Isaiah (NV) 14


14 1 Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. 2 Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos.
3
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, 4 proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: " Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? 5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, 6 caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. 7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. 8 Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: "Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos". 9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. 10 Universi respondebunt et dicent tibi: "Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es". 11 Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. 12 Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, 13 qui dicebas in corde tuo: "In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; 14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo". 15 Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. 16 Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: "Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, 17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? 18 Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; 19 tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. 20 Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. 21 Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum" ".
22
" Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus; 23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis ", dicit Dominus exercituum.
24
Iuravit Dominus exercituum dicens: " Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. 25 Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur ". 26 Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. 27 Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam?
28
In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: 29 " Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. 30 Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. 31 Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius ". 32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? " Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius ".


15 1 Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Armoab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit. 2 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa. 3 In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum. 4 Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi. 5 Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant. 6 Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. 7 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt. 8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius. 9 Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.


16 1 Emittite agnum dominatori terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion. 2 Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. 3 Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas. 4 Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. 5 Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est.
6
Audivimus superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam. 7 Idcirco ululabit Moab super Moab, omnes ululabunt; super placentas Cirhareseth lamentantur percussi. 8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. 9 Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. 10 Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. 11 Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera mea super Cirhareseth. 12 Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super excelsis, ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit.
13
Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc; 14 nunc autem loquitur Dominus dicens: " In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit ".


17 1 Oraculum Damasci. " Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum. 2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. 3 Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. 4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet; 5 et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim. 6 Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ", dicit Dominus Deus Israel.
7
In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; 8 et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.
9
In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio, 10 quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis. 11 In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit.
12
Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt. 13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. 14 In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.


18 1 Vae terrae alarum strepitantium, quae est trans flumina Aethiopiae! 2 Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: " Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram ". 3 Omnes habitatores orbis et in terra commorantes, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et, cum clanguerit tuba, audietis. 4 Quia haec dixit Dominus ad me: " Quiescam et considerabo in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris in aestu messis ". 5 Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva germinans maturescens erit, praecidet ramusculos falcibus et propagines abscindet et proiciet; 6 et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. 7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.


19 1 Oraculum Aegypti. Ecce Dominus vehitur super nubem levem et ingreditur Aegyptum; et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. 2 " Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. 3 Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos. 4 Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis, et rex fortis dominabitur eorum ", ait Dominus, Deus exercituum. 5 Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, 6 et putrida fient flumina; attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti, calamus et iuncus marcescent; 7 nudabuntur ripae Nili, et omnis planta Nili siccabitur; arescet et non erit. 8 Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum languebunt. 9 Confundentur, qui operantur linum, pectentes et texentes byssum. 10 Et opifices eius deprimentur, omnes mercennarii omnino deficient. 11 Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: " Filius sapientium ego, filius regum antiquorum "? 12 Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. 13 Stulti facti sunt principes Taneos, decepti sunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius. 14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; 15 et non erit Aegypto opus, quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo.
16
In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. 17 Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. 18 In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una. 19 In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. 20 Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. 21 Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus et vota vovebunt Domino et solvent. 22 Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos. 23 In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis. 24 In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medio terrae, 25 cui benedicet Dominus exercituum dicens: " Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel ".


20 1 In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam, 2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: " Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis ". Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. 3 Et dixit Dominus: " Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam, 4 sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti. 5 Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua. 6 Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: "Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?" ".


21 1 Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. 2 Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci. 3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem. 4 Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem. 5 Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum. 6 Haec enim dixit mihi Dominus: " Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet. 7 Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ". 8 Et clamavit speculator: " Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. 9 Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ". Et respondit et dixit: " Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ". 10 Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.
11
Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: " Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? ". 12 Dixit custos: " Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite ".
13
Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim. 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti: 15 a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii. 16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: " Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar; 17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ".


22 1 Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta, 2 clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello; 3 cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt. 4 Propterea dixi: " Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ". 5 Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem. 6 Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum. 7 Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta. 8 Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus; 9 et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris. 10 Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum; 11 et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis. 12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum; 13 et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: " Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ". 14 Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: " Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ", dicit Dominus, Deus exercituum.
15
Haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii: 16 "Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?". Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi. 17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens. 18 In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.

Dabo clavem domus David super umerum eius

19 Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te. 20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae 21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae. 22 Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. 23 Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui.


24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras. 25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est ".


23 1 Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. 2 Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te. 3 In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium. 4 Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: " Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi ". 5 Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro. 6 Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. 7 Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum. 8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? 9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae. 10 Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus. 11 Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius, 12 et dixit: " Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi ". 13 Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. 14 Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum. 15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis: 16 " Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit ". 17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. 18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.


24 1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius. 2 Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. 3 Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. 4 Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra. 5 Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. 7 Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde. 8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae; 9 cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. 10 Attrita est civitas inanitatis, clausa est omnis domus, ut nemo introeat; 11 clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. 12 Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est porta; 13 quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi. 14 Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari. 15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. 16 A finibus terrae laudes audivimus: " Gloria iusto ". Et dixi: " Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! ". Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. 17 Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae. 18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. 19 Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra, 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. 21 Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram; 22 et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur. 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur.

25 1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces. 2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in ruinam: arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non reaedificabitur. 3 Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te; 4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis. 5 Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes.

Faciet Dominus convivium - Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget lacrimam ab omni facie

6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati. 7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. 8 Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.


9 Et dicetur in die illa: " Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius.


10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ". Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio;


11 et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius. 12 Et firmum munimentum murorum tuorum evertit, deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.

Ingrediatur gens iusta custodiens veritatem

26 1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: " Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale. 2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem. 3 Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit. 4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna. 5 Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. 6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.


7 Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas. 8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. 9 Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.


10 Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini. 11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos.


12 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis.


13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. 14 Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum. 15 Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae.

Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere

16 Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. 17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. 18 Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terrae. 19 Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem.


20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos ".


27 1 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet draconem, qui in mari est.
2
In die illa vinea erit iucunda; cantate ei. 3 Ego Dominus, qui servo eam; per singula momenta irrigabo eam. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. 4 Indignatio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In proelio gradiar super eam, succendam eam pariter, 5 nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat pacem mecum, pacem faciat mecum.
6
Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis fructibus. 7 Numquid iuxta plagam percutientis eum percussit eum? Aut, sicut occiduntur occisi eius, occisus est? 8 In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus. 9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et thymiateria. 10 Civitas enim munita desolata est, habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet arbusta eius. 11 In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. 12 Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. 13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem.


28 1 Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino! 2 Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter. 3 Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim; 4 et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit. 5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum maiestatis residuo populi sui 6 et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo vertentibus proelium usque ad portam.
7
Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. 8 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. 9 Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. 10 Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi. 11 Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum, 12 cui dixerat: " Haec requies, reficite lassum; et hoc est refrigerium ". Et noluerunt audire. 13 Et erit eis verbum Domini: " Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi ", ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur.
14
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem. 15 Dixistis enim: " Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus ". 16 Idcirco haec dicit Dominus Deus: " Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur. 17 Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. 18 Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. 19 Quandocumque pertransierit, tollet vos; quoniam mane diluculo pertransibit, in die et in nocte, et erit tantummodo horrendum intellegere auditum ". 20 Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit. 21 Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. 22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram.
23
Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum. 24 Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit humum suam? 25 Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis? 26 Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum. 27 Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo. 28 Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum. 29 Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam.


Isaiah (NV) 14