Pastores gregis LA 57

Ad limina Apostolorum visitationes


57 Manifestatio ac simul communionis inter Episcopos Petrique Cathedram instrumentum visitationes sunt ad limina Apostolorum.226 Tria namque sunt huius eventus praecipua momenta, quae suam propriam prae se ferunt significationem.227 Prae omnibus ad principum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra peregrinatio, qua una significatur fides, cuius Romae suo martyrio testificationem illi dederunt.

Cum hac re occursus iungitur cum Petri Successore. Occasione enim visitationis ad limina circum eum congregantur et, secundum catholicitatis principium, donorum commercium efficiunt omnibus ex illis bonis quae Spiritus Sancti virtute in Ecclesia reperiuntur, cum particulari localique, tum universali in ordine.228 Non efficitur tunc mutua tantum informatio, verum in Ecclesiae corpore collegialis conformatio adfirmatur ac roboratur, per quam in diversitate unitas habetur, cum quaedamperichoresis inter Ecclesiam universalem Ecclesiasque particulares gignitur, quae illi motui assimilari potest sanguinis, qui ex corde proficiscitur et corporis extrema attingit vicissimque ex extremis partibus ad cor redit.229 Vitalis umor qui a Christo manat omnes partes coagmentat, quemadmodum vitis umor, qui in palmites fluit (cfr
Jn 15,5). Id peculiarem in modum in eucharistica cum Pontifice Celebratione liquido apparet. Quaeque enim Eucharistia proprio cum Episcopo, cum Romano Pontifice episcopalique Collegio in communione celebratur et per hos cum Ecclesiae particularis totiusque Ecclesiae fidelibus, ita ut Ecclesia universalis in Ecclesia particulari adsit, quae una cum reliquis particularibus Ecclesiis in universalis Ecclesiae communionem inseritur.

A primis inde saeculis quoad ultimum communionis indicem Romae Ecclesia respicitur, ubi Petrus et Paulus suam fidei dederunt testificationem. Etenim cum ipsa, quippe quae praecipuum obtineat locum, unaquaeque Ecclesia consentiat oportet, quoniam ea supremam facit fidem traditionis integritatis, ab Apostolis traditae.230 Romana Ecclesia universali caritatis communioni praesidet,231 legitimas varietates tuetur ac simul cavet ne peculiaritas non modo unitati noceat, verum ei inserviat.232 Haec omnia necessitatem secum ferunt variarum Ecclesiarum cum Romana Ecclesia communionis, ut in Traditionis apostolicae integritate et in canonicae disciplinae unitate ad fidem, Sacramenta et viam sanctitatis certam custodienda universae reperiantur. Talis Ecclesiarum communio manifestatur communione hierarchica inter singulos Episcopos et Romanum Pontificem.233 Ex omnium Episcoporum communione cum Petro et sub Petro, quae in caritate efficitur, cunctorum cum Petri Successore officium cooperationis manat, ad bonum universae Ecclesiae ideoque cuique particulari Ecclesiae procurandum. Visitatio ad limina hunc nimirum habet finem.

Tertium visitationum ad limina elementum constituit cum iis congressio qui Romanae Curiae Dicasteriis praesunt: cum iis agentes ad quaestiones recta accedunt Episcopi, quae singulis Dicasteriis competunt atque sic ad varias formas considerandas admittuntur communis pastoralis sollicitudinis. Hac de re synodales Patres rogaverunt ut, mutuae cognitionis fiduciaeque sub signo, frequentiores evadant necessitudines inter Episcopos, singulos nempe vel in Conferentias episcopales congregatos, ac Romanae Curiae Dicasteria,234 ita ut hi ipsi, de certis Ecclesiarum quaestionibus directo certiores facti, suum universale munus melius explicare valeant.

Procul dubio ad limina visitationes, una cum quinquennali de Dioecesis statu relatione,235 efficacia sunt instrumenta ad necessitatem absolvendam mutuae cognitionis, quae ex ipsa communionis natura inter Episcopos et Romanum Pontificem effluit. Episcoporum Romae praesentia visitationis causa immo copiam potest dare opportunam hinc quaestionibus respondendi ab ipsis Dicasteriis exhibitis, hinc, secundum votum ab illis patefactum, eorum individuam vel communem consultationem iuvandi, ad documenta universalis magnique ponderis contexenda; hac praeterea occasione iisdem Episcopis opportune collustrari poterunt documenta, antequam edantur, quae forte Sancta Sedes toti Ecclesiae vel nominatim particularibus eorum Ecclesiis dicare velit.

Synodus Episcoporum


58 Secundum iam roboratam experientiam quaeque Synodi Episcoporum Generalis Sessio, quae totum quodammodo exprimit episcopatum, peculiarem in modum communionis animum ostendit, qui Episcopos cum Romano Pontifice iungit et Episcopos inter se, ac subtilius ecclesiale iudicium patefacere sinit, Spiritu agente, de variis quaestionibus, quae Ecclesiae vitam gravant.236

Ut perspicuum est, Concilii Vaticani II tempore haec exorta est necessitas ut Episcopi iuvare melius possent Romanum Pontificem eius in officio sustinendo. Id perpendens ipsum, Decessor Noster Paulus VI recolendae memoriae instituit Synodum Episcoporum,237 haud oblitus partium illarum quas Cardinalium Collegium Pontifici Romano iam praebebat. Per hoc novum institutum collegialis affectio atque Episcoporum sollicitudo de totius Ecclesiae bono efficacius sic commonstrari poterat.

Praeteritis annis ostensum est, quemadmodum Episcopi fide caritateque coniuncti suo consilio validum Romano Pontifici eius in ministerio apostolico praestando auxilium ferre possent, sive ad fidem moresque tuendos, sive ad disciplinam ecclesiasticam servandam. Etenim de Ecclesiis particularibus permutatio notitiarum, cum sententiarum congruentiam de quaestionibus etiam doctrinae iuvet, valida communionem firmandi est ratio.238

Quaeque Episcoporum Synodi Generalis Congressio fortis est ecclesialis experientia, tametsi suis in modis procedendi semper perfici valet.239 Episcopi in Synodo coadunati suarum Ecclesiarum in primis partes agunt, sed ea quoque ob oculos habent quae Conferentiae episcopales proponunt, quae eos designaverunt, quarumque super quaestionibus tractandis sunt sententiarum interpretes. Ii porro Ecclesiae hierarchici Corporis optatum aliquo modo ostendunt, quin immo universi christiani populi, cuius sunt pastores.

Synodus eventus est quidam in quo perquam perspicuum est Petri Successorem, suo in officio obeundo, in communione cum ceteris Episcopis totaque Ecclesia continenter coniungi.240 « Synodi Episcoporum est » – quemadmodum Iuris Canonici statuit Codex – « de quaestionibus pertractandis disceptare atque expromere optata, non vero easdem dirimere de iisque ferre decreta, nisi certis in casibus potestate deliberativa eandem instruxerit Romanus Pontifex, cuius est in hoc casu decisiones synodi ratas habere ».241 Eo quod Synodus plerumque munus gerit solum consultivum, id eius pondus haud extenuat. In Ecclesia namque cuiuslibet collegialis instituti finis, cum consultivus tum deliberativus, semper est veritatis bonive Ecclesiae conquisitio. Cum porro de eadem agitur fide comprobanda, consensus Ecclesiae haud votis computatis praebetur, sed fructus est agentis Spiritus, animae unius Christi Ecclesiae.

Quandoquidem Synodus ipsa veritati inservit et Ecclesiae, quod veram corresponsalitatem totius episcopatus cum eius Capite coniuncti pro Ecclesiae beneficio demonstrat, in suffragio consultivo vel deliberativo ferendo Episcopi, una cum ceteris Synodi sodalibus, dignitate episcopali carentibus, regiminis Ecclesiae universalis participationem utique significant. Sicut Decessor Noster Paulus VI veneratae memoriae, ex consiliis sententiisque, a synodalibus Patribus manifestatis, etiam Nos fructum cepimus, quae Nos in documentum comparandum rettulimus, quod Synodi effectus complectitur, quodque ideo « post-synodale » appellare placet.

Communio inter Episcopos Ecclesiasque quoad locorum ordinem


59 Praeter universalem ordinem, multae sunt variaeque rationes, quibus manifestari potest, et re manifestatur, episcopalis communio ideoque sollicitudo de cunctis Ecclesiis sororibus. Mutuae praeterea inter Episcopos necessitudines praestitutas congressiones longe multumque praetergrediuntur. Vivida rationis collegialis ministerii conscientia, quod eis commendatum est, incitare eos debet ut inter se, in ambitu potissimum eiusdem Conferentiae episcopalis, in ordine tum Provinciae tum Regionis ecclesiasticae, multiplices fraternitatis sacramentalis significationes efficiant, quae a mutua acceptione aestimationeque usque ad varias caritatis significationes et solidam cooperationem procedunt.

Quemadmodum iam antea scripsimus, « plurimum a Concilio Vaticano II ac deinceps est effectum, quod ad Curiae Romanae pertinet reformationem, ad Synodorum constitutionem, ad Conferentiarum episcopalium temperationem. Sed multum aequabiliter restat perficiendum, quo melius opportunitas horum necessariorum communionis instrumentorum exprimatur, hodie praesertim cum respondere necesse sit cito difficultatibus quibus occurrere debet Ecclesia intra tam veloces nostri temporis mutationes et conversiones ».242 Novum idcirco saeculum operosos plus quam umquam nos invenire debet ad extollenda et promovenda rationes atque instrumenta, quibus inter Episcopos et Ecclesias communio efficitur ac praestatur.

Quisque Episcopi actus, quem ipse suo in ministerio pastorali gerendo facit, semper est actus qui in Collegio efficitur. Sive de Verbi ministerio vel propriae particularis Ecclesiae regiminis, vel etiam cuiusdam consilii ministerio explicando agitur, quod capitur una cum aliis in episcopatu Fratribus de ceteris eiusdem Conferentiae episcopalis Ecclesiis particularibus, in provinciali regionalive ambitu, semper in Collegio manet actus, cum efficiatur communione servata cum aliis Episcopis et Collegii Capite ac propria item pastorali responsalitate interposita. Haec praeterea omnia minime humanae cuiusdam compositionis convenientiae vi efficiuntur, sed sollicitudinis erga ceteras Ecclesias, quae ex eo oritur quod quisque Episcopus in Corpus quoddam Collegiumve inseritur et colligitur. Quisque enim Episcopus, tametsi diversis rationibus, simul Ecclesiae particularis, Ecclesiarum sororum proximarum Ecclesiaeque universalis responsalis est.

Opportune igitur significaverunt Patres synodales: « In communione Episcoporum viventes, singuli Episcopi proprias difficultates passionesque suorum Fratrum Episcoporum tamquam proprias sentiunt. Ut haec episcopalis communio roboretur et evidentior fiat, singuli Episcopi et singulae Conferentiae episcopales attente considerent possibilitatem quam eorum habent Ecclesiae, adiuvandi eas quae indigentiores sunt ».243 Scimus talem paupertatem respicere posse tum magnam sacerdotum penuriam aliorumve pastoralium actorum, tum gravem materialium instrumentorum privationem. In utroque nempe casu Evangelii nuntius detrimentum patitur. Hanc propter causam, cum ea re congruentes, quam iam inculcabat Concilium Vaticanum II,244 Patrum synodalium in Nos recipimus sententiam qui exoptarunt ut fraterni adiumenti necessitudinibus faveatur inter antiquae evangelizationis Ecclesias et « iuvenes Ecclesias » quae dicuntur, « gemellaria » quoque vincula inducendo, quae in experientiis et actoribus pastoralibus necnon pecuniarum subsidiis communicandis efficiuntur. Id enim Ecclesiae effigiem veluti « Dei familiae » confirmat, in qua fortiores ad omnium beneficium procurandum debiliores sustinent.245

Communio sic Ecclesiarum vertitur in Episcoporum communionem, quae etiam in benevola illa observantia erga Pastores illos manifestatur, qui magis quam ceteri Fratres atque quasdam propter rationes cum locorum condicionibus conexas, aegritudinibus sunt affecti aut, pro dolor, adhuc afficiuntur, participantes saepius suorum fidelium aegritudines. Quidam Pastorum ordo peculiari observantia est dignus, increbrescentem propter numerum eorum qui hunc ingrediuntur, emeritorum scilicet Episcoporum. In liturgia, qua finis X Coetui Generali Ordinario impositus est, una cum Patribus synodalibus ipsis mentem Nostram saepenumero rettulimus. Ecclesia universa permagni hos carissimos Fratres facit, qui insignes manent episcopalis Collegii sodales ipsaque de pastorali praestito et adhuc praestando munere gratum animum patefacit, quoniam adeptam sibi prudentiam experientiamque in communitatis beneficium conferunt. Competens auctoritas hoc eorum patrimonium existimet et adhibeat, in quo etiam pars quaedam magni pretii residet de Ecclesiarum memoria, quas ii per annos rexerunt. Omnimodis danda est opera, ut spiritalis atque oeconomicae tranquillitatis condiciones iis tribuantur, in humano contextu quem ipsi aeque exoptant. Inquiratur porro an eorum facultates ususque in Conferentiarum episcopalium institutionibus ultra adhiberi possint.246

Ecclesiae catholicae Orientales


60 In eodem communionis inter Episcopos et Ecclesias prospectu synodales Patres peculiarem curam in Ecclesias catholicas Orientales intenderunt, venerandas et antiquas earum traditionum divitias pensantes, quae vivus sunt thesaurus, qui una cum similibus Ecclesiae Latinae testificationibus exstat. Utraeque una simul catholicam Populi sancti Dei unitatem liquidius collustrant.247

Nullum exinde est dubium, quin Ecclesiae catholicae Orientales, earum ob spiritalem, historicam, theologicam, liturgicam et disciplinae cognationem cum Ecclesiis orthodoxis aliisque Ecclesiis orientalibus, quae adhuc non habent plenam cum Ecclesia catholica communionem, perquam peculiarem habeant rationem christianorum, Orientis potissimum, unitatem promovendi. Quod precibus insignique vita christiana eae efficiant oportet, ut omnes Ecclesiae; ipsae proinde, peculiarem veluti operam, ad suam religiosam fidelitatem antiquis traditionibus orientalibus addendam vocantur.248

Ecclesiae patriarchales earumque Synodus


61 Inter propria Ecclesiarum catholicarum orientalium instituta eminent Ecclesiae patriarchales. Hae quidem pertinent ad illos coetus Ecclesiarum quae, ut tenet Concilium Vaticanum II,249 divina afflante Providentia, decursu temporum in coetus coaluerunt ordinatim coniunctos et, salva fidei unitate et unica divina constitutione totius Ecclesiae, fruuntur sive propria disciplina proprioque liturgico usu, sive theologico spiritalique patrimonio. Earum peculiaris dignitas ex eo provenit quod, veluti matrices fidei, alias pepererunt Ecclesias, quasi filias, quibuscum artiore vinculo caritatis in vita sacramentali atque in mutua iurium et officiorum reverentia, ad nostra usque tempora conectuntur.

Admodum antiquum hoc patriarchale institutum viget in Ecclesia. Confirmatum in primo Concilio oecumenico Nicaeno, agnitum est in primis Conciliis oecumenicis et etiam nunc est traditionalis regiminis forma in Ecclesiis orientalibus.250 Ad originem et peculiarem structuram quod attinet, ecclesiasticae est institutionis. Hanc prorsus ob causam Concilium Oecumenicum Vaticanum II « exoptat ut, ubi opus sit, novi erigantur patriarchatus, quorum constitutio Synodo Oecumenicae vel Romano Pontifici reservatur ».251 Idcirco quicumque apud Orientales Ecclesias potestatem exercet supraepiscopalem et supralocalem – uti Patriarchae et Synodi Episcoporum Ecclesiarum patriarchalium – supremam participat auctoritatem quam in totam Ecclesiam Petri Successor exserit, quam quidem potestatem exercet non tantum respectu habito Primatus Romani Pontificis 252 sed etiam officii singulorum Episcoporum, quin transgrediatur ambitum propriae competentiae, vel liberum circumscribat exercitium eorum functionum.

Relationes enim inter Episcopos Ecclesiae patriarchalis et Patriarcham, qui Episcopus est quoque eparchiae patriarchalis, foventur secundum fundamentum quod antiquitus in Canonibus Apostolorum iam describebatur: « Episcopos singularum gentium scire oportet quis inter eos primus sit, eumque existimare velut caput et nihil magnum sine eius sententia facere, unumquemque autem ea sola agere, quae ad suam parochiam et villas ipsi subiectas pertinent; sed nec praeter omnium conscientiam ille aliquid faciat; sic enim concordiae erit, ac glorificabitur Deus per Christum in Sancto Spiritu ».253 Hic canon exprimit antiquam consuetudinem synodalitatis in Orientis Ecclesiis, exhibens simul fundamentum theologicum et sensum doxologicum, quoniam perspicue asseritur, synodalem Episcoporum in concordia actionem Deo Uni et Trino cultum et gloriam tribuere.

In synodali igitur vita Ecclesiarum patriarchalium agnoscenda est efficax actio sensus collegialis ministerii episcopalis. Omnes Episcopi rite consecrati participant Synodum suae patriarchalis Ecclesiae quatenus pastores portionis Populi Dei. Attamen, munus « primoris », id est Patriarchae, agnoscitur uti elementum suo modo actionem collegialem constituens. Nulla quidem datur actio collegialis sine primore qua tali agnito. Item synodalitas nec delet nec minuit legitimam cuiusque Episcopi autonomiam in regenda propria Ecclesia; confirmat tamen affectum collegialem inter Episcopos, qui curam adhibent de omnibus Ecclesiis particularibus ad Patriarchatum pertinentibus. Concursio ita patet et uti symphonia inter duo principia, unitatis scilicet Ecclesiae universalis et multiplicitatis Ecclesiarum particularium.

Patriarchali Synodo atribuitur vera regiminis potestas. Illius est enim eligere Patriarcham et Episcopos ad munera intra territorium Ecclesiae patriarchalis, atque candidatos ad episcopatum eligere ad munera extra confines Ecclesiae patriarchalis, qui Romano Pontifici ad nominationem proponentur.254Praeter consensum vel sententiam necessariam ad validitatem quorundam actuum qui Patriarchae competunt, ad Synodum spectat statuere leges ferre, quae vim sortiuntur intra – et si agitur de legibus liturgicis etiam extra – confines Ecclesiae patriarchalis.255 Synodus insuper, salva competentia Sedis Apostolicae, superius Tribunal est intra fines territorii eiusdem Ecclesiae patriarchalis.256 Deinde, ad gerenda maioris ponderis negotia quod attinet, praesertim ea quae favent formis rationibusque apostolatus et ecclesiasticae disciplinae innovandis, Patriarcha et Synodus quoque patriarchalis utuntur cooperatione consultiva Coetus patriarchalis, quem Patriarcha quinto saltem quoque anno convocare debet.257

Constitutio metropolitana et Provinciarum ecclesiasticarum


62 Ad promovendam communionem inter Episcopos et solidarietatem inter Ecclesias, efficax methodus est perantiquam roborare institutionem Provinciarum ecclesiasticarum, ubi Metropolitae instrumentum constituunt et signum sive fraternitatis inter Episcopos Provinciae sive eorum communionis cum Romano Pontifice.258 Communis enim actio pastoralis, propter similitudinem negotiorum quae sollicitant Episcopos singulos et propter exiguum eorum numerum, qui maiorem efficacioremque fert consensum, aptior instituetur apud Coetus Episcoporum eiusdem Provinciae ac praesertim apud Concilia provincialia.

Ubi pro bono communi opportunum visum erit erigere Regiones ecclesiasticas, haec functio expleri poterit a coetibus Episcoporum eiusdem Regionis vel, quoquo modo, a Conciliis plenariis. Postea huiusmodi confirmandum est quidquid expressum est in Concilio Vaticano II: « Veneranda Synodorum et Conciliorum instituta novo vigeant vigore, quo aptius et efficacius fidei incremento disciplinaeque conservationi in variis Ecclesiis, pro temporum adiunctis, provideatur ».259 In iis Episcopi agere poterunt significantes non solum communionem inter seipsos, sed etiam cum omnibus membris portionis Populi Dei sibi creditae; talia membra partes habent in Conciliis ad normam iuris.

Quandoquidem in Conciliis particularibus participes sunt etiam presbyteri, diaconi, religiosi, religiosae et laici, quamvis voto tantum consultivo, eo ipso statim communio exprimitur non solum inter Episcopos, verum etiam inter Ecclesias. Praeterea Concilia particularia, veluti sollemne tempus ecclesiale, sedulam postulant considerationem in praeparatione, quae omnes fidelium ordines complectitur ita ut reddantur veluti apta sedes ad decisiones potioris ponderis sumendas, praesertim eas quae ad fidem attinent. Locus igitur Conciliorum particularium occupari nequit a Conferentiis episcopalibus, uti clare asserit ipsum Concilium Vaticanum II cum exoptat ut Concilia particularia novo vigeant vigore. Attamen Conferentiae episcopales validum esse possunt instrumentum ad Concilia plenaria apparanda.260

Conferentiae episcopales


63 His in proferendis rebus, praetermittere consulto non intenditur momentum et utilitatem Conferentiarum Episcoporum, quae novissimo in Concilio quandam adeptae sunt formam institutionalem, ulterius illustratam in Codice Iuris Canonici et in recenti Motu proprio Apostolos suos.261 Similia instituta apud Ecclesias catholicas orientales sunt Coetus Antistitum diversarum Ecclesiarum sui iuris, qui in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium praevidentur « ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus et collatis consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio, qua unitas actionis foveatur, communia opera iuventur, bonum religionis expeditius promoveatur atque Ecclesiae disciplina efficacius servetur ».262

Hi coetus Episcoporum, ut declarabant quoque Patres synodales, hodie validum constituunt instrumentum ad collegialem Episcoporum indolem significandam et exsequendam. Qua de re, Conferentiae episcopales ulterius in plena sua capacitate existimandae sunt.263 Illae etenim « magnopere adoleverunt officiumque sustinuerunt praeoptati instrumenti alicuius nationis vel territorii, ut sententiae mutuaeque consultationes communicarentur ac cooperatio pro bono Ecclesiae communi ageretur: “ipsae his annis factae sunt solidum quoddam, vivum et efficax ubique terrarum institutum”. Earum momentum ex eo oritur quod efficaciter Episcoporum ideoque totius Ecclesiae unitatem iuvant cum sit praevalidum instrumentum ad ecclesialem communionem confirmandam ».264

Quoniam sodales Conferentiarum episcopalium sunt tantummodo Episcopi et omnes qui Episcopis dioecesanis iure aequiparantur, quamvis episcopali charactere non sint insigniti,265 earum fundamentum theologicum, diversum ac Conciliorum particularium, immediate est collegialis sensus responsalitatis gubernii episcopalis. Indirecte tantum respicit communionem inter Ecclesias.

Cum tamen Conferentiae episcopales permanentem constituant structuram quae statis diebus congregatur, earum functio efficax erit si auxiliaris redditur respectu functionis quam singuli Episcopi in sua quisque Ecclesia divino iure exsequuntur. In ambitu enim cuiusque Ecclesiae Episcopus dioecesanus nomine Domini pascit gregem commissum sibi utpote proprio, ordinario et immediato pastori; eiusque actio est omnino personalis, non collegialis, etiamsi affectu communionis animata. Ex eo quod Ecclesiae particulares quibusdam in orbis terrarum partibus congregantur (aliquibus in nationibus, regionibus et ita porro), Episcopi qui iisdem praesident haud coniunctim suam obeunt pastoralem curam per collegiales actus, aequales actibus Collegii episcopalis, quod, tamquam subiectum theologicum, est indivisibile.266 Quapropter Episcopi eiusdem Conferentiae episcopalis in coetu congregati exercent coniunctim in bonum suorum fidelium quaedam solum munera ex iis quae ex proprio munere pastorali proveniunt, intra limites facultatum sibi tributarum ex iure vel ex mandato Sedis Apostolicae.267

Pro comperto habetur, numero potiores Conferentias episcopales, ad ministerium suum explicandum pro singulis Episcopis, qui ipsas efformant, bene constitutam compaginem postulare. Attamen vitanda est « burocratica ratio officiorum et commissionum, quae inter plenarios conventus operantur ».268Etenim constat episcopales Conferentias « una cum commissionibus officiisque ad Episcopos iuvandos destinari, non ut illorum loco operentur »,269 nec minore ratione ad instituendam structuram mediam inter Sedem Apostolicam et singulos Episcopos. Conferentiae episcopales validum offerre possunt adiumentum Apostolicae Sedi, propriam ferentes sententiam circa quaestiones specificas communioris indolis.270

Episcopales insuper Conferentiae exprimunt et exsequuntur spiritum collegialem, qui Episcopos congregat et ideo communionem inter varias Ecclesias, praesertim viciniores, artas invicem foventes relationes, ad maius bonum promovendum.271 Quod diversimode fieri potest, scilicet per consilia, congressus, foederationes. Peculiariter prominent continentales Episcoporum conventus, qui tamen numquam assumunt facultates, quibus Conferentiae episcopales fruuntur. Hi quidem conventus magno sunt illis adiumento ad fovendam inter episcopales Conferentias diversarum nationum illam cooperationem quae, hoc tempore « globalizationis » uti vocant, necessaria potissimum ostenditur ad provocationes oppetendas et ad veram « globalizationem solidarietatis » exsequendam.272

Unitas Ecclesiae et dialogus oecumenicus


64 Precatio Domini Iesu pro unitate omnium discipulorum eius (ut unum sint , Io 17, 21) cuilibet Episcopo instans est provocatio ad accuratum munus apostolicum exercendum. Fieri nequit ut haec unitas exspectetur tamquam fructus nostri laboris; ipsa quidem praesertim est donum Sanctae Trinitatis Ecclesiae concessum. Hoc tamen christianos non eximit quin omnibus operentur viribus, nisum ineuntes ab oratione, ut iter ad plenam properent unitatem. Precibus concedentes et voluntati Domini eiusque oblationi in Cruce ad filios dispersos in unum congregandos (cfr Io Jn 11,52), catholica Ecclesia irrevocabiliter implicatam se sentit colloquio oecumenico, a quo pendet efficacitas testimonii eius in mundo. Idcirco in via dialogi veritatis et amoris perseveretur oportet.

Plures Patres synodales specificam memorarunt vocationem qua quilibet Episcopus ducitur ad hunc dialogum in propria dioecesi suscipiendum eumque instaurandum in veritate et caritate (cfr Eph Ep 4,15). Scandalum enim dissensionis inter christianos ab omnibus percipitur uti signum christianae spei contrarium. Modi specifici ad dialogum oecumenicum promovendum declarati sunt in aptiore mutuaque cognitione inter Ecclesiam catholicam et ceteras Ecclesias et Communitates ecclesiales, quae cum ipsa plena communione non coniunguntur; in congressibus et idoneis inceptis, ac praesertim in testimonio caritatis. Est enim quidam oecumenismus vitae cotidianae, constitutus mutua hospitalitate, auditione et cooperatione, qui singularem sortitur efficaciam.

Praeterea Patres synodales monuerunt quoque de periculo actionum parum perpensarum, quae indicia sunt cuiusdam « oecumenismi impatientis » et iter in actu ad plenam unitatem laedere possunt. Idcirco summi est momenti ut ab omnibus approbentur et ad rem adducantur recta criteria dialogi oecumenici, sicut etiam eadem imprimere oportet in seminariis candidatis ad sacrum ministerium, in paroeciis atque in ceteris structuris ecclesialibus. Ipsa vita interna Ecclesiae testimonium quoque reddere tenetur de unitate, mutuam reverentiam ostendens et sese aperiens amplioribus spatiis in quibus accipiantur diversae traditiones theologicae, spiritales, liturgicae et disciplinares, quae suas quaeque praestantes explicent divitias.273

Missionalis spiritus in episcopali ministerio


65 Ut membra Collegii episcopalis, Episcopi non solum pro aliqua dioecesi, sed etiam pro totius mundi salute consecrantur.274 Doctrina haec, memorata in Concilio Vaticano II, a Patribus synodalibus iterum est in memoriam revocata, in qua affirmatur quemlibet Episcopum conscium esse debere naturae missionalis proprii ministerii pastoralis. Quaevis igitur eius actio pastoralis missionali spiritu est insignienda, ad fervorem excitandum eumque in fidelium animis servandum pro Evangelii propagatione. Quocirca, Episcopi est suscitare, promovere et moderari in dioecesi activitatem et incepta missionalia, etiam sub aspectu oeconomico.275

Item non minoris ponderis, uti assertum est in Aula synodali, est officium hortandi ad sensum missionalem in propria Ecclesia particulari, promovendo, pro diversis rerum adiunctis, valores fundamentales quales sunt proximum agnoscere, diversas culturas venerari et sincero animo inter eas operari. Item indoles magis magisque pluriculturalis urbium et societatum, praesertim veluti exitus migrationum internationalium, novos generat ordines rerum, unde peculiaris oritur provocatio missionalis.

In Aula synodali quidam interventus sunt quoque habiti, ex quibus aperte ortae sunt quaestiones quaedam circa relationes inter Episcopos dioecesanos et Congregationes religiosas missionales, qua de re in luce posita est instantia profundioris huiusmodi studii. Eodem tempore, agnita est copiosa contributio experientiae, quam Ecclesia particularis discere potest ab ipsis Congregationibus vitae consecratae ad vivum missionalem spiritum inter fideles servandum.

Hoc quidem fervore Episcopus servum et testem spei se praebeat. Missio enim haud dubie sedulum est indicium fidei in Christo et in eius pro nobis dilectione:276 homo cuiusque aevi fide compellitur ad novam vitam, spe animatam. Praedicantes enim Christum resuscitatum, christiani nuntiant Eum, qui novam historiae aetatem instaurat, atque universo orbi bonum nuntium integralis universalisque proclamant salutis, quae secum fert pignus novae terrae, in qua dolor et iniustitia gaudio et pulchritudini locum cedent. Novo ineunte millennio, cum conscientia penitus exquirit universalitatem salutis atque nuntium Evangelii cotidie renovandum esse persentit, ex synodali Coetu innovatur adhortatio ad navitatem missionalem minime extenuandam, secus enim, ad eam per novam magisque profundam missionalem cooperationem dilatandam.



CAPUT VII


EPISCOPUS CORAM HODIERNIS PROVOCATIONIBUS


Confidite, ego vici mundum\i\b (@JN 16,33@)


66 Ecclesiam gregi assimilat Sacra Scriptura, « cuius ipse Deus pastorem se fore praenuntiavit et cuius oves, etsi a pastoribus humanis gubernantur, indesinenter tamen deducuntur et nutriuntur ab ipso Christo, bono Pastore Principeque pastorum ».277 Nonne suos discipulos « pusillum gregem » vocavit Ipse Iesus, quos est cohortatus ne timerent, verum ut spem colerent? (cfr Lc 12,32).

Saepenumero hanc suis discipulis cohortationem iteravit Iesus: « In mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum » (Jn 16,33). Ad Patrem rediturus, postquam Apostolorum lavit pedes, dixit eis: « Non turbetur cor vestrum » et addidit: « Ego sum via [...] Nemo venit ad Patrem nisi per me » (Jn 14,1-6). Hanc Viam, quae Christus est, pusillus grex, Ecclesia nempe, est ingressa, quam Ipse dirigit, Bonus Pastor, qui « cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius » (Jn 10,4).

Ad Christi Iesu imaginem eiusque in vestigiis Episcopus quoque exit mundo eum nuntiaturus Salvatorem hominis, cuiusque hominis. Evangelii Missionarius, Ecclesiae nomine agit, quae humanitatis est experta ac nostrae aetatis hominibus proxima. Quocirca Episcopus, evangelico radicalismo roboratus, fallaces ideologias detegere, bona vindicare quae ideologicis iudiciis proculcantur, veritatem dignoscere debet. Ipse cum Apostolo iterare se posse novit: « In hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium » (1Tm 4,10).

Episcopi tunc operam illa parresia notabit, quae ex Spiritu operante oritur (cfr Act Ac 4,31). Quocirca a se ipso recedens Iesu Christi nuntiandi causa, Episcopus fidenter atque animose suum munus sumit, « factus pontifex », « pons » vere factus ad omnes homines intendens. Pastoris studio permotus exit ipse ad oves perquirendas, Iesum persequens, qui effatur: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor » (Jn 10,16).

Iustitiae pacisque auctor Episcopus


67 Intra hanc missionarii officii provinciam, synodales Patres iustitiae prophetam designaverunt Episcopum. Praepotentium bellum adversus debiles, hodie magis quam praeterito tempore, latas scissuras inter divites ac pauperes egit. Pauperes sicut legiones numerantur! Intra quendam oeconomiae ordinem iniquum, ubi praegraves structurarum vigent incongruentiae, a vita sociali exclusorum condicio in dies ingravescit. In complures terrae partes fames ingruit, cum alibi opes rerumque copiae adsunt atque pauperes praesertim, iuvenes, perfugae, gravissimis his inaequalitatibus premuntur. Multis quoque in locis mulier dedecoratur in sua personae dignitate, quae hedonisticae ac materialisticae culturae subicitur.

Contra ac saepe intra has iniustitiae condiciones, quae contentionum mortisque necessario reserant ianuam, Episcopus defensor stat iurium hominis, ad Dei imaginem similitudinemque creati. Is moralem Ecclesiae doctrinam enuntiat, ad vitae ius tuendum inde ab ortu usque ad naturalem exitum; socialem Ecclesiae quoque doctrinam enuntiat, quae in Evangelio innititur atque studiose debiles defendendos curat, se faciens vocem illorum qui voce carent, eorum sustinendo iura. Procul dubio socialis Ecclesiae doctrina in condicionibus etiam gravioribus spem gignere potest, quandoquidem si nulla est pauperibus spes, nulla erit cuiquam, ne divitibus quidem qui dicuntur.

Episcopi terrores ac genocidium strenue damnaverunt itemque pro iis qui lugent propter iniurias, qui persecutiones patiuntur, qui opere carent, pro pueris variis gravissimisque modis vexatis vocem intenderunt. Ad sanctae Ecclesiae similitudinem, quae in mundo intimae cum Deo coniunctionis unitatisque totius generis humani est sacramentum,278 Episcopus quoque est pauperum defensor ac pater, de iustitia hominumque iuribus est sollicitus, spei est lator.279

Patrum synodalium verbum, ac Nostrum, manifestum fuit ac grave. « Facere non potuimus quin, Synodo vertente, resilientem vocem multorum aliorum multitudinis casuum audiremus [...] Moralis ordo prorsus est commutandus [...] Nonnulla pandema mala, perdiu parum ponderata, integras multitudines ad desperationem adducere possunt. Numne continuatae famis summaeque paupertatis drama silentio praeterimus, tempore nimirum quo homines plus quam umquam humanitati aequae bonorum communicationis suppetunt instrumenta? Facere non possumus quin Nostram necessitudinem perfugarum migrantiumque multitudine ostendamus, qui propter bella, politicas oppressiones vel oeconomicas discriminationes, suum solum relinquere coguntur, opus quaesituri pacisque spem habituri. Adsunt calamitates pestilenti aere procuratae, illius morbi AIDS, ut aiunt, augmentum, litterarum ignoratio, nullum futurum aevum tot puerorum iuvenumque qui in viis relinquuntur, mulierum abusio, pornographia, intolerantia et improbabilis religionum ad vim inferendam abusio, medicamenti stupefactivi mercatus armorumque commercium: index non est absolutus! Attamen, his in omnibus difficultatibus licet versentur, humiles attollunt caput. Eos Dominus respicit et sustentat: 'Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus' (Ps12[11], 6) ».280

His gravissimis rebus modo descriptis, sequitur congruenter necessarioque ut pax invocetur ac sustineatur. Semper namque operantur quaedam contentionum officinae, quas hereditate tradiderunt superius saeculum totumque millennium. Ne locorum quidem dimicationes desunt, quae inter culturas et nationes magnas scissuras producunt. Taceamusne de religionis fundamentalismis, qui iugiter inimici sunt dialogi ac pacis? Complures orbis regiones pulveris pyrii repositorio assimilantur, quod in eo est ut explodat et in humanam familiam maximos dolores inferat.

Hasce inter condiciones enuntiare pergit Ecclesia Christi pacem, qui in sermone montano « pacificorum » (cfr
Mt 5,9) beatitudinem proclamavit. Pax omnium est officium, quae ex innumeris cotidianisque parvis vitae actibus manat. Ipsa suos prophetas artificesque desiderat, qui in primis in communitatibus ecclesialibus deesse non possunt, quarum Episcopus est pastor. A Iesu sumens exemplum, qui venit ut captivis remissionem... et annum Domini acceptum praedicaret (cfr Lc Lc 4,16-21), is usque paratus erit ad hoc ostendendum, christianam spem cum totius hominis societatisque promovendae studio arte coniungi, quemadmodum Ecclesiae doctrina socialis docet.

Coram exinde bellorum, pro dolor!, haud raris condicionibus, si sunt, Episcopus, etiam cum populum ad propria iura tuenda cohortatur, semper debet monere christiano in quovis casu ultionem esse seponendam et veniam dandam hostibusque dilectionem.281 Sine enim venia abest iustitia. Licet difficulter recipiatur, quod affirmatur omnibus prudentibus hominibus perspicuum apparet: vera pax venia tantum componitur.282


Pastores gregis LA 57