Thomae Aq. ad Rm 60


CAPUT 14

Lectio 1: Ad Romanos 14,1-14

61
075 (
Rm 14,1-14)

Postquam apostolus ostendit quomodo aliquis debeat perfectus fieri, hic ostendit quomodo perfecti debeant se habere ad imperfectos. Et primo ostendit quod non debeant eos scandalizare vel iudicare; secundo ostendit quod debent eos sustentare, cap. Xv ibi debemus autem nos firmiores, etc.. Circa primum duo facit

Primo prohibet inordinata iudicia; secundo prohibet infirmorum scandala, ibi sed hoc iudicate magis, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit admonitionem; secundo exponit eam, ibi alius enim etc.; tertio rationem assignat, ibi deus enim illum etc.. Circa primum considerandum est quod in primitiva ecclesia aliqui ex iudaeis conversi ad Christum, credebant legalia cum evangelio esse servanda, ut patet act. Xv, 1 s.. Et hos apostolus vocat infirmos in fide Christi, quasi nondum perfecte credentes quod fides Christi sufficiat ad salutem. Perfectos autem vel firmos in fide vocat eos qui fidem Christi sine legalibus credebant esse servandam. De utrisque tamen erant aliqui romae inter fideles Christi. Alloquitur ergo apostolus perfectos in fide, dicens: dictum est quod sic debetis induere dominum iesum Christum, assumite autem, id est affectu charitatis vobis coniungite ad supportandum, infirmum in fide, sicut expositum est, de quo potest intelligi illud sap. C. Ix, 5: infirmus homo et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. Infra xv, 7: suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos. Eccli. Xxix, 12: propter mandatum assume pauperem

Et hoc non in disceptationibus cogitationum, id est non disceptando propter hoc quod unus contra alium cogitat, dum scilicet illi qui legalia servabant, iudicabant tamquam transgressores eos qui non servabant. Et illi qui non servabant, contemnebant tamquam errantes et ignorantes qui servabant. Supra ii, 15: cogitationum invicem accusantium aut defendentium, etc.

Deinde, cum dicit alius enim, etc., exponit quod dixerat. Et primo ostendit qui sunt infirmi in fide; secundo ostendit qualiter sint disceptationes cogitationum vitandae, ibi is qui manducat, etc.. Circa primum considerandum est quod inter caeteras legales observantias una erat discretio ciborum propter aliquos cibos in lege prohibitos, ut patet lev. Xi, 2 ss.; et hac quidem observantia quotidie erat utendum vel non utendum. Et ideo de hoc mentionem fecit specialiter apostolus, dicens alius enim, inter vos, qui scilicet est perfectus in fide, credit se posse licite manducare omnia, eo quod non reputat se astrictum ad legales observantias. Matth. Xv, 11: quod intrat in os non coinquinat hominem. I tim. Iv, 4: omnis creatura dei bona est, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur, etc.. In veteri autem lege prohibebantur aliqui cibi, non quia naturaliter essent immundi. Sicut enim in verbis hoc nomen stultus significat aliquod malum, quamvis hoc nomen sit bonum, ita in rebus quoddam animal bonum est secundum naturam, sed significatione est malum, sicut porcus, qui significat immunditiam. Et ideo prohibitus est antiquis esus illarum carnium, ut significaretur in eorum vitatione vitatio immunditiae. Tota enim illius veteris populi vita figuralis erat, ut augustinus dicit in libro contra faustum. Veniente autem Christo qui est veritas, cessaverunt figurae. Subdit autem quantum ad infirmum qui autem infirmus est, olus manducet, quasi dicat: illis cibis utatur quibus non occurrit aliquod immundum in lege prohibitum. In singulis enim generibus animalium, puta terrestribus, volatilibus et aquaticis, quaedam genera erant concessa et quaedam prohibita; sed in herbis et arboribus nihil erat prohibitum, ut patet levit. Xi, t.. Et huius potest esse ratio duplex. Una est quia terrae nascentia fuerunt a principio concessa homini ad edendum, secundum illud gen. I, 29: ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam. Sed post diluvium primo legitur homini concessus carnium esus. Unde dicitur gen. Ix, 3: quasi olera virentia tradidi vobis omnia, scilicet animalium genera. Alia ratio est, quia primam prohibitionem de abstinendo a quibusdam terrae nascentibus homo in paradiso transgressus fuerat, ut patet gen. Iii, t.; et propter hoc non erat ei similis prohibitio iteranda. Sed cum legalia cessaverunt in Christi passione, videtur quod inconvenienter apostolus infirmis in fide permittat quod a cibis prohibitis in lege abstineant, quod nunc in Christianis non sustinetur ab ecclesia. Sed distinguendum est triplex tempus, secundum augustinum, quantum ad legalia. Quorum primum est tempus ante passionem Christi, in quo legalia suum robur obtinebant quasi adhuc viventia. Secundum autem tempus est post passionem Christi ante divulgationem evangelii, in quo quidem tempore legalia mortua erant, quia nullus ad ea tenebatur, nec observata aliquid conferebant alicui, nondum tamen erant mortifera, quia sine peccato poterant iudaei ad Christum conversi legalia observare: et pro illo tempore loquitur hic apostolus. Tertium autem tempus est post divulgationem evangelii, in quo legalia non solum sunt mortua sed mortifera, ut quisquis ea observet, peccet mortaliter. Exponitur autem et aliter in glossa, ut dicatur infirmus qui est ad lapsus vitiorum carnalium pronus, et huic consulendum est quod comedat olus, id est, tenues et aridos cibos qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus excitatur libido. Sed alius qui est fortior credit se absque periculo posse omnia manducare. Et haec differentia apparet inter discipulos Christi qui non ieiunabant, tamquam confortati praesentia Christi et discipulos ioannis baptistae qui ieiunabant. Unde et poenitentiam agentes a quibusdam cibis abstinent non propter eorum immunditiam, sed ad libidinem refrenandam

Deinde, cum dicit is qui manducat, etc., exponit quomodo sunt vitandae disceptationes cogitationum. Et primo quantum ad perfectos, dicens is qui manducat, scilicet cum secura conscientia omnia vel etiam sine periculo libidinis, non spernat non manducantem, scilicet indifferenter omnia, tamquam infirmum in fide, vel quasi pronum ad vitia. Is. Xxxiii, v. 1: vae qui spernis, nonne et ipse sperneris? lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit

Secundo loquitur quantum ad infirmos, dicens et qui non manducat, scilicet indifferenter omnia, vel quia est infirmus in fide, de quo loquitur apostolus, vel etiam quia pronus est ad libidinem, non iudicet manducantem, scilicet indifferenter omnia, quasi transgressorem legis, vel quasi in libidinem praecipitem. Matth. Vii, 1: nolite iudicare, et non iudicabimini. Supra ii, 1: inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas

Deinde cum dicit deus enim illum assumpsit, etc., assignat tres rationes propter quas debemus a falso iudicio abstinere. Secunda ponitur, ibi suo domino, etc.; tertia, ibi tu autem qui iudicas, etc.. Prima ratio sumitur ex auctoritate iudicantis. Unde primo ostendit hanc charitatem deo competere; secundo concludit quod iudicium ad homines non pertinet, ibi tu quis es, etc.. Dicit ergo primo: recte dictum est quod qui non manducat manducantem non iudicet, deus enim assumpsit illum, scilicet in servum a se iudicandum. Zac. Xi, 7: assumpsi mihi duas virgas, id est duos populos. Ps. Xvii, 17: assumpsit me de aquis multis. Ille autem qui assumitur ad superioris iudicium, non debet ab inferiori iudicari. Et ideo concludit tu quis es, id est, cuius auctoritatis vel virtutis es, qui iudicas alienum servum? id est proximum tuum, qui est servus dei? requiritur enim in iudicante auctoritas, secundum illud ex. Ii, v. 14: quis constituit te principem et iudicem super nos? et, lc. Xii, 14: quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? sed ex hac ratione sequi videtur hominis iudicium de alio homine esse illicitum. Sed dicendum est quod intantum hominis iudicium licitum est, inquantum agitur auctoritate concessa divinitus. Unde dicitur deut. C. I, 16: audite illos, et quod iustum est iudicate, et postea sequitur quia dei est iudicium, id est auctoritate divina agitur. Si quis vero velit sibi usurpare iudicium super ea quae non sunt ei divinitus concessa ad iudicandum, est iudicium temerarium, sicut si quis iudex delegatus a papa vellet in iudicando transgredi mandati fines. Deus autem soli sibi reservavit iudicare occulta, quae praecipue sunt cogitationes cordium et futura. Et ideo si quis de his iudicare praesumpserit, est temerarium iudicium. Unde augustinus dicit in libro de sermone domini in monte: in his duobus temerarium est iudicium, cum videlicet incertum sit quo animo quid factum sit; vel incertum qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus apparet

Deinde cum dicit suo domino stat, aut cadit, etc., ponit secundam rationem, quae quidem sumitur ex fine meriti vel demeriti. Posset aliquis dicere quod licet homo non habeat iudiciariam auctoritatem, tamen intromittere se debet iudicio alterius propter damnum vel fructum qui inde provenit; sed apostolus ostendit hoc ad deum magis quam ad homines pertinere

Et sic etiam propter hoc debemus deo proximorum iudicia relinquere, nisi inquantum vice ipsius fungimur in iudicando per auctoritatem nobis commissam: circa hoc tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo exemplificat, ibi nam alius iudicat, etc.; tertio probat propositum, ibi qui sapit diem, etc.. Circa primum duo proponit

Primo quod quidquid circa hominem accidit, ad deum pertinet, cum dicit suo domino stat, scilicet recte agendo ps. Cxxi, 2: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, ierusalem; aut cadit, scilicet peccando amos v, 1: domus israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. Ponit autem sub disiunctione stat aut cadit, propter incertitudinem, quia multi videntur cadere qui stant, et e converso, secundum illud eccle. Viii, 10: vidi impios sepultos, qui cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Loquitur autem hic apostolus secundum similitudinem hominis servi, ad cuius dominum pertinet omne quod circa servum agitur. Nec intelligendum est quod deo aliquid proficiat vel noceat, si homo stet aut cadat. Dicitur enim iob xxxv, 6: si peccaveris, quid ei nocebis? porro si iuste egeris, quid ei donabis? sed quantum ad homines, id quod iuste agimus, ad gloriam dei spectat. Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Quod autem cadimus peccando, est hominibus occasio blasphemandi deum. Supra ii, v. 24: nomen dei propter vos blasphematur inter gentes. Vel quod dicit suo domino stat, aut cadit, exponendum est in iudicio domini sui. I cor. C. Iv, 4: qui iudicat me, dominus est

Secundo ostendit quod hominis statum iudicare ad deum pertinet, dicens stabit autem. Quasi dicat: et si aliquis nunc cadat per peccatum, tamen potest esse quod iterum stabit

Et hoc omnino implebitur, si est praedestinatus. Ps. Xl, 9: numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? mich. Vii, 8: ne laeteris, inimica mea, quia cecidi, resurgam. Et propter hoc si videmus aliquem manifeste cadentem, non debemus eum despicere, temerarie iudicando de eo quod numquam resurget, sed magis debemus praesumere quod iterum stabit, non ex consideratione conditionis humanae, sed considerando virtutem divinam. Unde cum dicit potens est deus statuere illum, propter eius bonitatem praesumere debemus, quod iterum statuet eum, ez. Iii, 24: ingressus est in me spiritus, et statuit me supra pedes meos, sicut et supra dictum est: si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens enim est deus iterum inserere illos

Deinde, cum dicit nam alius iudicat, etc., exemplificat quod dictum est. Et, primo, proponit diversitatem humanae sententiae, dicens: ideo dico quod suo domino stat, aut cadit, nam alius iudicat inter diem et diem, id est iudicat inter unum diem et alium, ut scilicet uno die abstineat et non alio. Quod quidem videtur pertinere ad infirmum in fide, qui reputat adhuc legalia esse observanda. Dicitur enim lev. C. Xxiii, 27: decimo die mensis septimi dies expiationum erit, affligetisque animas vestras in eo. Et iudith viii, 6 dicitur quod iudith ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenias et festa domus israel. Alius autem iudicat omnem diem indifferenter esse observandum quantum ad caeremonialia legis, quae iam cessaverunt. Unde hoc videtur pertinere ad eum qui est perfectus in fide. Ps. Cxliv, 2: per singulos dies benedicam tibi. Potest hoc etiam referri ad abstinentias quae fiunt causa cohibendae libidinis, quibus omni die aliqui vacant, puta qui perpetuo a carnibus vel vino abstinent vel ieiunant, quidam autem interpositis diebus abstinent et ab abstinentia cessant, secundum illud eccle. C. Iii, 1: omnia tempus habent

Secundo ostendit haec omnia posse ad dei gloriam pertinere, dicens unusquisque in sensu suo abundet, id est suo sensui dimittatur. Abundare enim in sensu suo est sensum suum sequi. Eccli. Xv, 14: deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Vel in sensu suo, id est secundum sensum suum studeat abundare ad gloriam dei, secundum illud i cor. Xiv, 12: ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. Sed hoc videtur locum habere in his quae non sunt secundum se mala. In his autem quae sunt secundum se mala, non est homo suo sensui relinquendus. Quod autem aliquis iudicet diem inter et diem, videtur esse secundum se malum, secundum primam expositionem. Dicitur enim gal. Iv, 10 s.: dies observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo ne sine causa laboraverim in vobis. Et loquitur ibi ad litteram de his qui dixerunt dies observandos secundum caeremonias legis. Sed dicendum, quod apostolus hic loquitur secundum tempus illud in quo, iudaeis ad fidem conversis, licitum erat legalia observare, ut dictum est. Sed quantum ad secundam expositionem videtur esse illicitum, quod dicit: alius iudicat omnem diem. Sunt enim quidam dies in quibus non est licitum ieiunare. Dicit enim augustinus in epistola ad casulanum: quisquis diem dominicum ieiunio decernendum esse putarit, non parvo scandalo esset ecclesiae, nec immerito. Illis enim diebus quibus nihil certi statuit ecclesia vel scriptura divina, mos populi dei et instituta maiorum, pro lege tenenda sunt. Et in decretis dicitur d. 30: si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote acceptam absque alia necessitate die dominica pro quadam religione ieiunaverit, sicut manichaei, anathema sit. Sed intelligendum est quod hic apostolus loquitur quantum ad illas abstinentias, quae quolibet die licite fieri possunt absque dissonantia communis consuetudinis, vel eorum quae sunt a maioribus instituta

Deinde, cum dicit qui sapit diem, etc., probat propositum, quod scilicet unusquisque suo domino stet aut cadat: et hoc tripliciter

Primo per actum fidelium; secundo per intentionem eorum, ibi nemo enim vestrum, etc.; tertio per eorum conditionem, ibi sive ergo vivimus, sive morimur, etc.. Probat ergo primo quomodo unusquisque fidelium suo domino stat aut cadit, per hoc quod de omnibus quae fecit secundum suam conscientiam gratias agit deo. Unde dicit qui sapit diem, ut scilicet uno die abstineat et alio die ab abstinentia cesset, domino sapit, id est ad reverentiam dei cibos discernit, sicut etiam nos discernimus vigilias festorum in quibus ieiunamus, a diebus festis quibus ieiunium solvimus propter reverentiam dei. Eccli. Xxxiii, 7: quare dies diem superat, et iterum lux lucem

Deinde loquitur quantum ad illos qui iudicant omnem diem, quorum quidam omni die a ieiunio cessabant, sicut dicitur matth. C. Ix, 14 quod discipuli Christi non ieiunabant. Unde dicit et qui manducat, scilicet omni die, domino manducat, id est ad gloriam domini, quod per hoc patet, gratias enim agit deo, scilicet de cibo assumpto. I tim. Iv, 3: abstinere a cibis quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. Ps. Xxi, 27: edent pauperes et saturabuntur, etc.. Ulterius quantum ad eum qui sic iudicat omnem diem, ut scilicet omni die abstineat, subdit et qui non manducat, id est abstinet omni die, domino, id est, ad honorem domini, non manducat

Et hoc patet per hoc quod gratias agit deo qui sibi dedit voluntatem, et virtutem abstinendi. I thess. Ult.: in omnibus gratias agite. Sed quod hic dicit apostolus de his qui omni die vel abstinebant vel ab abstinentia cessabant, debet intelligi quantum ad illud tempus in quo hoc non erat contrarium statutis maiorum, nec communi consuetudini populi dei

Deinde cum dicit nemo enim vestrum sibi vivit, etc., probat idem ex intentione fidelium. Et, primo, excludit inordinatam intentionem, dicens: recte dico quod unusquisque domino suo stat aut cadit, nemo nostrum sibi vivit vel naturali vita vel spirituali, de qua dicitur hab. Ii, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Sibi, id est propter seipsum, quia hoc esset frui seipso. I cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est. Ps. Cxiii, 9: non nobis, domine, non nobis, etc.; vel sibi, id est, secundum suam regulam, sicut qui dicunt sap. Ii, 11: sit fortitudo nostra lex iniustitiae; vel sibi, id est suo iudicio, i cor. C. Iv, 3: sed neque meipsum iudico. Et nemo moritur, scilicet morte corporali vel morte spirituali peccando, vel etiam morte spirituali qua quis moritur vitiis, puta in baptismo, secundum illud supra vi, 7: qui mortuus est iustificatus est a peccato; vel sibi, id est suo iudicio, vel propter seipsum aut suo exemplo; sed exemplo Christi moritur aliquis a vitiis. Rom. Vi, 10: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; et infra: ita et vos existimate vos mortuos esse peccato

Secundo ostendit qualis sit recta intentio fidelium, dicens sive enim vivimus, vita corporali, domino vivimus, id est ad gloriam domini; sive morimur, morte corporali, domino morimur, id est ad honorem domini. Phil. I, 20: magnificabitur Christus in corpore meo sive per mortem sive per vitam. Vel sic exponatur quod dicit vivimus et morimur de vita et morte spirituali, exponendum est quod dicit domino, id est iudicio domini qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur act. X, 42

Deinde cum dicit sive ergo vivimus, etc., ostendit propositum ex conditione fidelium. Et, primo, concludit ex praemissis conditionem fidelium, scilicet quod non sunt sui, sed alterius. Illi enim qui sui sunt, sicut liberi homines, sibi vivunt et sibi moriuntur. Quia ergo dictum est quod fideles non sibi vivunt aut moriuntur sed domino, concludit sic sive ergo vivimus, sive morimur, domini sumus, quasi servi eius qui habet potestatem vitae et mortis. I cor. Vii, 23: pretio empti estis, nolite fieri servi. I cor. Vi, 20: empti enim estis pretio magno. I par. Xii, 18: tui sumus, o david, et tecum, fili isai

Secundo assignat causam huius conditionis, dicens in hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, id est hoc adeptus est sua morte et resurrectione, ut vivorum dominaretur, quia resurrexit, vitam novam et perpetuam inchoando, et mortuorum, quia mortem nostram moriendo destruxit. Ii cor. C. V, 15: pro quibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro eis mortuus est, et resurrexit. Sic igitur per omnia praedicta apostolus probavit, quod unusquisque domino suo stat aut cadit, per hoc scilicet quod fideles gratias agunt deo, et quod domino vivunt et moriuntur, et quod domini sunt et in morte et in vita

Deinde cum dicit tu autem quid iudicas, etc., ponit tertiam rationem quae sumitur ex futuro iudicio. Et circa hoc tria facit

Primo proponit superfluitatem praesentis iudicii, dicens tu autem quid iudicas? id est qua utilitate vel necessitate iudicas, fratrem tuum, temere de occultis, quae tuo iudicio non sunt commissa? aut tu, alius qui iudicaris, quare spernis fratrem tuum, pro nullo reputans ab eo iudicari? mal. Ii, 10: quare despicit unusquisque fratrem suum? secundo praenuntiat futurum Christi iudicium, quasi dicat: recte dico cur iudicas, quia non debes timere quod absque iudicio remaneat, omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Dicitur enim tribunal Christi eius iudiciaria potestas, sicut et matth. C. Xxv, 21 dicitur: cum venerit filius hominis in maiestate sua, tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Dicit autem omnes stabimus, quasi iudicandi, tam boni quam mali, quantum ad remunerationem vel punitionem. Ii cor. V, v. 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum. Sed quantum ad discussionem non omnes stabunt ut iudicandi, sed quidam consedebunt, ut iudices. Matth. Xix, 28: sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus israel

Tertio, ibi scriptum est enim, etc., probat quod dixerat. Et primo inducit auctoritatem; secundo infert conclusionem, ibi itaque unusquisque, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod omnes stabimus ante tribunal Christi, et hoc patet per auctoritatem sacrae scripturae. Scriptum est enim, is. Xlv, 23, vivo ego, dicit dominus: quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur deo. Littera nostra sic habet: in memetipso iuravi, quia mihi curvabitur omne genu et iurabit omnis lingua. Tria autem in his verbis ponuntur

Primo quidem iuramentum, quod interdum in verbis dei ponitur ad ostendendum id, quod dicitur, firmum esse immutabilitate divini consilii, non autem esse mutabile sicut ea quae praenuntiantur secundum causas inferiores, ut prophetia comminationis. Unde dicitur in ps. Cix, 4: iuravit dominus, et non poenitebit eum. Homines autem, ut apostolus dicit hebr. Vi, 16: per maiorem sui iurant. Quia vero deus non habet maiorem in quo maior firmitas consistat veritatis, per seipsum iurat. Ipse autem est ipsa vita et fons vitae, secundum illud deut. Xxx, 20: ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum, etc., ps. Xxxv, 10: apud te est fons vitae, etc.; et ideo forma iuramenti domini est vivo ego, quasi dicat: iuro per vitam qua ego singulariter vivo

Secundo praenuntiatur subiectio communis creaturae ad Christum, cum dicitur quoniam mihi, scilicet Christo, flectetur omne genu. In quo designatur perfecta subiectio rationalis creaturae ad Christum. Solent enim homines in signum subiectionis maioribus flectere genua. Unde phil. Ii, 10 dicitur: in nomine iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum

Tertio praenuntiat fidei confessionem qua omnes gloriam Christi confitebuntur. Unde sequitur et omnis lingua confitebitur deo, id est confitebitur Christum esse dominum, secundum illud phil. Ii, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus noster iesus Christus in gloria est dei patris. Omnis enim lingua intelligi potest expressio cognitionis sive hominum, sive angelorum, secundum illud i cor. Xiii, 1: si linguis hominum loquar et angelorum, etc.. Hoc autem impletur nunc in hac vita, non quantum ad singulos homines sed quantum ad genera singulorum. De quolibet enim genere hominum nunc aliqui Christo subiiciuntur et ei confitentur per fidem, sed in futuro iudicio omnes et singuli ei subiicientur: boni quidem voluntarie, mali autem inviti. Unde dicitur hebr. Ii, 8: in eo quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei: nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei

Deinde, cum dicit itaque unusquisque, etc., infert conclusionem ex dictis. Et primo conclusionem intentam ex eo quod immediate dixerat, dicens itaque, ex quo Christo flectitur omne genu, unusquisque nostrum per se reddet rationem deo, scilicet ante tribunal Christi. Matth. Xii, v. 36: de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent deo rationem in die iudicii. Et xviii, 23: assimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. Sed videtur quod non quilibet per se rationem reddet, sed unus pro alio. Hebr. Ult.: obedite praepositis vestris et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Sed dicendum quod in hoc ipso quod praelati pro aliis rationem reddent, reddent rationem pro suis actibus quos circa subditos agere debuerunt. Si enim fecerunt quod competebat eorum officio, non eis imputabitur si subditi pereant. Imputaretur autem eis si negligerent facere quod eorum officium requirebat. Unde dicitur ezech. Iii, 18 s.: si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti

Secundo infert conclusionem principaliter intentam in tota praecedenti parte, dicens non ergo amplius invicem iudicemus, scilicet temerario iudicio, quod includitur rationibus supradictis. I cor. Iv, 5: nolite ante tempus iudicare, etc..



Lectio 2: Ad Romanos 14,14-21

62
075 (
Rm 14,14-21)

Postquam apostolus prohibuit humana iudicia, hic prohibet scandalum proximorum, et circa hoc duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi si enim propter cibum, etc.. Circa primum proponit tria

Primo enim docet scandala esse vitanda, dicens: dixi quod non iudicetis invicem sed unusquisque de suis actibus iudicare debet, ne sint in scandalum aliorum

Et hoc est quod dicit sed hoc iudicate magis ne ponatis fratribus offendiculum, vel scandalum. Scandalum autem, sicut dicit hier. Super matthaeum, notat offendiculum vel ruinam, quam impactionem pedis possumus dicere. Unde scandalum est factum vel dictum minus rectum, praebens alicui occasionem ruinae, ad similitudinem lapidis ad quem in via positum homo impingit, et cadit. Maius autem aliquid videtur esse scandalum quam offendiculum. Nam offendiculum potest esse quicquid retinet seu retardat motum procedentis: scandalum autem, id est, impactio, videtur esse cum aliquis disponitur ad casum. Non ergo debemus fratri ponere offendiculum ut aliquid faciamus, unde impediatur proximus a via iustitiae. Is. Lvi, 14: auferte offendiculum de via populi mei. Neque etiam debemus fratri ponere scandalum, aliquid faciendo, unde ipse inclinetur ad peccatum. Matth. Xviii, 7: vae homini illi per quem scandalum venit

Secundo docet id ex quo scandalum putabatur esse, secundum suam naturam, sive secundum se licitum. Circa quod sciendum est quod, sicut supra dictum est, apud romanos erant quidam ex iudaeis ad fidem Christi conversi, qui cibos secundum legem discernebant; alii vero habentes fidem perfectam indifferenter omnibus cibis utebantur, quod quidem secundum se licitum erat. Unde dicit scio et confido in domino iesu, quia nihil est commune per ipsum. Circa quod notandum est, sicut dicit hier. Super matth., quod populus iudaeorum partem dei se esse iactans, communes cibos vocat quibus omnes utuntur homines, verbi gratia suillam carnem, lepores et huiusmodi; et caeterae gentes, quae talibus utebantur cibis, non erant de parte dei, ideo talis cibus immundus appellatur. Quod ergo dicit nihil commune est, idem est ac si diceret: nihil immundum est

Et hoc quidem apostolus, primum, dicit se scire, quia ita est secundum rerum naturam, secundum illud i tim. Iv, 4: omnis creatura dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

Secundo dicit se confidere in Christo iesu, quia per seipsum nihil est commune, quia scilicet cibi secundum suam naturam nunquam fuerunt immundi, vitabantur tamen aliquo tempore ut immundi, secundum legis praeceptum propter figuram, sed hoc Christus removit implendo omnes figuras. Et ideo apostolus per fiduciam quam habet in domino iesu, asserit nihil esse commune vel immundum per ipsum, id est, ipso hoc faciente. Act. X, v. 15: quod deus purificavit, tu ne commune dixeris

Tertio ostendit quomodo hoc posset esse per accidens illicitum, inquantum scilicet est contra conscientiam manducantis. Unde dicit: dictum est quod nihil est commune, sed hoc intelligendum est nisi ei qui, erronea conscientia, aestimat quid, id est aliquid ciborum, commune esse, id est immundum, illi commune est, id est ita est illicitum sibi, ac si esset secundum se immundum. Tit. I, 15: omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum est, sed inquinata est eorum mens, et conscientia

Et sic apparet quod aliquid, quod est secundum se licitum, efficitur illicitum ei qui id contra suam conscientiam agit, licet conscientia sua sit erronea, quod rationabiliter accidit. Nam actus iudicantur secundum voluntatem agentium, voluntas autem movetur a re apprehensa. Unde in id voluntas tendit quod ei vis apprehensiva repraesentat, et secundum hoc qualificatur, vel specificatur actio. Si igitur ratio alicuius iudicet aliquid esse peccatum et voluntas feratur in id faciendum, manifestum est quod homo habet voluntatem faciendi peccatum; et ita actio eius exterior, quae informatur ex voluntate, est peccatum. Et eadem ratione si aliquis aestimet id quod est veniale peccatum, esse mortale peccatum, si hac conscientia durante illud faciat, manifestum est quod elegit peccare mortaliter, et ita actio eius propter suam electionem est peccatum mortale. Si tamen aliquis post factum habeat conscientiam erroneam, per quam credat id quod est licitum a se factum fuisse peccatum, vel quod est veniale fuisse mortale, non propter hoc efficitur id quod est prius, vel peccatum, vel mortale, quia voluntas et actio non informantur ex apprehensione sequenti, sed ex praecedenti. Haec autem quae dicta sunt dubitationem non habent, sed dubium potest esse, utrum si aliquis habeat erroneam conscientiam ut credat esse necessarium ad salutem quod est peccatum mortale, puta si aliquis aestimet se peccare mortaliter nisi furetur vel fornicetur, utrum talis conscientia eum liget, ita scilicet si contra conscientiam agat, mortaliter peccet. Et videtur quod non

Primo quidem quia lex dei quae prohibet fornicationem et furtum, fortius ligat, quam conscientia

Secundo quia hoc posito esset perplexus, peccaret enim et fornicando et non fornicando. Sed dicendum est quod etiam in per se malis conscientia erronea ligat. In tantum enim conscientia ligat, ut dictum est, inquantum ex hoc quod aliquis contra conscientiam agit, sequitur quod habeat voluntatem peccandi; et ita si aliquis credat non fornicari esse peccatum mortale, dum eligit non fornicari, eligit peccare mortaliter, et ita mortaliter peccat. Et ad hoc etiam facit quod hic dicit apostolus. Manifestum est enim quod discernere cibos quasi necessarium ad salutem erat illicitum, quia nec iudaeis conversis etiam ante divulgationem evangelii licebat servare legalia, spem ponendo in eis, quasi essent necessaria ad salutem, ut augustinus dicit. Et tamen apostolus hic dicit quod si quis habens conscientiam cogentem discernere cibos, quod est aestimare aliquid esse commune, et non discernit eos, scilicet abstinendo ab eis, peccat ac si manducaret immundum. Et ita etiam in per se illicitis conscientia erronea ligat. Nec obstat quod primo obiicitur de lege dei, quia idem est ligamen conscientiae etiam erroneae et legis dei. Non enim conscientia dictat aliquid esse faciendum vel vitandum, nisi quia credit hoc esse contra vel secundum legem dei. Non enim lex nostris actibus applicatur, nisi mediante conscientia nostra. Similiter etiam nec obstat quod secundo obiicitur. Nihil enim prohibet aliquem esse perplexum aliquo supposito, licet nullus sit perplexus simpliciter, sicut sacerdos fornicarius, sive celebret missam, sive non celebret quando debet ex officio, peccat mortaliter; non tamen est perplexus simpliciter, quia potest peccatum dimittere et celebrare. Et similiter potest aliquis conscientiam erroneam dimittere, et a peccato abstinere. Est autem adhuc alia dubitatio. Non enim dicitur scandalizare qui facit opus rectum, licet etiam ex eo aliquis sumat materiam scandali, legitur enim matth. Xv, v. 12 quod pharisaei audito verbo Christi, scandalizati sunt. Sed non discernere cibos est opus rectum: ergo non est dimittendum propter scandalum eius qui perversam conscientiam habet errans in fide. Nam secundum hoc catholici deberent abstinere a carnibus et matrimonio, ne inde haeretici scandalizarentur secundum erroneam conscientiam. Sed dicendum est quod aliquis scandalizare alium potest, non solum faciendo aliquod malum, sed etiam aliquid faciendo quod habet speciem mali, secundum illud i thess. C. Ult.: ab omni specie mali abstinete vos. Dicitur autem aliquid habere speciem mali dupliciter

Primo videlicet secundum opinionem eorum qui sunt ab ecclesia praecisi; secundo, secundum opinionem eorum qui adhuc ab ecclesia tolerantur. Infirmi autem in fide, aestimantes legalia esse observanda, adhuc tolerabantur ab ecclesia ante evangelii divulgationem. Et ideo non erat comedendum cum eorum scandalo de cibis in lege prohibitis. Haeretici autem non tolerantur ab ecclesia, et ideo de eis non est similis ratio

Deinde cum dicit si enim propter cibum, etc., manifestat quod dixerat. Et primo primum, scilicet quod non sit ponendum scandalum fratribus; secundo, secundum et tertium, quomodo scilicet sit aliquid commune, ibi omnia quidem munda sunt, etc.. Circa primum ponit quatuor rationes quarum prima sumitur ex parte charitatis, dicens si enim frater tuus contristatur, de hoc quod reputat te peccare, propter cibum quem tu comedis, quem ipse reputat immundum, iam non secundum charitatem ambulas, secundum quam aliquis proximum suum diligit sicut seipsum. Et ita vitat eius contristationem et non praefert cibum quieti fratris, quia, ut dicitur i cor. C. Xiii, 5: charitas non quaerit quae sua sunt. Secundam rationem ponit, ibi noli cibo tuo, etc., quae sumitur ex parte mortis Christi. Videtur enim parum appretiare mortem Christi, qui pro cibo fructum eius evacuare non recusat. Unde dicit noli cibo tuo, quem tu scilicet indifferenter comedis non discernendo cibos, illum perdere, id est scandalizare, pro quo, id est pro cuius salute, Christus mortuus est. I petr. Iii, 18: Christus semel mortuus est pro peccatis nostris, iustus pro iniustis. Dicit autem illum perdi qui scandalizatur, quia scandalum passivum sine peccato scandalizati esse non potest. Ille enim scandalizatur qui occasionem sumit ruinae. I cor. C. Viii, 11: peribit infirmus in tua conscientia frater, pro quo Christus mortuus est. Tertiam rationem ponit, ibi non ergo blasphemetur, etc.. Quae sumitur ex donis spiritualis gratiae. Et primo ostendit inconveniens quod sequitur contra huiusmodi dona ex eo quod alios scandalizamus; secundo manifestat quod dixerat, ibi non enim, etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi itaque quae pacis sunt sectemur, etc.. Circa primum considerandum est, quod ex hoc quod aliqui indifferenter cibis utebantur in primitiva ecclesia cum scandalo infirmorum, hoc inconveniens sequebatur, quod infirmi fidem Christi blasphemabant, dicentes eam voracitatem ciborum inducere contra legis mandatum. Et ideo apostolus dicit: ex quo per dominum iesum factum est quod nihil est commune, non ergo bonum nostrum, id est fides vel gratia Christi, per quam libertatem a caeremoniis consecuti estis, blasphemetur ab infirmis dicentibus eam gulae hominum indulgere. Iac. C. Ii, 7: ipsi blasphemant nomen bonum quod invocatum est super vos; de hoc bono dicitur in ps. Lxxii, 28: mihi adhaerere deo, bonum est

Deinde cum dicit non enim, etc., manifestat quod dixerat, scilicet in quo bonum nostrum consistat. Et primo ostendit in quo non consistat, dicens non enim est regnum dei esca et potus. Regnum autem dei dicitur hic id per quod deus regnat in nobis et per quod ad regnum ipsius pervenimus; de quo dicitur matth. Vi, 10: adveniat regnum tuum; et mich. Iv, 7: regnabit dominus super omnes in monte sion. Deo autem coniungimur et subdimur per interiorem intellectum, et affectum, ut dicitur io. Iv, 24: spiritus est deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Et inde est quod regnum dei principaliter consideratur secundum interiora hominis, non secundum exteriora. Unde dicitur lc. Xvii, 21: regnum dei intra vos est. Ea vero quae sunt exteriora ad corpus pertinentia, intantum ad regnum dei pertinent, inquantum per ea ordinatur, vel deordinatur interior affectus, secundum ea in quibus principaliter consistit regnum dei. Et ideo cum esca et potus ad corpus pertineant, ipsa secundum se non pertinent ad regnum dei, nisi secundum quod eis utimur, vel ab eis abstinemus. Unde dicitur i cor. Viii, 8: esca autem nos non commendat deo. Neque enim si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. Pertinet tamen usus, vel abstinentia escae et potus ad regnum dei, inquantum affectus hominis circa hoc ordinatur, vel deordinatur. Unde augustinus dicit in libro de quaestionibus evangelii, et habetur hic in glossa: iustificatur sapientia a filiis suis qui intelligunt non in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et in temperantia non se corrumpendi per abundantiam atque importunitatem sumendi. Non enim interest quomodo, ut in glossa dicitur, quid alimentorum, vel quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro congruentia hominum cum quibus vivit, et personae suae et pro valetudinis suae necessitate; sed quanta facultate et severitate animi careat his, vel cum oportet vel cum necesse est his carere

Secundo ostendit in quo consistat bonum nostrum, quod regnum dei vocat, dicens sed regnum dei est iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Ut iustitia referatur ad exteriora opera, quibus homo unicuique reddit quod suum est et ad voluntatem huiusmodi opera faciendi, ut dicitur matth. Vi, 33: primum quaerite regnum dei et iustitiam eius. Pax autem referatur ad effectum iustitiae. Per hoc enim pax maxime perturbatur, quod unus homo non exhibet alteri quod ei debet. Unde dicitur is. C. Xxxii, 17: opus iustitiae pax. Gaudium autem referendum est ad modum quo sunt iustitiae opera perficienda; ut enim dicit philosophus in i ethic.: non est iustus qui non gaudet iusta operatione. Unde et in ps. Xcix, v. 2 dicitur: servite domino in laetitia. Causam autem huius gaudii exprimit dicens in spiritu sancto. Est enim spiritus sanctus quo charitas dei diffunditur in nobis, ut dicitur supra v, 6. Illud enim est gaudium in spiritu sancto, quod charitas parit, puta cum aliquis gaudet de bonis dei et proximorum. Unde i cor. Xiii, 6 dicitur, quod charitas non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Et gal. V, 22 dicitur: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax. Haec autem tria quae hic tanguntur, imperfecte quidem in hac vita habentur, perfecte autem quando sancti possidebunt regnum dei sibi paratum, ut dicitur matth. Xxv, 34. Ibi erit perfecta iustitia absque omni peccato. Is. Lx, 21: populus tuus omnes iusti. Ibi erit pax absque omni perturbatione timoris. Is. C. Xxxii, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae. Ibi erit gaudium. Is. Xxxv, 10: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus

Tertio probat quod dixerat, scilicet quod in his regnum dei consistit. Ille enim homo videtur ad regnum dei pertinere, qui placet deo et a sanctis hominibus approbatur; sed hoc illi contingit in quo invenitur iustitia, pax et gaudium: ergo in his est regnum dei. Dicit ergo: dictum est quod regnum dei est iustitia, pax et gaudium in spiritu sancto, qui ergo in hoc servit Christo, qui est rex huius regni, secundum illud col. I, 13: transtulit nos in regnum filii dilectionis suae, ut scilicet vivat in iustitia, pace et spirituali gaudio, placet deo, qui est huius regni auctor, sap. Iv, 10: placens deo factus dilectus et probatus est hominibus, id est ab eis approbatur, qui sunt huius regni participes. Eccli. Xxxi, 10: qui probatus est in illo, et perfectus inventus est

Deinde cum dicit itaque, etc., infert admonitionem intentam, dicens: ex quo regnum dei consistit in iustitia, pace et spirituali gaudio, itaque, ut ad regnum dei pervenire possimus, sectemur ea quae pacis sunt, id est ea studeamus adimplere per quae Christianorum pacem conservemus, hebr. Xii, v. 14: pacem sequimini et sanctimoniam, etc.. Custodiamus invicem ea quae sunt aedificationis, id est ea per quae invicem nos aedificemus, id est bonum conservemus, et in melius provocemur. I cor. Xiv, 12: ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. Quod quidem fiet si in iustitia et spirituali gaudio vixerimus. Quartam rationem ponit, ibi noli propter escam, etc.. Quae sumitur ex reverentia divinorum operum, quibus hoc reverentiae debemus, ut ea quae deus operatur non debeamus destruere propter aliquod commodum corporale

Et hoc est quod dicit noli propter escam, quae ad corporis utilitatem pertinet, destruere opus dei. Quod quidem non intelligitur de quocumque dei opere. Nam omnia quae in cibum hominis veniunt, dei opera sunt, sicut terrae nascentia et animalium carnes, quae sunt hominibus in cibum a deo concessa, ut patet gen. C. I, 29 et ix, 3. Sed intelligitur de opere gratiae, quod in nobis ipsis specialiter operatur. Phil. Ii, 13: deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Hoc igitur opus dei non debemus in proximo destruere propter escam nostram, sicut facere videbantur illi qui, turbatione et scandalo proximorum, indifferentibus utebantur.




Thomae Aq. ad Rm 60