Psalms (VUL) 71

Capitulum 71

71 1 in Salomonem
2
Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3
suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4
iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
5
et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
6
descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
7
orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
8
et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
9
coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
10
reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
11
et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12
quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
13
parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14
ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
15
et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
16
erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17
sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
18
benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19
et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
20
defecerunt laudes David filii Iesse


Capitulum 72

72 1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
2
mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3
quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4
quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
5
in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6
ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
7
prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
8
cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
9
posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
10
ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
11
et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
12
ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
13
et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
14
et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15
si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
16
et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
17
donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
18
verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
19
quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
20
velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion


Capitulum 73

73 1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
2
memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
3
leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
4
et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
5
et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
6
exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam
7
incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
8
dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
9
signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
10
usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
11
ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12
Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
13
tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
14
tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
15
tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham
16
tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
17
tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
18
memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
19
ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
20
respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
21
ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
22
exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
23
ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper


Capitulum 74

74 1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2
confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
3
cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4
liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
5
dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
6
nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
7
quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
8
quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9
quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
10
ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
11
et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti


Capitulum 75

75 1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2
notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3
et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4
ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
5
inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6
turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
7
ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
8
tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9
de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10
cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
11
quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi 12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili 13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae


Capitulum 76

76 1 in finem pro Idithun psalmus Asaph
2
voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
3
in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea
4
memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma
5
anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
6
cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
7
et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum
8
numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc
9
aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
10
aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma
11
et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
12
memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
13
et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor 14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster 15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam 16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma 17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi 18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt 19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra 20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur 21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron


Capitulum 77

77 1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
2
aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3
quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
4
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
5
et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6
ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
7
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
8
ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
9
filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
10
non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
11
et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12
coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
13
interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14
et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
15
interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
16
et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17
et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18
et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
19
et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20
quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
21
ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel 22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius 23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis 25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam 26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata 28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum 29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum 31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit 32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius 33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione 34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum 35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est 36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius 38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam 39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens 40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso 41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt 42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis 43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos 44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent 45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos 46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae 47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina 48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni 49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos 50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit 51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham 52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto 53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare 54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel 56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum 58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt 59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel 60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus 61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici 62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit 63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae 64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur 65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino 66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis 67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit 68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula 70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum 71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam 72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos


Capitulum 78

78 1 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
2
posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3
effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4
facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
5
usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
6
effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
7
quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8
ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
9
adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10
ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11
introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
12
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
13
nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam


Capitulum 79

79 1 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
2
qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare
3
coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
4
Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5
Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
6
cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
7
posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos
8
Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9
vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10
dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram
11
operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
12
extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
13
ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam 14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam 15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam 16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi 17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt 18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus 20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus


Capitulum 80

80 1 in finem pro torcularibus Asaph
2
exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
3
sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
4
bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
5
quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6
testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
7
devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
8
in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
9
audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
10
non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
11
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
12
et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
13
et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
14
si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
15
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
16
inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
17
et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos


Capitulum 81

81 1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
2
usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
3
iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
4
eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5
nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
6
ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7
vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
8
surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus


Capitulum 82

82 1 canticum psalmi Asaph
2
Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
3
quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
4
super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos
5
dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra
6
quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
7
tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
8
Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum 9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma 10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae 12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei 14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti 15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes 16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos 17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant 19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra


Capitulum 83

83 1 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
2
quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
3
concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum
4
etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
5
beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
6
beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
7
in valle lacrimarum in loco quem posuit
8
etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion
9
Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma
10
protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
11
quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
12
quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
13
non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te


Capitulum 84

84 1 in finem filiis Core psalmus
2
benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
3
remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
4
mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
5
converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
6
numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem
7
Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
8
ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9
audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
10
verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra
11
misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax osculatae sunt
12
veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13
etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum 14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos


Capitulum 85

85 1 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego
2
custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
3
miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4
laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
5
quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te
6
auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
7
in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
8
non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
9
omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10
quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
11
deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum
12
confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum
13
quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori
14
Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo 15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax 16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae 17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me


Capitulum 86

86 1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
2
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3
gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4
memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic
5
numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
6
Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
7
sicut laetantium omnium habitatio in te


Capitulum 87

87 1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
2
Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
3
intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
4
quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
5
aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
6
inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
7
posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis 8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma 9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas 11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma 12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis 14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus 17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria


Capitulum 88

88 1 intellectus Aethan Ezraitae
2
misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3
quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis
4
disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
5
usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
6
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7
quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
8
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
9
Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
10
tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
11
tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
12
tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
13
aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14
tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15
iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
16
beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17
et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
18
quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
19
quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israhel regis nostri 20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea 21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum 22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum 23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum 24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam 25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli 31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint 33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 37 semen eius in aeternum manebit 38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma 39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum 40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius 41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem 42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis 43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius 44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti 46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma 47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua 48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum 49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma 50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat


Capitulum 89

89 1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
2
priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3
ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4
quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5
quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6
mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
7
quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8
posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9
quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
10
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
11
quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12
dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13
convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14
repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15
laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16
et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17
et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige



Psalms (VUL) 71