Denzinger 3780

Pie XII, Litt. encycl. 'Summi pontificatus', 20 octobre 1939

3780 2279 (423) Compertum omnino est primum altioremque malorum fontem, quibus hodierna afflictatur civitas, ex eo scatere, quod universalis de morum probitate pemegetur ac reiiciatur norma, cum in privata singulorum vita, tum in ipsa re publica atque in mutuis necessitudinum rationibus, quae inter gentes nationesque intercedunt; ipsa videlicet naturalis lex detrectatione oblivioneque obruitur.

3781 2279 Haec naturalis lex veluti fundamento innititur Deo, omnipotenti omnium creatore ac patre, eodemque et supremo perfectissimoque legum latore et sapientissimo iustissimoque humanarum actionum vindice. Cum temere aeternum renuitur Numen, iam cuiuslibet honestatis principium labat nutans, iamque naturae vox silet vel pedetemptim debilitatur, quae indoctos etiam ac vel eos edocet, qui nondum ad civilis cultus usum pervenerunt, quid fas sit, quid nefas, quid liceat quidque non liceat; eosque admonet se aliquando coram Supremo Judice de bene maleque factis suis rationem reddituros. ...


3782 (431) Divina posthabita auctoritate eiusque legis imperio, id necessario consequitur, ut civilis potestas absolutissima nullique obnoxia iura usurpet, quae ad summum Creatorem unice pertinent, utque in eiusdem Creatoris locum suffecta, rem publicam vel civium communitatem efferat quasi supremam totius humanae vitae metam maximamque normam in iuris morumque ordine habendam; atque adeo omnes prohibeat (432) quominus ad naturalis rationis christianaeque conscientiae praecepta refugiant. ... (433) Eo igitur nobilissimo munere fungitur res publica, ut, in nationis vita, privata singulorum incepta et opera recognoscat, temperet atque promoveat, eaque ad commune omnium bonum convenienter dirigat, quod quidem non ex alicuius arbitrio neque solummodo a terrena civilis societatis prosperitate, veluti a primaria ratione sua definiatur, sed ex naturali potius hominis perfectione congruenter provehenda, ad quam civitas ipsa a supremo Creatore quasi instrumentum atque praesidium, destinatur. ...

3783 2281 (437) Opinatio illa, Venerabiles Fratres, quae imperium paene infinitum rei publicae attribuit, non internae tantum nationum vitae et auctioribus componendis incrementis perniciosus error evadit, sed mutuis etiam populorum rationibus detrimentum affert; quandoquidem unitatem illam infringit, qua civitates universae inter se contineantur oportet, gentium iura vi firmitateque exuit, atque, viam sternens ad aliena violanda iura, pacate una simul tranquilleque vivere perdifficile reddit.

3784 2281 Etenim hominum genus, quamquam ex naturalis ordinis a Deo statuta lege in civium classes disponitur, itemque in nationes civitatesque, quae ad suam quod attinet interni regiminis temperationem, aliae ab aliis non pendent, mutuis tamen in iuridiciali ac morali re vinculis obstringitur, et in universam magnamque coalescit populorum congregationem, quae ad assequendum omnium gentium bonum destinatur ac peculiaribus regitur normis, quae et unitatem tutantur, et ad res quotidie magis prosperas dirigunt.

3785 2281 Iam vero nemo est qui non videat asseverata illa rei publicae iura, absolutissima nullique prorsus obnoxia, legi huic naturali et insitae omnino adversari, eamdemque funditus refellere; itemque patet eadem iura illas legitime initas necessitudines, quibus nationes inter se coniunguntur, civitatis moderatorum (438) arbitrio permittere, ac praepedire quominus recta habeatur animorum omnium consensio ac mutua adiutricis operae collatio. ...

3786 2281 Ceterum ius gentium idcirco a divino iure vindicare, ut in rei publicae moderatorum arbitrio veluti fundamento unice innitatur, nihil aliud significat quam illud ipsum ex honoris sui suaeque firmitatis solio detrudere, idemque nimio concitatoque privati publicique commodi studio permittere, quod non alio contendit, nisi ut propria iura efferat, aliena deneget.


Decr. S. Officii, sous Pie XII, 21 (24) février 1940

3788 2283 Qu.: An licita sit directa sterilizatio sive perpetua sive temporanea, sive viri sive mulieris? Resp. (cfirm. a S. P'ce 22. Febr.): Negative, et quidem prohiberi lege naturae, eamque, quod sterilizationem eugenicam attinet, Decreto 21. Mart. 1931 reprobatam iam esse.


Decr. S. Officii, 27 novembre (2 décembre) 1940

3790 2284 Qu.: Num licitum sit, ex mandato auctoritatis publicae, directe occidere eos, qui, quamvis nullum crimen morte dignum commiserint tamen ob defectus psychicos vel physicos nationi prodesse iam non valent eamque potius gravare eiusque vigori ac robori obstare censentur ? Resp. (cfirm a S. P'ce 1 décembre): Negative, cum sit iuri naturali ac divino positivo contrarium.


Litt. Commissionis de re Biblica ad episcopos Italiae,

sous Pie XII, 20 août 1941

3792 (1) Scriptor anonymus, quamvis affirmet pro forma, sensum litteralem esse 'fundamentum interpretationis biblicae', de facto propugnat exegesim omnino subiectivam et allegoricam. ... Etsi est propositio de fide, tenere tamquam principium fundamentale, S. Scripturam praeter sensum litteralem continere etiam sensum spiritualem sive typicum, sicut edocetur in praxi Domini nostri et Apostolorum, nihilominus non omnis sententia vel narratio continet sensum typicum, eratque gravis excessus scholae Alexandrinae praetendentis invenire ubique sensum symbolicum, etiam cum damno sensus litteralis et historici. Sensus spiritualis seu typicus, praeterquam quod fundari debet in sensu litterali, demonstrandus est sive ex usu Domini nostri, Apostolorum, scriptorum inspiratorum sive ex usu traditionali sanctorum Patrum et Ecclesiae, imprimis in s. liturgia, cum sit 'lex orandi, lex credendi'. Applicatio largior sacrorum textuum potest quidem iustificari ex intentione aedificandi in homiliis et in operibus asceticis; sed sensus resultans ex accommodationibus vel felicissimis, si non demonstratur, sicut supra dictum est, non potest dici vere et stricte sensus S. Scripturae neque qua inspiratus hagiographo a Deo.

3793 Anonymus vero, qui nullam illarum distinctionum elementarium curat, elucubrationes suae phantasiae ut sensum Bibliae inferre studet, ut 'veras sapientiae Domini communicationes spirituales', et ignorando momentum capitale sensus litteralis, exegetas catholicos calumniis afficit, quasi considerent solum sensum litteralem idque 'modo mere humano, sumendo eum solum materialiter, prout sonunt verba.' ... Tali modo reiicit regulam auream Doctorum Ecclesiae tam clare formulatam ab Aquinate: Omnes sensus fundantur super unum, scilicet litteralem, ex quo solo potest trahi argumentum'; quam regulam Summi Pontifices sanxerunt, et consecrarunt praescribentes, ut praeprimis inquiratur cum omni cura sensus litteralis. Sic e. gr. Leo XIII: 'Propterea cum studio perpendendi quid ipsa verba valeant, quid consecutio rerum velit, quid locorum similitudo aut talia cetera, externa quoque appositae eruditionis illustratio societur'... Sic et Benedictus XV: 'Ipsa Scripturae verba perdiligenter consideremus, ut certo constet, quidnam sacer scriptor dixerit'; dein ... commendat, ut exegetae 'modeste temperateque e litterali sententia ad altiora exsurgant.' Uterque denique Summus Pontifex... iisdem S. Hieronymi verbis utens insistit in obligatione exegetae: 'commentatoris officium esse, non quid ipse velit, sed quid sentiat ille, quem interpretatur, exponere'.

3794 (2) Conc. Tridentinum contra confusionem novis traductionibus in latina et in vernacula lingua tum propagatis causatam in Ecclesia Occidentali usum publicum versionis latinae communis sancitum voluit, iustificando illud ex usu saeculari in eadem Ecclesia vigente, minime vero voluit deprimere auctoritatem versionum antiquarum in Ecclesia Orientali elaboratarum, imprimis illius LXX interpretum ab ipsis Apostolis adhibitae, nedum textuum originalium auctoritatem, et restitit cuidam Patrum (synodalium) parti, qui postulaverant usum exclusivum Vulgatae ut solius authenticae. Anonymus vero asserit vi decreti Tridentini possideri in versione latina textum, qui superior omnibus aliis textibus declaratus sit, exegetasque reprehendit, eos Vulgatam interpretari velle ope textus originalis aliarumque versionum antiquarum. Secundum eum decretum illud praebet 'certitudinem sacri textus', ita ut Ecclesiae non sit curae 'amplius investigare authenticas Dei litteras', idque non solum in rebus fidei et morum, sed sub omni respectu (etiam litterario, geographico, chronologico, etc.).

3795 Talis vero praetentio non est solum contra sensum communem, qui non admittet umquam, acsi versio possit textum originalem auctoritate superare, sed est etiam contra mentem Patrum Concilii, uti ex Actis apparet ; ipsi enim Concilio persuasum erat necessarium esse, ut ipsa Vulgata revideatur et corrigatur, quod opus Summis Pontificibus exsequendum commisit. lidem id perfecerunt, sicut et ex mente gravissimorum collaboratorum Concilii editionem correctam vs. LXX curaverunt..., et dein mandaverunt editionem Veteris Testamenti graeci. ... Est etiam aperte contra praeceptum Encyclicae 'Providentissimus': 'Neque tamen non sua habenda erit ratio reliquarum versionum, quas christiana laudavit usurpavitque antiquitas, maxime codicum primigeniorum'.

3796 Ut summatim dicamus: Conc. Tridentinum Vulgatam declaravit 'authenticam' in sensu iuridico, id est quatenus respicitur 'vis probativa in rebus fidei et morum', minime vero excludit possibiles divergentias in textu originali et in antiquis versionibus...


Pie XII, allocution du 30 nov. 1941 à l'Acad. Pont. des

sciences

2285 In summo gradu scalae viventium collocatus est a Deo homo, anima spirituali praeditus, princeps et supremus regni animalium. Multiplices investigationes tum paleontologiae tum biologiae et morphologiae circa alias quaestiones originem hominis spectantes hucusque nihil positive clari et certi protulerunt. Non restat igitur nisi futuro relinquere responsum quaesitum, num aliquando scientia revelatione illuminata et ducta allatura sit securas et definitivas solutiones quaestionis adeo gravis.


Pie XII, Litt. encycl. 'Mystici corporis', 29 juin 1943

3800 (200) Sicut in natura rerum non ex qualibet membrorum congerie constituitur corpus, sed organis, uti aiunt, instructum sit oportet seu membris, quae non eundem actum habeant ac sint apto ordine composita: ita Ecclesia ea maxime de causa corpus dicenda est, quod recta consentaneaque coalescit partium temperatione coagmentationeque, ac diversis est sibique invicem congruentibus membris instructa (Adfertur descriptio Ecclesiae ap. Rom 12, 14).

3801 Minime autem reputandum est, hanc ordine digestam seu 'organicam', ut aiunt, Ecclesiae corporis structuram solis hierarchiae gradibus absolvi ac definiri, vel, ut opposita sententia tenet, unice ex charismaticis constare; qui quidem donis prodigialibus instructi numquam sunt in Ecclesia defuturi. ...

3802 2286 (202) In Ecclesiae autem membris reapse ii soli annumerandi sunt, qui regenerationis lavacrum receperunt veramque fidem profitentur, neque a Corporis compage semet ipsos misere separarunt, vel ob gravissima admissa a legitima auctoritate seiuncti sunt. 'Etenim in uno Spiritu, ait Apostolus, omnes nos in unum Corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles, sive (203) servi sive liberi' (I Cor 12, 13). Sicut igitur in vero christifidelium coetu unum tantummodo habetur Corpus, unus Spiritus, unus Dominus et unum baptisma, sic haberi non potest nisi una fides (cf. Eph 4, 5); atque adeo qui Ecclesiam audire renuerit, iubente Domino habendus est ut ethnicus et publicanus (cf. Mt l8, 17). Quamobrem qui fide vel regimine invicem dividuntur, in uno eiusmodi Corpore, atque uno eius divino Spiritu vivere nequeunt.

3803 2286 Neque existimandum est, Ecclesiae corpus... hoc etiam terrenae peregrinationis tempore ex membris tantummodo sanctitate praestantibus constare, vel ex solo eorum coetu exsistere, qui a Deo sint ad sempiternam felicitatem praedestinati (cf. DS 1201 1203 1205s 1221 2408 2463 2472-2478). ... Siquidem non omne admissum etsi grave scelus eiusmodi est, ut - sicut schisma vel haeresis vel apostasia faciunt - suapte natura hominem ab Ecclesiae corpore separet. Neque ab iis omnis vita recedit, qui, licet caritatem divinamque gratiam peccando amiserint (cf. DS 1544 1578 1963s) atque adeo superni promeriti iam non capaces evaserint, fidem tamen christianamque spem retinent, ac caelesti luce collustrati intimis Spiritus Sancti suasionibus impulsionibusque ad salutarem instigantur timorem et ad precandum suique lapsus paenitendum divinitus excitantur.

3804 2287 (211) (Sicut universalis Ecclesia, ita et peculiares eius communitates, i.e. Ecclesiae particulares) a Christo Iesu proprii uniuscuiusque episcopi voce potestateque reguntur. Quamobrem sacrorum antistites non solum eminentiora universalis Ecclesiae membra habendi sunt, ut qui singulari prorsus nexu iunguntur, cum divino totius Corporis Capite, atque adeo iure vocantur 'partes membrorum Domini primae' ; sed ad propriam cuiusque dioecesim quod spectat, utpote veri pastores assignatos sibi greges singuli singulos Christi nomine pascunt ac regunt (cf. DS 3061); id tamen dum faciunt, (212) non plane sui iuris sunt, sed sub debita Romani Pontificis auctoritate positi, quamvis ordinaria iurisdictionis potestate fruantur, immediate sibi ab eodem Pontifice Summo impertita. Quapropter ut Apostolorum ex divina institutione successores a populo venerandi sunt.

3805 (212) ... Nec tamen putandum est, Christum Caput, cum tam sublimi in loco sit positum, opem non requirere Corporis. Etenim de mystico quoque hoc Corpore illud asseverandum est, quod Paulus de humana concretione asseverat: 'Non potest dicere... caput pedibus: non estis mihi necessarii' (I Cor 12, 21). Liquido utique patet, christifideles divini Redemptoris ope omnino egere, cum (213) ipse dixerit: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5), et cum ... omne mystici huius Corporis incrementum in aedificationem sui ex Christo Capite sit (cf. Eph 4, 16; Col 2, 19). Attamen hoc quoque retinendum est, quamvis mirandum prorsus videatur, Christum nempe requirere membra sua. Idque primo quidem, quatenus Iesu Christi persona a Summo geritur Pontifice, qui ne pastoralis officii onere obruatur, alios non paucos in sollicitudinis suae partes vocare debet, ac quotidie est totius comprecantis Ecclesiae adiutorio relevandus. Ac praeterea Servator noster, prout ipse per se non adspectabili modo Ecclesiam regit, a mystici vult sui Corporis membris adiuvari in exsequendo redemptionis opere. Quod tamen non ex eius indigentia debilitateque accidit, sed ex eo potius, quod ipsemet ad maiorem intemeratae suae Sponsae honorem rem ita disposuit. Dum enim, in cruce emoriens, immensum redemptionis thesaurum Ecclesiae suae, nihil ea conferente, dilargitus est, ubi de eiusmodi thesauro distribuendo agitur, id efficiendae sanctitatis opus non modo cum intaminata sua Sponsa communicat, sed ex eius etiam opera vult quodammodo oriri.

3806 (217) ... Corporis Christi nominatio non ex eo solum explicanda est, quod Christus mystici sui Corporis Caput est dicendus, (218) sed ex eo etiam, quod ita Ecclesiam sustinet et ita in Ecclesia quodammodo vivit, ut ipsa quasi altera Christi persona exsistat. ... Nobilissima tamen eiusmodi appellatio non ita accipienda est, ac si ineffabile illud vinculum, quo Dei Filius concretam assumpsit humanam naturam ad universam pertineat Ecclesiam (cf. DS 3816), sed in eo posita est, quod Servator noster bona maxime sibi propria ita cum Ecclesia sua communicat, ut haec secundum totam vitae suae rationem, tam adspectabilem quam arcanam, Christi imaginem quam perfectissime exprimat. Nam per iuridicam, ut aiunt, missionem, qua divinus Redemptor Apostolos in mundum misit, sicut ipse missus erat a Patre (cf. Jo 17, 18; 20, 21), ipse est, qui per Ecclesiam baptizat, docet, regit, solvit, ligat, offert, sacrificat. Ea vero altiore donatione, interna ac sublimi prorsus ... Christus Dominus Ecclesiam superna sua vita vivere iubet, totum eius Corpus divina virtute sua permeat, et singula membra secundum locum, quem in Corpore occupant, eo fere modo alit ac sustentat, quo cohaerentes sibi palmites vitis nutrit facitque frugiferos.

3807 2288 (218) Quodsi divinum hoc, a Christo datum, vitae virtutisque principium attente consideramus, prout ipsum fontem constituit (219) cuiusvis doni gratiaeque creatae, facile intellegimus illud nihil aliud esse nisi Paraclitum Spiritum, qui a Patre Filioque procedit, quique peculiari modo 'Spiritus Christi' seu 'Spiritus Filii' dicitur (Rom 8,9; 2 Cor 3,17; Gal 4,6).... Dum Christus solummodo hunc Spiritum non ad mensuram accepit (cf. Io 3,34), membris tamen mystici Corporis non nisi secundum mensuram donationis Christi ex ipsius Christi plenitudine impertitur (cf. Eph 1,8; 4,7). Ac postquam Christus in Cruce clarificatus est, eius Spiritus cum Ecclesia uberrima effusione communicatur, ut ipsa eiusque singula membra magis in dies magisque Servatori nostro adsimulentur. Spiritus Christi est, qui nos adoptivos Dei filios effecit (cf. Rom 8, 14-17; Gal 4, 6-7), ut aliquando 'omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformemur a claritate in claritatem' (2 Cor 3,18).

3808 2288 Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque attribuendum est, ut omnes Corporis partes tam inter sese, quam cum excelso Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris; quibus pro diversis eorum muneribus atque officiis, pro maiore vel minore quo fruuntur spiritualis sanitatis gradu, diversis rationibus praesens est atque adsistit. Ille est, qui caelesti vitae halitu in omnibus corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris principium. Ille est, qui licet per se ipse in omnibus membris habeatur, in iisdemque divinitus agat, in inferioribus tamen etiam per superiorum ministerium (220) operatur; ille denique est, qui dum Ecclesiae nova semper in dies, sua afflante gratia, incrementa parit, membra tamen, a Corpore omnino abscissa, renuit sanctitatis gratia inhabitare. Quam quidem Iesu Christi Spiritus praesentiam operationemque... Leo XIII Encycl. Litt. 'Divinum illud' per haec verba presse nervoseque significavit: 'Hoc affirmare sufficiat, quod cum Christus Caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima.'

3809 (221) Iam . . . in sua luce ponere cupimus, Christi Corpus, quod est Ecclesia, mysticum esse appellandum.... Non autem una de causa haec vox adhibenda est; quandoquidem per illam sociale Ecclesiae Corpus, cuius Christus Caput est ac moderator, internosci potest a physico eius Corpore, quod e Deipara Virgine natum nunc ad Patris dexteram sedet velisque eucharisticis delitescit, ac discerni potest, quod ob hodiernos errores maioris momenti est, a naturali quovis corpore sive physico sive, ut aiunt, morali.

3810 Dum enim in naturali corpore unitatis principium ita partes iungit, ut propria, quam vocant, subsistentia singulae prorsus careant, contra in mystico Corpore mutuae coniunctionis vis, etiamsi intima, membra ita inter se copulat, ut singula omnino fruantur persona propria. Accedit quod, si totius et singulorum membrorum mutuam inter se rationem (222) consideramus, in physico quolibet viventi corpore totius concretionis emolumento membra singula universa postremum unice destinantur, dum socialis quaelibet hominum compages, si modo ultimum utilitatis finem inspicimus, ad omnium et uniuscuiusque membri profectum, utpote personae sunt, postremum ordinantur. ...

3811 Quodsi mysticum comparamus cum morali, ut aiunt, corpore, tum etiam animadvertendum est non leve quiddam interesse, sed aliquid summi momenti inter utrumque summaeque gravitatis. In hoc enim quod morale vocant, nihil aliud est unitatis principium nisi finis communis communisque omnium in eundem finem per socialem auctoritatem conspiratio; dum in mystico de quo agimus Corpore conspirationi huic internum aliud adiungitur principium, quod tam in universa compage quam in singulis eius partibus reapse exsistens virtuteque pollens talis est excellentiae, ut ratione sui omnia unitatis vincula, quibus vel physicum vel morale corpus copuletur, in immensum prorsus evincat. Hoc est ... aliquid non naturalis, sed supemi ordinis, immo in semet ipso infinitum omnino atque increatum: Divinus nempe Spiritus qui ... 'unus et idem numero, totam Ecclesiam replet et unit'.

3812 2289 Ejusmodi vero amantissima cognitio, qua divinus Redemptor a primo Incarnationis suae momento nos prosecutus est, studiosam quamlibet humanae mentis vim exsuperat; quandoquidem per beatam illam visionem, qua vixdum in Deiparae sinu exceptus, fruebatur, omnia mystici Corporis membra continenter perpetuoque sibi praesentia habet, suoque complectitur salutifero amore.

3813 (230) (Christus in nobis est) per Spiritum suum, quem nobiscum communicat et per quem ita in nobis operatur, ut quaecumque a Spiritu Sancto in animis peraguntur, etiam a Christo ibi peracta dicantur oporteat. ... Ex eadem autem Spiritus Christi communicatione efficitur, ut ... Ecclesia veluti plenitudo constituatur et complementum Redemptoris, Christus vero quoad omnia in Ecclesia quodammodo adimpleatur. Quibus quidem verbis ipsam attigimus rationem, cur... (231) Caput mysticum quod Christus est, et Ecclesia, quae hisce in terris veluti alter Christus eius personam gerit, unum novum hominem constituant, quo in salutifero crucis opere perpetuando caelum et terra iunguntur; Christum dicimus Caput et Corpus, Christum totum.

3814 2290 (231) Id omnibus commune et inconcussum esto, si a germana ve lint doctrina, a rectoque Ecclesiae magisterio non aberrare: omnem nempe reiciendum esse mysticae huius coagmentationis modum, quo christifideles, quavis ratione, ita creatarum rerum ordinem praetergrediantur, atque in divina perperam invadant, ut vel una sempiterni Numinis attributio de iisdem tamquam propria praedicari queat. Ac praeterea certissimum illud firma mente retineant, hisce in rebus omnia esse habenda Sanctissimae Trinitati communia, quatenus eadem Deum ut supremam efficientem causam respiciant.

3815 2290 Animadvertant quoque necesse est, hac in causa de occulto mysterio agi, quod in hoc terrestri exsilio, velamine quolibet detectum, omnino introspici, humanaque lingua significari numquam possit. In habitare quidem Divinae Personae dicuntur, quatenus in creatis animantibus intellectu praeditis imperscrutabili modo praesentes, ab iisdem per cognitionem et amorem (232) attingantur; quadam tamen ratione omnem naturam transcendente, ac penitus intima et singulari. Ad quam quidem intuendam ut parumper saltem accedamus, non illa via ac ratio neglegenda est, quam Vaticana Synodus (sess. III, Const. de fide cath., cap. 4; DS 3015) in id genus rebus valde commendat; quae quidem ad hauriendam lucem contendens, qua Dei arcana paullisper saltem internoscantur, id assequitur, mysteria eadem inter se comparans et cum supremo fine, quo dirigantur. Opportune igitur sapientissimus decessor Noster fel. rec. Leo XIII, cum de hac nostra cum Christo coniunctione deque Divino nos inhabitante Paraclito loqueretur, ad beatam illam visionem oculos convertit, qua aliquando in caelis haec eadem mystica copulatio consummationem suam perfectionemque consequetur. 'Haec mira coniunctio, inquit, quae suo nomine inhabitatio dicitur, condicione tantum seu statu ab ea discrepat, qua caelites Deus beando complectitur.' Qua quidem visione, modo prorsus ineffabili fas erit Patrem, Filium Divinumque Spiritum mentis oculis superno lumine auctis contemplari, divinarum Personarum processionibus aeternum per aevum proxime adsistere, ac simillimo illi gaudio beari, quo beata est sanctissima et indivisa Trinitas.

3816 (234) ... Non enim desunt, qui haud satis considerantes, Paulum apostolum translata tantummodo verborum significatione hac in re fuisse locutum, nec peculiares ac proprias corporis physici, moralis, mystici significationes, ut omnino oportet, distinguentes, perversum aliquod inducunt unitatis commentum; quandoquidem divinum Redemptorem et Ecclesiae membra in physicam unam personam coire et coalescere iubent, et dum hominibus divina attribuunt, Christum Dominum erroribus humanaeque in malum proclivitati obnoxium faciunt. A qua quidem doctrinae fallacia quemadmodum catholica fides sanctorumque Patrum praecepta prorsus abhorrent, ita pariter gentium Apostoli mens ac sententia omnino refugit, qui, quamvis Christum eiusque mysticum Corpus mira inter se coagmentatione coniungat, alterum tamen alteri, ut Sponsum Sponsae, opponit (cf. Eph 5, 22 s).

3817 Nec minus a veritate aberrat periculosus eorum error, qui ex arcana omnium nostrum cum Christo coniunctione insanum quendam, ut aiunt, quietismum deducere conantur; quo quidem spiritualis omnium Christianorum vita eorumque ad virtutem progressio Divini Spiritus actioni unice attribuuntur, ea nempe seclusa ac posthabita, quae a nobis eidem praestari debet, socia ac veluti adiutrice opera. Nemo profecto infitiari potest Sanctum Iesu Christi Spiritum unum esse fontem, ex quo superna omnis vis in Ecclesiam in eiusque membra profluat.... Attamen, quod homines in sanctitatis operibus constanter perseverent, quod in gratia in virtuteque alacri animo proficiant, quod denique non modo ad christianae perfectionis apicem strenue contendant, sed ceteros quoque ad eam assequendam pro viribus excitent, haec omnia caelestis Spiritus operari non vult, nisi iidem homines quotidiana actuosaque navitate suas partes agant. 'Non enim dormientibus', ait Ambrosius, 'divina beneficia, sed observantibus deferuntur'. Namque, si in mortali (235) nostro corpore haud intermissa exercitatione membra roborantur ac vigescunt, multo profecto magis id contingit in sociali Iesu Christi Corpore, in quo singula membra propria cuiusque libertate, conscientia agendique ratione fruuntur. Quam ob rem, qui dixit: 'Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus' (Gal 2, 20), idem asseverare non dubitavit: 'Gratia eius (hoc est Dei) in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum' (I Cor 15, 10). Omnino igitur perspicuum est fallacibus hisce doctrinis mysterium de quo agimus non in spiritualem christifidelium profectum, sed in eorum ruinam miserrime verti.

3818 Quod ex falsis etiam eorum placitis evenit, qui asseverant, non tanti esse faciendam frequentem admissorum venialium, ut aiunt, confessionem, cum praestet potius generalis illa confessio, quam sin gulis diebus Sponsa Christi cum filiis suis sibi in Domino coniunctis, per sacerdotes faciat ad altare Dei accessuros. Pluribus utique modis ... haec admissa expiari possunt; sed ad alacriorem quotidie per virtutis iter progressionem faciendam maxime commendatum volumus pium illum, non sine Spiritus Sancti instinctu ab Ecclesia inductum, crebrae confessionis usum, quo recta sui ipsius cognitio augetur, christiana crescit humilitas, morum eradicatur pravitas, spirituali neglegentiae torporique obsistitur, conscientia purificatur, roboratur voluntas, salutaris animorum moderatio procuratur atque ipsius sacramenti vi augetur gratia.

3819 (Redarguuntur praeterea ii,) qui precibus nostris omnem veri nominis impetrandi vim denegant vel qui ... insinuare conantur, supplicationes ad Deum privatim admotas parvi esse faciendas, cum publicae potius, Ecclesiae nomine (236) adhibitae, reapse valeant, quippe quae a mystico proficiscantur Iesu Christi Corpore. ...

3820 Non desunt postremo, qui dicunt supplicationes nostras non ad ipsam Jesu Christi personam, sed ad Deum potius vel ad aeternum Patrem per Christum esse dirigendas, cum Servator noster, prout mystici sui Corporis Caput, 'mediator Dei et hominum' (I Tim 2,5) solummodo sit habendus. Attamen id non solum Ecclesiae menti adversatur christianorumque consuetudini, sed veritate etiam offendit. Christus enim... secundum utramque naturam una simul totius Ecclesiae est Caput; ac ceteroquin ipse sollemniter asseveravit; 'Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam' (Jo 14,14). Et quamvis (237) in eucharistico praesertim sacrificio - in quo Christus, cum sacerdos ipsemet et hostia sit, conciliatoris munere peculiari modo fungitur - orationes ad aeternum Patrem per Unigenitum suum plerumque admoveantur, nihilo secius non raro ... ad divinum quoque Redemptorem preces adhibentur...

3821 (242) (Invitantur ii,) qui ad adspectabilem non pertinent Catholicae Ecclesiae compagem, ut ... (243) ... ab eo statu se eripere studeant, in quo de sempiterna cuiusque propria salute securi esse non possunt; quandoquidem, etiamsi inscio quodam desiderio ac voto ad mysticum Redemptoris Corpus ordinentur, tot tamen tantisque caelestibus muneribus adiumentisque carent, quibus in Catholica solummodo Ecclesia frui licet. Ingrediantur igitur catholicam unitatem et nobiscum omnes in una Iesu Christi Corporis compagine coniuncti ad unum Caput in gloriosissimae dilectionis societate concurrant. ...

3822 At si cupimus ... totius mystici Corporis comprecationem admoveri Deo, ut aberrantes omnes in unum Iesu Christi ovile quam primum ingrediantur, profitemur tamen, omnino necessarium esse, id sponte libenterque fieri, cum nemo credat nisi volens. Quam ob rem si qui non credentes, eo reapse compelluntur, ut Ecclesiae aedificium intrent ut ad altare accedant sacramentaque suscipiant, ii procul dubio veri christifideles non fiunt; fides enim, sine qua 'impossibile est placere Deo' (Hebr 11,6) liberrimum esse debet obsequium intellectus et voluntatis (cf. 3008). Si igitur aliquando contingat, ut, contra constantem Apostolicae huius Sedis doctrinam (cf. DS 3176); CdC 1351), ad amplexandam catholicam fidem aliquis adigatur invitus, id Nos facere non possumus quin, pro officii Nostri conscientia, reprobemus...


Pie XII, Litt. encycl. 'Divino afflante Spiritu',

30 septembre 1943

3825 2292 (309) Quod autem Vulgatam Tridentina Synodus (cf. DS 1506) esse voluit latinam conversionem, 'qua omnes pro authentica uterentur', id quidem, ut omnes norunt, latinam solummodo respicit Ecclesiam, eiusdemque publicum Scripturae usum, ac nequaquam, procul dubio, primigeniorum textuum auctoritatem et vim minuit. Neque enim de primigeniis textibus tunc agebatur, sed de latinis quae illa aetate circumferebantur conversionibus, inter quas idem Concilium illam iure praeferendam edixit, quae 'longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est'. Haec igitur praecellens Vulgatae auctoritas seu, ut aiunt, authentia non ob criticas praesertim rationes a Concilio statuta est sed ob illius potius legitimum in Ecclesiis usum, per tot saeculorum decursum habitum; quo quidem usu demonstratur eamdem, prout intellexit et intellegit Ecclesia, in rebus fidei ac morum ab omni prorsus esse errore immunem; ita ut, ipsa Ecclesia testante et confirmante, in disputationibus, lectionibus concionibusque tuto ac sine errandi periculo proferri possit; atque adeo eiusmodi authentia non primario nomine critica, sed iuridica potius vocatur. Quapropter haec Vulgatae in rebus doctrinae auctoritas minime vetat - immo id hodie fere postulat -, quominus eadem haec doctrina ex primigeniis etiam textibus comprobetur et confirmetur, atque etiam quominus passim in auxilium iidem textus vocentur, quibus recta Sacrarum Litterarum significatio ubique magis in dies patefiat atque explanetur. Ac ne id quidem Tridentini Concilii decreto prohibetur, quominus nempe ad christifidelium usum et bonum et ad faciliorem divini eloquii intellegentiam, conversiones in vulgatas linguas conficiantur, eaeque etiam ex ipsis (310) primigeniis textibus, ut iam multis in regionibus, approbante Ecclesiae auctoritate, laudabiliter factum esse novimus.

3826 2293 (310) Linguarum antiquarum cognitione et criticae artis subsidiis egregie instructus, exegeta catholicus ad illud accedat munus, quod ex omnibus ei impositis summum est, ut nempe germanam ipsam Sacrorum Librorum sententiam reperiat atque exponat. Quo in opere exsequendo ante oculos habeant interpretes sibi illud omnium maximum curandum esse, ut clare dispiciant ac definiant, quis sit verborum biblicorum sensus, quem litteralem vocant. Hanc litteralem verborum significationem omni cum diligentia per linguarum cognitionem iidem eruant, ope adhibita contextus, comparationisque cum assimilibus locis; quae quidem omnia in profanorum quoque scriptorum interpretatione in auxilium vocari solent, ut auctoris mens luculenter patescat. Sacrarum autem Litterarum exegetae, memores de verbo divinitus inspirato heic agi, cuius custodia et interpretatio ab ipso Deo Ecclesiae commissa est, non minus diligenter rationem habeant explanationum et declarationum magisterii Ecclesiae, itemque explicationis a sanctis Patribus datae, atque etiam 'analogiae fidei', ut Leo XIII in Encycl. Litt. 'providentissimus Deus' (cf. DS 3283) sapientissime animadvertit.... Non tantum... eas res exponant, quae ad historiam, archaeologiam, philologiam, ad aliasque huiusmodi disciplinas spectent; sed, illis quidem opportune allatis, quantum ad exegesin conferre possint, ostendant potissimum, quae sit singulorum librorum vel textuum theologica doctrina de rebus fidei et morum, ita ut haec eorum explanatio non modo theologos doctores adiuvet ad fidei dogmata proponenda confirmandaque, sed sacerdotibus etiam adiumento sit ad doctrinam christianam coram populo enucleandam, ac fidelibus denique omnibus ad vitam sanctam homineque christiano dignam agendam adserviat.

3827 2293 (311) Talem cum dederint interpretationem, imprimis, ut diximus, theologicam, efficaciter illos ad silentium redigent, qui, asseverantes se vix quidquam in biblicis commentariis invenire, quod mentem ad Deum extollat, animum enutriat, interiorem vitam promoveat, ad spiritualem quamdam et mysticam, ut aiunt, interpretationem confugiendum esse dictitant (cf. DS 3792ss). ...

3828 2293 Non omnis sane spiritualis sensus a Sacra Scriptura excluditur. Quae enim in Vetere Testamento dicta vel facta sunt, ita a Deo sapientissime sunt ordinata atque disposita, ut praeterita spirituali modo ea praesignificarent, quae in novo gratiae foedere essent futura. Quare exegeta, sicut litteralem, ut aiunt, verborum significationem, quam hagiographus intenderit atque expresserit, reperire atque exponere debet, ita spiritualem etiam, dummodo rite constet illam a Deo fuisse datam. Deus enim solummodo spiritualem hanc significationem et novisse potuit, et nobis revelare. Iamvero eiusmodi sensum in Sanctis Evangeliis nobis indicat, nosque edocet divinus ipse Servator; hunc etiam, Magistri exemplum imitati, Apostoli loquendo scribendoque profitentur hunc perpetuo tradita ab Ecclesia doctrina ostendit; hunc denique antiquissimus liturgiae usus declarat, ubicumque rite adhiberi potest notum illud pronuntiatum: Lex precandi lex credendi est (cf. DS 246: Legem credendi ...). Hunc igitur spiritualem sensum, a Deo ipso intentum et ordinatum, exegetae catholici ea diligentia patefaciant ac proponant, quam divini verbi dignitas exposcit; alias autem translatas rerum significationes ne tamquam genuinum Sacrae Scripturae sensum proferant, religiose caveant.

3829 2294 (314) Interpres igitur omni cum cura, ac nulla quam recentiores pervestigationes attulerint luce neglecta dispicere enitatur, quae propria fuerit sacri scriptoris indoles ac vitae condicio, qua floruerit aetate, quos fontes adhibuerit sive scriptos sive ore traditos, quibusque sit usus formis dicendi. Sic enim satius cognoscere poterit, quis hagiographus fuerit, quidque scribendo significare voluerit. Neque enim quemquam latet summam Interpretandi normam eam esse, qua perspiciatur et definiatur quid scriptor dicere intenderit.

3830 2294 Quisnam autem sit litteralis sensus, in veterum orientalium auctorum verbis et scriptis saepenumero non ita in aperto est ut apud nostrae aetatis scriptores.... (315) Veteres enim Orientales, ut quod in mente haberent exprimerent, non semper iisdem formis iisdemque dicendi modis utebantur, quibus nos hodie, sed illis potius, qui apud suorum temporum et locorum homines usu erant recepti. Hi quinam fuerint, exegeta non quasi in antecessum statuere potest, sed accurata tantummodo antiquarum Orientis litterarum pervestigatione ... Haec eadem pervestigatio id quoque iam lucide comprobavit, israeliticum populum inter ceteras Orientis veteres nationes in historia rite scribenda, tam ob antiquitatem, quam ob fidelem rerum gestarum relationem singulariter praestitisse; quod quidem ex divinae inspirationis charismate atque ex peculiari historiae biblicae fine, qui ad religionem pertinet, profecto eruitur. Nihilominus etiam apud Sacros Scriptores, sicut apud ceteros antiquos, certas quasdam inveniri exponendi narrandique artes, certos quosdam idiotismos, linguis praesertim semiticis proprios, approximationes quae dicuntur, ac certos loquendi modos hyperbolicos, immo interdum etiam paradoxa, quibus res menti firmius imprimantur, nemo sane miretur, qui de inspiratione biblica recte sentiat. A Libris enim Sacris nulla aliena est illarum loquendi rationum, quibus apud veteres gentes, praesertim apud Orientales, humanus sermo ad sententiam exprimendam uti solebat, ea tamen condicione, ut adhibitum dicendi genus Dei sanctitati et veritati haudquaquam repugnet, quemadmodum, pro sagacitate sua, iam ipse Angelicus Doctor hisce verbis animadvertit: 'In Scriptura divina (316) traduntur nobis per modum, quo homines solent uti.' ... Non raro enim, ... cum sacros Auctores ab historiae fide aberrasse, aut res minus accurate rettulisse obiurgando nonnulli iactant, nulla alia de re agi comperitur, nisi de suetis illis nativis antiquorum dicendi narrandique modis, qui in mutuo hominum inter se commercio passim adhiberi solebant, ac reapse licito communique more adhibebantur.

3831 (317) Nostri igitur rerum biblicarum cultores in hanc quoque rem animum debita diligentia intendant neque quidquam omittant, quod novitatis attulerint cum archaeologia tum antiqua rerum gestarum historia priscarumque litterarum scientia quodque aptum sit, quo melius veterum scriptorum mens eorumque ratiocinandi, narrandi scribendique modus, forma et ars cognoscatur ... Omnis enim humana cognitio etiamsi non sacra ut suam habet quasi insitam dignitatem et excellentiam - quippe quae sit quaedam finita participatio infinitae cognitionis Dei - ita novam altioremque dignitatem et quasi consecrationem assequitur, cum ad res ipsas divinas clariore luce collustrandas adhibetur. ... (319) Catholicus interpres actuoso fortique suae disciplinae amore actus ac sanctae matri Ecclesiae sincere devotus neutiquam retineri debet, quominus difficiles quaestiones hucusque nondum enodatas iterum atque iterum aggrediatur ..., ut ... et certis quoque profanarum disciplinarum conclusionibus debito modo satisfaciat. Horum autem strenuorum ... operariorum conatus non solummodo aequo iustoque animo, sed summa etiam cum caritate iudicandos esse ceteri omnes Ecclesiae filii meminerint; qui quidem ab illo haud satis prudenti studio abhorrere debent, quo quidquid novum est, ob hoc ipsum censetur esse impugnandum aut in suspicionem adducendum. Illud enim imprimis ante oculos habeant, in normis ac legibus ab Ecclesia datis de fidei morumque doctrina agi ; atque inter multa illa, quae in sacris libris, legalibus, historicis, sapientialibus et propheticis proponuntur, pauca tantum esse, quorum sensus ab Ecclesiae auctoritate declaratus sit, neque plura ea esse, de quibus unanimis sanctorum Patrum sit sententia. Multa igitur remanent, eaque gravissima, in quibus edisserendis et explanandis catholicorum interpretum acumen et ingenium libere exerceri potest ac debet, ut ad omnium utilitatem, ad maiorem in dies doctrinae sacrae profectum et ad Ecclesiae defensionem et honorem ex suo quisque viritim conferat.



Denzinger 3780