Hosea (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


OSEE (NV)




Capitulum 1

1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
2
Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: " Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino ".
3
Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium. 4 Et dixit Dominus ad eum: " Voca nomen eius 'Iezrahel', quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel; 5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ".
6
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: " Voca nomen eius "Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. 7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ".
8
Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium. 9 Et dixit: " Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.


Capitulum 2

2 1 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: "Non populus meus vos", dicetur eis: "Filii Dei viventis".
2
Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel.
3
Dicite fratribus vestris: "Populus meus" et sororibus vestris: "Misericordiam consecuta".
4
Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum,
5
ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
6
Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt,
7
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum".
8
Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet;
9
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc".
10
Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.
11
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
12
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
13
Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
14
et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: "Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei". Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri.
15
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.


16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;


17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.


18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: "Vir meus" et non vocabis me ultra: "Baal meus".


19 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
20
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.


21 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
22
Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum.


23 Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; 24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel. 25 Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit "Absque misericordia"; 26 et dicam "Non populo meo": "Populus meus tu"; et ipse dicet: "Deus meus es tu" ".


Capitulum 3

3 1 Et dixit Dominus ad me: " Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ". 2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. 3 Et dixi ad eam: " Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ".
4
Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. 5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.


Capitulum 4

4 1 " Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;
2
maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
3
Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.
4
Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.
5
Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam.
6
Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
7
Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8
Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9
Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
10
Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.
11
Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
12
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.
13
Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.
14
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
15
Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".
16
Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?
17
Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.
18
Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.
19
Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.


Capitulum 5

5 1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
2
Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes.
3
Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel.
4
Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
5
Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.
6
In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis.
7
In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
8
Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.
9
Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam.
10
Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam.
11
Oppressus est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire post sordem.
12
Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae.
13
Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere.
14
Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
15
Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent.


Capitulum 6

6 1 "Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
2
Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.


3 Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
4
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
5
Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
6
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.


7 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
8
Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
9
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
10
In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
11
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.


Capitulum 7

7 1 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum.
2
Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt.
3
In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes.
4
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
5
Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini, quod apprehendit protervos.
6
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
7
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
8
Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
9
Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat.
10
Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his.
11
Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.
12
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
13
Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia?
14
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
15
Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
16
Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.


Capitulum 8

8 1 In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt.
2
Me invocant: "Deus meus"; cognovimus te, Israel.
3
Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum.


4 Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
5
Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
6
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae.
7
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.


8 Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9
Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus.
10
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum.


11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum.
12
Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt.
13
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.


14 Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.


Capitulum 9

9 1 Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
2
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
3
Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent.
4
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum, contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum; non intrabit in domum Domini.
5
Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
6
Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum.
7
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! "Stultus - clamet - est propheta; insanus vir spiritalis". Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.
8
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius.
9
Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
10
Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.
11
Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.
12
Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!
13
Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.
14
"Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!".
15
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
16
Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ".
17
Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus.


Capitulum 10

10 1 Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
2
Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum.
3
Profecto nunc dicent: " Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ".


4 Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
5
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
6
Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo.


7 Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae.
8
Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: " Operite nos! " et collibus: " Cadite super nos! ".


9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?
10
" Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11
Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob.


12 Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.


13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
14
Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
15
Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel.


Capitulum 11

11 1 Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.


2 Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.


3 Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
4
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.


5 Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.
6
Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.
7
Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.


8 Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
9
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.


10 Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.
11
Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.


Capitulum 12

12 1 Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis ". 2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
3
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. 4 In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. 5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum 6 Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. 7 " Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ".
8
Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. 9 Et dixit Ephraim: " Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ".
10
" Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. 11 Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ".
12
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. 13 Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. 14 Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. 15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.


Capitulum 13

13 1 Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. 2 Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. " His - ipsi dicunt - immolate! ". Homines vitulos osculantur. 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario.
4
" Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. 5 Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis. 6 Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. 7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor. 8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos.
9
Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus? 10 Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: "Da mihi regem et principes"? 11 Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea.
12
Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. 13 Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. 14 De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ". 15 Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.


Capitulum 14

14 1 Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.


2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 3 Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: " Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. 4 Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: "Deos nostros!" opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ". 5 " Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. 6 Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. 7 Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. 8 Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. 9 Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ".
10
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.



Hosea (NV) 1