Zephaniah (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


SOPHONIAS (NV)




Capitulum 1

1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae.
2
" Auferens auferam omnia a facie terrae, dicit Dominus,
3
auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
4
Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus
5
et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom,
6
et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ".
7
Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
8
" Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina;
9
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
10
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab urbe Nova, et contritio magna a collibus.
11
Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
12
Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: "Non faciet bene Dominus et non faciet male".
13
Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ".
14
Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
15
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
16
dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos.
17
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora.
18
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.


Capitulum 2

2 1 Convenite, congregamini, gens non amabilis,
2
priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies furoris Domini.


3 Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.


4 Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur.
5
Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: " Disperdam te, ita ut non sit inhabitator ".
6
Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum.
7
Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum.
8
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
9
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos ".
10
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
11
Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae gentium.
12
" Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis ".
13
Et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assyriam; et ponet Nineven in solitudinem et in aridam, quasi desertum.
14
Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
15
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: " Ego sum, et extra me non est alia amplius! ". Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.


Capitulum 3

3 1 Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta!
2
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit.


3 Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
4
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
5
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem.
6
" Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore.
7
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas.
8
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.


9 Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno.
10
Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
11
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.


12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ". Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.
13
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.


14 Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem!
15
Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra.


16 In die illa dicetur Ierusalem: " Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae!
17
Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude
18
sicut in die conventus ". " Auferam a te calamitatem, ut non ultra habeas super ea opprobrium.


19 Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat, congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
20
in tempore illo, quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero sortem vestram coram oculis vestris ", dicit Dominus.



Zephaniah (NV) 1