1Samuel (NV) 11

Capitulum 11

11 1 Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: " Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ". 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: " In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel ". 3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: " Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te ". 4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
5
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: " Quid habet populus quod plorat? ". Et narraverunt ei verba virorum Iabes. 6 Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. 7 Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: " Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius ". Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. 8 Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia. 9 Et dixit nuntiis, qui venerant: " Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol ". Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt 10 et dixerunt: "Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis ". 11 Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
12
Et ait populus ad Samuel: " Quis est iste qui dixit: "Saul num regnabit super nos?". Date viros, et interficiemus eos ". 13 Et ait Saul: " Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel". 14 Dixit autem Samuel ad populum: " Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum ". 15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.

Capitulum 12

12 1 Dixit autem Samuel ad universum Israel: " Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem; 2 et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem; 3 ecce praesto sum. Loquimini contra me coram Domino et coram christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, ut oculos meos clauderem in eius causa. Restituam vobis ". 4 Et dixerunt: " Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam ". 5 Dixitque ad eos: " Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam ". Et dixerunt: " Testis ".
6
Et ait Samuel ad populum: " Testis est Dominus, qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. 7 Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: 8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; 9 qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: "Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi". 11 Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter. 12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: "Nequaquam, sed rex imperabit nobis!", cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. 13 Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem. 14 Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. 15 Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos.
16
Sed et nunc state et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. 17 Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem ". 18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. 19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: " Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem ". 20 Dixit autem Samuel ad populum: " Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro; 21 et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis neque eruent vos, quia vana sunt; 22 profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum. 23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. 24 Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro; vidistis enim magnifica, quae in vobis gesserit. 25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis ".

Capitulum 13

13 1 Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus autem annis regnavit super Israel. 2 Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. 3 Et percussit Ionathan stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem cecinit bucina in omni terra dicens: " Audiant Hebraei! ". 4 Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: " Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim ". Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala. 5 Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. 6 Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos - afflictus est enim populus - absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis. 7 Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.
8
Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo. 9 Ait ergo Saul: " Afferte mihi holocaustum et pacifica ". Et obtulit holocaustum. 10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. 11 Locutusque est ad eum Samuel: " Quid fecisti? ". Respondit Saul: " Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas, 12 dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum ". 13 Dixitque Samuel ad Saul: " Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus ".
15
Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros. 16 Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas. 17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual, 18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. 19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. 20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. 21 Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum. 22 Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius. 23 Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.

Capitulum 14

14 1 Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: " Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso ". Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. 2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum. 3 Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan. 4 Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene; 5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa. 6 Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: " Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis ". 7 Dixitque ei armiger suus: " Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris ". 8 Et ait Ionathan: " Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, 9 si taliter locuti fuerint ad nos: "Manete, donec veniamus ad vos", stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos. 10 Si autem dixerint: "Ascendite ad nos", ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum ". 11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: " En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant ". 12 Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: " Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem ". Et ait Ionathan ad armigerum suum: " Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel ". 13 Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum. 14 Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in media fere parte iugeri. 15 Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.
16
Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens. 17 Et ait Saul populo, qui erat cum eo: " Requirite et videte quis abierit ex nobis ". Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius. 18 Et ait Saul ad Ahiam: " Applica ephod ". Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel. 19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: " Contrahe manum tuam ". 20 Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis. 21 Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan. 22 Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio. 23 Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven.
24
Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: " Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis! ". Et non manducavit universus populus panem. 25 Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. 26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum. 27 Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. 28 Respondensque unus de populo ait: " Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: "Maledictus, qui comederit panem hodie!". Defecit autem populus ". 29 Dixitque Ionathan: " Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto; 30 quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim? ". 31 Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis. 32 Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. 33 Nuntiaverunt autem Saul dicentes: " Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ". Qui ait: " Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ". 34 Et dixit Saul: " Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine ". Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi. 35 Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
36
Et dixit Saul: " Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum ". Dixitque populus: " Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac ". Et ait sacerdos: " Accedamus huc ad Deum ". 37 Et consuluit Saul Deum: " Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel? ". Et non respondit ei in die illa. 38 Dixitque Saul: " Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. 39 Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur ". Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. 40 Et ait ad universum Israel: " Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera ". Respondit populus ad Saul: " Quod bonum videtur in oculis tuis, fac ". 41 Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: " Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim ". Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit. 42 Et ait Saul: " Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum ". Et captus est Ionathan. 43 Dixit autem Saul ad Ionathan: " Indica mihi quid feceris ". Et indicavit ei Ionathan et ait: " Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior ". 44 Et ait Saul: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan ". 45 Dixitque populus ad Saul: " Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ". Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. 46 Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua.
47
At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat. 48 Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius. 49 Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol. 50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. 51 Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel. 52 Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi.

Capitulum 15

15 1 Et dixit Samuel ad Saul: " Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. 2 Haec dicit Dominus exercituum: "Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. 3 Nunc igitur vade et demolire Amalec et percute anathemate universa eius; non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum" ". 4 Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae. 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente 6 dixitque Saul Cinaeo: " Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto ". Et recessit Cinaeus de medio Amalec. 7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti. 8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. 9 Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
10
Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: 11 " Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit ". Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. 12 Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. 13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: " Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini ". 14 Dixitque Samuel: " Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? ". 15 Et ait Saul: " De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus ".


16 Dixit autem Samuel ad Saul: " Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte ". Dixitque ei: " Loquere ". 17 Et ait Samuel: " Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel 18 et misit te Dominus in viam et ait: " Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ". 19 Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini? ". 20 Et ait Saul ad Samuelem: " Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. 21 Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis ". 22 Et ait Samuel: " Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. 23 Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex ".


24 Dixitque Saul ad Samuelem: " Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; 25 sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum ". 26 Et ait Samuel ad Saul: " Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel ". 27 Et conversus est Samuel, ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa est. 28 Et ait ad eum Samuel: " Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. 29 Porro Gloria Israel non mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat paenitentiam ". 30 At ille ait: " Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum ". 31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
32
Dixitque Samuel: " Adducite ad me Agag regem Amalec ". Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: " Certe secessit amaritudo mortis! ". 33 Et ait Samuel: " Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua ". Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. 34 Abiit autem Samuel in Rama; Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa Saulis. 35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel.


16 1 Dixitque Dominus ad Samuelem: " Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ".


2 Et ait Samuel: " Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ". Et ait Dominus: " Vitulam de armento tolles in manu tua et dices: "Ad immolandum Domino veni". 3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi ". 4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: " Pacificusne ingressus tuus? ". 5 Et ait: " Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ". Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.


6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: " Absque dubio coram Domino est christus eius! ". 7 Et dixit Dominus ad Samuelem: " Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ".


8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui dixit: " Nec hunc elegit Dominus ". 9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: " Etiam hunc non elegit Dominus ".


10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai: " Non elegit Dominus ex istis ". 11 Dixitque Samuel ad Isai: " Numquid iam completi sunt filii? ". Qui respondit: " Adhuc reliquus est minimus et pascit oves ". Et ait Samuel ad Isai: " Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ". 12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: " Surge, unge eum; ipse est enim ". 13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.


14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. 15 Dixeruntque servi Saul ad eum: " Ecce spiritus Dei malus exagitat te. 16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ". 17 Et ait Saul ad servos suos: " Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ". 18 Et respondens unus de pueris ait: " Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum eo ". 19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: " Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ". 20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. 21 Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. 22 Misitque Saul ad Isai dicens: " Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ". 23 Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.


Capitulum 17

17 1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proelium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. 2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. 3 Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. 4 Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. 5 Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. 6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. 7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum. 8 Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: " Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! 9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis ". 10 Et aiebat Philisthaeus: " Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ". 11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.
12
David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. 13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. 14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, 15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. 16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus. 17 Dixit autem Isai ad David filium suum: " Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos. 18 Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes ". 19 Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. 20 Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine. 21 Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem. 22 Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. 23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. 24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde. 25 Et dixit unus quispiam de Israel: " Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel ". 26 Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: " Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ". 27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: " Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ". 28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: " Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ". 29 Et dixit David: " Quid feci? Numquid non verbum est? ". 30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius.
31
Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.


32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: " Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum ". 33 Et ait Saul ad David: " Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua ".


34 Dixitque David ad Saul: " Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. 35 Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos. 36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis ".


37 Et ait David: " Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ". Dixit autem Saul ad David: " Vade, et Dominus tecum sit ".


38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. 39 Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: " Non possum sic incedere, quia nec usum habeo ". Et deposuit ea


40 et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. 41 Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. 42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. 43 Et dixit Philisthaeus ad David: " Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? ". Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; 44 dixitque ad David: " Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ". 45 Dixit autem David ad Philisthaeum: " Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. 46 Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, 47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ".
48
Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. 49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. 50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David 51 cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.


52 Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. 53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. 54 Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. 55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: " De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner? ". Dixitque Abner: " Vivit anima tua, rex, quia non novi ". 56 Et ait rex: " Interroga tu, cuius filius sit iste puer ". 57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. 58 Et ait ad eum Saul: " De qua progenie es, o adulescens? ". Dixitque David: " Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ".



1Samuel (NV) 11