Augustini Loc. Heptateuch




LOCUTIONUM IN HEPTATEUCHUM LIBRI SEPTEM



LIBER PRIMUS

LOCUTIONES DE GENESI

Locutiones Scripturarum, quae videntur secundum proprietates, quae idiomata graece vocantur, linguae hebraicae Liber 6 vel graecae.

1001
(
Gn 1,14) Et dividant inter medium diei, et inter medium noctis.

1002
(
Gn 1,20 Gn 26) Volatilia volantia super terram secundum firmamentum caeli. Quaeritur quomodo accipiendum sit: secundum firmamentum. Sic etiam: Faciamus hominem secundum imaginem et secundum similitudinem; quod multi latini codices habent: ad imaginem et similitudinem.

1003
(
Gn 1,28) Implete terram, et dominamini eius. Latina enim locutio est: dominamini ei.

1004
(
Gn 2,5) Et homo non erat operari terram; quod latini codices habent: qui operaretur terram.

1005
(
Gn 2,8) Plantavit Deus paradisum secundum Orientem; quod latini habent: ad Orientem.

1006
(
Gn 2,9) Quod habent multi latini codices: Et lignum sciendi bonum et malum, vel: lignum scientiae boni et mali, vel: lignum sciendi boni et mali; et si quae sunt aliae varietates de hac re interpretum, graecus habet: et lignum ad sciendum cognoscibile boni et mali; quod nescio utrum locutionis sit, et non magis certum sensum aliquem insinuet.

1007
(
Gn 2,16) Quod habent latini codices: Ex omni ligno, quod est in paradiso, escae edes; non: in paradiso escae, distinguendum est, sed: escae edes; nam esca edes dici admittit latina locutio, quoniam pro dativo casu graeco, ablativum vel quem appellant septimum, in huiusmodi locutionibus solent ponere. Aut certe ordo verborum est: Ex omni ligno escae.

1008
(
Gn 3,1) Serpens erat prudentissimus omnium bestiarum, quod multi latini habent; in graeco enim scriptum est

1009
(
Gn 3,7) Quod scriptum est de Adam et Eva: Aperti sunt oculi eorum; cum absurde credatur eos in paradiso caecos, vel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est: Aperuit oculos suos, et vidit puteum ; neque enim clausis prius oculis sedebat; et quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum qui cognoverunt Dominum post resurrectionem ; neque enim per viam cum illo clausis oculis ambulabant.

1010
(
Gn 3,15) Quod habent multi codices: Et inimicitiam ponam inter te et mulierem; graeci habent: in medio tui et in medio mulieris, quod locutionis est; nam tantumdem valet quantum cum dicitur: inter te et mulierem. Hoc et in eo quod sequitur: in medio seminis tui, et in medio seminis eius.

1011
(
Gn 3,17) Quod habent multi latini codices: Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno de quo praeceperam tibi, de eo solo non edere; graeci habent: edisti de ligno de quo praeceperam tibi, eo solo non edere ex eo; alii autem interpretes graeci habent: manducasti, vel: edisti; ut ita sit sensus secundum ipsos: Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo non edere, ex eo edisti.

1012
(
Gn 4,2) Et apposuit parere fratrem eius Abel; locutio est frequens in Scripturis: apposuit dicere.

1013
(
Gn 4,8) Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel, et occidit eum, locutio est; nam etsi non haberet: Et factum est, posset integer sensus esse: et cum essent in campo.

1014
(
Gn 6,6) Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus: Et paenituit, et dixit Deus:"Deleam hominem, quem feci a facie terrae"; in graeco invenitur:, quod magis: recogitavit, quam: paenituit significare perhibetur; quod verbum etiam nonnulli latini codices habent.

1015
(
Gn 6,14) Quod habent latini codices plurimi: Nidos facies in arcam; cum latina locutio sit non: in arcam, sed:"in arca"; graeci nec:"in arcam"nec"in arca"habent, sed: Nidos facies arcam; quod intellegitur: ut ipsa arca nidi essent.

1016
(
Gn 6,16) Quod habent plerique codices: Facies ostium arcae a latere; nonnulli habent: ex transverso; sic enim voluerunt interpretari quod graece dicitur:

1017
(
Gn 7,4) Quod scriptum est: Adhuc enim septem dies, ego inducam diluvium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco invenitur: ego inducam pluviamsuper terram; graeca locutio genitivum casum habet, non accusativum, ut si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur:"Adhuc enim septem dierum inducam pluviam super terram".

1018
(
Gn 7,5) Quod scriptum est: Et fecit Noe omnia quaecumque praecepit illi Dominus Deus, sic fecit, locutio est similis ei quod in conditione creaturae posteaquam dicitur: Et sic est factum, additur: Et fecit Deus.

1019
(
Gn 7,4) Quod scriptum est: Delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est: ánástasis enim graece scriptum est, quod nomen etiam resurrectionis assidue ponitur in scripturis graecis, cum posset exanástasis dici, ut suscitatio sit anástaisi, resurrectio exanástasis. Quo verbo et Apostolus usus est: Si quo modo occurram in resurrectione mortuorum ; ibi enim Graeci non: anástasis, sed: exanástasis habent.

1020
(
Gn 7,14) Quod scriptum est: Et omnes bestiae secundum genus, et omnia pecora secundum genus, et omne repens quod movetur super terram secundum genus, et omne volatile secundum genus intrarunt ad Noe in arcam, bina ab omni carne, in quo est spiritus vitae; non refertur: in quo, nisi: genus subaudias, id est, in quo genere; nam si: carne subaudiremus, in qua fuerat, dicendum; quod solus interpres Symmachus dixit.

1021
(
Gn 7,23) Quod iterum dictum est: Et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse pro eo, ac si diceret:"conditionem vel creaturam carnis".

1022
(
Gn 7,23) Cum dixisset: Et deleta est omnis suscitatio quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et volatilium caeli, deinde addidit: Et deleta sunt de terra; locutionem illam esse repetitionis, qua familiariter utatur Scriptura, notandum est.

1023
(
Gn 8,6-7) Quod scriptum est: Dimisit corvum videre si cessavit aqua, et exiens reversus non est, donec siccavit aqua a terra, locutio est usitata in Scripturis, quae iam nunc incipiat adverti; non enim postea reversus est, quia dictum est non reversum donec siccavit aqua.

1024
(
Gn 8,9-11) Quod scriptum est: Et extendit manum suam, accepit eam, et induxit eam ad semetipsum in arcam, locutio est, quam propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est, in qua multa invenimus hebraeis verbis consonantia; nam utique sufficeret: Et extendit manum, etsi non adderet: suam. Tale est etiam quod paulo post dicit: Habebat olivae folia, surculum in ore suo.

1025
(
Gn 8,12) Et non apposuit reverti ad eum amplius, locutio est familiarissima in Scripturis.

1026
(
Gn 8,21) Quod scriptum est: Et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: Et non apposuit reverti ad eum.

1027
(
Gn 8,21) Et non adiciam percutere omnem carnem vivam, ipsa locutio est.

1028
(
Gn 9,5) Etenim sanguinem vestrum animarum vestrarum; cum sufficeret aut: sanguinem vestrum, aut: sanguinem animarum vestrarum.

1029
(
Gn 9,12) Hoc signum testamenti quod ego ponam inter medium meum et vestrum; quod est:"inter me et vos".

1030
(
Gn 10,9) Hic erat gigans venator contra Dominum Deum, incertum est utrum possit accipi"coram Domino Deo"; quia sic solet intellegi quod graece dicitur:

1031
(
Gn 10,14) Unde exiit inde Philisthiim, cum sufficeret: Unde exiit Philisthiim.

1032
(
Gn 11,1) Et erat omnis terra labium unum; quod usitate nos dicimus:"lingua una".

1033
(
Gn 11,1) Et erat omnis terra labium unum; notandum, omnem terram appellatam omnes homines, qui tunc erant, quamvis nondum in omni terra.

1034
(
Gn 11,3) Et facti sunt illis lateres pro lapide; graecus habet: Et facti sunt illis lateres in lapidem; quod si latine diceretur, locutio minus intellegeretur.

1035
(
Gn 11,4) Venite, aedificemus nobis civitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum; secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum, proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.

1036
(
Gn 11,10) Quod quidam latini codices habent: Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxad, graeci habent: Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxad, ubi ellipsis est, quia deest erat. Sed quod non habent: filius Noe, sed filius tantum, nova locutio est.

1037
(
Gn 11,30) Et erat Sara sterilis, et non generabat, cum posset sufficere: Et erat Sara sterilis.

1038
(
Gn 12,12) Erit ergo cum te viderint Aegyptii, dicent: Quia uxor illius haec, genere locutionis adiunctum est: Quia, nam sufficere potuit: uxor illius haec.

1039
(
Gn 12,14) Quod ait Scriptura: Factum est autem statim ut intravit Abraham in Aegyptum, sufficeret: Statim autem ut intravit Abraham in Aegyptum.

1040
(
Gn 12,18) Quid hoc fecisti mihi, quia non annuntiasti mihi quia uxor tua est? Cum sufficeret: non annuntiasti. Et ipsum annuntiasti, more Scripturarum dictum est; nam latini habent plerique: non dixisti.

1041
(
Gn 13,1) Ascendit autem Abraham de Aegypto, ipse et uxor eius et omnia eius, et Loth cum eo in desertum; subauditur:"ascenderunt"; nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo, quod habebat exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc intellegitur hic locutio, quae vocatur graece:

1042
(
Gn 13,7) Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abraham et pecorum Loth, unde latini codices paene omnes non transtulerunt istam locutionem, sed ita loquuntur ut consuetudo nostra habet, et nobis deinceps eam notare non placuit; ipsa est enim per omnia in graeca scriptura, ubi tale aliquid dicitur.

1043
(
Gn 13,8) Quoniam homines fratres nos sumus, Abraham dixit ad Loth; unde intellegitur morem esse Scripturae ita loqui, ut fratres appellentur unius cognationis, etiamsi gradu sanguinis differant, ut alter sit in superiore, alter in inferiore, sicut hoc loco; nam patruus eius erat Abraham.

1044
(
Gn 14,1) Factum est autem in regno Amarphal regis Sennaar; secundum nostrae locutionis consuetudinem sic incipere sufficeret: in regno autem Amarphal, ergo quod ait Scriptura: Factum est autem, more suo locuta est.

1045
(
Gn 14,5) Quarto decimo autem anno Chodollogomor et reges qui cum eo, subauditur:"erant"; unde a quibusdam latinis etiam additum est.

1046
(
Gn 14,6) Et Chorraeos qui in montibus Seir; subauditur:"erant".

1047
(
Gn 14,13) Adveniens autem eorum qui evaserunt quidam, nuntiavit Abraham transfluviali, ipse autem habitabat ad quercum Mambre, Amorrhis fratris Eschol, et fratris Aunan; qui erant coniurati Abraham; obscurum hyperbaton. Ordo est enim:"Adveniens eorum qui evaserunt quidam Amorrhis fratris Eschol et fratris Aunan, qui erant coniurati, nuntiavit Abraham transfluviali; ipse autem habitabat ad quercum". Hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin; cum enim dictum esset: quidam Amorrhis fratris Eschol et fratris Aunan, non dictum est: quid fratris, sed intellegitur:"filius"; sicut cum dicitur: Iacobus Alphaei, quamvis non dicatur: filius, nihil aliud intellegitur, et multae sunt tales locutiones Scripturarum ubi"filius"tacetur et intellegitur.

1048
(
Gn 14,22) Quod habent quidam latini codices: Et dixit Abraham ad regem Sodomorum:"Extendo manum interpretem, quod graecus habet:, quod latine"filum"intellegitur, et ista Scripturarum locutio est.

1049
(
Gn 14,22-23) Extendo manum meam ad Deum altissimum, qui creavit caelum et terram, si accipiam de omnibus tuis; si enim pro eo dixit: Extendo manum meam ad Deum altissimum, ac si diceret:"iuro", non est in latino usitata locutio, nisi ita dicatur:"Extendo manum meam ad Deum altissimum, me non accipere de omnibus tuis".

1050
(
Gn 15,13) Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra; locutio quidem Scripturarum est usitatissima, sed graeci habent: Sciens scies, quod pene tantumdem est.

1051
(
Gn 16,3) Et dedit eam Abraham viro suo ipsi uxorem, plus habet: ipsi.

1052
(
Gn 16,5) Cum autem vidit se conceptum habere, spreta sum coram illa. Graeci habent hoc loco participium, quod latina lingua non habet, hoc est:, sed tamquam si diceretur:"Videns autem se conceptum habere, spreta sum coram illa"; quasi solecismus sonat; sic etiam per illud participium quod dictum est:, pro quo nos dicimus:"Videns".

1053
(
Gn 17,6) Quod latini habent: Augeam te nimis valde, graeci habent: valde, valde.

1054
(
Gn 17,8) Et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, videndum utrum locutio sit quod dicit: aeternam, graeci habent: ; et quod ait: et semini tuo post te, ibi enim voluit intellegi quod dixerat: tibi.

1055
(
Gn 17,9) Tu autem testamentum meum conservabis, et semen tuum post te in progenies suas; conservabis, pro"conserva"; promissivum pro imperativo modo posuit.

1056
(
Gn 17,12) Et puer octo dierum circumcidetur vestrum, omne masculinum; pro"omnis masculus", quasi posset circumcidi nisi masculus.

1057
(
Gn 17,17) Et procidit Abraham in faciem, et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur, et si Sara annorum nonaginta pariet! Admirantis esse istam locutionem, non dubitantis, dubitandum non est.

1058
(
Gn 17,24) Abraham autem erat annorum nonaginta novem cum circumcisus est carnem praeputii sui; non dixit:"Carne", aut:"In carne".

1059
(
Gn 18,7) Et in boves accucurrit Abraham; non dixit:"Ad boves".

1060
(
Gn 18,11) Abraham autem et Sara seniores progressi in diebus, quod graeci habent: progressi dierum.

1061
(
Gn 18,20) Dixit autem Dominus:"Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et delicta eorum magna valde". Clamorem Scriptura solet ponere pro tanta impudentia et libertate iniquitatis, ut nec verecundia, nec timore abscondatur.

1062
(
Gn 18,28) Et dixit:"Quia non perdam si invenero ibi quadraginta quinque", superfluum videtur: quia, et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur.

1063
(
Gn 18,30) Numquid, Domine, si loquar, subauditur:"irasceris", aut aliquid huiusmodi.

1064
(
Gn 19,29) Cum everteret Dominus civitates, in quibus habitabat in eis.

1065
(
Gn 20,13) In omni loco ubi intraverimus ibi.

1066
(
Gn 21,19) Et aperuit Deus oculos eius, et vidit puteum aquae vivae, locutio est, non enim clausis oculis erat. Unde iam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est: Et aperti sunt oculi eorum.

1067
(
Gn 21,23) Et terra in qua inhabitasti in ea.

1068
(
Gn 21,27) Et disposuerunt ambo testamentum, vel testati sunt ambo; amat Scriptura testamenti nomine"pactum"appellare.

1069
(
Gn 22,2) Accipe filium tuum dilectum, illa locutione dictum est: Accipe, qua etiam ad Agar de filio eius.

1070
(
Gn 22,4) Et respiciens Abraham oculis, cum sufficeret: respiciens.

1071
(
Gn 22,16) Per me ipsum iuravi, nisi benedicens benedicam te; ac si diceret:"Per me ipsum iuravi quod benedicens benedicam te"; aut nullo verbo addito simpliciter:"Per me ipsum iuravi, benedicens benedicam te".

1072
(
Gn 22,17) Et multiplicans multiplicabo semen tuum, cum sufficere posset: multiplicabo.

1073
(
Gn 22,20) Et nuntiatum est Abrahae, dicentes, cum consuetudo loquendi habeat:"Nuntiaverunt Abrahae dicentes", aut:"Nuntiatum est a dicentibus".

1074
(
Gn 23,3-4) Et surrexit Abraham a mortuo suo, non dixit:"A mortua sua". Et iterum de eadem: Et sepeliam, inquit, mortuum meum, quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino genere dictum graeca scriptura demonstrat.

1075
(
Gn 24,3) Et adiurabo te per Dominum Deum caeli et Deum terrae; graeci non habent: per, sed: adiuro te Dominum Deum caeli.

1076
(
Gn 24,3) Cum quibus ego habito in eis.

1077
(
Gn 24,5) Ne quando noluerit mulier ire mecum: mulierem feminam appellare proprium est illius linguae.

1078
(
Gn 24,5) In terram de qua existi inde.

1079
(
Gn 24,6) Attende tibi, ne revoces filium meum illuc: his verbis solet comminatio declarari.

1080
(
Gn 24,9 Gn 8) Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae, et iuravit ei de verbo hoc. Ergo locutio est qua dixerat Abraham: adiuro te, ac si dixisset:"Iura mihi"; non autem solemus sic loqui, sed observandum est utrum sint in Scripturis aliae similes locutiones; nam et quod dixit Abraham: Si noluerit mulier venire tecum, purus eris a iuramento hoc; manifestavit ita se dixisse: adiuro te, tamquam diceret:"Iura mihi".

1081
(
Gn 24,16) Quod scriptum est de Rebecca: Virgo autem erat speciosa facie valde; virgo erat, vir non cognoverat eam, ista repetitio commendationem virginitatis insinuat. Sed cur additum sit: vir non cognoverat eam, nisi locutionis sit, mirum si possit ita accipi, ut virgo nomen sit aetatis, non integritatis. Graeci autem non habent: cognoverat, sed: cognovit; quod videtur inconsequens.

1082
(
Gn 24,26) Adoravit Domino: quod nobis usitatum est dicere:"Adoravit Dominum".

1083
(
Gn 24,27) Quoniam non dereliquit iustitiam et veritatem a Domino meo: id est iustitiam et veritatem quae est a Domino meo, ac si diceret: quam fecit Dominus meus.

1084
(
Gn 24,28) Et currens puella nuntiavit in domum matris suae: quasi non ipsa esset et patris domus.

1085
(
Gn 24,32) Et aquam lavare pedibus ipsius, et pedibus virorum qui cum eo erant.

1086
(
Gn 24,40) Dominus cui placui ante ipsum, ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret: cui placui; an poterat ei placere nisi ante ipsum?

1087
(
Gn 24,42) Si tu prosperas viam meam, quam ego nunc ingredior in eam.

1088
(
Gn 24,43-44) Cum verba sua narraret servus Abrahae, quae dixit accessurus ad fontem, ita narravit: Et erit virgo cui ego dixero:"Da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua", et dicet mihi:"Et tu bibe, et camelis tuis hauriam"; haec mulier est quam paravit Dominus famulo suo Isaac. Quibus verbis satis evidenter expressum est, etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae virgines essent.

1089
(
Gn 24,48) Et benedixi Dominum Deum domini mei Abraham; honorificentiae locutio est, et familiarissima Scripturis, sicut Deus Heliae.

1090
(
Gn 24,49) Renuntiate mihi ut redeam in dextram aut sinistram. Per dextram prosperitatem, per sinistram adversitatem significavit; id est dextram, si concesserint; sinistram, si non concesserint; nam utique ea via rediturus fuerat qua venerat; quam locutionem Scripturarum etiam cetera earum loca indicabunt; quia dextra nominatur in omnibus bonis, sinistra in malis, sive felicitas et infelicitas, sive iustitia et iniustitia, et aliquando dextra in aeternis, sinistra in temporalibus.

1091
(
Gn 25,13) Haec sunt nomina filiorum Ismael secundum nomina generationum eorum; tamquam dixisset:"Secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt".

1092
(
Gn 25,20) Accepit Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem; cum posset dici tantummodo: uxorem; aut: sibi uxorem.

1093
(
Gn 25,24) Et ei erant gemini in utero eius; cum posset non addi, quod dictum est: eius.

1094
(
Gn 25,27) Creverunt autem iuvenes. Est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est: Et scuta latentia condunt ; id est: condendo latentia faciunt. Sic et hic: Creverunt iuvenes, cum infantes essent, intellegitur, crescendo facti sunt iuvenes.

1095
(
Gn 25,31) Iacob ad Esau: Vende mihi hodie primogenita tua mihi; sic enim habent codices graeci.

1096
(
Gn 26,28) Videntes vidimus, quia est Dominus tecum.

1097
(
Gn 26,28) Et disponemus tecum testamentum: amant Scripturae pro pacto ponere testamentum, id est: diatheken. Quod latini habent: Et disponemus tecum testamentum ne facias nobiscum malum; tamquam diceretur:"Ut paciscaris non facere nobiscum malum".

1098
(
Gn 27,1) Et vocavit filium suum seniorem Esau, et dixit; hoc loco senioris nomen non significat aetatem gravem, sed ex comparatione maiorem.

1099
(
Gn 27,3) Nunc ergo sume vas tuum pharetramque et arcum; non dixit:"vasa", sed: vas; quod autem intellegi voluit, non apparet, nisi forte locutio est, ut vas pharetram voluerit intellegi, et exponendo quid dixerat: vas, adiunxerit: pharetramque et arcum, tamquam dixerit:"Sume vas tuum et pharetram"; veluti si diceret:"Sume vas tuum", id est pharetram; deinde aliud,"et arcum", quod non ad illud vas pertineret quod est pharetra. Aut certe pharetram et arcum vas voluit appellare, singularem ponens numerum pro plurali; tamquam si diceret:"Accipe vestem tuam", quo nomine intellegeremus plures vestes, sicuti intellegimus militem pro militibus, et multa sunt talia.

1100
(
Gn 27,3) Exi in campum, et venare mihi venationem.

1101
(
Gn 27,9) Et vade ad oves, et sume mihi duos haedos teneros et bonos; nomine ovium utriusque pecoris genus significavit, quod in eisdem pascuis simul erant.

1102
(
Gn 28,4) Et det tibi benedictionem patris tui Abraham; Isaac dicit filio suo de avo eius patre suo.

1103
(
Gn 28,5) Et exiit in Mesopotamiam Syriae; quasi Mesopotamia dicatur nisi Syriae, quamvis hoc Septuaginta non habere perhibeantur: Syriae, sed cum asterisco scriptum est.

1104
(
Gn 28,15) Deus ad Iacob: Non derelinquam te, donec faciam omnia quae tecum locutus sum; quasi dimissurus eum, cum fecerit; non utique, sed locutio est.

1105
(
Gn 28,16) Surrexit Iacob de somno suo, et dixit:"Quia est Dominus in loco hoc, ego autem ignorabam"; plenus sensus est, etsi non habeat: quia.

1106
(
Gn 28,16) Est Dominus in loco hoc; ac si diceret: est hic demonstratio Domini; non enim Dominus in loco est.

1107
(
Gn 29,5) Iacob interrogans quod ait: Nostis Laban filium Nachor? Cum esset filius Bathuel; intellegendum est nobiliorem fuisse Nachor, et merito dignitatis eius factum esse ut de ipso interrogaret. Filium autem dici et avi et proavi et ultra maioris alicuius eum qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. Hinc est quod et Isaac patrem filii sui appellavit Abraham, sicut paulo ante commemoravi.

1108
(
Gn 29,7) Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora.

1109
(
Gn 30,4) Et dedit illi Ballan ancillam suam ipsi uxorem; plenum esset, etsi ipsi non adderetur.

1110
(
Gn 30,27) Si inveni gratiam ante te, auguratus essem; benedixit enim me Deus in introitu tuo; non videtur consequens, quia hic dicendum fuit:"Si invenissem gratiam ante te, auguratus essem"; nunc autem: Si inveni, ordo est:"Si inveni gratiam ante te, permitte me augurari"; ita enim dixit: auguratus essem, tamquam diceret:"O si auguratus essem!". Id est ad bonum augurium te in domo mea haberem.

1111
(
Gn 30,33) Et exaudiet me iustitia mea in die crastino; id est: exaudiri me faciet.

1112
(
Gn 31,2) Et vidit Iacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudustertiana die; familiarissima in Scripturis locutio, hesterna et nudustertiana die, pro tempore praeterito posuit.

1113
(
Gn 31,10) Et vidi oculis meis in somno; cum clausi sint in somno oculi corporis.

1114
(
Gn 31,13) Ego sum Deus, qui apparui tibi in loco Dei, locutio est. An Deus in loco Dei sic accipiendum est, quomodo: Pluit Dominus a Domino, Filius a Patre?

1115
(
Gn 31,31) Respondens autem Iacob dixit ad Laban:"Dixi enim, ne forte auferas filias tuas a me, et omnia mea".

1116
(
Gn 31,33) Intravit autem Laban et inscrutatus est in domo Liae; advertendum est quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere comprehensi sint a Laban; nisi forte consuetudo Scripturarum dicit domum pro cubiculo vel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit.

1117
(
Gn 31,37) Iacob dicit ad Laban: Quia scrutatus es omnia vasa domus meae; nunc unam domum dicit, cuius membra erant domus uxorum eius et concubinarum; ut intellegatur domos appellatas, cum essent cubicula aut tentoria, quos etiam"papiliones"vocant.

1118
(
Gn 31,42) Nisi Deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi; patrem suum appellat avum suum, sicut ei dixerat Isaac pater eius.

1119
(
Gn 32,4-5) Misit autem Iacob nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir in regionem Edom, et mandavit illis dicens:"Sic dicetis domino meo Esau: Sic dicit puer tuus Iacob, cum Laban habitavi et demoratus sum usque modo, et facti sunt mihi boves et asini et oves et pueri et puellae, et misi nuntiare domino meo Esau"; non dixit:"Misi nuntiare tibi".

1120
(
Gn 32,18) Si interrogaverit te Esau dicens:"Cuius es? Et quo vadis? Et cuius haec quae antecedunt te?". Et dices:"Pueri tui Iacob"; plenum esset et integrum, etiam si et non haberet.

1121
(
Gn 32,19) Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post nos; dicendum autem fuerat usitata locutione: munera misi domino meo tibi, aut: munera misit domino suo tibi.

1122
(
Gn 32,23) Surrexit autem eadem nocte, et accepit uxores duas et duas ancillas; hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores Scriptura dixerat.

1123
(
Gn 32,23) Et accepit duas uxores et duas ancillas; notandum est quemadmodum dicatur consuetudine Scripturarum: accepit; non enim tunc eas duxit, aut tunc a socero accepit.

1124
(
Gn 33,13) Quod habent latini codices: Et oves et boves fetantur; graeci habent: fetantur super me; quod ea significatione dictum est, ut intellegatur:"super sollicitudinem vel curam meam"; quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum esse aliquid, cuius maximam curam gerimus.

1125
(
Gn 34,7) Et filii Iacob venerunt de campo, et cum audissent, compuncti sunt viri, et triste erat illis valde, quod turpe fecerat in Israel, quod dormisset cum filia Iacob, et non sic erit; difficile talis locutio reperitur in Scripturis, non inducta persona loquentium scriptorem verba eorum interposuisse; non enim ait:"et dixerunt", sed hoc tacito verba dixit eorum. Nam qui alii dicere potuerunt: et non sic erit, nisi qui graviter indignati vindictam moliebantur?

1126
(
Gn 34,8) Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Iacob et filios eius: filiam dicit vestram; non dicit:"filiam tuam, sororem istorum".

1127
(
Gn 34,15) In hoc similes erimus vobis, et habitabimus in vobis; id est: inter vos.

1128
(
Gn 34,19) Appositus enim erat filiae Iacob; id est: amabat eam.

1129
(
Gn 34,26) Et filium eius Sychem interfecerunt in ore gladii; ac si diceret:"gladio".

1130
(
Gn 34,28-29) Quae abstulerunt filii Iacob de civitate Sichimorum Salem, cum eam expugnavissent, sic enumerantur: Oves eorum, et boves eorum, et asinos eorum, quaecumque erant in civitate, et quaecumque erant in campo tulerunt; et omnia corpora eorum et omnem supellectilem eorum et uxores eorum captivaverunt, et diripuerunt quaecumque erant in civitate, et quaecumque erant in domibus. Inter haec omnia non satis intellegitur quid dixit: et corpora eorum; neque enim suspicandum est, quod corpora abstulerunt peremptorum; sed rerum intellegenda sunt, quae corporaliter possidentur; ut eorum sit executio quod sequitur: et supellectilem, et cetera, sicut in iure dicitur"traditio corporum"; quamquam Graeci"servos"appellant usitatissima locutione, sed quia non, sed: hic dictum est, non est temere confirmandum, servos significatos; fieri tamen potest, ut hoc magis sit.

1131
(
Gn 36,40) Cum gentem Edom, id est Idumaeorum, commemoraret Scriptura, et qui in ea regnassent, postea dicit: Haec nomina principum Esau, secundum loca eorum in regionibus eorum, et in gentibus eorum; gentes appellans unius gentis, propter familiarum multiplicatas generationes, cum etiam ipse Edom vocaretur; unde et gens, quam propagavit, cognominata est, cuius utique pater fuit.

1132
(
Gn 37,21) Cum audisset autem Ruben, liberavit eum de manibus eorum, et dixit:"Non feriamus eum in anima". Non ergo liberavit eum, et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberavit. Prius ergo dixit: liberavit eum, et deinde brevi recapitulatione quomodo eum liberaverit, insinuerat.

1133
(
Gn 37,21) Non feriamus eum in animam; hoc loco nomine"animae"vitam corporis animati significat, per efficientem id quod efficitur. Secundum hoc videri potest etiam ad diabolum dictum esse de Iob: Animam eius ne tangas ; id est: ne occidas eum. Nam secundum illam significationem qua natura animae commemoratur, illud a Domino dicitur: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.

1134
(
Gn 37,27) Quod Iudas dicit: Manus autem nostrae non sint super eum, hoc est quod dici a nobis solet:"Manus ei non inferamus".

1135
(
Gn 37,27) Quoniam frater noster et caro nostra est; non aliud, sed bis hoc idem dictum est, tamquam exponendo quid sit frater noster, id est caro nostra, quod ex eadem carne fuerant procreati.

1136
(
Gn 37,31) Occiderunt haedum caprarum; sic solet loqui Scriptura, quemadmodum in Psalmo: Sicut agni ovium, quasi possit esse aut haedus nisi caprarum, aut agni nisi ovium.

1137
(
Gn 38,13) Et nuntiatum est nurui eius Thamar dicentes; dicendum autem fuit:"Nuntiaverunt dicentes".

1138
(
Gn 38,14) Et depositis vestimentis viduitatis suae a se; quid minus esset, si non adderetur: a se?

1139
(
Gn 38,26) Et non apposuit amplius scire eam; pro eo quod est misceri ei.

1140
(
Gn 39,4) Et invenit Ioseph gratiam in conspectu domini sui; haec locutio nulli est ignota in Scripturis.

1141
(
Gn 39,6) Et nesciebat quae circa eum erant nihil; Graecis usitata est vulgo locutio, apud nos recta non est, sed:"nesciebat aliquid", dicimus.

1142
(
Gn 39,6) Praeter panem quem ipse edebat; per panem utique omnia intellegi voluit ad victum eius pertinentia; unde pro quotidiano victu, panis solus positus intellegitur in Oratione Dominica.

1143
(
Gn 39,7) Et misit uxor domini eius oculos suos in Ioseph; solet et apud nos vulgo esse usitata locutio, pro eo quod est:"Amavit eum".

1144
(
Gn 39,7) Et ait:"Dormi mecum"; et ista usitata est locutio, pro eo quod est:"Concumbe mecum".

1145
(
Gn 39,22) Et dedit carceris custos carcerem per manum Ioseph; pro eo quod est:"in manus Ioseph"; per quod significat:"in potestatem".

1146
(
Gn 40,8) Et dixerunt:"Somnium vidimus, et non est qui interpretetur illud"; cum somnium suum unusquisque vidisset, non dixerunt:"Somnia vidimus", sed: Somnium vidimus.

1147
(
Gn 40,12) Tres fundi, tres dies sunt; non dixit:"tres dies significant". Et multum haec locutio notanda est, ubi aliqua significantia, earum rerum quas significant, nomine appellantur; inde est quod ait Apostolus: Petra autem erat Christus ; non ait:"Petra significabat Christum".

1148
(
Gn 40,13) Et dabis calicem Pharaoni in manu eius; cum plenum esset, etiamsi non adderetur: in manu eius.

1149
(
Gn 40,19) Et auferet Pharao caput tuum abs te; plenum esset, etiam si non haberet: abs te.

1150
(
Gn 40,19) Et manducabunt aves caeli carnes tuas abs te; similis superiori locutioni.

1151
(
Gn 41,1) Et factum est post biennium dierum; quid minus esset si non haberet: dierum?

1152
(
Gn 41,7) Surrexit autem Pharao, et erat somnium; amant Scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit evigilatum, tamquam reddita homini veritate vigilantium, tunc illud appareat somnium, quod cum videretur, quasi veritas fuit.

1153
(
Gn 41,9-10) Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis, et posuit nos in carcere; illi loquebatur tamquam de altero.

1154
(
Gn 41,11) Et vidimus somnium ambo nocte una, ego et ille; quasi non sufficeret, quod ambo dixerat. Deinde et hic: vidimus somnium dicit, non:"vidimus somnia"; tamquam unum ambo vidissent.

1155
(
Gn 41,13) Factum est autem sicut comparavit nobis, ita et contigit. Factum est autem; sic solet Scriptura ponere; nam plenum esset: sicut autem comparavit nobis, ita et contigit.

1156
(
Gn 41,19) Quales numquam vidi tales in tota terra Aegypti turpiores; dici autem posset more nostro,"quibus numquam vidi turpiores", aut"quales numquam vidi", aut"numquam vidi tales".

1157
(
Gn 41,21) Exsurgens autem dormivi; exsurgens ait, pro:"expergiscens".

1158
(
Gn 41,25) Quanta Deus facit, ostendit Pharaoni; cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit.

1159
(
Gn 41,30) Et consumet fames terram; pro:"hominibus qui sunt in terra".

1160
(
Gn 41,33-34) Nunc ergo vide hominem prudentem et intellegentem, et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram; quasi alius sit cui dixit: Provide hominem prudentem, et alius de quo dicit: constituat Pharao.

1161
(
Gn 41,35) Et congregetur triticum sub manu Pharaonis, id est:"sub potestate".

1162
(
Gn 41,40) Tamen thronum praecedam tui ego; sic se habent verba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. Sed: praecedam tui, usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur:"praecedam te"; illud vero:"praecedam te thronum", nec apud Graecos usitata perhibetur sed:"praecedam te throno", id est honore sedis; quod intellegitur:"praecedam te regno", hoc enim illi et postea dicit.

1163
(
Gn 41,44) Ego Pharao; sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti; tamquam diceret:"Ego sum rex, tu autem princeps vel praepositus Aegypti". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis.

1164
(
Gn 42,1-2) Videns autem Iacob, quia est venditio in Aegypto, dixit filiis suis:"Quare segnes estis? Ecce audivi quod est venditio in Aegypto"; notandum quia id quod audisse se dicit, vidisse eum Scriptura dixerat.

1165
(
Gn 42,2) Emite nobis pusillas escas, ut vivamus, et non moriamur; unum horum sufficeret, aut: ut vivamus, aut: ut non moriamur.

1166
(
Gn 42,11) Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores; quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tui exploratores, cum possent dicere:"non sumus"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.

1167
(
Gn 42,13) Duodecim sumus pueri tui fratres in terra Chanaan; cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Ioseph non esse existimantes, id est, perisse. Hac locutione dictum est etiam illud: Hi filii Iacob qui facti sunt ei in Mesopotamia ; cum ibi non fuerit natus Beniamin. Quod autem dixerunt: sumus in terra Chanaan, cum eo tempore, quo loquebantur, in Aegypto essent, sumus, dictum est, pro"habitamus"; inde enim venerant illico redituri, ibi commorantes.

1168
(
Gn 42,14) Hoc est quod dixi vobis, dicens, quod exploratores estis; quid deesset, etiam si non adderet: dicens?

1169
(
Gn 42,19) Ipsi vero ite et ducite emptionem tritici vestri: ducite, pro eo quod est:"ferte"; quia enim ducuntur iumenta, in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est.

1170
(
Gn 42,22) Nonne locutus sum vobis, dicens:"Ne noceatis puero, et non exaudistis me?"Notandum exauditionem non eam solam dici quam exaudit Deus.

1171
(
Gn 42,23) Ipsi autem ignorabant quia audit Ioseph. Audit, pro"intellegit"; nam voces audit utique aure etiam qui non intellegit linguam. Repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto, et quid dixerint ad Ioseph.

1172
(
Gn 42,32) Duodecim sumus fratres, filii patris nostri; unus non est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. Multa in his paucis verbis genera locutionum sunt, et illud quod paulo ante memoravi: duodecim sumus, cum ipsi dicant: unus non est; et: filii sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui. Pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan, nec dixerunt:"est", aut aliquid huiusmodi. Deinde notandum est, quod maxime necessarium videtur propter Evangelistarum narrationes, quomodo cum ea, quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo repetuntur, cum tamen in diversitate verborum nihil sententiae depereat veritatis. Nam quod dixerunt dictum sibi esse a Ioseph: et in terra mercamini, non invenitur ab illo dictum. Sine mendacio autem dixerunt, quod ex verbis quae dixerat, in eius voluntate cognoverunt; neque enim verba sunt necessaria nisi ad expromendam, et in audientium notitiam perferendam, quantum possumus, voluntatem.

1173
(
Gn 42,35) Et erat uniuscuiusque alligatura argenti in sacco eorum; non dixit:"in sacco eius", aut:"in saccis eorum", sed quasi unus saccus omnium esset.

1174
(
Gn 42,36) Super me facta sunt omnia haec; id est: me miseria onerant.

1175
(
Gn 43,3) Ait autem illi Iudas, dicens; potuit plenum esse, etsi non haberet: dicens.

1176
(
Gn 43,7) Interrogans interrogavit nos homo; assidua est talis locutio in Scripturis: interrogans interrogavit nos homo; aut:"interrogando, interrogavit", et si quae similia.

1177
(
Gn 43,16) Mecum enim manducabunt homines panes meridie; numquid panes tantum? Sed ab eo quod excellit et cetera est complexa locutio. Mecum enim manducabunt homines panes meridie; quod dicit: meridie, prandium significat, quod fit in medio die, hoc est enim meridies.

1178
(
Gn 43,18) Ut accipiat nos in servos et asinos nostros; non utique subauditur:"servos"; nam quod latini codices servos habent, in graecis legitur, quod nullo modo asini possunt esse. Ergo asinos nostros tantummodo accipiat subauditur.

1179
(
Gn 43,21) Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum uniuscuiusque in sacco suo; non addidit:"inventum est", aut:"apparuit", aut:"erat", aut aliquid huiusmodi.

1180
(
Gn 43,23) Propitius vobis, nolite timere; in his verbis quibus dictum est: Propitius vobis, duo verba sunt quae subaudiuntur, et:"sit", et:"Deus". Plenum est enim:"Propitius sit vobis Deus", quod omnino in graeco usitatissimum est.

1181
(
Gn 43,28) Salvus est puer tuus pater noster, adhuc vivit; hic expressius ostenditur pueri nomine servum solere significari; non enim in illo sene posset hoc esse nomen aetatis.

1182
(
Gn 43,32) Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis panes; abominatio est enim Aegyptiis. Illa locutio frequentatur, ut in panibus omnes escae intellegantur.

1183
(
Gn 43,34) Magnificata facta est autem pars Beniamin prae partibus omnium quinquipliciter ad illorum; iam quia dictum erat: prae partibus omnium, potuit non dici: ad illorum.

1184
(
Gn 44,6-7) Inveniens autem eos, dixit secundum verba haec; potuit dicere:"dixit eis verba haec". An forte non locutionis genus est, sed interest etiam sententiae? Aliud enim est ipsa verba dicere, aliud secundum ipsa, ut quaecumque alia dicta fuerint, eadem sententia teneatur quae illis verbis comprehensa est; hoc est,"secundum ipsa", etiamsi non ipsa. Sed quia sequitur illis respondentibus: Utquid loquitur dominus secundum verba haec? Qui utique dicere debuerunt usitato more:"Utquid loquitur dominus verba haec?"constat esse locutionis genus.

1185
(
Gn 44,7) Absit a pueris tuis facere secundum verbum hoc; potuerunt dicere:"Absit a nobis"; sed illa honorificentia est usitata in Scripturis sic dicere, tamquam de aliis: pueris autem pro"servis"dictum est.

1186
(
Gn 44,9) Et nos autem erimus servi domino nostro. Etiam hic graeci habent, hoc est"pueri", quod tam assidue Scriptura pro servis ponit, ut difficile inveniatur non isto nomine appellare servos.

1187
(
Gn 44,34) Quomodo autem ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum? Ut non videam mala quae invenient patrem meum! Magis consuetudo loquendi exigebat dici:"Ut videam mala quae invenient patrem meum"; hoc est:"Quomodo ascendam ut videam?". Novo itaque loquendi more id quod dixit,"quomodo"pro eo dixit, ac si dixisset:"Non". Sic enim usitatus ordo iste verborum est:"Non ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum, ut non videam mala quae invenient patrem meum".

1188
(
Gn 45,2-3) Quando flevit Ioseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait Scriptura: Audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. Deinde sequitur quod narrabat: Dixit autem Ioseph ad fratres suos; prius itaque Scriptura dixit quod postea factum est; hoc enim famae celeritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reversa est narratio ad id quod dicebatur brevi recapitulatione.

1189
(
Gn 45,16) Et divulgata est vox in domo Pharaonis, dicentes: Venerunt fratres Ioseph; dicentes, posuit pro"dicentium", vox enim dicentium divulgata est: Venerunt fratres Ioseph.

1190
(
Gn 46,2) At ille respondit:"Quid est: dicens?". Ordo est:"At ille respondit dicens: Quid est?".

1191
(
Gn 46,4) Deus ad Iacob dicit: Et ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem; sic habent graeci, quod latini habent: et ego deducam te in finem.

1192
(
Gn 46,28) Iudam autem misit ante se ad Ioseph, ut veniret sibi obviam iuxta Heroum civitatem; nescio utrum Heroum nomen facile in Scripturis reperiatur.

1193
(
Gn 46,31-32) In verbis Ioseph, quibus ait ad fratres suos: Ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me; viri autem sunt pastores (viri enim pecorum nutritores erant), et iumenta et oves et omnia sua adduxerunt, quod interpositum est: viri enim pecorum nutritores erant, ex persona sua scriptor interposuit, et redit ad verba Ioseph, adiungendo: et iumenta et omnia sua adduxerunt, ut ordo sit in verbis Ioseph: viri autem sunt pastores, et iumenta et oves et omnia sua adduxerunt.

1194
(
Gn 47,8) Dixit autem Pharao ad Iacob:"Quot anni dierum vitae tuae?", subauditur:"sunt".

1195
(
Gn 47,9) Pusilli et maligni fuerunt dies annorum vitae meae. Pusilli, pro:"paucis"positum est, neque enim vitae alicuius quam ceterorum dies possunt esse horarum spatio breviores. Hoc autem Iacob ex comparatione dixit vitae maiorum suorum; nam utique centum triginta annos, quos ille iam agebat, nemo nunc vivit.

1196
(
Gn 47,12) Triticum secundum corpus, id est: secundum numerum corporum; per corpus enim numerum corporum, per numerum corporum numerum hominum significat.

1197
(
Gn 47,13) Invaluerat autem fames valde, et defecit terra Aegypti; terram posuit pro hominibus qui erant in terra.

1198
(
Gn 47,15) Venerunt autem omnes Aegyptii ad Ioseph dicentes: Da nobis panes; per panes triticum significat, locutione per id quod efficitur, id quod efficit.

1199
(
Gn 47,20) Et facta est terra Pharaoni; non ait:"Pharaonis". Amat sic loqui Scriptura; sicut in Psalmo dictum est: Et custodivi legem tuam; haec facta est mihi, quoniam iustificationes tuas exquisivi; de lege Dei dixit: haec facta est mihi, id est:"in meam utilitatem".

1200
(
Gn 47,22) Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Ioseph; quasi dixisset:"Praeter terram sacerdotum tantum, omnem terram possedit Ioseph".

1201
(
Gn 47,26) Et posuit illis Ioseph in praeceptum usque in hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni; hinc intellegitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit: usque in hodiernum diem. Non enim illi, qui tunc fuit, praestare poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando ille iam non vivebat.

1202
(
Gn 47,28) Et fuerunt dies Iacob annorum vitae eius; dies annorum saepe dicit Scriptura, cum semel posset annos dicere.

1203
(
Gn 48,1) Quod scriptum est: Nuntiatum est Ioseph, quia pater tuus turbatur; aliqui codices habent vexatur,

aliqui aestuatur, et aliud alii, sicut interpretari Latini potuerunt, quod graece scriptum est:. Ideo autem turbatur, accomodatius dici videtur, quia hoc dici solet de iis qui afflictatione corporis morte propinquante iactantur. Et ex hoc etiam turba dicitur, est enim turba multitudo inordinata, non sicut populus, quod dicitur, nec sicut plebs, quod dicitur, sed sicut, quod turba dicitur.

1204
(
Gn 48,16) Iacob benedicens nepotes suos filios Ioseph ait inter cetera: Et invocabitur in his nomen meum, et nomen patrum meorum; unde notandum est, non solum exauditionem, sed etiam invocationem dici aliquando quae non Dei, sed hominum sit.

1205
(
Gn 48,18) Hic enim primitivus; minus habet"est", secundum codices graecos.

1206
(
Gn 49,24) In benedictione Ioseph ait inter cetera Iacob: Inde qui confortavit Israel; mirum si non subauditur:"est", ut plenum sit. Inde est qui confortavit Israel.

1207
(
Gn 50,2-3) Quod scriptum est: Dixit Ioseph servis suis sepultoribus, ut sepelirent patrem eius; non invenit lingua latina quemadmodum appellaret: ; non enim ipsi sepeliunt, id est terrae mandant corpora mortuorum, quod non est graece:, sed:. Illi ergo id agunt, quod exhibetur corporibus humandis, vel condiendo vel siccando vel involvendo et alligando, in quo opere maxime Aegyptiorum cura praecellit. Quod ergo dicit: Etiam sepelierunt;"curaverunt", intellegere debemus. Et quod dicit: quadraginta dies sepulturae, ipsius curationis accipiendi sunt. Sepultus enim ille non est, nisi ubi se mandaverat sepeliri.

1208
(
Gn 50,4) Loquimini in aures Pharaonis: lucutio est usitata in Scripturis.

1209
(
Gn 50,6) Et dixit Pharao ad Ioseph: Descende et sepeli patrem tuum; etiam si per potentes illos per quos Ioseph mandaverat, Pharao dixit quod perferrent ad Ioseph, non utique dixit nisi ipsi Ioseph. Unde illud est in Evangelio, quod unus Evangelistarum dicit, centurionem venisse ad Dominum et dixisse illi: Puer meus iacet in domo paralyticus ; alius autem totum diligentius narrans, amicos eum ad Dominum misisse commemorat, qui hoc ei dicerent, in quibus amicis utique ipse venit, cuius in eis voluntas praesens fuit; unde est: Qui vos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

1210
(
Gn 50,10) Planxerunt eum planctum magnum et validum: planxerunt planctum, non"planxerunt planctu"; locutio est in latina lingua non ignota, sicut dicitur:"servitutem servivit","militiam militavit", et similia.

1211
(
Gn 50,15) Et redditione reddet nobis omnia mala, quae ostendimus ei. Ex hac locutione ait et Apostolus: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit : ostendimus enim dictum est, vel ostendit, pro eo quod est:"fecimus", vel"fecit".

1212

LIBER


Augustini Loc. Heptateuch