Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.2

Capitulus 2. Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis.


1. Principium autem considerationis a secreto divinae generationis sumentes, quid de ea secundum sacrae scripturae documenta teneri debeat, praemittamus. Dehinc vero ea quae contra veritatem fidei infidelitas adinvenit argumenta ponamus: quorum solutione subiecta, huius considerationis propositum consequemur.
2. Tradit igitur nobis sacra scriptura in divinis paternitatis et filiationis nomina, Iesum Christum filium Dei contestans. Quod in scriptura novi testamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim Mt 11,27: nemo novit filium nisi pater: neque patrem quis novit nisi filius. Ab hoc marcus suum evangelium coepit, dicens: initium evangelii Iesu Christi, filii Dei. Ioannes etiam evangelista hoc frequenter ostendit: dicitur enim Jn 3,35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; et Jn 5,21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Paulus etiam Apostolus haec verba frequenter interserit: dicit enim, Rm 1, se segregatum in evangelium Dei, (quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis) de filio suo; et ad He 1,1: multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio.
3. Hoc etiam traditur, licet rarius, in scriptura veteris testamenti. Dicitur enim Pr 30,4: quod nomen eius? Et quod nomen filii eius, si nosti? In Psalmo etiam legitur: Dominus dixit ad me, filius meus es tu. Et iterum: ipse invocavit me, pater meus es tu.
4. Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium retorquere, ut quod dicitur, Dominus dixit ad me, filius meus es tu, ad ipsum david referatur; quod vero dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu, salomoni attribuatur: tamen ea quae coniunguntur utrique, hoc non omnino ita esse ostendunt. Neque enim david potest competere quod additur, ego hodie genui te; et quod subditur, dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, cum eius regnum usque ad terminos terrae non fuerit dilatatum, ut historia libri regum declarat. Neque etiam salomoni potest omnino competere quod dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu: cum subdatur ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies caeli. Unde datur intelligi quod, quia quaedam praemissis verbis annexa david vel salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam, quod de david et salomone haec verba dicantur, secundum morem scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur.
5. Quia vero nomina patris et filii generationem aliquam consequuntur, ipsum etiam divinae generationis nomen scriptura non tacuit. Nam in psalmo, ut dictum est, legitur: ego hodie genui te. Et Pr 8, dicitur: nondum erant abyssi et ego iam concepta eram: ante omnes colles ego parturiebar; vel secundum aliam litteram: ante omnes colles generavit me Dominus. Dicitur etiam Isaiae ult.: numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? Dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? Ait Dominus Deus. Et licet dici possit hoc esse referendum ad multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram suam, quia praemittitur, parturivit et peperit sion filios suos, tamen hoc proposito non obsistit. Ad quodcumque enim ratio aptetur, ipsa tamen ratio, quae ex Dei ore inducitur, firma et stabilis manet: ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit. Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit, ipse non vere, sed per similitudinem generet: cum oporteat nobilius esse aliquid in causa quam in causatis, ut ostensum est. Ioan. etiam 1 dicitur: vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, et iterum: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et paulus dicit, He 1,6: et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes angeli Dei.


Capitulus 3. Quod filius Dei sit Deus.


1. Considerandum tamen quod praedictis nominibus divina scriptura utitur etiam ad creationem rerum ostendendam: dicitur enim Jb 38,29 quis est pluviae pater? Vel quis genuit stillas roris? De cuius utero egressa est glacies? Et gelu de caelo quis genuit? Ne igitur nihil aliud ex paternitatis, filiationis et generationis vocabulis intelligeretur quam creationis efficacia, addidit scripturae auctoritas ut eum quem filium et genitum nominabat, etiam Deum esse non taceret, ut sic praedicta generatio aliquid amplius quam creatio intelligeretur. Dicitur enim Jn 1,1: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Et quod verbi nomine filius intelligatur, ex consequentibus ostenditur: nam subdit: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Et paulus dicit, Tt 3,4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei.
2. Hoc etiam veteris testamenti scriptura non tacuit, Christum Deum nominans. Dicitur enim in Psalmo: sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Et quod ad Christum dicatur, patet per id quod subditur: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Et Is 9,6 dicitur: parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.
3. Sic igitur ex sacra scriptura docemur filium Dei, a Deo genitum, Deum esse. Filium autem Dei Iesum Christum petrus confessus est, ei dicens: tu es Christus, filius Dei vivi. Ipse igitur et unigenitus est, et Deus est.


Capitulus 4. Quid opinatus sit photinus de filio Dei, et eius improbatio.


1. Huius autem doctrinae veritatem quidam perversi homines suo sensu metiri praesumentes, de praemissis vanas et varias opiniones conceperunt.
2. Quorum quidem consideraverunt hanc esse scripturae consuetudinem, eos qui divina gratia iustificantur, filios Dei dici: secundum illud Jn 1,12, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Et Rm 8,16, dicitur: ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Et 1Jn 3,1: videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et simus. Quos etiam a Deo genitos esse scriptura non tacet. Dicitur enim Jc 1,18: voluntarie genuit nos verbo veritatis. Et 1Jn 3,9, dicitur: omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet. Et, quod est mirabilius, eiusdem nomen divinitatis adscribitur. Dominus enim dixit ad moysen: ego constitui te Deum pharaonis. Et in Psalmo: ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes; et, sicut Dominus dicit, Jn 10,35: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est.
3. Per hunc ergo modum, opinantes Iesum Christum purum hominem esse, et ex maria virgine initium sumpsisse, et per beatae vitae meritum divinitatis honorem prae ceteris fuisse adeptum, aestimaverunt eum, similiter aliis hominibus, per adoptionis spiritum Dei filium; et per gratiam ab eo genitum; et per quandam assimilationem ad Deum in scripturis dici Deum, non per naturam, sed per consortium quoddam divinae bonitatis, sicut et de sanctis dicitur 1P 1,4: ut efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem.
4. Hanc autem positionem sacrae scripturae auctoritate confirmare nitebantur.
5. Dicit enim Dominus, Matth. ult.: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Quod si ante tempora Deus esset, potestatem ex tempore non accepisset.
6. Item, Rm 1, dicitur de filio quod factus est ei, scilicet Deo, ex semine david secundum carnem; et quod praedestinatus est filius Dei in virtute. Quod autem praedestinatur et factum est, videtur non esse aeternum.
7. Item. Apostolus dicit, ad Ph 2,8: factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Ex quo videtur ostendi quod propter obedientiae et passionis meritum divino sit honore donatus, et super omnia exaltatus.
8. Petrus etiam dicit, Ac 2,36: certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum, quem vos crucifixistis. Videtur igitur ex tempore Deus esse factus, non ante tempora natus.
9. Adducunt etiam in fulcimentum suae opinionis ea quae in scripturis de Christo ad defectum pertinere videntur: sicut quod femineo portatur utero, et profectum aetatis accepit, esuriem passus est, et lassitudine fatigatus, et morti subiectus; quod sapientia profecit, iudicii se nescire diem confessus est, et mortis terrore concussus est; et alia huiusmodi, quae Deo per naturam existenti convenire non possent. Unde concludunt quod per meritum honorem divinum adeptus est per gratiam, non quod esset naturae divinae.
10. Hanc autem positionem primo adinvenerunt quidam antiqui haeretici, cerinthus et ebion; quam postea paulus samosatenus instauravit; et postea a photino est confirmata, ut qui hoc dogmatizant, photiniani nuncupentur.
11. Diligenter autem verba sacrae scripturae considerantibus apparet non hunc sensum in ea contineri quem praedicti homines sua opinione conceperunt. Nam cum salomon dicat, nondum erant abyssi et ego iam concepta eram, satis ostendit hanc generationem ante omnia corporalia extitisse. Unde relinquitur quod filius a Deo genitus initium essendi a maria non sumpsit. Et licet haec, et alia similia testimonia depravare conati fuerint perversa expositione, dicentes haec secundum praedestinationem debere intelligi, quia scilicet ante mundi conditionem dispositum fuit ut ex maria virgine Dei filius nasceretur, non quod Dei filius fuerit ante mundum; convincantur quod non solum in praedestinatione, sed etiam realiter fuerit ante mariam. Nam post praemissa verba salomonis subiungitur: quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens: si autem in sola praedestinatione fuisset, nihil agere potuisset. Hoc etiam ex verbis Ioannis evangelistae habetur: nam cum praemisisset, in principio erat verbum, quo nomine filius intelligitur, ut ostensum est; ne quis hoc secundum praedestinationem accipere possit, subdit: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod verum esse non posset nisi realiter ante mundum extitisset. Item, filius Dei dicit, Jn 3,13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo; et iterum, Jn 6,38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Apparet ergo eum fuisse antequam de caelo descenderet.
12. Praeterea. Secundum praedictam positionem, homo per vitae meritum profecit in Deum. Apostolus autem e converso ostendit quod, cum Deus esset, factus est homo. Dicit enim, ad Ph 2,6 cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Repugnat igitur praedicta positio apostolicae sententiae.
13. Adhuc. Inter ceteros qui Dei gratiam habuerunt, moyses eam habuit copiose, de quo dicitur Ex 33,11, quod loquebatur ei Dominus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Si igitur Iesus Christus non diceretur Dei filius nisi propter gratiam adoptionis, sicut alii sancti, eadem ratione moyses filius diceretur et Christus, licet etiam abundantiori gratia Christus fuerit dotatus: nam et inter alios sanctos, unus alio maiori gratia repletur, et tamen omnes eadem ratione filii Dei dicuntur. Moyses autem non eadem ratione dicitur filius qua Christus. Distinguit enim Apostolus Christum a moyse sicut filium a servo: dicitur enim ad He 3,5: moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus autem tanquam filius in domo sua. Manifestum est ergo quod Christus non dicitur Dei filius per adoptionis gratiam, sicut alii sancti.
14. Similis etiam ratio ex pluribus aliis scripturae locis colligi potest, quae quodam singulari modo Christum prae aliis Dei filium nominat, quandoque quidem, absque aliis, singulariter eum filium nominat: sicut vox patris intonuit in baptismo, hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quandoque eum unigenitum nominat: sicut Jn 1,14, vidimus eum quasi unigenitum a patre; et iterum, unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Si autem communi modo, sicut et alii, filius diceretur, unigenitus dici non posset. Quandoque etiam et primogenitus nominatur, ut quaedam derivatio filiationis ab eo in alios ostendatur: secundum illud Rm 8,29: quos praescivit et praedestinavit fieri conformes imagini filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; et Ga 4,4 dicitur: misit Deus filium suum ut adoptionem filiorum reciperemus. Alia ergo ratione ipse est filius, per cuius filiationis similitudinem alii filii dicuntur.
15. Amplius. Quaedam opera in scripturis sacris ita Deo proprie attribuuntur quod alteri convenire non possunt, sicut sanctificatio animarum, et remissio peccatorum: dicitur enim Lv 20,8: ego Dominus, qui sanctifico vos; et Is 43,25: ego sum qui deleo iniquitates vestras propter me. Utrumque autem horum Christo scriptura attribuit. Dicitur enim ad He 2,11: qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; et ad Hebr. ult.: Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ipse etiam Dominus de se protestatus est quod haberet potestatem remittendi peccata, et miraculo confirmavit, ut habetur Mt 9,6. Hoc etiam angelus de ipso praenuntiavit, ipse, inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non igitur Christus, et sanctificans et peccata remittens, sic dicitur Deus sicut dicuntur dii hi qui sanctificantur, et quorum peccata remittuntur: sed sicut virtutem et naturam divinitatis habens.
16. Illa vero scripturae testimonia quibus ostendere nitebantur quod Christus non esset Deus per naturam, efficacia non sunt ad eorum propositum ostendendum. Confitemur enim in Christo Dei filio, post incarnationis mysterium, duas naturas, humanam scilicet et divinam. Unde de eo dicuntur et quae Dei sunt propria, ratione divinae naturae; et quae ad defectum pertinere videntur, ratione humanae naturae, ut infra plenius explanabitur. Nunc autem, ad praesentem considerationem de divina generatione, hoc sufficiat monstratum esse secundum scripturas quod Christus Dei filius et Deus dicitur non solum sicut purus homo per gratiam adoptionis, sed propter divinitatis naturam.


Capitulus 5. Opinio sabellii de filio Dei, et eius improbatio.


1. Quia vero omnium de Deo recte sentientium haec est fixa mentis conceptio, quod non possit esse nisi unus Deus, quidam, ex scripturis concipientes quod Christus sit vere et naturaliter Deus ac Dei filius, unum Deum esse confessi sunt Christum Dei filium et Deum patrem: nec tamen quod Deus filius dicatur secundum suam naturam aut ab aeterno, sed ex tunc filiationis nomen accepit ex quo de maria virgine natus est per incarnationis mysterium. Et sic omnia quae Christus secundum carnem sustinuit, Deo patri attribuebant: puta esse filium virginis, conceptum et natum esse ex ipsa, passum, mortuum et resurrexisse, et alia omnia quae scripturae de Christo secundum carnem loquuntur.
2. Hanc autem positionem confirmare nitebantur scripturae auctoritatibus.
3. Dicitur enim Ex 20: audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et Dt 32,39: videte quod ego sum solus, et non est alius praeter me. Et Jn 14,10: pater in me manens, ipse facit opera et Jn 14,9 qui videt me, videt et patrem; et, ego in patre, et pater in me est. Ex quibus omnibus concipiebant Deum patrem ipsum filium dici ex virgine incarnatum.
4. Haec autem fuit opinio sabellianorum, qui et patripassiani sunt dicti, eo quod patrem passum esse confitentur, asserentes ipsum patrem esse Christum.
5. Haec autem positio, etsi a praedicta differat quantum ad Christi divinitatem, nam haec Christum verum et naturalem Deum esse confitetur, quod prima negabat; tamen quantum ad generationem et filiationem, utraque est conformis opinio: nam sicut prima positio asserit filiationem et generationem qua Christus filius dicitur, non fuisse ante mariam, ita et haec opinio confitetur. Neutra igitur positio generationem et filiationem ad divinam naturam refert, sed solum ad naturam humanam. Habet etiam et hoc proprium ista positio, quod, cum dicitur filius Dei, non designatur aliqua subsistens persona, sed quaedam proprietas superveniens praeexistenti personae: nam ipse pater, secundum quod carnem sumpsit ex virgine, filii nomen accepit; non quasi filius sit aliqua subsistens persona a persona patris distincta.
6. Huius autem positionis falsitas manifeste ostenditur auctoritate scripturae. Nam Christus non solum virginis filius dicitur in scripturis, sed etiam filius Dei: ut ex superioribus patet. Hoc autem esse non potest, ut idem sit filius sui ipsius: cum enim filius generetur a patre, generans autem det esse genito, sequeretur quod idem esset dans et accipiens esse; quod omnino esse non potest. Non est igitur Deus pater ipse filius, sed alius est filius et alius pater.
7. Item. Dominus dicit: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Jn 6,38; et Jn 17,5: clarifica me, pater, apud temetipsum. Ex quibus omnibus, et similibus, ostenditur filius esse alius a patre.
8. Potest autem dici secundum hanc positionem, quod Christus dicitur filius Dei patris solum secundum humanam naturam: quia scilicet ipse Deus pater humanam naturam quam assumpsit, creavit et sanctificavit. Sic igitur ipse secundum divinitatem sui ipsius secundum humanitatem dicitur pater. Et ita etiam nihil prohibet eundem secundum humanitatem distinctum esse a seipso secundum divinitatem.
9. Sed secundum hoc sequetur quod Christus dicatur filius Dei sicut et alii homines, vel ratione creationis, vel ratione sanctificationis. Ostensum est autem quod alia ratione Christus dicitur Dei filius quam alii sancti. Non igitur modo praedicto potest intelligi quod ipse pater sit Christus et filius sui ipsius.
10. Praeterea. Ubi est unum suppositum subsistens, pluralis praedicatio non recipitur. Christus, autem de se et de patre pluraliter loquitur, dicens: ego et pater unum sumus. Non est ergo filius ipse pater.
11. Adhuc. Si filius a patre non distinguitur nisi per incarnationis mysterium, ante incarnationem omnino nulla distinctio erat. Invenitur autem ex sacra scriptura etiam ante incarnationem filius a patre fuisse distinctus. Dicitur enim Jn 1,1: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Verbum igitur, quod apud Deum erat, aliquam distinctionem ab ipso habebat: habet enim hoc consuetudo loquendi, ut alius apud alium esse dicatur. Similiter etiam Pr 8,30, genitus a Deo dicit: cum eo eram componens omnia. In quo rursus associatio et quaedam distinctio designatur. Dicitur etiam Os 1,7: domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: ubi Deus pater de salvandis in Deo filio populis loquitur quasi de persona a se distincta, quae Dei nomine digna habeatur. Dicitur etiam Gn 1,26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: in quo expresse pluralitas et distinctio facientium hominem designatur. Homo autem per scripturas a solo Deo conditus esse docetur. Et sic Dei patris et Dei filii pluralitas et distinctio fuit etiam ante Christi incarnationem. Non igitur ipse pater filius dicitur propter incarnationis mysterium.
12. Amplius. Vera filiatio ad ipsum suppositum pertinet eius qui dicitur filius: non enim manus vel pes hominis filiationis nomen proprie accipit, sed ipse homo, cuius ista sunt partes. Paternitatis autem et filiationis nomina distinctionem requirunt in illis de quibus dicuntur: sicut et generans et genitum. Oportet igitur, si aliquis vere dicitur filius, quod supposito a patre distinguatur. Christus autem vere est Dei filius: dicitur enim 1 ioan. ult.: ut simus in vero filio eius Iesu Christo. Oportet igitur quod Christus sit supposito distinctus a patre. Non igitur ipse pater est filius. Adhuc. Post incarnationis mysterium pater de filio protestatur: hic est filius meus dilectus. Haec autem demonstratio ad suppositum refertur. Christus igitur secundum suppositum est alius a patre.
13. Ea vero quibus sabellius suam positionem nititur confirmare, id quod intendit non ostendunt, ut infra plenius ostendetur. Non enim per hoc quod Deus est unus, vel quod pater est in filio et filius in patre, habetur quod filius et pater sit unum supposito: potest enim et duorum supposito distinctorum aliqua unitas esse.


Capitulus 6. De opinione arii circa filium Dei.


1. Cum autem doctrinae sacrae non congruat quod filius Dei a maria initium sumpserit, ut photinus dicebat; neque ut is qui ab aeterno Deus fuit et pater est, per carnis assumptionem filius esse coeperit, ut sabellius dixerat: fuerunt alii hanc de divina generatione quam scriptura tradit opinionem sumentes, quod filius Dei ante incarnationis mysterium extiterit, et etiam ante mundi conditionem; et quia iste filius a Deo patre est alius, aestimaverunt eum non esse eiusdem naturae cum Deo patre; non enim intelligere poterant, nec credere volebant, quod aliqui duo, secundum personam distincti, habeant unam essentiam et naturam. Et quia sola natura Dei patris, secundum fidei doctrinam, aeterna creditur, crediderunt naturam filii non ab aeterno extitisse, licet fuerit filius ante alias creaturas. Et quia omne quod non est aeternum, ex nihilo factum est et a Deo creatum, filium Dei ex nihilo factum esse, et creaturam praedicabant. Sed quia auctoritate scripturae cogebantur ut etiam filium Deum nominarent, sicut in superioribus est expressum, dicebant eum unum cum Deo patre, non quidem per naturam, sed per quandam consensus unionem, et per divinae similitudinis participationem super ceteras creaturas. Unde, cum supremae creaturae, quas angelos dicimus, in scripturis et dii et filii Dei nominentur, secundum illud Jb 38,4 ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? Et in psalmo, Deus stetit in synagoga deorum, hunc Dei filium et Deum prae aliis dici oportebat, utpote nobiliorem inter ceteras creaturas, in tantum quod per eum Deus pater omnem aliam condiderit creaturam.
2. Hanc autem positionem confirmare nitebantur sacrae scripturae documentis.
3. Dicit enim filius, Jn 17,3, ad patrem loquens: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Solus ergo pater Deus verus est. Cum ergo filius non sit pater, filius Deus verus esse non potest.
4. Item. Apostolus dicit, I ad tim. ult.: serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, in quibus verbis ostenditur distinctio Dei patris ostendentis ad Christum ostensum. Solus ergo Deus pater ostendens est potens rex regum et Dominus dominantium, et solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Solus ergo pater Deus verus est. Non ergo filius.
5. Praeterea. Dominus dicit, Jn 14,28: pater maior me est; et Apostolus dicit filium patri esse subiectum, 1Co 15,28: cum omnia subiecta illi fuerint, tunc ipse filius subiectus erit illi, scilicet patri, qui sibi subiecit omnia. Si autem esset una natura patris et filii, esset etiam una magnitudo et maiestas: non enim filius esset minor patre, nec patri subiectus. Relinquitur ergo ex scripturis quod filius non sit eiusdem naturae cum patre ut credebant.
6. Adhuc. Natura patris non patitur indigentiam. In filio autem indigentia invenitur: ostenditur enim ex scripturis quod a patre recipit; recipere autem indigentis est. Dicitur enim Mt 11,27: omnia tradita sunt mihi a patre meo, et Jn 3,35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Videtur igitur filius non esse eiusdem naturae cum patre.
7. Amplius. Doceri et adiuvari indigentis est. Filius autem a patre docetur et iuvatur. Dicitur enim Jn 5,19: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem; et infra: 20 pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et Jn 15,15, filius dicit discipulis: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Non igitur videtur esse eiusdem naturae filius cum patre.
8. Praeterea. Praeceptum recipere, obedire, orare, et mitti, inferioris esse videtur. Haec autem de filio leguntur. Dicit enim filius, Jn 14,31: sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Et Ph 2,8: factus est obediens patri usque ad mortem. Et Jn 14,16: ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis. Et Ga 4,4, dicit Apostolus: cum venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Est ergo filius minor patre, et ei subiectus.
9. Item. Filius clarificatur a patre: sicut ipse dicit, Jn 12,28: pater, clarifica nomen tuum; et sequitur: venit vox de caelo, et clarificavi, et iterum clarificabo. Apostolus etiam dicit, ad Rm 8,11, quod Deus suscitavit Iesum Christum a mortuis. Et petrus dicit, Ac 2,33, quod est dextera Dei exaltatus. Ex quibus videtur quod sit patre inferior.
10. Praeterea. In natura patris nullus defectus esse potest. In filio autem invenitur defectus potestatis: dicit enim Mt 20,23: sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. Defectus etiam scientiae: dicit enim ipse, Mc 13,32: de die autem illa et hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Invenitur etiam in eo defectus quietae affectionis: cum in eo scriptura asserat tristitiam fuisse, et iram, et alias huiusmodi passiones. Non igitur videtur filius esse eiusdem naturae cum patre.
11. Adhuc. Expresse in scripturis invenitur quod filius Dei sit creatura. Dicit enim Si 24,12: dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Et iterum: ab initio et ante saecula creata sum. Est igitur filius creatura.
12. Praeterea. Filius creaturis connumeratur. Dicitur enim Si 24,5, ex persona Sapientiae: ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Et Apostolus, ad Col 1,15, dicit de filio quod est primogenitus creaturae. Videtur ergo quod filius ordinem cum creaturis habeat, quasi primum inter eas obtinens gradum.
13. Amplius. Filius dicit, Jn 17,22, pro discipulis ad patrem orans: ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Sic igitur pater et filius unum sunt sicut discipulos unum esse volebat. Non autem volebat discipulos esse per essentiam unum. Non ergo pater et filius sunt per essentiam unum. Et sic sequitur quod sit creatura, et patri subiectus.
14. Est autem haec positio arii et eunomii. Et videtur a platonicorum dictis exorta, qui ponebant summum Deum, patrem et creatorem omnium rerum, a quo primitus effluxisse dicebant quandam mentem, in qua essent omnium rerum formae, superiorem omnibus aliis rebus, quam paternum intellectum nominabant; et post hanc, animam mundi; et deinde alias creaturas. Quod ergo in scripturis sacris de Dei filio dicitur, hoc de mente praedicta intelligebant: et praecipue quia sacra scriptura Dei filium Dei sapientiam nominat et verbum Dei. Cui etiam opinioni consonat positio avicennae, qui supra animam primi caeli ponit intelligentiam primam, moventem primum caelum, supra quam ulterius Deum in summo ponebat.
15. Sic igitur ariani de Dei filio suspicati sunt quod esset quaedam creatura supereminens omnibus aliis creaturis, qua mediante Deus omnia creasset: praecipue cum etiam quidam Philosophi posuerunt quodam ordine res a primo principio processisse, ita quod per primum creatum omnia alia sint creata.


Capitulus 7. Improbatio opinionis arii de filio Dei.


1. Hanc autem positionem divinae scripturae repugnare manifeste potest percipere, si quis sacrarum scripturarum dicta diligenter consideret.
2. Cum enim scriptura divina et Christum Dei filium, et angelos Dei filios nominet, alia tamen et alia ratione: unde Apostolus, He 1,5, dicit: cui dixit aliquando angelorum, filius meus es tu, ego hodie genui te? Quod ad Christum asserit esse dictum. Secundum autem positionem praedictam, eadem ratione angeli filii dicerentur et Christus: utrisque enim nomen filiationis competeret secundum quandam sublimitatem naturae, in qua creati sunt a Deo.
3. Nec obstat si Christus sit excellentioris naturae prae aliis angelis: quia etiam inter angelos ordines diversi inveniuntur, ut ex superioribus patet, et tamen omnibus eadem filiationis ratio competit. Non igitur Christus filius Dei dicitur secundum quod asserit praedicta positio.
4. Item. Cum ratione creationis nomen filiationis divinae multis conveniat, quia omnibus angelis et sanctis; si etiam Christus eadem ratione filius diceretur, non esset unigenitus, licet, propter excellentiam suae naturae, inter ceteros primogenitus posset dici. Asserit autem eum scriptura esse unigenitum, Jn 1,14: vidimus eum quasi unigenitum a patre. Non igitur ratione creationis Dei filius dicitur.
5. Amplius. Nomen filiationis proprie et vere generationem viventium consequitur, in quibus genitum ex substantia generantis procedit: alias enim nomen filiationis non secundum veritatem, sed Potius secundum similitudinem accipitur, cum filios dicimus aut discipulos, aut hos quorum gerimus curam. Si igitur Christus non diceretur filius nisi ratione creationis, cum id quod creatur a Deo, non ex substantia Dei derivetur, Christus vere filius dici non posset. Dicitur autem verus filius, I ioan. ult.: ut simus, inquit, in vero filio eius, Iesu Christo. Non igitur Dei filius dicitur, quasi a Deo creatus in quantacumque naturae excellentia, sed quasi ex Dei substantia genitus.
6. Praeterea. Si Christus ratione creationis filius dicitur, non erit verus Deus: nihil enim creatum Deus potest dici nisi per quandam similitudinem ad Deum. Ipse autem Iesus Christus est verus Deus: cum enim ioannes dixisset, ut simus in vero filio eius, subdit: hic est verus Deus et vita aeterna. Non igitur Christus filius Dei dicitur ratione creationis.
7. Amplius. Apostolus, ad Rm 9,5, dicit: ex quibus Christus est secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen. Et Tt 2,13: expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Et Jr 23 dicitur: suscitabo david germen iustum et postea subditur, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus iustus noster, ubi in hebraeo habetur nomen tetragrammaton, quod de solo Deo certum est dici. Ex quibus apparet quod filius Dei est verus Deus.
8. Praeterea. Si Christus verus filius est, de necessitate sequitur quod sit verus Deus. Non enim vere filius potest dici quod ab alio gignitur, etiam si de substantia generantis nascatur nisi in similem speciem generantis procedat: oportet enim quod filius hominis homo sit. Si igitur Christus est verus filius Dei, oportet quod sit verus Deus. Non est igitur aliquid creatum.
9. Item. Nulla creatura recipit totam plenitudinem divinae bonitatis: quia, sicut ex superioribus patet, perfectiones a Deo in creaturas per modum cuiusdam descensus procedunt. Christus autem habet in se totam plenitudinem divinae bonitatis: dicit enim Apostolus, ad Col 2,9: in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis. Christus ergo non est creatura.
10. Adhuc. Licet intellectus angeli perfectiorem cognitionem habeat quam intellectus hominis, tamen multum deficit ab intellectu divino. Intellectus autem Christi non deficit in cognitione ab intellectu divino: dicit enim Apostolus, ad Col 2,3, quod in Christo sunt omnes thesauri Sapientiae et scientiae absconditi. Non est igitur Christus filius Dei creatura.
11. Amplius. Quicquid Deus habet in seipso, est eius essentia, ut in primo ostensum est. Omnia autem quae habet pater, sunt filii: dicit enim ipse filius, Jn 16,15: omnia quae habet pater, mea sunt; et Jn 17,10, ad patrem loquens, ait: mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Est ergo eadem essentia et natura patris et filii. Non est igitur filius creatura.
12. Praeterea. Apostolus dicit, Ph 2, quod filius, antequam exinaniret semetipsum formam servi accipiens, in forma Dei erat. Per formam autem Dei non aliud intelligitur quam natura divina: sicut per formam servi non intelligitur aliud quam humana natura. Est ergo filius in natura divina. Non est igitur creatura.
13. Item. Nihil creatum potest esse Deo aequale. Filius autem est patri aequalis. Dicitur enim Jn 5,18: quaerebant eum iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Haec est autem evangelistae narratio, cuius testimonium verum est, quod Christus filium Dei se dicebat et Deo aequalem, et propterea eum iudaei persequebantur. Nec dubium est alicui christiano quin illud quod Christus de se dixit, verum sit: cum et Apostolus dicat, Ph 2,6, hoc non fuisse rapinam, quod aequalem se esse patri arbitratus est. Est ergo filius aequalis patri. Non est igitur creatura.
14. Amplius. In Psalmo legitur non esse similitudinem alicuius ad Deum etiam inter angelos qui filii Dei dicuntur: quis, inquit, similis Deo in filiis Dei? Et alibi: Deus, quis similis erit tibi? Quod de perfecta similitudine accipi oportet: quod patet ex his quae in primo libro tractata sunt. Christus autem perfectam sui similitudinem ad patrem ostendit etiam in vivendo: dicitur enim Jn 5,26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso. Non est igitur Christus computandus inter filios Dei creatos.
15. Adhuc. Nulla substantia creata repraesentat Deum quantum ad eius substantiam: quicquid enim ex perfectione cuiuscumque creaturae apparet, minus est quam quod Deus est; unde per nullam creaturam sciri potest de Deo quid est. Filius autem repraesentat patrem: dicit enim de eo Apostolus, ad Col 1,15, quod est imago invisibilis Dei. Et ne aestimetur esse imago deficiens, essentiam Dei non repraesentans, per quam non possit cognosci de Deo quid est, sicut vir dicitur imago Dei, 1Co 11,7; ostenditur perfecta esse imago, ipsam Dei substantiam repraesentans, He 1,3, dicente apostolo: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius. Non est igitur filius creatura.
16. Praeterea. Nihil quod est in aliquo genere, est universalis causa eorum quae sunt in genere illo, sicut universalis causa hominum non est aliquis homo, nihil enim est sui ipsius causa: sed sol, qui est extra genus humanum, est universalis causa generationis humanae, et ulterius Deus. Filius autem est universalis causa creaturarum: dicitur enim Jn 1,3: omnia per ipsum facta sunt; et Pr 8,30, dicit sapientia genita: cum eo eram componens omnia, et Apostolus dicit, ad Col 1,16: in ipso condita sunt universa in caelo et in terra. Ipse igitur non est de genere creaturarum.
17. Item. Ex ostensis in secundo libro manifestum est quod substantiae incorporeae, quas angelos dicimus, non possunt aliter fieri quam per creationem; et etiam ostensum est quod nulla substantia potest creare nisi solus Deus. Sed Dei filius Iesus Christus est causa angelorum, eos in esse producens: dicit enim Apostolus: sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Ipse igitur filius non est creatura.
18. Praeterea. Cum propria actio cuiuslibet rei sequatur naturam ipsius, nulli competit propria actio alicuius rei cui non competit illius rei natura: quod enim non habet humanam speciem, nec actionem humanam habere potest. Propriae autem actiones Dei conveniunt filio: sicut creare, ut iam ostensum est; continere et conservare omnia in esse; et peccata purgare; quae propria esse Dei ex superioribus patet. Dicitur autem de filio, ad Col 1,17, quod omnia in ipso constant; et ad He 1,3, dicitur quod portat omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens. Filius igitur Dei est naturae divinae, et non est creatura.
19. Sed quia posset arianus dicere quod haec filius facit non tanquam principale agens, sed sicut instrumentum principalis agentis, quod per propriam virtutem non agit, sed solum per virtutem principalis agentis, hanc rationem Dominus excludit, Jn 5,19, dicens: quaecumque pater facit haec et filius similiter facit. Sicut igitur pater per se operatur et propria virtute, ita et filius.
20. Ulterius etiam ex hoc verbo concluditur, quod sit eadem virtus et potestas filii et patris. Non solum enim dicit quod filius similiter operatur sicut et pater, sed quod eadem et similiter. Idem autem non potest esse operatum eodem modo a duobus agentibus nisi vel dissimiliter, sicut idem fit a principali agente et instrumento: vel, si similiter, oportet quod conveniant in una virtute. Quae quidem virtus quandoque congregatur ex diversis virtutibus in diversis agentibus inventis, sicut patet in multis trahentibus navem: omnes enim similiter trahunt, et quia virtus cuiuslibet imperfecta est et insufficiens ad istum effectum, ex diversis virtutibus congregatur una virtus omnium, quae sufficit ad trahendum navem. Hoc autem non potest dici in patre et filio: virtus enim Dei patris non est imperfecta, sed infinita, ut in primo ostensum est. Oportet igitur quod eadem numero sit virtus patris et filii. Et cum virtus consequatur naturam rei, oportet quod eadem numero sit natura et essentia patris et filii. Quod etiam ex praecedentibus concludi potest. Nam si in filio est natura divina, ut multipliciter ostensum est; cum natura divina multiplicari non possit, ut in primo libro ostensum est: sequitur de necessitate quod sit eadem numero natura et essentia in patre et filio.
21. Item. Ultima nostra beatitudo in solo Deo est; in quo etiam solo spes hominis debet poni; et cui soli est honor latriae exhibendus, ut in tertio libro ostensum est. Beatitudo autem nostra in Dei filio est. Dicit enim, Jn 17,3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te, scilicet patrem, et quem misisti, Iesum Christum. Et I ioan. ult., dicitur de filio quod est verus Deus et vita aeterna. Certum est autem nomine vitae aeternae in scripturis sacris ultimam beatitudinem significari. Dicit etiam isaias de filio, ut Apostolus inducit: erit radix iesse, et qui exurget regere gentes, in eo gentes sperabunt. Dicitur etiam in Psalmo: et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et Jn 5,23 dicitur: omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Et iterum in Psalmo dicitur: adorate eum omnes angeli eius: quod de filio Apostolus introducit He 1,6. Manifestum est igitur filium Dei verum Deum esse.
22. Ad hoc etiam ostendendum valent ea quae superius contra photinum inducta sunt ad ostendendum Christum Deum esse non factum, sed verum.
23. Ex praemissis igitur et consimilibus sacrae scripturae documentis ecclesia catholica docta, Christum verum et naturalem Dei filium confitetur, aeternum, patri aequalem, et verum Deum, eiusdem essentiae et naturae cum patre, genitum, non creatum nec factum.
24. Unde patet quod sola ecclesiae catholicae fides vere confitetur generationem in Deo, dum ipsam generationem filii ad hoc refert quod filius accepit divinam naturam a patre. Alii vero haeretici ad aliquam extraneam naturam hanc generationem referunt: photinus quidem et sabellius ad humanam; arius autem non ad humanam, sed ad quandam naturam creatam digniorem ceteris creaturis. Differt etiam arius a sabellio et photino quod hic generationem praedictam asserit ante mundum fuisse; illi vero eam fuisse negant ante nativitatem ex virgine. Sabellius tamen a photino differt in hoc, quod sabellius Christum verum Deum confitetur et naturalem, non autem photinus neque arius: sed photinus purum hominem; arius autem quasi commixtum ex quadam excellentissima creatura divina et humana. Hi tamen aliam esse personam patris et filii confitentur, quod sabellius negat.
25. Fides ergo catholica, media via incedens, confitetur, cum ario et photino, contra sabellium, aliam personam patris et filii, et filium genitum, patrem vero omnino ingenitum: cum sabellio vero, contra photinum et arium, Christum verum et naturalem Deum et eiusdem naturae cum patre, licet non eiusdem personae. Ex quo etiam indicium veritatis catholicae sumi potest: nam vero, ut Philosophus dicit, etiam falsa attestantur: falsa vero non solum a veris, sed etiam ab invicem distant.



Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.2