1990 Codex Orientalis 543

6 DE TRANSITU AD ALIUM ORDINEM VEL CONGREGATIONEM AUT AD

MONASTERIUM SUI IURIS


544
Can. 544 -
1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sodalis ad aliud institutum religiosum valide transire potest de consensu scripto dato Patriarchae et de consensu proprii Superioris generalis et Superioris generalis ordinis vel congregationis, ad quem transire vult, aut, si de transitu ad monasterium agitur, Superioris monasterii sui iuris; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis.
2. Sodalis valide transire potest a congregatione iuris eparchialis ad aliud institutum religiosum iuris eparchialis de consensu scripto dato Episcopi eparchialis loci, ubi est domus princeps instituti religiosi, ad quod fit transitus, consulto Superiore generali congregationis, a qua fit transitus, et consentiente Superiore generali congregationis aut Superiore monasterii sui iuris, ad quod fit transitus; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis.
3. Ceteris in casibus sodalis non potest ad aliud institutum religiosum valide transire nisi de consensu Sedis Apostolicae.
4. Ad validitatem transitus ad institutum religiosum alterius Ecclesiae sui iuris requiritur consensus Sedis Apostolicae.


545
Can. 545 -
1. Transiens novitiatum ex toto peragere debet, nisi Superior generalis vel Superior monasterii sui iuris, uterque de consensu sui consilii, tempus novitiatus ob specialia adiuncta reducit, sed non infra sex menses; novitiatu durante manentibus votis iura et obligationes particulares, quae sodalis in priore ordine vel congregatione habuit, suspensa sunt et ipse Superioribus et magistro novitiorum novi instituti religiosi subest etiam vi voti oboedientiae.
2. Post peractum novitiatum transiens, qui iam professus a votis perpetuis est, publice professionem perpetuam emittat secundum praescripta statutorum novi instituti religiosi, qua professione novo instituto plene aggregatur et, si clericus est, ei etiam ut clericus ascribitur; qui vero adhuc professus a votis temporariis est, eodem modo professionem temporariam emittat saltem per triennium duraturam, nisi totum triennium novitiatus in monasterio sui iuris, ad quod transit, peregit.
3. Si in novo instituto religioso sodalis professionem non emittit, ad pristinum redire debet, nisi interim tempus professionis elapsum est.
4. Circa bona et dotem servetur
can. 488 , p4.



7 DE EXCLAUSTRATIONE ET DE DISCESSU AB ORDINE VEL CONGREGATIONE


546
Can. 546 -
1. Professus a votis temporariis elapso professionis tempore libere potest institutum religiosum derelinquere.
2. Qui perdurantibus votis temporariis gravi de causa petit, ut ordinem vel congregationem derelinquat, a Superiore generali de consensu eius consilii consequi potest indultum definitive ab ordine vel congregatione discedendi et ad vitam saecularem redeundi cum effectibus, de quibus in
can. 493 ; in congregationibus iuris eparchialis indultum ut valeat confirmari debet ab Episcopo eparchiali loci, ubi est domus princeps eiusdem congregationis.


547
Can. 547 -
1. Superior maior iusta de causa consulto suo consilio sodalem a votis temporariis a renovandis eisdem votis vel ab emittenda professione perpetua excludere potest.
2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem temporariam contracta, quae de iudicio peritorum sodalem a votis temporariis reddit ineptum ad vitam in instituto religioso ducendam, causam constituit eum non admittendi ad professionem temporariam renovandam vel ad professionem perpetuam emittendam, nisi ob neglegentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta est.
3. Si vero sodalis perdurantibus votis temporariis amens evasit, etsi novam professionem emittere non potest, ab instituto tamen dimitti non potest.


548
Can. 548 -
1. Indultum exclaustrationis concedi potest ab auctoritate, cui ordo vel congregatio subiectus est, audito Superiore generali una cum suo consilio; impositio vero exclaustrationis ab eadem auctoritate fit petente Superiore generali de consensu sui consilii.
2. De cetero circa exclaustrationem serventur
can. 489-491 .


549
Can. 549 -
1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi ab ordine vel congregatione et ad vitam saecularem redeundi ne petat nisi gravissimis de causis; petitionem suam deferat Superiori generali, qui eam una cum voto suo suique consilii ad auctoritatem competentem mittat.
2. Huiusmodi indultum in ordinibus Sedi Apostolicae reservatur; in congregationibus vero praeter Sedem Apostolicam id concedere potest etiam:
- 1) Patriarcha omnibus sodalibus, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, habent, consulto, si de congregationibus iuris eparchialis agitur, Episcopo eparchiali;
- 2) Episcopus eparchialis eparchiae, in qua sodalis domicilium habet, si agitur de congregatione iuris eparchialis.
3. Indultum discedendi ab ordine vel congregatione eosdem effectus canonicos habet ac in
can. 493 statuuntur; de sodali vero, qui in ordine sacro constitutus est, valet praeterea can.494 .


550
Can. 550 -
Sodalis, qui ex domo proprii ordinis vel congregationis illegitime abest cum animo se subducendi a potestate Superiorum, sollicite ab eisdem Superioribus quaeratur; si vero intra tempus a statutis praescriptum non redit, ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.



8 DE DIMISSIONE AB ORDINE VEL CONGREGATIONE


551
Can. 551 - Quae de dimissione vel de eiectione in
can. 497 et can. 498 praescribuntur, valent etiam de sodalibus ordinum vel congregationum; auctoritas competens vero est Superior maior consulto suo consilio aut, si de eiectione agitur, de consensu eiusdem consilii; si periculum est in mora nec tempus suppetit adeundi Superiorem maiorem, etiam Superior localis de consensu sui consilii et statim certiore facto Superiore maiore sodalem eicere potest.


552
Can. 552 -
1. Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore generali de consensu sui consilii, nisi in statutis dimissio reservatur Episcopo eparchiali vel alii auctoritati, cui ordo vel congregatio subiectus est.
2. Ad dimissionem decernendam praeter alias condiciones a statutis forte praescriptas serventur:
- 1) causae dimissionis debent esse graves et ex parte sodalis etiam externae et culpabiles;
- 2) defectus spiritus religiosi, qui aliis scandalo esse potest, est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una cum salutari paenitentia in cassum cessit;
- 3) auctoritati dimittenti causae dimissionis certo innotescere debent, etsi necesse non est, ut eaedem formaliter comprobentur; sed sodali semper manifestari debent data ei plena opportunitate se defendendi, eiusque responsiones auctoritati dimittenti fideliter subiciantur.
3. Recursus contra decretum dimissionis effectum suspensivum habet.


553
Can. 553 -
Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis competens est Superior generalis; de cetero observandi sunt
cann. 500-503 .



CAPUT II

DE SOCIETATIBUS VITAE COMMUNIS

AD INSTAR RELIGIOSORUM



554
Can. 554 -
1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis ad instar religiosorum.
2. Haec societas est iuris pontificii, iuris patriarchalis vel eparchialis ad normam
can. 505 , p2; est vero clericalis ad normam can. 505 , p3; dependet ab auctoritate ecclesiastica ut congregationes adnormam c. 413-415 , c. 419 c. 420 , p3 et, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto, can. 418 , p2.
3. Sodales harum societatum, ad effectus canonicos quod attinet, religiosis aequiparantur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.


555
Can. 555 -
Sodales omnes harum societatum subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.


556
Can. 556 -
Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque provinciarum vel domorum eadem valent ac quae de congregationibus in
cann. 506-510
statuta sunt.


557
Can. 557 -
Regimen determinatur statutis societatis, sed in omnibus applicentur, nisi rei natura obstat, quae de congregationibus in
can. 422 et 511-515 statuta sunt.


558
Can. 558 -
1. Societas eiusque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam
can 423 .
2. Administratio bonorum regitur c. 424 , c. 425 et c. 516 .
3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, societati acquiritur; cetera bona sodales secundum statuta retinent, acquirunt ac administrant.


559
Can. 559 -
1. In admittendis candidatis in societatem serventur statuta salvis
can. 450 et can. 451 .
2. Circa institutionem sodalium item serventur statuta; in instituendis vero illis, qui ad ordines sacros destinantur, serventur praeterea canones de institutione clericorum.


560
Can. 560 -
1. Superior maior societatis ad normam statutorum dare potest suis sodalibus perpetuo cooptatis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae mittendae sunt Episcopo, de quo in
can. 537 , p2.
2. Sodalis perpetuo cooptatus ut clericus societati ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti perpetua cooptatione.


561
Can. 561 - Sodales societatis tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat, firmis iuribus et obligationibus in statutis determinatis.


562
Can. 562 -
1. Circa transitum ad aliam societatem vitae communis ad instar religiosorum vel institutum religiosum requiritur consensus Superioris generalis societatis, a qua transitus fit, et, si de transitu ad societatem vel institutum alterius Ecclesiae sui iuris agitur, etiam consensus Sedis Apostolicae.
2. Sodalis, qui transit ad institutum religiosum, integrum novitiatum peragere debet et ceteris novitiis eiusdem instituti aequiparatur; circa professionem standum est statutis novi instituti.
3. Firmis
can. 497 et can. 498 ad dimittendum sodalem perpetuo cooptatum competens est Superior generalis servatis de cetero c. 500-503 ; sodalis temporarie cooptatus vero dimittitur ad normam can. 552 .
4. In statutis societatis determinetur auctoritas, cuius est sacrum vinculum solvere.




CAPUT III

DE INSTITUTIS SAECULARIBUS



563
Can. 563 -
1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales:
- 1) ad seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt;
- 2) actuositatem apostolicam ad instar fermenti in saeculo et ex saeculo exercent ita, ut omnia ad robur et incrementum Corporis Christi spiritu evangelico imbuantur;
- 3) vivendi rationem religiosorum non imitantur, sed vitam communionis inter se secundum propria statuta agunt;
- 4) clerici vel laici, ad omnes effectus canonicos quod attinet, in suo quisque statu manent.
2. Instituta saecularia sunt iuris pontificii, iuris patriarchalis vel iuris eparchialis ad normam
can. 505 , p2.


564
Can. 564 -
Sodales institutorum saecularium subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi oboedientiae.


565
Can. 565 -
Sodalis instituti saecularis per ordinationem diaconalem ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae vel, si de instituto saeculari iuris patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto ascribitur.


566
Can. 566 -
Circa erectionem et suppressionem institutorum saecularium, eorum statuta necnon dependentiam ab auctoritate ecclesiastica serventur, quae de congregationibus in
c. 414 , c. 506 ,c. 507 , p2,c. 509 et c. 510 statuta sunt.


567
Can. 567 -
1. Instituta saecularia eorumque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt personae iuridicae ad normam
can. 423 .
2. Administratio bonorum regitur can. 424 et can. 425 .


568
Can. 568 -
1. In admittendis candidatis serventur statuta firmo
can. 450 .
2. Sodalis instituto saeculari perpetuo cooptatus dimittitur decreto ad normam statutorum dato, quod exsecutioni mandari non potest, nisi est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore competenti approbatum; eiusdem Episcopi eparchialis vel auctoritatis est etiam sacrum vinculum solvere.


569
Can. 569 -
Iuris particularis uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris est pressius de institutis saecularibus statuere.




CAPUT IV

DE ALIIS FORMIS VITAE CONSECRATAE

ATQUE DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE



570
Can. 570 -
Iure particulari aliae species constitui possunt ascetarum, qui vitam eremiticam imitantur, sive ad instituta vitae consecratae pertinent sive non; item virgines et viduae consecratae seorsum in saeculo castitatem professione publica profitentes constitui possunt.


571
Can. 571 - Novas formas vitae consecratae approbare soli Sedi Apostolicae reservatur; Patriarchae autem atque Episcopi eparchiales nova vitae consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant et promotores adiuvent, quo melius proposita exprimant et aptis statutis protegant.


572
Can. 572 - Societates vitae apostolicae, quarum sodales sine votis religiosis finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam fraternam in communi ducentes secundum propriam vitae rationem, per observantiam constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt, quaeque institutis vitae consecratae accedunt, reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris vel a Sede apostolica statuto.



TITULUS XIII

DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS




573
Can. 573 -
1. Consociationes ab auctoritate competenti ecclesiastica erectae vel ab ipsa per decretum approbatae sunt personae iuridicae in Ecclesia et vocantur consociationes publicae.
2. Ceterae consociationes, etsi ab auctoritate ecclesiastica laudantur vel commendantur, consociationes privatae vocantur; hae consociationes in Ecclesia non agnoscuntur, nisi earum statuta ab auctoritate competenti recognoscuntur, de cetero vero reguntur tantummodo iure particulari firmo
can. 577 .


574
Can. 574 -
Salvo de cetero can. 18 solius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium consociationes, quae sibi proponunt doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere vel quae alios intendunt fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati ecclesiasticae reservatur.


575
Can. 575 -
1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas christifidelium consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus:
- 1) eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, eis tamen consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico vel patriarchali aliis reservata est;
- 2) quae omnibus christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis vel metropolitanae sui iuris patent quaeque sedem principem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae habent, Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus;
- 3) alterius speciei Sedes Apostolica.
2. Ad erectionem sectionis cuiuscumque consociationis non eparchialis requiritur consensus scripto datus Episcopi eparchialis; consensus tamen ab Episcopo eparchiali praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem, quae illius instituti est propria.


576
Can. 576 -
1. Omnis consociatio sua habeat statuta, quibus determinantur consociationis nomen, finis, sedes, regimen et condiciones requisitae ad ascriptionem; praeterea in statutis determinantur agendi rationes attentis ritu propriae Ecclesiae sui iuris, necessitatibus loci et temporis vel utilitate.
2. Statuta eorumque immutatio approbatione indigent auctoritatis ecclesiasticae, quae consociationem erexit vel approbavit.


577
Can. 577 -
1. Quaelibet consociatio subest vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae, quae eam erexit vel approbavit; huius auctoritatis est curare, ut in eadem integritas fidei et morum servetur, et vigilare, ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant.
2. Episcopi eparchialis est vigilare omnibus consociationibus in suo territorio activitatem exercentibus et, si casus fert, auctoritatem, quae consociationem erexit vel approbavit, certiorem facere et insuper, si actio consociationis in grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae aut scandalo est christifidelibus, remedia opportuna interim adhibere.


578
Can. 578 -
1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris communis ac statutorum consociationis.
2. Eadem persona ascribi potest pluribus consociationibus.
3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus ad normam typici vel statutorum de consensu sui Superioris nomen dare.


579
Can. 579 -
Nulla consociatio christifidelium propria membra ut clericos sibi ascribere potest nisi ex speciali concessione a Sede Apostolica vel, si de consociatione, de qua in
can. 575 , p1,n.2, agitur, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis data.


580
Can. 580 -
Qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit vel excommunicatione maiore irretitus est, valide in consociationes recipi non potest; si vero iam legitime ascriptus est, ab Hierarcha loci ipso iure dimissus declaretur.


581
Can. 581 - Nemo legitime ascriptus a consociatione dimittatur nisi iusta de causa ad normam iuris communis et statutorum.


582
Can. 582 - Consociatio legitime erecta vel approbata bona temporalia ad normam
cann. 1007-1054 et statutorum administrat sub vigilantia auctoritatis, quae eam erexit vel approbavit, cui quotannis administrationis rationem reddere debet.


583
Can. 583 -
1. Consociationes a Sede Apostolica erectae vel approbatae nonnisi ab eadem supprimi possunt.
2. Ceterae consociationes, firmo
can. 927 , p2 et salvo iure recursus in suspensivo ad normam iuris, praeterquam a Sede Apostolica supprimi possunt:
- 1) a Patriarcha de consensu Synodi permanentis vel a Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, de consensu duorum Episcoporum eparchialium ordinatione episcopali seniorum;
- 2) ab Episcopo eparchiali, si ab eo erectae vel approbatae sunt.




TITULUS XIV

DE EVANGELIZATIONE GENTIUM




584
Can. 584 -
1. Christi mandato omnes gentes evangelizandi obsequens et Spiritus Sancti gratia caritateque mota Ecclesia se totam missionariam agnoscit.
2. Evangelizatio gentium ita fiat, ut servata integritate fidei et morum Evangelium se in cultura singulorum populorum exprimere possit, in catechesi scilicet, in ritibus propriis liturgicis, in arte sacra, in iure particulari ac demum in tota vita ecclesiali.


585
Can. 585 -
1. Singularum Ecclesiarum sui iuris est iugiter curare, ut per praecones apte praeparatos et ab auctoritate competenti ad normam iuris communis missos Evangelium praedicetur in universum mundum sub moderamine Romani Pontificis.
2. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum assit commissio ad omnium eparchiarum efficaciorem collaborationem provehendam in activitate Ecclesiae missionali.
3. In singulis eparchiis sacerdos designetur ad incepta pro missionibus efficaciter promovenda.
4. Christifideles cognitionem et amorem missionum in se ipsis et in aliis foveant, pro illis orent atque vocationes excitent illasque suis subsidiis liberaliter sustineant.


586
Can. 586 -
Severe prohibetur, ne quis ad Ecclesiam amplectendam cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur; omnes vero christifideles curent, ut vindicetur ius ad libertatem religiosam, ne quis iniquis vexationibus ab Ecclesia deterreatur.


587
Can. 587 -
1. Qui se Ecclesiae coniungere volunt, caerimoniis liturgicis admittantur ad catechumenatum, qui non sit mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum.
2. Qui catechumenatui ascripti sunt, ius habent, ut admittantur ad liturgiam verbi aliasque celebrationes liturgicas christifidelibus non reservatas.
3. Iuris particularis est normas ferre, quibus catechumenatus ordinetur determinando, quaenam a catechumenis sint praestanda et quaenam eis agnoscantur praerogativae.


588
Can. 588 -
Integrum est catechumenis ascribi cuivis Ecclesiae sui iuris ad normam
can. 30 ; caveatur tamen, ne quid ipsis suadeatur, quod obstare possit eorundem ascriptioni Ecclesiae, quae eorum culturae magis consentanea est.


589
Can. 589 -
Missionarii sive exteri sive autochthoni sint congruis dotibus et ingenio idonei; sint apte instituti in missiologia et in spiritualitate missionaria necnon instructi in historia et cultura populorum, qui evangelizandi sunt.


590
Can. 590 -
In activitate missionali curandum est, ut novellae Ecclesiae quam primum maturitatem consequantur atque plene constituantur ita, ut sub ductu propriae hierarchiae sibi providere et opus evangelizandi assumere atque continuare possint.


591
Can. 591 - Missionarii sedulo curent, ut:
1. vocationes ad ministeria sacra inter neophytos prudenter promoveantur ita, ut novellae Ecclesiae quam primum autochthonis clericis floreant;
2. catechistae ita instituantur, ut tamquam validi cooperatores ministrorum sacrorum munus suum in evangelizatione necnon in actione liturgica quam optime exsequi possint; iure particulari provideatur, ut catechistae iustam remunerationem habeant.


592
Can. 592 -
1. Speciali cura in territoriis missionum aptae formae apostolatus laicorum foveantur; instituta vitae consecratae, ratione habita singulorum populorum ingenii et indolis, promoveantur; scholae et alia huiusmodi educationis christianae et progressus culturalis instituta, ut opus est, constituantur.
2. Item dialogus et cooperatio cum non-christianis sedulo et prudenter foveantur.


593
Can. 593 -
1. Omnes presbyteri cuiuscumque condicionis in territoriis missionum operam praestantes utpote unum presbyterium efformantes ardenter in evangelizatione cooperentur.
2. Ipsi cum ceteris missionariis christianis, ut unum pro Christo Domino testimonium reddant, libenter collaborent ad normam
can. 908 .


594
Can. 594 -
Territoria missionum sunt, quae Sedes Apostolica ut talia agnovit.




TITULUS XV

DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO




CAPUT I

DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI IN GENERE




595
Can. 595 -
1. Ecclesiae, cui Christus Dominus depositum fidei concredidit, ut Spiritu Sancto assistente veritatem revelatam sancte custodiret, penitus perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque exponeret, ius nativum a qualibet humana potestate independens et obligatio est omnibus hominibus Evangelium praedicandi.
2. Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia, etiam ad ordinem socialem spectantia, annuntiare necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus dignitas personae humanae eiusque iura fundamentalia aut salus animarum id exigunt.


596
Can. 596 -
In nomine Ecclesiae docendi munus solis Episcopis competit; in eodem tamen munere partem habent ad normam iuris sive ii, qui Episcoporum per ordinem sacrum effecti sunt cooperatores, sive ii, qui in ordine sacro non constituti mandatum docendi receperunt.


597
Can. 597 -
1. Infallibilitate in magisterio vi muneris sui gaudet Romanus Pontifex, si ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide confirmare, doctrinam de fide vel de moribus tenendam definitivo actu proclamat.
2. Infallibilitate in magisterio pollet quoque Collegium Episcoporum, si magisterium exercent Episcopi in Concilio Oecumenico coadunati, qui ut fidei et morum doctores et iudices pro universa Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus ut definitive tenendam declarant, aut si per orbem dispersi communionis nexum inter se et cum sancti Petri successore servantes una cum eodem Romano Pontifice authentice res fidei vel morum docentes in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt.
3. Infallibiliter definita nulla intellegitur doctrina, nisi id manifesto constat.


598
Can. 598 -
1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.

2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiae magisterio definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinae Ecclesiae catholicae adversatur qui easdem propositiones definitive tenendas recusat.

Cf. MP Ad tuendam fidem

Versio 1990: Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso, continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.


599
Can. 599 -
Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est doctrinae de fide et de moribus, quam sive Romanus Pontifex sive Collegium Episcoporum enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non intendunt; christifideles ergo curent, ut devitent, quae cum eadem non congruunt.


600
Can. 600 -
Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et membris, sive singuli sive in Synodis aut in Conciliis particularibus congregati, etsi infallibilitate in docendo non pollent, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et magistri; cui magisterio authentico suorum Episcoporum christifideles religioso animi obsequio adhaerere tenentur.


601
Can. 601 - Singulis Ecclesiis onus incumbit imprimis a Patriarchis et Episcopis exercendum modo unicuique generationi et culturae accommodato ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae respondendi necnon christianae solutioni problematum urgentiorum sub luce Evangelii signa temporum perscrutando consulendi ita, ut clarescat ubique magis lux Christi illuminans omnes homines.


602
Can. 602 - In cura pastorali non tantum principia scientiarum sacrarum, sed etiam inventa aliarum scientiarum agnoscantur et ita adhibeantur, ut christifideles ad magis consciam et reflexam vitam fidei ducantur.


603
Can. 603 -
Litterarum artiumque cultus pro earum vi ad sensum fidei singulari efficacia exprimendum et communicandum agnitis iusta libertate et diversitate culturali provehatur.


604
Can. 604 -
Ecclesiae Pastorum imprimis est sedulo curare, ut inter varietates enuntiationum doctrinae in variis Ecclesiis idem sensus fidei servetur atque promoveatur ita, ut integritas et unitas fidei damnum non patiatur, immo catholicitas Ecclesiae per legitimam diversitatem in meliorem lucem ponatur.


605
Can. 605 -
Ad Episcopos praesertim in Synodis vel Consiliis coadunatos, singulariter vero ad Sedem Apostolicam pertinet integritatem et unitatem fidei bonosque mores auctoritative promovere, custodire et religiose defendere, etiam reprobando, quatenus opus est, sententias, quae eisdem contrariae sunt, vel monendo de eis, quae eadem in discrimen ponere possunt.


606
Can. 606 -
1. Theologorum est pro sua mysterii salutis profundiore intellegentia et scientiarum sacrarum affiniumque necnon novarum quaestionum peritia fideliter magisterio Ecclesiae authentico obsequentes simulque ea, qua par est, libertate utentes fidem Ecclesiae illustrare et defendere progressuique doctrinali consulere.
2. In veritatibus theologicis investigandis et exprimendis eorum est communitatis fidei aedificandae sollicitos esse atque cum Episcopis in eorum munere docendi sollerter cooperari.
3. Qui in theologicas disciplinas praesertim in seminariis, studiorum universitatibus et facultatibus incumbunt, cum hominibus, qui in aliis scientiis excellunt, collatis consiliis atque viribus cooperari studeant.





CAPUT II

DE VERBI DEI MINISTERIO




607
Can. 607 -
Verbi Dei ministerium, praedicatio nempe, catechesis omnisque instructio christiana, inter quae homilia liturgica eximium locum habeat oportet, Sacra Scriptura salubriter nutriatur atque sacra traditione innitatur; celebratio verbi Dei vero opportune foveatur.


608
Can. 608 -
Episcopi, presbyteri et diaconi pro suo cuiusque ordinis sacri gradu primi munus verbi Dei ministerii habent ad normam iuris exercendum; ceteri vero christifideles pro sua cuiusque idoneitate, statu vitae et mandato accepto libenter hoc ministerium participent.


ART I DE VERBI DEI PRAEDICATIONE


609
Can. 609 -
Verbi Dei praedicationem moderari in suo territorio competit Episcopo eparchiali firmo iure communi.


610
Can. 610 -
1. Episcopis ius est verbum Dei ubique terrarum praedicare, nisi Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit.
2. Presbyteri facultate praediti sunt praedicandi ibi, quo legitime mittuntur vel invitantur.
3. Eadem facultate praedicandi praediti sunt etiam diaconi, nisi ius particulare aliud statuit.
4. In extraordinariis adiunctis maxime ad supplendam penuriam clericorum ceteris quoque christifidelibus dari potest ab Episcopo eparchiali mandatum praedicandi etiam in ecclesia firmo
can. 614 , p4.


611
Can. 611 - Vi officii facultate praedicandi praediti sunt omnes, quibus cura animarum commissa est, qui etiam invitare possunt ad praedicandum suae curae commissis quemlibet presbyterum vel firmo
can. 610 , p3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt.


612
Can. 612 -
1. In institutis religiosis vel societatibus vitae communis ad instar religiosorum clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis praedicationem moderari pertinet ad Superiores maiores.
2. Invitare vero ad praedicandum propriis sodalibus quemlibet presbyterum vel firmo
can. 610 , p3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt, possunt omnes Superiores, etiam locales, cuiuslibet instituti vitae consecratae.


613
Can. 613 -
Contra decretum Hierarchae, quo quis prohibetur praedicare, datur recursus in devolutivo tantum, qui sine mora definiendus est.


614
Can. 614 -
1. Homilia, qua per anni liturgici cursum ex Sacra Scriptura mysteria fidei et normae vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde commendatur.
2. Parochis et rectoribus ecclesiarum incumbit obligatio curandi, ut saltem diebus dominicis et festis de praecepto intra Divinam Liturgiam homilia habeatur, quae ne omittatur nisi gravi de causa.
3. Parocho non licet obligationem populo eius curae pastorali commisso praedicandi per alium habitualiter persolvere nisi iusta de causa ab Hierarcha loci approbata.
4. Homilia sacerdoti aut, ad normam iuris particularis, etiam diacono reservatur.


615
Can. 615 -
Episcopi eparchiales normis datis curent, ut opportunis temporibus ad populi christiani renovationem spiritualem specialis series sacrae praedicationis habeatur.


616
Can. 616 -
1. Verbi Dei praedicatores sepositis humanae sapientiae verbis abstrusisque argumentis christifidelibus praedicent integrum mysterium Christi, qui est via et veritas et vita; ostendant res terrestres et instituta humana secundum Dei Creatoris consilium ad hominum salutem quoque ordinari et ideo ad aedificationem Corporis Christi non parum conferre posse.
2. Edoceant ideo etiam doctrinam Ecclesiae de dignitate personae humanae eiusque iuribus fundamentalibus, de vita familiari, de consortio civili et sociali necnon de sensu iustitiae in vita oeconomica et laboris persequendo, qui confert ad pacem in terris construendam et ad progressum populorum consequendum.




1990 Codex Orientalis 543