Thomae Aq. ad Rm 52

Lectio 3: Ad Romanos 11,17-24

52
075 (
Rm 11,17-24)


Postquam apostolus ostendit casum iudaeorum fuisse utilem et reparabilem, hic excludit gloriationem gentilium contra iudaeos. Et circa hoc duo facit

Primo ostendit gentilibus conversis, non esse gloriandum contra iudaeos; secundo respondet obiectioni gentilium, ibi dices ergo: fracti sunt, etc.. Circa primum duo facit

Primo prohibet gentiles contra iudaeos gloriari; secundo rationem prohibitionis assignat, ibi quod si gloriaris, etc.. Videbatur autem ex duabus partibus imminere gentilibus gloriandi occasio contra iudaeos

Primo quidem ex defectu iudaeorum, dicens: dictum est, quod si radix est sancta, et rami, sed si aliqui ex ramis, id est iudaeis, non omnes tamen, sunt fracti, id est, divisi a fide patrum qui comparantur radici, noli scilicet gloriari. Iob xv, 30: ramos eius arefacit flamma. Sap. Iv, 5: confringentur rami inconsumpti

Secundo videtur eis imminere materia gloriandi ex parte promotionis eorum. Promotio autem alicuius tanto magis consuevit eum extollere in vanam gloriam, quanto ex viliori statu elevatur, secundum illud prov. Xxx, 21: propter tria movetur terra, et quartum non poterit sustinere. Per servum cum regnaverit, etc.. Et ideo praemittit abiectum statum, de quo assumpti erant, dicens tu autem gentilis, cum in statu gentilitatis oleaster esses, id est arbor infructuosa. Ier. Xvii, 6: erunt quasi myricae in deserto. Matth. Iii, 10: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, etc.

Deinde ponit eorum promotionem. Et primo quidem quantum ad hoc quod sunt assumpti in dignitatem illius gentis, unde dicit insertus es in illis, id est loco illorum. Iob xxxiv, 24: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis

Secundo per hoc quod sunt consociati patriarchis, quos supra radici comparaverat unde dicit et socius radicis factus es, id est, consociatus es patriarchis et prophetis. Matth. Viii, 11: multi venient ab oriente, et recumbent cum abraham, isaac et iacob in regno caelorum

Tertio per comparationem ad gloriam apostolorum, cum dicit et socius pinguedinis olivae factus es. Oliva quidem dicitur ipsa gens iudaeorum propter uberes fructus spirituales, quos attulit. Ier. Xi, 6: olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit deus nomen tuum; ps. Li, 10: ego autem sicut oliva fructifera in domo dei. Sicut autem huius olivae radix sunt patriarchae et prophetae, ita etiam pinguedo huius olivae est abundantia gratiae spiritus sancti, quam prae omnibus apostoli habuerunt, ut glossa dicit. Unde iud. Ix, 9 oliva dixisse inducitur: numquid possum deserere pinguedinem meam? ps. Lxii, 6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sic ergo promoti sunt gentiles ad societatem illius populi, scilicet patriarcharum et apostolorum et prophetarum. Eph. Ii, 19 s.: estis cives sanctorum et domestici dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum. Et licet has occasiones gloriandi habere videaris, gentilis, noli tamen gloriari adversus ramos, id est adversus iudaeos. I cor. C. V, 6: non est bona gloriatio vestra

Deinde cum dicit quod si gloriaris, etc., assignat rationem suae admonitionis, dicens, quod si, non obstante hac admonitione, gloriaris, insultando iudaeis stantibus vel excisis, hoc consideres, ad repressionem gloriae tuae, quod tu radicem non portas, sed radix te, id est iudaea non accepit a gentilitate salutem sed potius e converso. Io. Iv, 22: salus ex iudaeis est. Unde et abrahae promissum est gen. Xxii, 18, quod in ipso benedicentur omnes cognationes terrae

Deinde cum dicit dicis ergo, etc., excludit obiectionem gentilium. Et primo proponit obiectionem; secundo excludit eam ex consideratione divini iudicii, ibi bene, etc.; tertio inducit eos in diligentem considerationem divinorum iudiciorum, ibi vide ergo bonitatem, etc.. Dicit ergo primo: ergo tu gentilis, qui gloriaris contra iudaeos, forte dicis: fracti sunt rami ut ego inserar, id est ad hoc deus permisit iudaeos a fide excidere, ut ego ad fidem intrarem. Nullus autem sustinet detrimentum unius rei, nisi propter rem pretiosiorem et magis dilectam, sicut medicus permittit infirmitatem esse in pede ut sanet oculum. Sic igitur ex hoc ipso videtur gentilitas esse pretiosior et magis deo accepta, quam iudaea. Unde mal. I, 10 s. Dicitur: non est mihi voluntas in vobis, dicit dominus deus, et munus non accipiam de manu vestra. Ab ortu autem solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Et is. Xlix, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus iacob. Dedi te in lucem gentium

Deinde cum dicit bene, etc., excludit obiectionem. Et primo assignat causam defectus iudaeorum et promotionis gentilium, dicens: bene in hoc dicis quod deus permisit frangi ramos ut tu inseraris, sed considera causam fractionis ramorum: propter incredulitatem, inquam, fracti sunt, quia scilicet in Christum credere noluerunt. Ez. Ii, 6: increduli et subversores sunt tecum. Io. Viii, 46: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? tu autem, scilicet gentilis, stas in fide, id est credendo in Christum, in quo gratiam consecutus es. Ii cor. I, 23: nam fide statis. I cor. Xv, 1: notum facio vobis evangelium, in quo statis, per quod et salvamini

Secundo inducit admonitionem, dicens noli altum sapere, id est noli de te ultra teipsum praesumere. Infra xii, 16: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ps. Cxxx, 1: domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Sed time, ne scilicet etiam tu frangaris per incredulitatem, quod pertinet ad timorem castum. Prov. C. Xxviii, 14: beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae, corruet in malum. Eccli. I, 27: timor domini expellit peccatum

Tertio assignat rationem suae admonitionis, dicens si enim naturalibus ramis, id est iudaeis, qui ex naturali origine ex patriarchis descenderunt, non pepercit deus, quin eos frangi permitteret, time ne forte nec tibi parcat, quin, scilicet te permittat per incredulitatem excidere. Prov. Vi, v. 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Ier. Xiii, 14: non parcam, neque miserebor, ut non dispergam eos. In hoc ergo consistit solutio apostoli quod cum aliquis videt se gratiam adeptum, alio cadente, non debet extolli contra cadentem, sed magis timere sibi ipsi, quia ipsa superbia est causa praecipitii et timor est causa custodiae et cautelae

Deinde cum dicit vide ergo bonitatem et severitatem, etc., inducit eos in diligentem considerationem divinorum iudiciorum. Et primo inducit eos ad considerandum; secundo instruit eos quasi per se considerare non valentes, ibi nolo enim vos ignorare, fratres, etc.; tertio quasi nec ipse perfecte sufficeret ad istorum investigationem, exclamat admirando divinam sapientiam ibi o altitudo divitiarum, etc.. Circa primum tria facit

Primo ostendit quid considerari oporteat dicens vide ergo, idest diligenter considera, bonitatem dei, miserentis; ps. Lxxii, 1: quam bonus israel deus, his qui recto sunt corde; supra ii, 4: an divitias bonitatis eius contemnis? et severitatem, ipsius punientis; ps. Xciii, 1: deus ultionum dominus. Nah. C. I, 2: deus aemulator et ulciscens dominus. Prima enim consideratio tribuit spem; secunda timorem, ut vitetur desperatio et praesumptio

Secundo ostendit in quibus utrumque dictorum sit considerandum quantum ad praedicta, dicens in eos quidem, scilicet iudaeos, qui ceciderunt severitatem thr. Ii 2, praecipitavit dominus, nec pepercit, omnia speciosa iacob destruxit, in te autem, scilicet gentilem qui insertus es, bonitatem. Ps. Cxviii, 65: bonitatem fecisti cum servo tuo, domine

Tertio ostendit quo tenore possint in praedictis haec considerari, quia non immobiliter sicut quod potest mutari in futurum. Et primo ostendit quantum ad gentiles, dicens: in te, dico, vide bonitatem dei operantem, eo tamen tenore, si permanseris in bonitate. Io. Xv, 9: manete in dilectione mea. Alioquin, si tu non dederis operam ad permanendum per timorem et humilitatem, et tu excideris. Matth. Iii, 10: omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur

Secundo ostendit idem quantum ad iudaeos, et, primo, proponit quod intendit, dicens sed et illi, scilicet iudaei, si non permanserint in incredulitate, inserentur, id est, in suum statum restituentur. Ier. Iii, 1: fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit dominus

Secundo probat quod dixerat, et primo, ex divina potentia, dicens potens est enim dominus deus iterum inserere illos; et ideo non est de eorum salute desperandum. Is. Lix, 1: ecce non est abbreviata manus domini, ut salvare non possit

Secundo probat idem per locum a minori, dicens nam si tu, gentilis, excisus es ex naturali oleastro, id est ex gentilitate quae naturaliter erat infructuosa, non quidem, prout dominus fecit naturam, sed secundum quod corrupta est per peccatum. Sap. Xii, 10: iniqua est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum. Eph. Ii, 3: eramus natura filii irae. Et insertus in bonam olivam id est, in fide iudaeorum, contra naturam, id est contra communem cursum naturae. Non enim consuevit ramus arboris malae inseri in bonam arborem, sed potius e converso. Id autem quod deus facit, non est contra naturam, sed simpliciter est naturale. Dicimus enim esse naturale, quod fit ab agente, cui naturaliter subditur patiens, quamvis etiam non sit secundum propriam naturam patientis; sicut enim fluxus et refluxus maris est naturalis, propter hoc quod causatur ex motu lunae, cui naturaliter subditur aqua, quamvis non sit naturalis secundum formam aquae. Ita etiam cum omnis creatura sit naturaliter deo subiecta, quicquid deus facit in creatura, est simpliciter naturale, licet forte non sit naturale secundum propriam et particularem naturam rei in qua fit, puta cum caecus illuminatur et mortuus resuscitatur. Si, inquam, hoc factum est contra naturam, quanto magis hi qui sunt secundum naturam, id est qui naturali origine pertinent ad gentem iudaeorum, inserentur suae olivae, id est reducentur ad dignitatem gentis suae, mal. Ult.: convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres eorum.




Lectio 4: Ad Romanos 11,25-32

53
075 (
Rm 11,25-32)

Postquam apostolus induxit gentiles in cognitionem divinorum iudiciorum, in quibus divina bonitas et severitas manifestatur, hic quasi eis adhuc non sufficientibus considerare praedicta, exponit quid sibi circa haec videatur. Et primo proponit factum; secundo probat, ibi sicut scriptum est, etc.; tertio rationem assignat, ibi si enim, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit suam intentionem, dicens: ideo induxi vos ad considerandum bonitatem et severitatem dei, nolo enim, o fratres, ignorare vos mysterium hoc, non enim omnia mysteria capere potestis. Hoc est enim perfectorum, quibus dominus dicit lc. Viii, v. 10: vobis datum est nosse mysterium regni dei. Sap. Vi, 24: non abscondam a vobis sacramenta dei. Sed ignorantia huius mysterii esset vobis damnosa. I cor. Xiv, v. 38: si quis ignorat, ignorabitur

Secundo assignat suae intentionis rationem, ut non sitis vobismetipsis sapientes, id est non de sensu vestro praesumatis et ex vestro sensu alios condemnantes, vos eis praeferatis. Infra xii, 16: nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Is. V, 21: vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes

Tertio proponit quod intendit

Primo quidem quantum ad casum particularium iudaeorum, cum dicit quia caecitas contingit in israel, non universaliter sed ex aliqua parte ut supra ostensum est. Is. Vi, v. 10: excaeca cor populi huius

Secundo ponit terminum huius caecitatis, dicens donec intraret, ad fidem, plenitudo gentium, id est non solum aliqui particulariter ex gentibus, sicut tunc convertebantur sed, vel pro toto vel pro maiori parte, in omnibus gentibus ecclesia fundaretur. Ps. Xxiii, 1: domini est terra et plenitudo eius. Dicuntur autem gentiles ad fidem conversi intrare, quasi ex exterioribus et visibilibus rebus quae venerabantur, in spirituali et voluntate divina. Ps. Xcix, 2: introite in conspectu eius in exultatione. Et est notandum quod hoc adverbium donec potest designare causam excaecationis iudaeorum. Propter hoc enim permisit deus eos excaecari, ut plenitudo gentium intraret, sicut patet ex supradictis. Potest etiam designare terminum, quia videlicet usque tunc caecitas iudaeorum durabit, quousque plenitudo gentium ad fidem intrabit. Et huic concordat quod infra subdit de futuro remedio iudaeorum, cum dicit et tunc, scilicet cum plenitudo gentium intraverit, omnis israel salvus fiet, non particulariter sicut modo, sed universaliter omnes. Os. I, 7: salvabo eos in domino deo suo. Mich. Ult.: revertetur et miserebitur nostri

Deinde cum dicit sicut scriptum est, etc., probat quod dixerat de futura salute iudaeorum. Et primo probat hoc per auctoritatem; secundo per rationem, ibi secundum evangelium meum, etc.. Dicit ergo primo: dico quod omnis israel salvus fiet, sicut scriptum est is. Lvi, 20 ubi nostra littera sic habet: veniet ex sion redemptor, et eis qui redeunt ad iacob, hoc foedus meum cum eis, dicit dominus. Sed apostolus hoc inducit secundum litteram lxx et tangit tria verba hic posita

Primo salvatoris adventum, cum dicit veniet, deus scilicet humanatus ad salvandum nos, ex sion, id est ex populo iudaeorum, qui significatur per sion, quae erat arx ierusalem, quae est metropolis iudaeae. Unde dicitur zachariae ix, 9: exulta satis, filia sion, iubila, filia ierusalem, ecce rex tuus venit tibi, etc.. Io. Iv, 22: salus ex iudaeis est. Vel dicit, ex sion eum venire, non quia sit ibi natus sed quia inde doctrina eius exivit in universum mundum, per hoc quod apostoli in coenaculo sion spiritum sanctum receperunt. Is. Ii, 3: de sion exibit lex

Secundo ponit salutem per Christum iudaeis oblatam, dicens qui eripiat, et avertat impietatem a iacob. Et potest ereptio referri ad liberationem a poena. Ps. Cxiv, 8: eripiet animam meam de morte. Quod vero dicit avertet impietatem a iacob, potest referri ad liberationem a culpa. Ps. Xiii, 7: avertet dominus captivitatem plebi suae. Vel utrumque refertur ad liberationem a culpa sed dicit qui eripiat, propter paucos, qui nunc difficulter quasi cum quadam violentia convertuntur. Amos iii 12: quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii israel. Dicit autem avertet impietatem a iacob, ad ostendendum facilitatem conversionis iudaeorum in fine mundi. Mich. Ult.: quis deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae? tertio ostendit modum salutis, cum dicit et hoc testamentum, scilicet novum, erit illis a me cum abstulero peccata eorum. Vetus enim testamentum peccata non auferebat, quia, ut dicitur hebr. X, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Et ideo propter imperfectionem veteris testamenti promittitur eis novum testamentum. Ier. Xxxi, 31: feriam domui israel, et domui iuda foedus novum. Quod quidem habebit efficaciam ad remissionem peccati per sanguinem Christi. Matth. C. Xxvi, 28: hic sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Mich. Ult.: deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra

Deinde, cum dicit secundum evangelium meum, etc., probat propositum per rationem. Et primo inducit probationem; secundo removet obiectionem, ibi sine poenitentia enim. Dicit ergo primo quod eorum peccata auferentur et quod postquam peccata habent, manifestum est quod sunt inimici Christi. Secundum evangelium quidem inimici, id est quantum ad doctrinam evangelii pertinet, quam impugnant, propter vos, id est ad utilitatem vestri cedit, ut supra dictum est. Unde dicitur lc. Xix, 27: verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. Io. Xv, 24: nunc autem et viderunt, et oderunt me, et patrem meum. Vel secundum evangelium dicit, quod eorum inimicitia ad utilitatem evangelii pertinet, cuius praedicatio, occasione talis inimicitiae, ubique diffunditur. Col. I, 5 s.: in verbo veritatis evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, fructificat et crescit. Sed sunt charissimi deo propter patres, et hoc secundum electionem, quia scilicet ob gratiam patrum eorum semen elegit. Deut. Iv, 37: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Quod non est sic intelligendum quasi merita praestita patribus fuerint causa aeternae electionis filiorum sed quia deus ab aeterno elegit gratis et patres et filios, hoc tamen ordine ut filii propter patres consequerentur salutem, non quasi merita patrum sufficerent ad filiorum salutem, sed per quamdam abundantiam divinae gratiae et misericordiae hoc dicit, quae intantum patribus est exhibita, ut propter promissiones eis factas, etiam filii salvarentur. Vel intelligendum est secundum electionem, id est quantum ad electos ex illo populo, sicut supra dictum est, electio consecuta est. Si autem sunt domino charissimi, rationabile est quod a deo salventur, secundum illud is. Lxiv, 4: oculus non vidit, deus, absque te quae praeparasti, etc.

Deinde cum dicit sine poenitentia enim sunt, etc., excludit obviationem. Posset enim aliquis obviando dicere quod iudaei, et si olim fuerint charissimi propter patres, tamen inimicitia, quam contra evangelium exercent, prohibet ne in futurum salventur. Sed hoc apostolus falsum esse asserit, dicens sine poenitentia enim sunt, scilicet dona et vocatio dei, quasi dicat: quod deus aliquid aliquibus donet, vel aliquos vocet, hoc est sine poenitentia, quia de hoc deum non poenitet, secundum illud i reg. C. Xv, 29: triumphator in israel non parcet, nec poenitudine flectetur. Ps. Cix, 5: iuravit dominus, et non poenitebit eum. Sed videtur falsum. Dicit enim dominus gen. Vi, 6: poenitet me fecisse hominem. Et ier. Xviii, 9 s.: loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, poenitentiam agam super bonum quod locutus sum ut facerem ei. Sed dicendum est quod sicut dominus irasci dicitur, non propter hoc quod in eo sit commotio irae sed quia ad modum irati se habet quantum ad punitionis effectum, ita quandoque poenitere dicitur, non quasi in eo sit poenitentiae commutatio sed quia ad modum poenitentis se habet dum mutat quod fecerat. Sed adhuc videtur hoc quod dona et vocatio non sint sine poenitentia, quia dona divinitus concessa, frequenter amittuntur, secundum illud matth. Xxv, 28: tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Vocatio enim dei etiam quandoque mutari videtur, cum scriptum sit matth. Xxii, 14: multi sunt vocati, pauci vero electi. Sed dicendum est quod donum hic accipitur pro promissione, quae fit secundum dei praescientiam vel praedestinationem. Vocatio autem hic accipitur pro electione, quia propter certitudinem utriusque, quod deus promittit, iam quodammodo dat: et quos elegit, iam quodammodo vocat. Et tamen ipsum temporale dei donum et temporalis vocatio, non irritatur per mutationem dei quasi poenitentis sed per mutationem hominis, qui gratiam dei abiicit, secundum illud hebr. Xii, v. 15: contemplantes ne quis desit gratiae dei. Potest etiam quod hic dicitur aliter intelligi, ut dicamus quod dona dei quae dantur in baptismo et vocatio qua baptizatus vocatur ad gratiam, sunt sine poenitentia hominis baptizati, quod quidem hic inducitur, ne aliquis desperet de futura iudaeorum salute, propter hoc quod non videntur de peccato suo poenitere. Sed contra hoc quod dicitur, est quod petrus dicit act. Ii, 38: poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Sed dicendum est quod duplex est poenitentia: interior et exterior. Interior quidem consistit in contritione cordis, qua quis dolet de peccatis praeteritis, et talis poenitentia requiritur a baptizato, quia, ut augustinus dicit in libro de poenitentia: nemo suae voluntatis arbiter constitutus, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat eum veteris vitae, alioquin fictus ad baptismum accedit. Exterior vero poenitentia consistit in exteriori satisfactione quae a baptizato non requiritur, quia per gratiam baptismalem liberatur homo non solum a culpa sed etiam a tota poena per virtutem passionis Christi, qui pro peccatis omnium satisfecit, sicut supra vi, 3 dictum est: quicumque baptizati sumus in Christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Unde dicitur tit. Iii, 5 s.: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde. Sed cum claves ecclesiae et omnia alia sacramenta in virtute passionis Christi operentur, videtur quod pari ratione omnia alia sacramenta liberent hominem a culpa et a tota poena. Sed dicendum est, quod passio Christi operatur in baptismo per modum cuiusdam generationis, quae requirit ut homo totaliter priori vitae moriatur, ad hoc ut novam vitam accipiat. Et ideo tollitur in baptismo totus reatus poenae, qui pertinet ad vetustatem prioris vitae. Sed in aliis sacramentis operatur virtus passionis Christi per modum sanationis ut in poenitentia. Sanatio autem non requirit, ut statim omnes infirmitatis reliquiae auferantur. Et eadem ratio est in aliis sacramentis. Sed cum confessio peccatorum pertineat ad exteriorem poenitentiam, quaeri potest utrum a baptizato confessio peccatorum requiratur: et videtur quod sic. Dicitur enim matth. Iii, 6, quod baptizabantur homines a ioanne, confitentes peccata sua. Sed dicendum est quod baptismus ioannis erat baptismus poenitentiae, quia scilicet accipiendo illum baptismum quodammodo se profitebantur poenitentiam accepturos de peccato suo et ideo conveniens erat ut confiterentur, ut secundum modum peccati eis poenitentia statueretur. Sed baptismus Christi est baptismus remissionis omnium peccatorum, ita quod non restat baptizato aliqua satisfactio pro peccatis praeteritis, propter quod nulla est confessionis vocalis necessitas. Ad hoc enim necessaria est confessio in sacramento poenitentiae, ut sacerdos per potestatem clavium convenienter poenitentem solvat vel liget

Deinde cum dicit sicut enim aliquando, etc., assignat rationem futurae salutis iudaeorum post eorum incredulitatem. Et primo ponit similitudinem inter utriusque populi salutem; secundo huius similitudinis causam ostendit, ibi conclusit enim deus, etc.. Dicit ergo primo: ita dico quod omnis israel salvus fiet, quamvis nunc sint inimici. Sicut enim et vos, gentiles, aliquando non credidistis deo. Eph. Ii, 12: eratis illo tempore sine deo in hoc mundo; nunc autem misericordiam consecuti estis, infra c. Xv, 9: gentes autem super misericordia honorare deum. Os. Ii, 23: miserebor eius quae fuit absque misericordia

Et hoc propter eorum incredulitatem, quae scilicet fuit occasio vestrae salutis, ut supra dictum est. Ita et isti, scilicet iudaei, nunc, scilicet tempore gratiae, non crediderunt, scilicet Christo. Io. Viii, 43: quare non creditis mihi? et hoc est quod subdit in vestram misericordiam, id est in gratiam Christi, per quam misericordiam consecuti estis. Tit. Iii, v. 5: secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Vel non crediderunt ut per hoc pervenirent in vestram misericordiam. Vel non crediderunt, quod in vestram misericordiam occasionaliter cessit, ut et ipsi quandoque misericordiam consequantur. Is. Xiv, v. 1: miserebitur dominus iacob

Deinde, cum dicit conclusit enim, etc., assignat rationem huius similitudinis, quia scilicet deus voluit, ut sua misericordia in omnibus locum haberet

Et hoc est quod subdit conclusit enim deus, id est concludi permisit, omnia, id est omne hominum genus, tam iudaeos quam gentiles, in incredulitate, sicut in quadam catena erroris. Sap. Xvii, 7: una catena tenebrarum omnes erant colligati. Ut omnium misereatur, id est ut in omni genere hominum sua misericordia locum habeat. Sap. Xi, 24: misereris omnium, domine. Quod quidem non est extendendum ad daemones secundum errorem origenis, nec etiam quantum ad omnes homines singillatim, sed ad omnia genera hominum. Fit enim hic distributio pro generibus singulorum et non pro singulis generum. Ideo autem deus vult omnes per suam misericordiam salvari, ut ex hoc humilientur et suam salutem non sibi, sed deo adscribant. Os. C. Xiii, 9: perditio tua in te, israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Supra iii, 19: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus deo.



Lectio 5: Ad Romanos 11,33-36

54
075 (
Rm 11,33-36)

Supra apostolus conatus fuit assignare rationem divinorum iudiciorum quibus tam gentes, quam iudaei post incredulitatem misericordiam consequuntur, nunc, quasi ad haec investiganda se insufficientem recognoscens, exclamando divinam excellentiam admiratur. Et primo admiratur divinam excellentiam; secundo probat quod dixerat, ibi quis enim cognovit, etc.. Circa primum duo facit

Primo admiratur excellentiam divinae sapientiae secundum se consideratae; secundo per comparationem ad nos, ibi quam incomprehensibilia, etc.. Excellentiam divinae cognitionis admiratur

Primo quantum ad altitudinem, dicens o altitudo. Eccle. Vii, 25: alta profunditas, quis inveniet eam? ier. Xvii, 12: solium gloriae altitudinis a principio. Haec autem altitudo attenditur quantum ad tria. Uno quidem modo quantum ad rem cognitam, inquantum scilicet deus seipsum perfecte cognoscit. Eccli. Xxiv, 5: ego in altissimis habito. Alio modo quantum ad modum cognoscendi, inquantum scilicet per seipsum omnia cognoscit. Ps. Ci, 20: prospexit de excelso sancto suo, dominus de caelo in terram aspexit

Tertio quantum ad certitudinem cognitionis. Eccli. Xxiii, 28: oculi domini multo plus lucidiores sunt super solem

Secundo admiratur excellentiam divinae cognitionis quantum ad eius plenitudinem, cum dicit divitiarum. Is. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia et scientia. Quae quidem plenitudo attenditur in tribus. Uno modo in multitudine cognitorum, quia scilicet omnia novit. Ioan. Ult.: domine, tu omnia scis. Col. Ii, 3: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae dei absconditi. Alio modo quantum ad facilitatem cognoscendi, quia statim omnia intuetur sine inquisitione et difficultate. Hebr. Iv, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius

Tertio quantum ad copiam cognitionis, quia eam omnibus communicat affluenter. Iac. I, 5: si quis vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter

Tertio admiratur divinam excellentiam quantum ad perfectionem, cum dicit sapientiae et scientiae dei. Habet enim sapientiam de divinis, iob xii, 16: apud ipsum est fortitudo et sapientia, et scientiam de rebus creatis, bar. Iii, 32: qui scit universa, novit eam

Deinde cum dicit quam incomprehensibilia, etc., ostendit excellentiam divinae sapientiae per comparationem ad nostrum intellectum. Et primo quantum ad sapientiam, ad quam pertinet iudicare et ordinare. Unde dicit quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, quia scilicet homo non potest comprehendere rationem divinorum iudiciorum, quia in sapientia dei latent. Ps. Xxxv, 7: iudicia tua abyssus multa. Iob xi, 7: forsitan vestigia dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies

Secundo quantum ad scientiam, per quam in rebus operatur. Unde subdit et investigabiles, id est non perfecte ab homine vestigabiles, viae eius, id est processus eius, quibus in creaturis operatur. Et si ipsae creaturae sint homini notae, tamen modi quibus deus in creaturis operatur ab homine comprehendi non possunt. Ps. Lxxvi, 19: in mari via tua et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Iob xxxviii, v. 24: per quam viam spargitur lux, etc.

Deinde cum dicit quis enim, etc., probat quod dixerat, ad quod inducit duas auctoritates, quarum una habetur isaiae xl, v. 13 ubi secundum litteram nostram sic legitur: quis adiuvit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit? loco cuius hic dicitur quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? alia auctoritas habetur iob xli, 2: quis ante dedit mihi ut, reddam ei? ex loco cuius hic dicitur aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? in his autem verbis et sequentibus apostolus tria facit

Primo ostendit excellentiam divinae sapientiae per comparationem ad intellectum nostrum, dicens: dictum est quod incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius, quis enim cognovit sensum domini, per quem scilicet iudicat et operando procedit; quasi dicat: nullus, nisi eo revelante. Sap. Ix: sensum tuum quis scire poterit, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? et i cor. Ii, 11: quae sunt dei nemo novit, nisi spiritus dei, nobis autem revelavit deus per spiritum suum

Secundo ostendit excellentiam divinae sapientiae, secundum quod in se habet altitudinem, quae quidem est altitudo, quae est supremi principii, ad quod duo pertinent: primo quod non sit ab alio; secundo quod alia sint ab eo, et haec ostendit, ibi quoniam ex ipso. Quod autem sapientia dei non dependeat ab altiori principio, ostendit dupliciter

Primo quidem per hoc quod non est instructa alieno consilio. Unde dicit aut quis consiliarius eius fuit? quasi diceret: nullus. Ille enim consilio indiget, qui non plene cognoscit qualiter sit agendum, quod deo non competit. Iob xxvi, 3: cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam. Ier. C. Xxiii, 18: quis affuit in consilio domini? secundo per hoc quod non est adiuta alieno dono. Unde subdit aut quis prior dedit illi, et per hoc retribuetur ei? quasi prius danti. Quasi dicat: nullus. Non enim potest homo dare deo, nisi quae a deo accepit. Par. Ult.: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Iob xxxv, 7: porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? deinde cum dicit quoniam ex ipso, etc., ostendit altitudinem dei, quantum ad hoc quod in ipso sunt omnia. Et primo ostendit eius causalitatem; secundo eius dignitatem, ibi ipsi honor et gloria; tertio eius perpetuitatem, ibi in saecula saeculorum, amen. Dicit ergo primo: recte dixi quod nullus prior dedit illi, quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et ita nihil potest esse nisi a deo acceptum. Ad designandum autem dei causalitatem utitur tribus praepositionibus, quae sunt, ex, per et in. Haec autem praepositio, ex, denotat principium motus; et hoc tripliciter: primo quidem ipsum principium agens, vel movens; alio modo, ipsam materiam; tertio modo, ipsum contrarium oppositorum, quod est terminus a quo incipit motus. Dicimus enim cultellum fieri ex fabro et ferro et ex infigurato. Universitas autem creaturarum non est facta ex praeexistenti materia, quia et ipsa materia est effectus dei. Et secundum hoc omnia creata non dicuntur ex aliquo esse sed, sicut ex opposito, dicuntur esse ex nullo, quia nihil erant antequam crearentur ut essent. Sap. Ii, 2: ex nihilo nati sumus. Ex deo autem sunt omnia, sicut ex primo agente. I cor. Xi, 12: omnia autem ex deo. Notandum tamen quod haec praepositio de, easdem habitudines designare videtur, hoc tamen superaddit, quia semper designat causam consubstantialem. Dicimus enim cultellum esse de ferro, non autem de artifice; quia igitur filius procedit a patre ut ei consubstantialis, dicimus filium esse de patre. Creaturae vero non procedunt a deo tamquam ei consubstantiales; unde non dicuntur esse de ipso, sed solum ex ipso. Haec autem praepositio per, designat causam operationis, sed quia operatio est medium inter faciens et factum, dupliciter haec praepositio per, potest operationis causam designare. Uno modo secundum quod operatio exit ab operante: sicut aliquid dicitur per se operari, quod est sibi causa ut operetur. Hoc autem est uno quidem modo forma, sicut dicimus quod ignis calefacit per calorem. Alio modo aliquid superius agens, puta si dicamus quod homo generat per virtutem solis, vel potius dei. Sic igitur omnia dicuntur dupliciter esse per ipsum. Uno modo, sicut per primum agens, cuius virtute omnia alia agunt. Prov. C. Viii, 15: per me reges regnant. Alio modo, inquantum eius sapientia, quae est eius essentia, est forma per quam deus omnia fecit, secundum illud prov. Iii, 19: dominus sapientiae fundavit terram. Alio vero modo haec praepositio per, designat causam operationis, non quidem secundum quod exit ab operante sed secundum quod terminatur ad opera, sicut dicimus quod faber facit cultellum per martellum, quod non est sic intelligendum, quod martellus sic cum fabro operetur, sicut in prioribus intelligebatur, sed quia cultellus fit ex operatione fabri per martellum. Et ideo dicitur quod haec praepositio per, quandoque designat auctoritatem in recto, sicut cum dicimus: rex operatur per balivum; quod pertinet ad hoc quod nunc dicitur. Quandoque autem in causali, sicut cum dicitur: balivus per regem operatur; quod pertinet ad praecedentem modum. Hoc autem modo de quo nunc loquimur, dicuntur omnia esse facta a patre per filium, secundum illud io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt: non ita quod pater habeat a filio hoc quod facit res, sed potius, quia virtutem faciendi filius accipit a patre, non tamen instrumentalem, aut diminutam, aut aliam, sed principalem et aequalem, et eamdem. Io. V, v. 19: quaecumque pater facit, haec et filius similiter facit. Unde licet omnia sint facta a patre per filium, non tamen filius est instrumentum vel minister patris. Haec autem praepositio in, designat etiam triplicem habitudinem causae: uno quidem modo designat materiam, sicut dicimus animam esse in corpore et formam in materia, hoc autem modo non dicitur quod omnia sint in deo, quia ipse non est causa materialis rerum. Alio modo designat habitudinem causae efficientis, in cuius potestate est effectus suos disponere, et secundum hoc dicuntur omnia esse in ipso, secundum quod omnia in eius potestate et dispositione consistunt, secundum illud ps. Xciv, 4: in manu eius sunt omnes fines terrae. Et act. Xvii, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus

Tertio modo designat habitudinem causae finalis, secundum quod totum bonum rei et conservatio ipsius consistit in suo optimo, et secundum hoc dicuntur omnia esse in deo, sicut in bonitate conservante. Col. I, 17: et omnia in ipso constant. Quod autem dicit omnia, est absolute accipiendum pro omnibus, quae habent verum esse; peccata autem non habent verum esse, sed in quantum sunt peccata, dicuntur per defectum alicuius entis, eo quod malum nihil est nisi privatio boni. Et ideo cum dicitur ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, non est intelligendum de peccatis quia, secundum augustinum, peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Quicquid tamen entitatis est in peccato, totum est a deo. Sic igitur, secundum praemissa, omnia sunt ex ipso, scilicet deo, sicut ex prima operatrice potentia. Omnia autem sunt per ipsum, inquantum omnia facit per suam sapientiam. Omnia sunt in ipso, sicut in bonitate conservante. Haec autem tria, scilicet potentia, sapientia et bonitas, communia sunt tribus personis. Unde hoc quod dicitur ex ipso, et per ipsum, et in ipso, potest attribui cuilibet trium personarum, sed tamen potentia, quae habet rationem principii, appropriatur patri, qui est principium totius divinitatis; sapientia filio, qui procedit ut verbum, quod nihil aliud est quam sapientia genita; bonitas appropriatur spiritui sancto, qui procedit ut amor, cuius obiectum est bonitas. Et ideo appropriando dicere possumus: ex ipso, scilicet ex patre, per ipsum, scilicet per filium, in ipso, scilicet in spiritu sancto, omnia sunt

Deinde cum dicit ipsi honor et gloria, ostendit dei dignitatem, quae consistit in duobus quae praemissa sunt. Nam ex eo quod ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia, debetur ei honor et reverentia et subiectio a tota creatura. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? ex eo vero quod ab alio non accipitur nec consilium, nec donum, debetur ei gloria, sicut e contrario dicitur homini i cor. Iv, 7: si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? et quia hoc est proprium dei dicitur is. Xlii, 8: gloriam meam alteri non dabo. Ultimo ponit eius aeternitatem, cum dicit in saecula saeculorum, quia eius gloria non est transitoria, sicut gloria hominis, de qua dicitur is. Xl, 6: omnis gloria eius quasi flos agri, sed durat in saecula saeculorum, id est per omnia saecula succedentia saeculis, prout saeculum dicitur duratio uniuscuiusque rei. Vel saecula saeculorum dicuntur saecula, id est durationes rerum incorruptibilium, quae continent saecula corruptibilium rerum, et praecipue ipsa dei aeternitas, quae tamen pluraliter dici potest, licet in se sit una et simplex, propter multitudinem et diversitatem contentorum, ut sit sensus: in saecula contentiva saeculorum. Ps. Cxliv, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Addit autem ad confirmationem amen, quasi dicat vere, ita est

Et sic accipitur in evangeliis, ubi dicitur amen dico vobis. Quandoque tamen accipitur pro fiat. Unde in psalterio hieronymi dicitur dicet omnis populus: amen, amen, ubi nos habemus fiat, fiat.




Thomae Aq. ad Rm 52