Thomae Aq. ad Rm 63

Lectio 3: Ad Romanos 14,22-24

63
075 (
Rm 14,22-24)

Postquam apostolus posuit rationem ad ostendendum, quod non debemus cum scandalo proximorum indifferenter sumere omnia, hic ostendit qualiter aliqui cibi possunt esse mundi et immundi. Et circa hoc duo facit

Primo proponit quae sunt munda ex sua natura, dicens omnia quidem, quae scilicet ad escam hominis pertinere possunt, munda sunt, scilicet ex sui natura, quia ex sui natura non habent quod animam hominis inquinent, secundum illud matth. Xv, 11: non enim omne quod intrat in os inquinat hominem. I tim. Iv, 4: omnis creatura dei bona. Dicebantur autem in lege quaedam immunda, non natura, sed significatione, ut patet lev. Xi, 2 ss.. Sed et hanc immunditiam Christus removit, implendo veteris legis figuras. Unde dictum est petro, act. X, 15: quod deus purificavit, tu ne commune dixeris, id est immundum

Secundo, ibi sed malum est homini, etc., ostendit qualiter aliquis cibus homini possit fieri immundus, ut scilicet ex eius esu secundum animam inquinetur, quod quidem ostendit fieri dupliciter

Primo ex eo quod aliquis cibum quemcumque cum scandalo proximorum manducat; secundo ex eo quod contra conscientiam manducat, ibi beatus qui non iudicat, etc.. Circa primum tria facit

Primo ostendit quid circa esum ciborum sit malum, dicens: licet omnia ex sui natura sint munda, sed tamen malum est homini qui manducat, quemcumque cibum, per offendiculum, id est, cum confusione et scandalo proximorum. Matth. Xviii, 7: vae homini illi per quem scandalum venit

Secundo ostendit quid circa huiusmodi usum ciborum sit bonum, dicens bonum est non manducare carnem et non bibere vinum; quorum primum praecipuum esse videtur inter cibos, secundum inter potus. Et ab his quidem abstinere ponit bonum esse, vel propter carnis concupiscentiam edomandam, secundum illud eph. V, 18: nolite inebriari vino in quo est luxuria; vel etiam ut homo reddatur habilior ad spiritualia contemplanda, secundum illud eccle. Ii, 3: cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Sed hoc non intendit hic apostolus dicere, sed quod bonum est his non uti cum scandalo proximorum, quod quidem apparet ex hoc quod subditur neque in quo frater tuus offenditur, etc.. Quod dico, non solum dico de vino et carnibus quod bonum est eis non uti, sed quocumque alio cibo; frater tuus offenditur, id est turbatur contra te, quasi illicite agentem, per quod pax eius perturbatur, aut scandalizatur, id est, ad casum peccati provocatur, propter quod laeditur eius iustitia, aut infirmatur, id est saltem in dubitationem venit, utrum hoc quod agitur sit licitum, per quod eius spirituale gaudium diminuitur. Unde et ipse apostolus dicit i cor. Viii, 13: si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Sed cum licitum sit his cibis uti, si est ab his abstinendum propter hoc quod vitetur scandalum proximorum, videtur pari ratione quod ab omnibus licitis quae non sunt necessaria ad salutem, sicut sunt necessaria iustitia, pax et spirituale gaudium, sit propter proximorum scandalum abstinendum. Et ita videtur quod homini non liceat sua repetere cum scandalo proximi. Sed dicendum est quod si scandalum ex infirmitate vel ex ignorantia proveniat eorum qui propter hoc scandalizantur, ad vitandum hoc scandalum, debet homo a licitis abstinere, si non sunt necessaria ad salutem. Hoc enim est scandalum pusillorum, quod dominus vitari iubet, matth. Xviii, 10: videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Si vero huiusmodi scandalum ex malitia proveniat eorum qui scandalizantur, tale scandalum est quasi pharisaeorum, quod dominus, matth. C. Xv, 12 ss., docuit esse contemnendum. Unde ad vitandum huiusmodi scandalum non oportet a licitis abstinere. Sed tamen circa scandalum pusillorum attendendum est, quod propter illud vitandum tenetur homo usum licitorum differre, quousque reddita ratione hoc scandalum amoveri possit. Si vero ratione reddita, adhuc scandalum maneat, iam non videtur ex ignorantia vel ex infirmitate procedere sed ex malitia: et sic iam pertinebit ad scandalum pharisaeorum

Tertio excludit quamdam excusationem. Posset enim aliquis dicere: licet proximus scandalizetur de hoc quod indifferenter ego cibis utor, tamen ad ostensionem meae fidei, per quam certum est hoc mihi licere, volo indifferenter cibis uti. Sed hanc rationem excludens apostolus dicit tu, qui scilicet indifferenter cibis uteris, fidem habes, rectam apud temetipsum, per quam constat licitum esse his cibis uti. Bona quidem et laudabilis est fides ista, sed habe eam in occulto, coram deo, cui talis fides placet, eccli. I, 34 s.: beneplacitum est deo fides et mansuetudo. Quasi dicat: non oportet quod fidem istam manifestes per operis executionem, ubi hoc fit cum scandalo proximorum. Sed contra videtur esse quod dicitur supra x, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Non ergo videtur quod sufficiat corde solum coram deo fidem habere, sed oportet huiusmodi fidem proximo manifestare, confitendo. Dicendum est autem quod eorum quae sunt fidei, quaedam sunt quae non sunt perfecte per ecclesiam manifestata, sicut in primitiva ecclesia nondum erat perfecte declaratum apud homines quod illi qui erant ex iudaeis conversi non tenerentur legalia observare, et sicut tempore augustini nondum erat per ecclesiam declaratum quod anima non esset ex traduce. Unde in huiusmodi sufficit homini quod fidem habeat coram deo, nec oportet quod fidem suam propalet cum scandalo proximorum, nisi forte apud eos qui habent de fide determinare. Quaedam vero sunt ad fidem pertinentia iam per ecclesiam determinata, et in talibus non sufficit fidem habere coram deo, sed oportet quod coram proximo fidem quis confiteatur, quantumcumque ex hoc aliquis scandalizetur, quia veritas doctrinae non est dimittenda propter scandalum, sicut nec Christus veritatem suae doctrinae propter scandalum pharisaeorum dimisit, ut habetur matth. C. Xv, 12 ss.. Sciendum etiam quod licet circa talia oporteat quod homo fidem suam manifestet confessione verborum, non tamen oportet quod eam manifestet executione operis, sicut si aliquis tenet fide uti matrimonio esse licitum, non requiritur ab eo quod matrimonio utatur ad fidei suae manifestationem

Et sic etiam non requirebatur ab eis, qui rectam fidem habebant, quod fidem suam usu ciborum manifestarent. Poterant enim manifestare verbotenus confitendo

Deinde cum dicit beatus qui non iudicat, etc., ostendit quomodo ciborum usus efficitur aliquibus immundus, ex eo quod est contra conscientiam. Et circa hoc tria facit

Primo ostendit quid circa hoc sit bonum, ut scilicet de eo quod homo non facit non habeat conscientiam remordentem. Unde dicit beatus qui non iudicat semetipsum, id est cuius conscientia eum non reprehendit vel condemnat, in eo quod probat, id est approbat esse faciendum. Sed hoc est intelligendum, si recta fide approbet esse aliquid faciendum. Si autem falsa opinione approbat aliquid esse faciendum, puta si arbitratur obsequium se praestare deo, de eo quod discipulos Christi interficit, ut dicitur io. Xvi, 2, non excusatur ex eo quod circa hoc non iudicat semetipsum; imo beatior esset si circa hoc eum conscientia reprehenderet, inquantum per hoc a peccato magis prohiberetur. Sed in his quae sunt licita, est intelligendum quod hic apostolus dicit. Hoc enim ad gloriam hominis pertinet quod eum sua conscientia non reprehendat. Ii cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Iob xxvii, 6: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

Secundo ostendit quid circa hoc sit malum, ut scilicet contra conscientiam agat. Unde dicit qui autem discernit, id est, qui habet opinionem falsam quod oportuit cibos discernere, si manducaverit, scilicet cibos quos reputat esse illicitos, damnatus est, ex hoc quod quantum in ipso est, habet voluntatem faciendi quod est illicitum, et sic delinquit proprio iudicio condemnatus, ut dicitur tit. Iii, 11

Tertio assignat causam eius quod dixerat dicens quia non ex fide; ideo scilicet condemnatus est. Potest autem hic fides dupliciter accipi: uno modo de fide quae est virtus, alio modo secundum quod fides dicitur conscientia. Et hae duae acceptiones non differunt nisi secundum differentiam particularis et universalis. Id enim quod universaliter fide tenemus, puta usum ciborum esse licitum vel illicitum, conscientia applicat ad opus quod est factum vel faciendum. Dicitur ergo, ideo eum qui manducat et discernit, esse condemnatum, quia hoc non est ex fide, imo est contra fidem, id est contra veritatem fidei et contra conscientiam facientis. Hebr. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo. Et quod haec sit sufficiens causa condemnationis, ostendit subdens omne autem quod non est ex fide peccatum est. Ex quo videtur quod, sicut dicitur in glossa omnis vita infidelium peccatum sit, sicut omnis vita fidelium est meritoria, inquantum ad dei gloriam ordinatur, secundum illud i cor. C. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in gloriam dei facite. Sed dicendum est quod aliter se habet fidelis ad bonum, et infidelis ad malum. Nam in homine qui habet fidem formatam nihil est damnationis, ut supra viii, 1 dictum est. Sed in homine infideli cum infidelitate est bonum naturae. Et ideo cum aliquis infidelis ex dictamine rationis aliquod bonum facit, non referendo ad malum finem, non peccat. Non tamen opus eius est meritorium, quia non est gratia informatum

Et hoc est quod in glossa dicitur: nihil bonum est sine summo bono, id est, nullum bonum meritorium est sine gratia dei, et ubi deest agnitio vitae aeternae et incommutabilis veritatis, quae scilicet est per fidem, falsa virtus est in optimis moribus, inquantum scilicet non refertur ad finem beatitudinis aeternae. Cum vero homo infidelis aliquid agit ex eo quod infidelis est, manifestum est quod peccat. Unde in glossa cum dicitur: opus omne quod non est ex fide, peccatum est, sic est intelligendum: omne quod est contra fidem vel contra conscientiam, peccatum est, et si ex genere suo bonum esse videatur, puta si paganus ad honorem suorum deorum virginitatem servet, vel eleemosynam det, hoc ipso peccat. Tit. I, 15: coinquinatis et infidelibus nihil mundum est, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia.




CAPUT 15

Lectio 1: Ad Romanos 15,1-13

64
075 (
Rm 15,1-13)

Supra apostolus docuit quod maiores debent scandala infirmorum vitare, hic docet quod maiores debent etiam infirmitates minorum sustinere. Et circa hoc duo facit

Primo proponit admonitionem; secundo manifestat eam, ibi unusquisque vestrum, etc.. Ista admonitio duo continet, quorum primum pertinet ad exteriorem exhibitionem. Unde dicit: non solum debemus scandala infirmorum vitare, sed etiam nos qui sumus firmiores in fide, debemus sustinere imbecillitates infirmorum. Sicut enim in materiali aedificio eliguntur aliqua firmiora ad sustinendum totum aedificii pondus quod ex fragiliori materia superponitur, sicut sunt fundamenta et columnae; ita etiam in spirituali ecclesiae aedificio, non solum eliguntur, sed efficiuntur aliqui firmiores, ut sustineant pondus aliorum. Unde in ps. Lxxvi, 4 dicitur: ego confirmavi columnas eius. Et gal. Vi, 2: alter alterius onera portate. Sustinent autem firmiores imbecillitates infirmorum, dum eorum defectus patienter ferunt, et pro posse sublevare nituntur. Secundum autem pertinet ad interiorem intentionem. Unde dicitur: et non debemus nobis placere, ita scilicet ut semper illud velimus impleri quod nobis placet, sed debemus condescendere voluntatibus aliorum, ut faciamus ea quae aliis placent et quae eis sunt utilia. I cor. X, 33: sicut et ego per omnia omnibus placeo

Deinde cum dicit unusquisque vestrum, etc., manifestat propositam admonitionem, et primo quantum ad secundam partem; secundo quantum ad primam, ibi propter quod suscipite invicem, etc.. Circa primum duo facit

Primo exponit quod dixerat; secundo rationem inducit, ibi etenim Christus non sibi, etc.. Dicit ergo primo: ita dictum est quod nos non debemus nobis placere, et hoc quidem est, quia unusquisque nostrum, qui sumus firmiores, debet placere proximo suo infirmo, id est, condescendere ei in his quae ei placent, non tamen in his quae mala sunt, sicut is. Xxx, 10 quidam requirunt: loquimini nobis placentia, etc.. Et ideo subdit in bonum. Similiter etiam non debemus intendere ut hominibus placeamus propter humanum favorem vel gloriam, cum in ps. Lii, 6 dicatur: deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, sed ad honorem dei, et utilitatem proximorum. Unde subdit ad aedificationem, id est propter hoc quod aliorum voluntati condescendentes, ipsi aedificentur in fide et dilectione Christi. Supra xiv, 19: quae aedificationis sunt, invicem custodiamus

Deinde, cum dicit etenim Christus, assignat rationem eius quod dixerat exemplo Christi. Et primo proponit exemplum Christi; secundo ostendit eius exemplum esse a nobis imitandum, ibi quaecumque scripta sunt; tertio subiungit rationem, ut id implere possimus, ibi deus autem pacis etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit exemplum, dicens: dictum est quod non debemus nobis placere, scilicet secundum nostram privatam voluntatem, etenim Christus, qui est caput nostrum, non sibi placuit, dum elegit pati pro nostra salute, et ea quae suae propriae voluntati erant contraria, scilicet naturali voluntati humanae, ut impleret divinam, quae sibi et patri erat communis, secundum illud matth. Xxvi, 42: non mea voluntas, sed tua fiat

Secundo ad hoc auctoritatem inducit, dicens sed sicut scriptum est in psalmo ex persona Christi dicentis ad patrem: o pater, improperia iudaeorum improperantium tibi, id est, te blasphemantium per sua mala opera et per hoc quod veritati tuae doctrinae contradicunt, ceciderunt super me, quia videlicet opprimere me voluerunt, quia voluntatem tuam eis proponebam, et eorum mala opera redarguebam. Io. Xv, 24: sed oderunt me et patrem meum. Potest et hoc referri ad peccata totius humani generis, quia omnia peccata quodammodo sunt improperia dei, inquantum per ea lex dei contemnitur. Is. I, 4: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum israel. Sic ergo improperia improperantium deo ceciderunt super Christum, inquantum ipse pro peccatis omnium mortuus est. Is. C. Liii, 6: deus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. I petr. Ii, 24: peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum

Deinde, cum dicit quaecumque enim scripta sunt, etc., ostendit quod hoc exemplum Christi sit nobis imitandum, dicens quaecumque enim scripta sunt in sacra scriptura, vel de Christo vel de membris eius, scripta sunt ad nostram doctrinam. Nulla enim necessitas fuit haec scribere, nisi propter nos, ut ex his instruamur. Ii tim. Iii, v. 16: omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum et erudiendum, etc.. Quid autem in scripturis ad nostram doctrinam contineatur, ostendit subdens ut per patientiam et consolationem scripturarum, id est quas scripturae continent. Continetur enim in sacra scriptura patientia sanctorum in malis sustinendis. Iac. Ult.: patientiam iob audistis. Continetur etiam in eis consolatio, quam deus eis exhibuit, secundum illud ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Unde et i petr. I, 11 dicitur: praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones, quod pertinet ad patientiam, et posteriores glorias, quod pertinet ad consolationem. Quem autem fructum ex hac doctrina suscipiamus, ostendit subdens spem habeamus. Per hoc enim quod ex sacra scriptura instruimur eos, qui patienter propter deum tribulationes sustinuerunt, divinitus consolatos fuisse, spem accipimus, ut et ipsi consolemur, si in ipsis fuerimus patientes. Iob xiii, 15: et si occiderit me, in ipso sperabo

Deinde cum dicit deus autem patientiae, etc., quia videbatur nimis arduum ut purus homo possit exemplum Christi imitari, secundum illud eccle. Ii, 12: quid est homo ut sequi possit regem, factorem suum? ideo adhibet orationis suffragium, dicens deus autem patientiae, scilicet dator, ps. Lxx, v. 5: tu es patientia mea, et solatii, idest qui spiritualem consolationem largitur, ii cor. C. I, 3: pater misericordiarum et deus totius consolationis, det vobis, a quo est omne datum optimum, ut dicitur iac. I, 17, idipsum sapere in alterutrum, idest ut invicem idem sapiatis, ii cor. Ult.: idem sapite, pacem habete, non quidem secundum consensum in peccatum, sed secundum iesum Christum, de quo dicitur eph. Ii, 14: ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Ut, per hoc quod idem sapiatis, unanimes, existentes per fidem et charitatis consensum, secundum illud ps. Secundum aliam litteram: qui habitare facit unanimes in domo, uno ore, idest una oris confessione, quae ex unitate fidei procedit, i cor. I, 10: idipsum dicatis omnes; ut, pro conformitate cordis, honorificetis deum, omnium creatorem, idipsum etiam existentem patrem domini nostri iesu Christi, per quem nos sibi in filios adoptavit. I reg. Ii, 30: qui honorificaverit me, honorificabo eum. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? deinde, cum dicit propter quod suscipite invicem, manifestat primam partem admonitionis, in qua dixerat quod firmiores debent imbecillitatem infirmorum sustinere. Et circa hoc duo facit

Primo resumit admonitionem; secundo inducit rationem exemplo Christi, ibi sicut et Christus, etc.; tertio subiungit rationem, ibi deus autem spei, etc.. Dicit ergo primo propter quod, id est, quia ea quae scripta sunt ad nostram doctrinam ordinantur, scilicet exempla Christi et aliorum sanctorum, consequenter, suscipite invicem, secundum charitatis affectum, ut scilicet unus sustineat ea quae sunt alterius, sicut vult se sustineri quantum charitas permittit: et unus alium etiam suscipiat ad adiuvandum et promovendum. Supra c. Xiv, 1: infirmum in fide suscipite

Deinde, cum dicit sicut et Christus suscepit vos, etc., assignat rationem exemplo Christi. Et, primo, ponit eius exemplum, dicens sicut et Christus suscepit vos, scilicet in sua protectione et cura. Is. Xlii, 1: ecce servus meus, suscipiam eum. Lc. I, 54: suscepit israel puerum suum, recordatus misericordiae suae

Et hoc in honorem dei, in quem omnia referebat. Io. Viii, 49: honorifico patrem meum, et vos inhonorastis me. Ex quo datur intelligi, quod nos invicem debemus suscipere in his quae pertinent ad honorem dei

Secundo, ibi dico enim Christum, etc., manifestat quod dixerat. Et primo quidem quantum ad iudaeos; secundo, quantum ad gentiles, ibi gentes autem, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod Christus vos suscepit, qui estis congregati in unitate fidei ex iudaeis et gentibus

Et hoc patet quantum ad utrosque. Dico, ergo, Christum ministrum fuisse circumcisionis. Est enim ipse auctor fidei quantum ad omnes, secundum illud hebr. Xii, 2: aspicientes in auctorem fidei, etc.. Sed in propria persona non exhibuit seipsum nisi iudaeis, secundum illud matth. Xv, 24: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus israel. Is. Xlii, 2: non audietur vox eius foris

Et hoc quidem propter veritatem dei, ut scilicet veritas dei promittentis comprobaretur. Supra iii, 4: est autem deus verax. Unde subdit ad confirmandas promissiones patrum, id est, ut per hoc implerentur promissiones patribus factae. Lc. I, v. 69: erexit cornu salutis nobis in domo david pueri sui; sicut locutus est per os sanctorum. Ii cor. I, 20: quotquot sunt promissiones dei, in illo est

Deinde, cum dicit gentes autem, etc., ostendit etiam gentes susceptas a Christo. Et primo proponit quod intendit; secundo confirmat per auctoritatem, ibi sicut scriptum est, etc.. Dicit ergo: ita dictum est quod Christus suscepit iudaeos propter veritatem dei, ut promissiones patrum implerentur, gentibus autem non erant promissiones factae. Unde hoc non habet locum quantum ad gentiles, sed sunt propter misericordiam suscepti

Et hoc est quod dicit gentes autem debent honorare deum super misericordia eis exhibita per Christum, quia licet eis personaliter non praedicaverit, ad eos tamen discipulos suos misit, qui in gentibus ministerium exercuerunt, sicut ipse exercuerat in iudaeis, secundum illud matth. Ult.: euntes docete omnes gentes. Et de hac misericordia dicitur in ps. Xxxii, 5: misericordia domini plena est terra. Lc. I, 50: misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum, etc.. Sic ergo apostolus conversionem iudaeorum attribuit veritati divinae, conversionem gentilium divinae misericordiae. Contra quod videtur esse quod dicitur in ps. Xxiv, 10: universae viae domini misericordia et veritas. Sed dicendum est quod per hoc quod ascribit vocationem iudaeorum divinae veritati, non excludit misericordiam, quia et apostolus ex iudaeis natus dicit i tim. I, 13: misericordiam consecutus sum

Et hoc ipsum misericordiae fuit quod deus patribus promissiones facit de posterorum salute. Similiter etiam per hoc quod vocationem gentium ascribit divinae misericordiae, non excludit totaliter divinam veritatem, quia hoc ipsum ad divinam veritatem pertinebat, quod propositum suum de salvatione gentium implevit, quod dicit apostolus ad eph. Iii, 9 esse sacramentum absconditum a saeculis in deo. Sed aliquis modus veritatis, scilicet pro impletione promissorum, consideratur in vocatione iudaeorum, qui non consideratur in vocatione gentium, quibus promissiones non sunt factae

Deinde, cum dicit sicut scriptum est, etc., confirmat quod dixerat de conversione gentium, per auctoritatem. Licet enim gentibus non fuerit repromissa vocatio ad fidem Christi, non tamen ex improviso accidit, sed fuit praenuntiata vaticiniis prophetarum. Inducit autem quatuor auctoritates, quarum prima continet gratiarum actiones Christi ad patrem, pro conversione gentium per ipsum facta. Unde dicit sicut scriptum est, in ps. Xvii, 50 ex persona Christi: constitues me in caput gentium, et ab insurgentibus in me iudaeis exaltabis me. O deus pater, ego Christus confitebor tibi, confessione gratiarum actionis, in gentibus, id est pro gentium conversione per me facta, et cantabo nova quadam mentis exultatione nomini tuo, quod eis manifestum est, secundum illud io. Xvii, v. 6: manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Vel aliter: confitebor tibi in gentibus, id est, faciam quod tibi gentes confiteantur confessione fidei, ps. Lxvi, 4: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes, et nomini tuo cantabo, id est faciam quod gentes cantent tibi canticum quod consistit in exultatione spiritus renovati. Ps. Xcv, 1: cantate domino canticum novum, cantate domino, omnis terra. Secunda auctoritas continet adunationem gentium et iudaeorum. Unde subdit et iterum dicit, scriptura, o gentes quae eratis alienae, a conversatione israel, ut dicitur eph. Ii, 12, laetamini, gentes, cum plebe eius, idest simul communem exultationem assumatis cum iudaeis, qui olim erant plebs eius. Is. Ix, 3: laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe. Io. X, 16: fiet unum ovile et unus pastor. Nostra autem littera habet: laetamini cum ierusalem et exultate in ea, omnis qui diligitis eam. Tertia autem auctoritas continet devotionem gentium ad deum. Unde subdit et iterum scriptum est in psalmis laudate, omnes gentes, dominum, scilicet eius bonitatem confitentes, ps.: a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini; et omnes populi, non solum populus iudaeorum, magnificate eum, id est credite esse magnum, id est quod sua magnitudine omnem laudem excedat. Eccli. Xliii, v. 33: benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis: maior enim est omni laude. Matth. I, 11: ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus. Quarta auctoritas continet reverentiam gentium ad Christum. Unde subditur et rursus isaias ait erit radix iesse. In quo praenuntiat Christi originem, ex david semine nasciturum. Iesse namque fuit pater david. Dicit ergo erit radix iesse, ex cuius semine Christus nascetur. Is. Xi, 10: egredietur virga de radice iesse, et flos, etc.. Vel Christus erit radix iesse, quia licet ex iesse processerit secundum carnis originem, tamen sua virtute iesse sustentavit et gratiam ei influxit. Supra xi, 18: non tu radicem portas, sed radix te

Deinde tangit Christi officium, subdens et qui exurget in tantam gratiae excellentiam, ut possit regere gentes, eos divino cultui subiugando, quod nullus ante eum facere potuit. Ps. Ii, 8: dabo tibi gentes haereditatem tuam. Reges eos in virga ferrea. Ultimo ponit devotionem gentium ad Christum, dicens in eum gentes sperabunt, ut scilicet per eum haereditatem caelestis gloriae consequantur. I petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem iesu Christi ex mortuis

Deinde, cum dicit deus autem spei, etc., subiungit orationem, dicens: dictum est quod in Christum gentes sperabunt. Deus autem spei, id est, qui nobis hanc spem infundit, secundum illud ps. Lxx, 5: spes mea, domine. Vel deus spei, i. E., in quo sperandum est, repleat vos omni gaudio, scilicet spirituali, quod est de deo, nehem. C. Viii, 10: gaudium enim domini est fortitudo vestra, et pace per quam homo in seipso et ad deum et proximum est pacatus, ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, domine; in credendo, quasi dicat: ut cum hoc quod creditis, etiam pacem et gaudium habeatis, quae quidem sunt charitatis effectus, secundum illud gal. V, 22: fructus autem spiritus sunt charitas, gaudium, pax. Unde patet quod a deo, qui est dator spei, optat eis ut cum fide habeant charitatem, per quam fides operatur, ut habetur gal. V, 6, ne fides eorum sit informis et mortua: quia fides sine operibus mortua est, ut dicitur iac. Ii, 26. Et ut sic per plenitudinem harum virtutum abundetis, proficiendo de bono in melius, non solum in spe, sed etiam in virtute spiritus sancti, id est in charitate, quae in cordibus nostris diffunditur per spiritum sanctum, ut supra v, 5 dictum est. Ii cor. Ix, 8: potens est autem deus omnem gratiam abundare facere in nobis.




Lectio 2: Ad Romanos 15,14-21

65
075 (
Rm 15,14-21)

Postquam apostolus generalibus admonitionibus romanos instruxerat, hic incipit eis quaedam familiaria scribere. Et primo quaedam pertinentia ad seipsum; secundo, quaedam pertinentia ad alios ibi cap. Xvi commendo autem vobis phoeben, etc.. Circa primum tria facit

Primo excusat praesumptionem de hoc quod eos instruxerat et reprehenderat; secundo excusat suam tarditatem circa visitationem eorum, ibi propter quod plurimum impediar; tertio petit suffragia orationum ipsorum, ibi obsecro autem vos, fratres, etc.. Et circa primum duo facit

Primo excludit oppositam causam instruendi et arguendi eos; secundo assignat veram causam, ibi audacius enim scripsi vobis, fratres, ex parte, etc.. Circa primum considerandum est, quod aliquis posset credere apostolum ideo scripsisse romanis, quia aestimaret illum esse apud romanos qui posset instruere et corrigere. Sed hoc ipse excludit, dicens certus sum enim, fratres mei, per ea quae de vobis audivi, quoniam idonei estis ad admonendum eos qui inter vos admonitione indigent. Ad hoc autem ut aliquis recte admoneat duo requiruntur, quorum primum est ut non ex odio vel ira, sed ex dilectione moneat secundum illud ps. Cxl, 6: corripiet me iustus in misericordia. Et gal. Vi, 1: vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis

Et quantum ad hoc dicit quoniam et ipsi pleni estis dilectione. Ez. X, 2: imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, qui est ignis charitatis

Secundo requiritur scientia veritatis, eo quod quidam habent zelum dei in corrigendo, sed non secundum scientiam, ut supra c. X, 2 dictum est. Et ideo subdit repleti omni scientia, scilicet humana et divina: et veteris et novae legis. I cor. I, 5: in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia. Et ex hoc concludit sic ita ut possitis convenienter propter dilectionem et scientiam alterutrum monere. Quia enim in multis offendimus omnes, ut dicitur iac. Iii, 2, oportet ut invicem moneamus; quia, ut dicitur eccli. Xvii, 12, unicuique mandavit deus de proximo suo

Deinde, cum dicit audacius, etc., assignat veram causam quare eos admonuerat et correxerat. Et circa hoc duo facit

Primo ostendit quod hoc pertinebat ad auctoritatem apostolatus sibi commissam; secundo ostendit qualiter hac potestate usus fuerit, ibi habeo igitur gloriam, etc.. Dicit ergo audacius autem, id est securius, scripsi vobis, errores et defectus vestros arguendo, quod quidem ad audaciae praesumptionem posset ascribi propter hoc quod offensionem vestram non timui. Iob xxxix, 21: audacter in occursum pergit armatis. Sed haec praesumptio excusatur ex tribus

Primo quidem ex conditione eorum quibus scribebat, quia etsi inter romanos essent aliqui respectu quorum talis reprehensio audax et praesumptuosa videretur, erant tamen aliqui, qui indigebant dura reprehensione propter contentionum insolentiam. Tit. I, 13: increpa illos dure

Et hoc est quod dicit ex parte, quasi dicat: non videtur mea scriptura esse audax quantum ad omnes vos, sed quantum ad partem aliquam vestrum. Vel potest intelligi ex parte epistolae, in qua eos reprehendit. Potest intelligi etiam ex parte ecclesiae, quae, scilicet, mecum est

Secundo excusatur praedicta audacia ex intentione apostoli. Non enim scripsit eis tamquam reputans eos ignorantes, sed in memoriam eos reducens cognitorum

Et hoc est quod subdit tamquam in memoriam vos reducens, quasi oblitos eorum quae sciebatis, sicut et phil. Iv, 10 dicitur: occupati autem eratis. Hebr. X, 32: rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum

Tertio excusatur ex auctoritate apostoli, quae hoc requirebat. Unde subdit per gratiam, scilicet apostolatus mihi commissi. I cor. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum. Huius autem gratiae, primo, describit auctoritatem, cum dicit quae data est mihi a deo, quasi diceret: non ab hominibus. Ad gal. I, 1: paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem

Secundo specificat istam gratiam, cum dicit ut sim minister Christi iesu in gentibus, id est ut serviam Christo in gentium conversione. I cor. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi. Supra xi, 3: quamdiu sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo

Tertio ostendit huius gratiae actum, cum dicit sanctificans evangelium dei, id est sanctum esse ostendens et verbo veritatis et opere bonae conversationis et miraculorum. Col. I, 5 s.: in verbo veritatis evangelii quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit. Prov. Viii, 8: recti sunt sermones mei

Quarto ponit finem huius gratiae, cum dicit ut fiat oblatio gentium, id est, gentes per meum ministerium conversae. In quo quasi quoddam sacrificium et oblationem deo obtuli, secundum illud phil. Ii, 17: et si immolor super sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis. Fiat accepta, scilicet deo per rectitudinem intentionis. Ps. L, 20: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; et sanctificata in spiritu sancto, id est per charitatem et alia spiritus sancti dona. I cor. Vi, 11: sanctificati estis in nomine domini nostri iesu Christi, et in spiritu dei nostri

Deinde, cum dicit habeo igitur gloriam, etc., ostendit quomodo auctoritate apostolica fuerat usus. Et primo ponit fructum quem fecit; secundo ostendit huius fructus magnitudinem, ibi ita ut, etc.

Tertio ostendit difficultatem, ibi sic autem praedicavi, etc.. Circa primum tria facit

Primo dat gloriam deo de fructu quem fecit, dicens igitur, quia talem gratiam accepi et diligenter executus sum id ad quod mihi haec gratia data est, habeo gloriam, id est meritum dignum gloriae, sicut fidelis minister. I cor. Ix, 15: melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Sed hanc gloriam non mihi principaliter attribuo sed eam habeo in Christo iesu, id est per iesum Christum, cuius virtute fructificare potui. Io. Xv, v. 5: sine me nihil potestis facere. Et quia ipsi omnia tradita sunt a patre, ut dicitur matth. Xi, 27, et pater in eo manens, ipse facit opera, io. Xiv, 10, ideo ulterius hanc gloriam refert ad patrem, dicens ad deum, scilicet patrem. Ps. Cxiii, 9: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Assignat autem rationem eius quod dixerat, subdens non enim audeo loqui aliquid eorum quae per me non effecit Christus, quasi dicat: nihil referam de fructu per me facto, quod per me factum non sit. Alioquin gloriam non haberem apud deum, et si apud homines. Quae quidem refero non tamquam per me principaliter facta, sed sicut quae per me Christus fecit. Et ideo hanc gloriam dixi me habere in Christo iesu. Is. C. Xxvi, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis

Secundo ponit ipsum fructum, dicens in obedientiam gentium, quasi dicat: gloria mea haec est pro eo quod feci gentes fidei obedire. Supra i, 5: ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Ps. Xvii, 44: in auditu auris obedivit mihi

Tertio ostendit quomodo gentes ad hanc obedientiam adduxerit. Quia autem supra x, 17 dictum est fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, ideo dicit in verbo, id est per verbum praedicationis fidei. Argumenta autem fidei praedicatae sunt bona conversatio praedicantis, et quantum ad hoc subdit et factis, quasi scilicet per recta opera vos ad fidem allexi, matth. V, 16: videant opera vestra, etc., et opera miraculorum, quibus deus dat testimonium doctrinae praedicatae, secundum illud mc. Ult.: domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde subdit in virtute signorum, id est miraculorum minorum, puta sanationes aegritudinum; et prodigiorum, id est maiorum miraculorum, quae ex sua magnitudine aliquid magni portendunt, id est ostendunt. Sed hoc totum non sufficeret nisi spiritus sanctus intus corda audientium ad fidem commoveret. Unde dicitur act. X, 44 quod, loquente petro verba fidei, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Et ideo subdit in virtute spiritus sancti. Hebr. Ii, 4: contestante deo signis et prodigiis et variis spiritus sancti distributionibus

Deinde, cum dicit ita ut ab ierusalem, ostendit magnitudinem fructus ex multitudine locorum, in quibus praedicavit, dicens ita ut incipiens ab ierusalem, ubi in principio suae conversionis praedicavit in synagogis iudaeorum, ut dicitur act. Ix, 28. Ut sic impleret quod dicitur is. Ii, 4: de sion exibit lex, et verbum domini de ierusalem. Usque ad illyricum, quod est mare adriaticum ex parte opposita italiae, repleverim evangelium Christi, id est omnia illa loca replevi praedicatione evangelii. Et ne aliquis intelligat quod solum vadens per rectam viam ab ierusalem in illyricum praedicaverit evangelium, addit per circuitum, quia scilicet gentibus circumquaque praedicavit et eas ad fidem convertit. Unde sibi potest competere quod dicitur iob c. Xxxviii, 25: quis dedit vehementissimo imbri cursum? deinde, cum dicit sic autem praedicavi, etc., ostendit difficultatem hunc fructum faciendi: difficile enim est omnino ignaros ad fidem convertere

Primo igitur difficultatem se passum ostendit, dicens sic autem praedicavi evangelium, non quidem ubi nominatus est Christus, idest non apud illos qui nomen Christi audiverant. Ps. Xvii, 44: populus, quem non cognovi, servivit mihi. Is. Lv, 5: ecce gentes, quas nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current. Subdit autem rationem, dicens: ne super alienum fundamentum aedificarem. Potest autem alienum fundamentum dupliciter intelligi. Uno modo doctrina haeretica, quae est aliena a verae fidei fundamento: et sic, hoc quod dicit ne, ponitur causaliter. Ea enim intentione apostolus voluit praedicare illis, qui nomen Christi non audierant, ne si praeventi essent a doctrina pseudoapostolorum, difficilius esset eos ad veritatem reducere. Unde matth. Vii, 27 dicitur stultus est qui aedificat domum suam super arenam, cui comparatur falsa doctrina. Alio modo per alienum fundamentum potest intelligi doctrina verae fidei ab aliis praedicata: et sic potest sumi ne, consecutive. Non enim vitavit apostolus praedicare illis quibus ante fuerat ab aliis praedicatum, sicut ipsis romanis specialiter praedicavit, quos prius petrus instruxerat, sed, eo praedicante illis qui nihil de Christo audierant, consecutum est, ut non aedificaret super alienum fundamentum, sed ipse iaceret prima fidei fundamenta, secundum illud i cor. Iii, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui

Secundo, ad hoc quod dixerat, auctoritatem inducit dicens sicut scriptum est, is. Lii, 15, quoniam quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplati sunt. In quibus verbis propheta videtur praedicere, quoniam gentiles excellentiori modo ad cognitionem dei essent perventuri quam iudaei, qui ante cognoverant. Ostendit ergo, primo, excellentiam quantum ad causam cognitionis, quae scilicet duplex est: scilicet verba audita et res visae. Hi enim duo sensus sunt disciplinabiles. Iudaei ergo in notitiam mysteriorum Christi pervenerunt per verba annuntiata eis a prophetis. I petr. I, 10 s.: prophetae, quae de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias. Sed gentiles huiusmodi Christi mysteria iam realiter impleta vident, ideo dicitur quoniam gentes, quibus non est annuntiatum per prophetas de eo, id est de Christo, sicut fuit annuntiatum iudaeis, videbunt res iam impletas. Lc. X, 24: multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt

Secundo ostendit excellentiam quantum ad modum cognoscendi, quia iudaei ex annuntiatione prophetarum solum auditum habebant. Abd. V. 1: auditum audivimus a domino, et legatos ad gentes misit. Sed gentiles ex visione intellectum perceperunt. Unde dicitur et, gentes scilicet, qui, ante, non audierunt, praenuntiari Christum per prophetas, intelligent, scilicet fidei veritatem. Ps. Ii, 10: et nunc, reges, intelligite, etc..





Thomae Aq. ad Rm 63