Genesis (VUL) 33

Capitulum 33

33 1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum 2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos 3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius 4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit 5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo 6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt 7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
8
quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo 9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi 10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius 11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
12
ait gradiamur simul eroque socius itineris tui 13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges 14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir 15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei 16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
17
et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
18
transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum 19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis 20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel


Capitulum 34

34 1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius 2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem 3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit 4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem 5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
6
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset 8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem 9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite 10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam 11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo 12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
13
responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
18
placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui 20 ingressique portam urbis locuti sunt populo 21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum 24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
25
et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
30
quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra


Capitulum 35

35 1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum 2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra 3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei 4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
5
cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
6
venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo 7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum 8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
9
apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei 10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel 11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur 12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te 13 et recessit ab eo
14
ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum 15 vocansque nomen loci Bethel
16
egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel 17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium 18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae 19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem 20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
21
egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis 22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
23
filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon 24 filii Rahel Ioseph et Beniamin 25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim 26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
27
venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac 28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum 29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui


Capitulum 36

36 1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei 3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth 4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel 5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
6
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob 7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum 8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
9
hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir 10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius 11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez 12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau 13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau 14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
15
hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez 16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae 17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau 18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau 19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
20
isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan 21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom 22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna 23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam 24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui 25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama 26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan 27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham 28 habuit autem filios Disan Hus et Aran 29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana 30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
31
reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii 32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba 33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum 35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith 36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha 37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth 38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor 39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
40
haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth 41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon 42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar 43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum


Capitulum 37

37 1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
2
et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
3
Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam 4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
5
accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit 6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi 7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum 8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
9
aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me 10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram 11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
12
cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem 13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente 14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
15
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret 16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges 17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
18
qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere 19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit 20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
21
audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat 22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
23
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita 24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam 25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
26
dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius 27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
28
et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum 29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum 30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
31
tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt 32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non 33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph 34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore 35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
36
Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae


Capitulum 38

38 1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram 2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam 3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her 4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam 5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
6
dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar 7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est 8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo 9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur 10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
11
quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
12
evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
13
nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves 14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
15
quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur 16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo 17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris 18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier 19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus
20
misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam 21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix 22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum 23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
24
ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur 25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus 26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
27
instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens 28 iste egreditur prior 29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares 30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara


Capitulum 39

39 1 igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat 2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui 3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius 4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant 5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam 6 nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7
post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum 8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua 9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum 10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum 11 accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret 12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras 13 cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam 14 vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem 15 et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
16
in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum 17 et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi 18 cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras 19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde 20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
21
fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris 22 qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat 23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat


Capitulum 40

40 1 his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo 2 iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus 3 misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph 4 at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
5
videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi 6 ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes 7 sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra 8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis
9
narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem 10 in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere 11 calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni 12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt 13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras 14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere 15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum
16
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum 17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo 18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt 19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
20
exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis 21 restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum 22 alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur 23 et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui


Capitulum 41

41 1 post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium 2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus 3 aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus 4 devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
5
rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae 6 aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur 7 devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
8
et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur 9 tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum 10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum 12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia 13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
14
protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei 15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere 16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
17
narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis 18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant 19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim 20 quae devoratis et consumptis prioribus 21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus 22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae 23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula 24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
25
respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni 26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt 27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis 28 qui hoc ordine conplebuntur 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram 31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo 32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
33
nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
37
placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius 38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit 39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero 40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam 41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti 42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit 43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
44
dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti 45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti 46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
47
venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti 48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est 49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet 50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos 51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei 52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae 53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto 54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis 55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite 56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames 57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent


Capitulum 42

42 1 audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis 2 audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia 3 descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto 4 Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
5
ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan 6 et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui 7 et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria 8 et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
9
recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis 10 qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos 11 omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali 12 quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis 13 et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super 14 hoc est ait quod locutus sum exploratores estis 15 iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus 16 mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis 17 tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
18
die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo 19 si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras 20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat 21 et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio 22 e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur 23 nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos 24 avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
25
tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita 26 at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt 27 apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi 28 dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
29
veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes 30 locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae 31 cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias 32 duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan 33 qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite 34 fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
35
his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus 36 dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt 37 cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam 38 at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos



Genesis (VUL) 33