Acts (VUL) 26

Capitulum 26

26 1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere 2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie 3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias 4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei 5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus 6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus 7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex 8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat 9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam 11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates 12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum 13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me 19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis 20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes 21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere 22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses 23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus 24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt 25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor 26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est 27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis 28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri 29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
30
et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis 31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste 32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem


Capitulum 27

27 1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae 2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense 3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere 4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii 5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae 6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam 7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem 8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
9
multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus 10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio 11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur 12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum 13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam 14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo 15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur 16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham 17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur 18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt 19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt 20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae 21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam 22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis 23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio 24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum 25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi 26 in insulam autem quandam oportet nos devenire 27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem 28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim 29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri 30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere 31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis 32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere 33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes 34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit 35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare 36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum 37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex 38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare 39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem 40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus 41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris 42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret 43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire 44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram


Capitulum 28

28 1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis 2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus 3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius 4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere 5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est 6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum 7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit 8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum 9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
11
post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum 12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo 13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam 15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
16
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
17
post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
18
qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19
contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
20
propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21
at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
22
rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
23
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
24
et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
25
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
26
dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
27
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28
notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
29

30
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
31
praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione



Acts (VUL) 26