2Samuel (VUL) 1



2 SAMUELIS (VUL)




Capitulum 1

1 1 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos 2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit 3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi 4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt 5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius 6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei 7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum 8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum 9 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est 10 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc
11
adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo 12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio 13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum 14 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini 15 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est 16 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini
17
planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius 18 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum 19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes 20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo 22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis 23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores 24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro 25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est 26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum 27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica


Capitulum 2

2 1 igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron 2 ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli 3 sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron 4 veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul
5
misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum 6 et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud 7 confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi
8
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra 9 regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum 10 quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David 11 et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
12
egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon 13 porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera 14 dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Ioab surgant 15 surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David 16 adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon 17 et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David
18
erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvis 19 persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner 20 respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui respondit ego sum 21 dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum 22 rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum 23 qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant 24 persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon
25
congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius 26 et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos 27 et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum 28 insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen 29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra 30 porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele 31 servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt 32 tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron


Capitulum 3

3 1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie
2
nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide 3 et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur 4 quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital 5 sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron
6
cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul
7
fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner 8 quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie 9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo 10 ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee 11 et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum 12 misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel 13 qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me 14 misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim 15 misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais 16 sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est 17 sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos 18 nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius 19 locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin 20 venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium 21 et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace
22
statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace 23 et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace 24 et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit 25 ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis 26 egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David 27 cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius 28 quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner 29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane 30 igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio 31 dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum 32 cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus 33 plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner 34 manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum 35 cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam 36 omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi 37 et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner 38 dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel 39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam


Capitulum 4

4 1 audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est 2 duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin 3 et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illud 4 erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth 5 venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie 6 ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt 7 cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte 8 et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius
9
respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia 10 quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio 11 quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra 12 praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron


Capitulum 5

5 1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus 2 sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel 3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel 4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam
6
et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David 8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus
10
et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo
11
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David
12
et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel
13
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae 14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Ibaar et Helisua et Nepheg 16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth
17
audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium 18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim 19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua 20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius 22 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim 23 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum 24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim 25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer


Capitulum 6

6 1 congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel triginta milia 2 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam 3 et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum 4 cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam 5 David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis
6
postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves 7 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei 8 contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc 9 et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini 10 et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei 11 et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius
12
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio 13 cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem 14 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo 15 et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae 16 cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo 17 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica 18 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum 19 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam
20
reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris 21 dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel 22 et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo 23 igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae


Capitulum 7

7 1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis 2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium 3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est
4
factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens 5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum 6 neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio 7 per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam 8 et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra 10 et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius 11 ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus 12 cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius 13 ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 14 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 15 misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua 16 et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter 17 secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
18
ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque 19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus 20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus 21 propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo 22 idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris 23 quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius 24 et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum 25 nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es 26 et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram Domino 27 quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac 28 nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec 29 incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum


Capitulum 8

8 1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim 2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo 3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten 4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus 5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum 6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem 8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis
9
audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat 12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba 13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus 14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
15
et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo 16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis 17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba 18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant


Capitulum 9

9 1 et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan 2 erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus 3 et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus 4 ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar 5 misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar 6 cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus 7 et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper 8 qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei
9
vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui 10 operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi 11 dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis 12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth 13 porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede


Capitulum 10

10 1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo 2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te 4 tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos 5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini
6
videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum 7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum 8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo 9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum 10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon 11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi 12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo 13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius 14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem
15
videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter 16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum 17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum 18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est 19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon


Capitulum 11

11 1 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem
2
dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde 3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua 5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi
6
misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David 7 et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum 8 et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 9 dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam 10 nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 11 et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 12 ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit
14
factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 15 scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 16 igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 17 egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus 18 misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii 19 praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem 20 si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur 21 quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit 22 abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab 23 et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis 24 et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est 25 et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos 26 audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum 27 transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino



2Samuel (VUL) 1