Pius XI Encyclicae - QUAS PRIMAS


22. Civitates autem ipsa diei festi celebratio, annuo renovata orbe, monebit, officio Christum publice colendi eique parendi, ut privatos, sic magistratus gubernatoresque teneri; hos vero revocabit ad extremi illius iudicii cogitationem, in quo Christus non modo de publica re eiectus, sed etiam per contemptum neglectus ignoratusve, acerrime tantas ulciscetur iniurias, cum regia eius dignitas id postulet, ut respublica universa ad divina mandata et christiana principia componatur cum in legibus ferendis, tum in iure dicendo, tum etiam in adulescentium animis ad sanam doctrinam integritatemque morum conformandis.


23. At praeterea mirum quantum haurire vis atque virtutis ex harum commentatione rerum christindelibus licebit, ut animos suos ad germanum christianae vitae institutum effingant. Nam si Christo Domino data est omnis potestas in caelo et in terra; si mortales, pretiosissimo eius sanguine empti, novo quodam iure ipsius dicioni subiiciuntur; si denique potestas eiusmodi humanam naturam complectitur totam, clare intellegitur, nullam in nobis facultatem inesse, quae e tanto imperio eximatur. Regnare igitur illum oportet in hominis mente, cuius est, perfecta sui demissione, revelatis veritatibus et Christi doctrinis firmiter constanterque assentiri; regnare in voluntate, cuius est divinis legibus praeceptisque obsequi; regnare in animo, cuius est, naturalibus appetitionibus posthabitis, Deum super omnia diligere eique uni adhaerere; regnare in corpore eiusque membris, quae tamquam instrumenta vel, ut Apostoli Pauli verbis utamur (i), tamquam "arma iustitiae Deo", interiori animarum sanctitati servire debent. Quae quidem omnia si christifidelibus penitus inspicienda ac consideranda proponantur, multo iidem facilius ad perfectissima quaeque traducentur. Fiat utinam, Venerabiles Fratres, ut suave Christi iugum et externi ad salutem suam appetant atque accipiant, et omnes, quotquot, misericordi Dei consilio, domestici sumus, non gravate, sed cupide, sed amanter, sed sanete feramus: vita autem nostra ad regni divini leges composita, laetissimam bonorum fructuum copiam percipiamus, et, servi boni ac fideles a Christo habiti, in caelesti eius regno sempiternae cum ipso efficiamur beatitatis gloriaeque compotes.

Sit quidem hoc omen et votum Nostrae erga vos, Venerabiles Fratres, paternae caritatis, adventante D. N. Iesu Christi Natali die, documentum; et divinorum munerum conciliatricem accipite apostolicam benedictionem, quam vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die XI mensis Decembris anno Sacro MDCCCCXXV, Pontincatus Nostri quarto.


PIUS PP. XI


(1) Ep 3,19.
(2) Da 7,13-14.
(3) Nb 24,19.
(4) Ps 2.
(5) Ps 44.
(6) Ps 71.
(7) Is 9,6-7.
(8) Jr 23,5.
(9) Da 2,44.
(10) Da 7,13-14.
(11) Za 9,9.
(12) Lc 1,32-33.
(13) Mt 25,31-40.
(14) Jn 18,37.
(15) Mt 28,18.
(16) Ap 1,5.
(17) Ibid. Ap 19,16.
(18) He 1,1.
(19) 1Co 15,25.
(20) In Lc 10.
(21) 1P 1,18-19.
(22) 1Co 6,20.
(23) Ibid. 1Co 6,15.
(24) Conc. Trid. sess. 6, c. 21.
(25) Jn 14,15 Jn 15,10.
(26) Jn 5,22.
(27) Hymn. Crudelis Herodes in off. Epiph.
(28) Enc. Annum Sacrum 25 maii 1899.
(29) Ac 4,12.
(30) S. Aug. Ep. ad Macedonium, c. 3.
(31) Enc. Ubi arcano.
(32) 1Co 7,23.
(33) Enc. Annum Sacrum 25 maii 1899.
(34) Sermo 47 de SanctIs
(35) Rm 6,13.



Pius XI Encyclicae - QUAS PRIMAS