2Kings (VUL) 9

Capitulum 9

9 1 Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad 2 cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum 3 tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes
4
abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad 5 et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps 6 et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel 7 et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel 8 perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel 9 et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia 10 Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit
11
Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit 12 at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel 13 festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu 14 coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem Syriae 15 et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel
16
et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram
17
igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia 18 abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur 19 misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me 20 nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur
21
et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis 22 cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent 23 convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia 24 porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo
25
dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens 26 si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini
27
Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi 28 et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David 29 anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam
30
venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum 32 levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi 33 at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam 34 cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est 35 cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus 36 reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel 37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel


Capitulum 10

10 1 erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens 2 statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma 3 eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri 4 timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere 5 miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac
6
rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur 7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel 8 venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane 9 cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos 10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae 11 percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae
12
et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via 13 invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae 14 qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam
15
cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru 16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo
17
duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam 18 congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius
19
nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal 20 dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque 21 et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum 22 dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes 23 ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal 24 ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius
25
factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal 26 et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt 27 et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc
28
delevit itaque Hieu Baal de Israhel 29 verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan 30 dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel 31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel
32
in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel 33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan
34
reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
35
et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo 36 dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria


Capitulum 11

11 1 Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium 2 tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur 3 eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram
4
anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis 5 et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis 6 tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa 7 duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem 8 et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente
9
et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem 10 qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini 11 et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem 12 produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex
13
audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini 14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio 15 praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini 16 inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi
17
pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum 18 ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini 19 tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum 20 laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis 21 septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset


Capitulum 12

12 1 anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 2 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos 3 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum
4
dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini 5 accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione 6 igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi 7 vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam 8 prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus
9
et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini 10 cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini 11 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini 12 et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum 13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini 14 his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini 15 et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam 16 pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat
17
tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem 18 quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem
19
reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
20
surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela 21 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo


Capitulum 13

13 1 anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis
2
et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis 3 iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus 4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae 5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria 7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae
8
reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
9
dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo
10
anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
11
et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit
12
reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
13
et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel
14
Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius 15 et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas 16 dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis 17 et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam 18 et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset 19 iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam
20
mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno 21 quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos
22
igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz 23 et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus 24 mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eo 25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli


Capitulum 14

14 1 anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda 2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem
3
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit 4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis 5 cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum 6 filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur
7
ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem
8
tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos 9 remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum 10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum 11 et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae 12 percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula sua 13 Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 14 tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam
15
reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 16 dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo 17 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
18
reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
19
factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi 20 et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David 21 tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia 22 ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis
23
anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno 24 et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 25 ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher 26 vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israhel 27 nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
28
reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
29
dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eo


Capitulum 15

15 1 anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae 2 sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem
3
fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius 4 verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 5 percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae
6
reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
7
et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo
8
anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus 9 et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo
11
reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 12 ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita
13
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria 14 et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo
15
reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
16
tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas
17
anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
18
fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius 19 veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius 20 indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra
21
reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
22
et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eo
23
anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio 24 et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo
26
reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
27
anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis 28 et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 29 in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios 30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae
31
reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
32
anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda 33 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
34
fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est 35 verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam
36
reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
37
in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae
38
et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo


Capitulum 16

16 1 anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda
2
viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius 3 sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel 4 immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso
5
tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum 6 in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc
7
misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me 8 et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera 9 qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit
10
perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius 11 extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco 12 cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum 13 et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare 14 porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem 15 praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam 16 fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz
17
tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide 18 Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum
19
reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
20
dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo



2Kings (VUL) 9