabilem, ibi quod si delictum illorum, etc.. Dicit ergo primo absit, ut scilicet inutiliter caderent. Sed, magis, illorum, scilicet iudaeorum, delicto, salus gentibus facta est occasionaliter. Unde et dominus dicit io. Iv, 22: salus ex iudaeis est. Quod quidem potest intelligi tripliciter

Primo modo, quia per delictum quod in occisione Christi commiserunt, est subsecuta salus gentium per redemptionem sanguinis Christi. I petr. I, 18: non enim corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine agni immaculati

Secundo modo potest intelligi de delicto quo doctrinam apostolorum repulerunt, ex quo confectum est ut apostoli gentibus praedicarent, secundum illud act. Xiii, 46: vobis oportebat primum loqui verbum dei, sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes, etc.

Tertio modo potest intelligi de hoc quod propter suam impoenitentiam sunt in omnes gentes dispersi

Et sic Christus et ecclesia ubique a libris iudaeorum testimonium habuit fidei Christianae, ad convertendos gentiles qui suspicari potuissent prophetias de Christo, quas praedicatores fidei inducebant, esse confictas, nisi probarentur testimonio iudaeorum; unde in ps. Lviii, 12 dicitur: ostendit mihi super inimicos meos, scilicet iudaeos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua. Sequitur ut illos aemulentur. Et quia non dicit qui vel quos, cum etiam sit duplex aemulatio, scilicet indignationis et imitationis, potest hoc quatuor modis exponi

Primo modo ut intelligatur sic ut, gentiles, illos, scilicet iudaeos, aemulentur, id est imitentur in cultu unius dei. Eph. Ii, 12: eratis in illo tempore sine Christo alienati a conversatione israel, et postea subdit: nunc autem vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. I thess. Ii, v. 14: vos imitatores facti estis ecclesiarum dei, quae sunt in iudaea. Vel ut gentiles aemulentur iudaeos, id est indignentur contra eos propter incredulitatem eorum. Ps. Cxviii, 158: vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt

Tertio modo potest intelligi sic: ut iudaei aemulentur, id est imitentur gentiles quando ubique et nunc aliqui eorum particulariter convertuntur ad fidem, imitantes fidem gentium et finaliter omnis israel salvus fiet cum plenitudo gentium intraverit et sic impleatur quod dicitur deut. Xxviii, 44: ille erit in caput, et tu eris in caudam

Quarto modo potest exponi sic: ut iudaei aemulentur gentiles, id est contra eos ex invidia turbentur dum vident ad eos eorum gloriam translatam. Deut. Xxxii, 21: ego provocabo eos in eo qui non est populus

Deinde cum dicit quod si delictum eorum, etc., solvit quaestionem quantum ad secundum intellectum, ostendens casum iudaeorum esse reparabilem, quod quidem ostendit tripliciter

Primo ex utilitate; secundo ex apostoli intentione, ibi vobis enim dico, etc., tertio ex conditione illius populi, ibi quod si delibatio sancta, etc.. Circa primum ponit talem rationem: bonum est potentius ad utilitatem inferendam quam malum; sed malum iudaeorum magnam utilitatem gentibus contulit, ergo multo maiorem confert mundo eorum bonum. Hoc est ergo quod dicit: dictum est quod eorum delicto salus gentibus facta est, quod, pro sed, illorum, scilicet iudaeorum, delictum divitiae sunt mundi, id est, gentilium, quia scilicet delictum iudaeorum redundavit in spirituales divitias gentilium, de quibus dicitur is. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, quod quidem refert ad eorum culpam. Et diminutio eorum, qua scilicet decreverunt ab illa celsitudine gloriae quam habebant, quod pertinet ad poenam. Dan. Iii, 37: imminuti sumus plusquam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Sunt autem divitiae gentium per occasionem, ut dictum est. Vel diminutio eorum, id est, aliqui minimi et abiecti ex iudaeis gentes spiritualiter ditaverunt, scilicet apostoli, de quibus i cor. I, 27: infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia. Quanto magis plenitudo eorum, id est abundantia eorum spiritualis, vel multitudo eorum ad deum conversa in divitias gentium redundabit? eccli. C. Xxiv, 16: in plenitudine sanctorum detentio mea

Et sic, si deus propter utilitatem totius mundi permisit iudaeos delinquere et diminui, multo magis implebit ruinas eorum propter totius mundi utilitatem

Deinde cum dicit vobis enim dico gentilibus, etc., ostendit idem ex sua intentione quam primo proponit; secundo eius rationem assignat, ibi si enim amissio, etc.. Circa primum considerandum est, quod cum in superioribus huius epistolae partibus locutus fuerit omnibus fidelibus existentibus romae, sive fuerint ex gentibus, sive ex iudaeis, nunc specialiter sermonem suum dirigit ad gentiles conversos. Dicit ergo: dixi quod plenitudo eorum divitiae mundi essent. In huius enim signum dico vobis gentibus, scilicet gentibus ad fidem conversis. Is. Lxv, 1: dixi, ecce ego ad gentes, etc.. Hoc, inquam, vobis dico quamdiu ego sum gentium apostolus, quarum cura specialiter mihi incumbit ex iniuncto officio. Gal. Ii, 9: dextras dederunt mihi et barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem. I tim. I, 7: in quo positus sum ego praedicator et apostolus, veritatem enim dico in Christo iesu, non mentior, doctor gentium in fide et veritate. Ministerium meum honorificabo, non quidem his quae ad saecularem honorem pertinent sed primo quidem ornando ipsum bonis moribus. Ii cor. Vi, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros in multa patientia

Secundo per supererogationem operum, ad quae non tenebatur. I cor. Ix, 18: quae est ergo merces mea ut evangelium Christi praedicans sine sumptu, etc.

Tertio ampliando sollicitudinem ad omnium salutem. Ii cor. Xi, 28: praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum. Unde et hic subdit si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam, id est iudaeos, qui sunt mihi cognati secundum carnem, ut supra ix, 3 dictum est. Is. Lviii, v. 7: carnem tuam ne despexeris

Et hoc ad aemulandum bona aemulatione, secundum illud i cor. Xii, 31: aemulamini charismata meliora. Et per hunc modum ut salvos faciam aliquos ex illis, scilicet ex iudaeis i cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Sed contra est quod ipse dicit ii cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis deus, mensuram pertingendi usque ad vos. Non autem acceperat mensuram sui ministerii, nisi super gentes. Non ergo debebat se intromittere de iudaeis. Dicunt autem quidam quod iudaei in iudaea habitantes non pertinebant ad eius apostolatum, sed petri, iacobi et ioannis, ut dicitur gal. Ii, 7. Sed iudaei inter gentes habitantes, ad eius apostolatum pertinebant, et eorum saluti insistebat. Sed hoc videtur contra intentionem litterae. Si enim illi iudaei ad eius apostolatum pertinebant in hoc quod eorum conversioni intendebat, non honorificasset suum ministerium. Et ideo dicendum est quod sic erat sibi commissa praedicatio gentilium, ut ad eam ex necessitate teneretur, sicut ipse dicit i cor. C. Ix, 16: si non evangelizavero, vae mihi; necessitas enim mihi incumbit; nec tamen erat ei prohibitum iudaeis praedicare, quamvis ad hoc non teneretur. Et secundum hoc eorum saluti insistendo, ministerium suum honorificabat; quod quidem non faceret, si casum eorum irreparabilem reputaret. Unde ipsum apostoli studium quod adhibebat ad conversionem iudaeorum, inducit pro signo quod casus iudaeorum sit reparabilis

Deinde cum dicit si enim, etc. Assignat rationem suae intentionis, quia scilicet videbat quod conversio iudaeorum proveniebat in salutem gentium. Unde dicit si enim amissio eorum, id est incredulitas et inobedientia eorum, sicut dicitur servus amissus quando sub cura et obedientia domini refugit esse. Ier. L, 6: grex perditus factus est populus meus. Si, inquam, ista iudaeorum amissio est occasionaliter reconciliatio mundi, inquantum per mortem Christi sumus reconciliati deo, quae assumptio nisi vita ex mortuis? id est, quod iudaei reassumantur a deo, secundum illud zach. Xi, 7: sumpsi mihi duas virgas. Quid, inquam, faciet talis assumptio, nisi quod gentiles resurgere faciat ad vitam? gentiles enim sunt fideles qui tepescent. Matth. Xxiv, 12: quoniam abundavit iniquitas refrigescet charitas multorum. Vel etiam qui totaliter cadent decepti ab antiChristo, iudaeis conversis in pristinum fervorem restituentur. Et etiam sicut iudaeis cadentibus, gentiles post inimicitias sunt reconciliati, ita post conversionem iudaeorum, imminente iam fine mundi, erit resurrectio generalis, per quam homines ex mortuis ad vitam immortalem redibunt

Deinde cum dicit quod si delibatio, etc. Ostendit idem ex conditione ipsius gentis iudaeorum

Et hoc quidem dupliciter

Primo, ex parte apostolorum cum dicit quod si delibatio sancta est, et massa. Dicitur autem delibatio id quod ex massa pastae sumitur, quasi ad probandum. Sunt autem apostoli ex gente iudaeorum assumpti a deo, sicut delibatio ex massa. Et ideo si apostoli sunt sancti, consequens est quod gens iudaeorum sit sancta. I petr. Ii, 9: gens sancta, populus acquisitionis etc.

Secundo probat idem ex parte patriarcharum, qui comparantur ad iudaeos, sicut radix ad ramos, unde et is. Xi, 1 dicitur: egredietur virga de radice iesse. Si ergo patriarchae, qui sunt radix, sunt sancti, et iudaei, qui ex eis processerunt sicut rami, sunt sancti. Os. Xiv, 6: erumpet radix eius, ut libani, ibunt rami, etc.. Sed contra est quod dicitur ezech. C. Xviii, 5 s.: vir si fuerit iustus, vita vivet. Sic ergo non sequitur quod si radix est sancta, et rami. Ibidem etiam subditur quod si filius videns peccata patris sui timuerit et non fecerit simile, non morietur, sed vita vivet; unde etiam videtur non sequi quod si delibatio sancta est et massa. Sed dicendum quod apostolus hic non loquitur de actuali sanctitate; non enim intendit ostendere iudaeos incredulos esse sanctos sed de sanctitate potentiali. Nihil enim prohibet eos reparari in sanctitate, quorum patres et quorum filii sunt sancti. Vel potest dici quod illi sunt specialiter rami patriarcharum, qui eos imitantur, secundum illud io. Viii, 39: si filii estis abrahae, opera abrahae facite.




Thomae Aq. ad Rm 49