Augustini Loc. Heptateuch 4127

LIBER QUINTUS

LOCUTIONES DE DEUTERONOMIO

5001
(
Dt 1,7) Usque ad flumen magnum, flumen Euphratem. Non dixit: Usque ad flumen magnum Euphratem.

5002
(
Dt 1,17) Et iudicium quod durum fuerit a vobis, afferetis illud ad me. Non dixit: Quod durum fuerit vobis, sed: a vobis, id est ita durum ut a vobis iudicari non possit.

5003
(
Dt 1,35) Si videbit aliquis virorum istorum terram optimam hanc, quam iuravi patribus eorum praeter Chaleb filius Iephone; hic videbit eam. Et in libro Numerorum istam locutionem notavimus, quia non dixit: praeter Chaleb filium Iephone, sed: filius.

5004
(
Dt 2,7) Dominus enim Deus vester benedixit te in omni opere manuum tuarum. Non ait: Benedixit vos in omni opere manuum vestrarum, cum praedixisset: vester, non: tuus.

5005
(
Dt 2,24) Nunc ergo surgite et promovete et pertransite vos vallem Arnon; ecce tradidi in manus tuas Seon regem Esebon. Non dixit:"in manus vestras", sed a plurali ad singularem transiit.

5006
(
Dt 4,7) Quoniam quae est gens magna cui est ei Deus appropians illis? Duo sunt hic notanda: vel quod ait: cui est ei, vel quod non ait:"appropians illi", sed: appropians illis.

5007
(
Dt 4,12) Et similitudinem non vidistis sed vocem, cum vox non possit videri; sed generaliter hoc verbum posuit, tamquam ad omnem corporis sensum videre pertineat.

5008
(
Dt 4,5 Dt 14) In quam vos ingredimini illo hereditare eam; plenum esset, etiamsi non additum esset illo.

5009
(
Dt 4,20) Et eduxit vos de fornace ferrea ex Aegypto; fornacem ferream duram tribulationem intellegi voluit. Secundum hoc et de Ioseph dictum est in Psalmis: Ferrum pertransit animam eius.

5010
(
Dt 4,22) Et non transeo Iordanem hunc, quasi et alius sit Iordanes. Ex hac locutione arbitror saepe dici etiam hunc mundum, quasi alius sit.

5011
(
Dt 4,25) Si autem genueris filios et filios filiorum tuorum; notanda locutio est, ubi et avos nepotes dicit gignere.

5012
(
Dt 4,29) Et quaeretis ibi Dominum Deum vestrum et invenietis eum, quando exquiretis eum ex toto corde tuo et ex tota anima tua in tribulatione tua; non dixit:"in toto corde vestro et in tota anima vestra in tribulatione vestra".

5013
(
Dt 4,32) Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te; non homines sed dies intellegendum est. Similiter et hoc notandum, quod etiam superius, cum dixerit: interrogate pluraliter, priores te intulit singulariter, non:"priores vobis".

5014
(
Dt 4,34) Si et tentavit Deus ingressus accipere sibi gentem de media gente; tentavit pro eo, quod est voluit, positum est. An quid aliud? Quod autem ait: de media gente, de mediis gentibus intellegendum est singulari posito pro plurali; sicut serpentem, ranam, et locustam pro serpentibus et ranis et locustis scriptum legimus.

5015
(
Dt 4,34) Secundum omnia, quae fecit Dominus Deus vester in Aegypto coram te vidente; nihil minus est, et si non addatur: vidente.

5016
(
Dt 5,5) Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo annuntiare vobis verba Domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: Ego sum Dominus Deus tuus, et cetera; dicens posuit pro:"cum diceret".

5017
(
Dt 5,14) Et advena, qui incolit in te; populo dictum accipiendum est, non quasi uni homini, quia in populo incolit advena.

5018
(
Dt 5,15) Propter hoc constituit tibi Dominus Deus tuus ut observes diem sabbati et sanctificare eum. Si:"et"non haberet, non videretur inusitata locutio:"Ut observes diem sabbati sanctificare eum"; aut certe si ita esset:"Ut observes diem sabbati et sanctifices eum"; aut ita:"Propter hoc constituit tibi Dominus Deus tuus observare diem sabbati et sanctificare eum". Nunc vero: ut observes diem sabbati et sanctificare eum inusitata et notanda locutio est.

5019
(
Dt 6,13) Attende tibi, ne dilatetur cor tuum et obliviscaris Domini Dei tui; notandum etiam in malo dici posse dilatationem cordis; exsultatio quippe in dilatatione intellegitur, cui contrariae sunt angustiae, id est tristitia. Utrumque autem potest et in bono et in malo accipi.

5020
(
Dt 6,20) Et erit cum interrogaverit te filius tuus cras dicens;"cras"posuit pro futuro quocumque tempore.

5021
(
Dt 7,1) Septem gentes magnas et multas; quomodo ergo multas, si septem? Sed multas dixit multitudinem habentes.

5022
(
Dt 7,2) Non dispones ad eos testamentum, cum de gentibus diceret:"testamentum"ergo pro pacto posuit.

5023
(
Dt 7,3-4) Et filiam eius non sumes filio tuo; discedere enim faciet filium tuum a me et serviet diis aliis et irascetur indignatione Dominus in vos; non ait:"irascar", sed tamquam de alio diceret.

5024
(
Dt 9,1) Civitates magnas et muratas usque in caelum; dictum.

5025
(
Dt 9,4) Ne dicas in corde tuo: Cum consumpserit Dominus Deus tuus gentes istas ante faciem tuam, dicens: Propter iustitias meas induxit me Dominus hereditare terram bonam istam. Ordo est: Ne dicas in corde tuo dicens.

5026
(
Dt 9,28) Ne quando dicant inhabitantes terram unde eduxisti nos inde; more Scripturae additum est: inde.

(Dt 11,3) Quae fecit virtutem Aegyptiorum. Hoc interpretes quidam latini minus intellegentes noluerunt dicere virtutem, sed virtuti, vel exercitui, quoniam id, quod ait Graecus, nonnulli exercitum intellexerunt; sed elegans locutio est: quae fecit virtutem eorum intellegendum est, quid eam fecit, quoniam ad nihil eam redegit. Sed quia pluraliter dictum est, ideo suboscurum est.

5028
(
Dt 11,6) Quos aperiens terra os suum deglutivit eos et domos eorum et tabernacula eorum. Duae locutiones hic notandae sunt, quod et additum est: eos, cum sufficere potuisset, quod et ait superius: quos, et: domos eorum cum dixisset, addidit: et tabernacula eorum, quasi alias in eremo haberent domos nisi tabernacula. Sed nimirum domos intellegi voluit homines ad eos pertinentes, sicut ipsi populo dicitur: Et nunc tu, domus Iacob. Nec ista locutio aliena est a latina lingua; nam et Romani dicti sunt domus Assaraci, quod ex Assaraco Troiano originem ducerent.

5029
(
Dt 11,7) Quoniam oculi vestri videbant omnia opera Domini magna, quae fecit in vobis hodie. Cum de his operibus diceret, quae per eremum facta sunt eo tempore, quo ibi circumducebantur per quadraginta annos, tamen hodie dixit, quod intellegi voluit hoc tempore, quotquot ibi annos idem tempus habere potuisset.

5030
(
Dt 11,9) Terram, quam iuravit Dominus patribus vestris dare eis et semini eorum post eos. Tamquam diceret: Id est semini eorum post eos. Non enim et ipsis dedit, sed ita ipsis dedit, cum semini eorum dedit.

5031
(
Dt 11,13) Si autem auditu audieritis omnia mandata eius, quae ego mando tibi hodie. Auditu videtur superfluum, sed locutio est Scripturae sanctae familiarissima.

5032
(
Dt 11,14) Et dabit pluviam terrae tuae in tempore suo matutinam et serotinam. Cum matutinum tempus dies dicatur, numquid hinc intellegi voluit tempus anni primum? dicunt: ; tamen etiam in latina lingua vulgo usitatum est, ut dicatur serotinum, sed quod tardius quam oporteat factum est. Hic vero tempus anni potius intellegi voluit.

5033
(
Dt 11,15-16) Et cum ederis et satiatus fueris, attende tibi ipsi, ne dilatetur cor tuum, et praevaricemini et serviatis diis aliis. Iam superius tales locutiones notavimus, sive quod a singulari ad pluralem transit sive quod in malo voluit intellegi: dilatetur, ubi noxiam prosperitatem significavit.

5034
(
Dt 11,24) Et flumen magnum, flumen Euphratem; repetitiones istae usitatae sunt in Scripturis et rem decenter commendant.

5035
(
Dt 11,25) Timorem vestrum et tremorem vestrum imponet Dominus Deus vester super faciem universae terrae; non timorem et tremorem, quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt.

5036
(
Dt 12,17) Non poteris manducare in civitatibus tuis decimationem frumenti tui. Pro eo, quod est:"non debebis".

5037
(
Dt 13,16) Et incendes civitatem in igni; nos usitatius diceremus:"igni".

5038
(
Dt 14,24) Si autem longe fuerit via a te, ac si diceret: longa via erit; adverbium posuit pro nomine.

5039
(
Dt 15,6) Et fenerabis gentes multas. Fenerationem Scriptura dicit mutuo datam pecuniam, etiam si usurae non accipiantur; unde est et illud in Psalmo: Beatus vir, qui miseretur et commodat. Hoc enim maluerunt interpretari nostri, qui sententiam potius quam verba sequenda putaverunt; nam in graeco habet, quod est feneratur.

5040
(
Dt 15,6) Et principaberis gentium multarum, tui autem non principabuntur. Tamquam diceret: Tibi non dominabuntur, hoc est gentes; genitivus enim casus est singularis huius pronominis, quod ait tui (cuius dativus est tibi) non pluralis nominativus, cuius genitivus est: tuorum.

5041
(
Dt 15,7) Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis. Non uni homini, sed populo dicitur: ideo in te.

5042
(
Dt 15,7-8) Si autem fuerit in te egenus in fratribus tuis in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus dat tibi, non avertes cor tuum neque constringes manum tuam a fratre tuo egente; aperiens aperies manus tuas ei, fenus fenerabis ei, quantumcumque postulat et quantum eget. Hic certe cum opera misericordiae praecipiat, non utique usurarum crudelitas suscipienda est; unde apparet, quod ait: fenus fenerabis ei, mutuo dandum, quod postularet, intellegi voluisse. Quod autem ait: Aperiens aperies manus tuas, tale est et quod sequitur: fenus fenerabis, usitata locutio est in Scripturis sanctis.

5043
(
Dt 15,17) Cum de aure pertundenda servi praecepisset: Et ancillam, inquit, tuam facies similiter, accusativum pro dativo ponens. Non ait:"Ancillae tuae facies", quod locutionis nostrae consuetudo poscebat.

5044
(
Dt 15,21) Si autem fuerit in eo vitium, claudum aut caecum, vel omne vitium malum. Non ait: claudicatio aut caecitas (ipsa enim sunt vitia) sed: claudum et caecum, quod sunt non vitia, sed animalia, quae habent vitia, hoc quoque notandum est quod ait: vitium malum, quasi posset esse vitium bonum.

5045 (Dt 16,4) Et non dormiet de carnibus, de quibus immolaveritis vespere dieprimo usque in mane. Pro eo, quod est: non remanebit ea nocte, non dormiet dictum est.

5046
(
Dt 17,1) Non offeres Domino Deo tuo vitulum vel ovem in quo est in ipso vitium. Usitata locutio esset: in quo est vitium; sed ista in Scripturis est usitatior.

5047
(
Dt 17,5) Et lapidabis eos in lapidibus, et morientur; quod ex nostra consuetudine diceretur:"lapidibus", non: in lapidibus.

5048
(
Dt 17,16) Non multiplicabit sibi equum. Pro equis vel pro equitatu equum posuit; unde nonnulli:"equitatum"interpretati sunt.

5049
(
Dt 17,15) Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. Non poteris dictum est pro:"non debebis".

5050
(
Dt 18,16) Secundum omnia quae petisti a Domino Deo tuo in Coreb in die convocationis dicentes. Cum dixerit superius: petisti, dicentes subiecit, non:"dicens".

5051
(
Dt 20,4) Quoniam Dominus Deus vester, qui praecedit vobiscum; non dixit:"vos".

5052
(
Dt 22,6) Si occurreris nido avis ante faciem tuam in via, notandum, quod: occurreris dixit etiam non ambulanti.

5053
(
Dt 22,8) Si autem aedificaveris domum novam, facies coronam solario tuo et non facies homicidium in domo tua, si cadat qui cecidit ab eo, id est: a solario cadat qui cecidit. Nimis inusitata locutio est.

(Dt 24,2-3) Et abiens fuerit viro alteri, et oderit eam vir novissimus. Notandum ex duobus posteriorem novissimum dici. Talis locutio est et in Evangelio, quando quaeritur ex duobus fratribus, quis eorum fecerit voluntatem patris, et respondetur: novissimus, cum duo fuerint.

5055
(
Dt 24,6) Non pignerabis molam neque superiorem lapidem molae, quia animam iste pignerat, pro eo, quod est: quia animam pigneras, si feceris. Deinde notandum animam dixisse pro ea vita, quam habet anima in corpore; ex qua locutione et illud est in Evangelio: Nonne anima plus est quam esca.

5056
(
Dt 24,7) Si autem deprehendatur homo furans animam ex fratribus suis filiis Israel; animam pro homine posuit. Denique sequitur: Et opprimens eum vendiderit; quae non minus notanda locutio est noluit enim dicere:"eam", quod esset magis consequens, quoniam animam dixerat, sed: eum, id est hominem, in cuius significatione dixerat animam.

5057
(
Dt 24,10) Si debitum fuerit in proximo tuo debitum quodcumque; repetitio verbi locutionem notandam facit.

5058
(
Dt 25,7) Si autem noluerit homo accipere uxorem fratris sui, et ascendet mulier in porta ad senatum et dicet: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, noluit frater viri mei. Quamvis verborum repetitiones amet Scriptura, inusitatior est tamen repetitio; sed elegantius querelae ostentat affectum.

5059
(
Dt 27,21) Maledictus omnis, qui dormierit cum omni pecore; pro eo, quod est:"concubuerit". Deinde cum omni pecore pro eo, quod est:"cum quolibet pecore".

5060
(
Dt 28,48) Et servies inimicis tuis, quos immittet Dominus Deus tuus super te. Graecus habet:, ubi latinus interpretatus est: servies. Solet autem hoc verbum in ea servitute Scriptura ponere, quae debetur Deo; unde idolatrae appellantur, qui ea servitute idolis serviunt; ergo hic inusitate positum est hoc verbum. Quamquam possit etiam hunc sensum habere, quod tam graviter multa dixerit, ut inimicis suis nimium superbientibus tamquam diis servisse cogantur.

5061
(
Dt 28,49) Gentem cuius non audies vocem eius. Et hoc notandum est, quod et cuius dixit et eius, sicut loqui Scripturae solent, et id, quod ait: cuius non audies vocem pro eo, quod est:"cuius linguam non intelleges".

5062
(
Dt 28,54-55) Mollis in te et tenera valde fascinabit oculo suo fratrem suum et uxorem quae est in sinu eius et qui sunt reliqui filii quicumque relicti fuerint illi, ita ut det uni ex eis a carnibus filiorum suorum de quibuscumque edet eo, quod non derelictum sit ei quidquam in angustia et tribulatione, qua tribulabunt te inimici tui in omnibus civitatibus tuis. Notandum est, quemadmodum hic dictum sit: fascinabit eum pro:"invidebit ei"tamquam ad hoc derelicto, ut necesse sit, ei dare de carnibus filiorum, quas cogit necessitas in cibum sumi a parentibus. Nam et in Proverbiis, quod latini codices habent: Non cenabis cum viro invido, graecus habet: ; autem fascinus dicitur.

5063
(
Dt 28,63) Et erit sicut laetatus est Dominus in vobis bene facere vobis. Graecus habet: bene facere vos, nec videtur esse saltem graeca locutio. Accusativus tamen pro dativo positus intellegitur; unde maluerunt latini interpretes dicere: vobis quam:"vos".

5064
(
Dt 29,2) Vos vidistis omnia, quae fecit Dominus Deus vester in terra Aegypti coram vobis Pharaoni et omnibus servis eius et omni terrae illius, tentationes magnas, quas viderunt oculi tui; notandum illas plagas etiam tentationes vocari.

5065
(
Dt 30,4) Si fuerit dispersio tua a summo caeli usque ad summum caeli, inde congregabit te Dominus Deus tuus. Mirum, si non hoc dicit: a summo caeli usque ad summum caeli, quod solet etiam dicere:"a summo terrae usque ad summum terrae"; fortasse propterea, quia secundum id, quod et iste aer caelum dicitur, coniungitur terrae.

5066
(
Dt 30,12-13) Non in caelo est, dicens: Quis ascendet in caelum et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Neque trans mare est, dicens: Quis transfretabit nobis trans mare et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Dicens pro eo posuit, quod est:"ut dicas", nova locutio.

5067
(
Dt 31,8) Et Dominus qui comitatur tibi tecum.

5068
(
Dt 31,16) Et dixit Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis; hoc verbo eius mortem significavit.

5069
(
Dt 31,27) Amaricantes eratis quae ad Deum; id est amaricabatis ea, quae Dei sunt.

5070
(
Dt 31,29) Scio enim, quia post obitum meum iniquitate iniquitatem facietis; uno verbo autem graece dicitur: iniquitatem facietis, quod est:

5071
(
Dt 31,29) Et occurrent vobis mala novissimum dierum; sic enim habet graecus pro: in novissimis diebus aut: in novissimo dierum.

5072
(
Dt 32,6) Nonne hic ipse pater tuus possedit te et fecit te et creavit te? Ordo notandus est; prius enim videtur dicere debuisse: creavit te et fecit te, et deinde: possedit te, quomodo enim intellegitur posse possideri qui non est?

5073
(
Dt 32,14) Cum adipe renum tritici. Haec metaphora nimis inusitata est, ut renes tritici intellegantur velut interiora tritici, unde farina eicitur; enim et adipem dixit, nam hoc nomine etiam farinam solent Graeci dicere; hoc enim habet graecus in Exodo, ubi scriptum est: Elevantes farinam super humeros suos, graecus quippe interpres posuit, quod sunt adipes.

5074
(
Dt 32,20) Filii in quibus non est fides in eis; usitata Scripturis locutio.

5075
(
Dt 32,36) Quoniam iudicabit Dominus populum suum et in servis suis consolabitur; pro:"servos suos consolabitur", nisi forte ipsum consolari dicit translato verbo velut ab indignatione et offensione, qua eum offendunt mali. Sic autem eius consolatio accipienda est, non ex more hominum; sicut nec ira et zelus et cetera talia.

5076
(
Dt 32,37) Ubi sunt dii eorum in quibus fidebant in ipsis; plenum esset et sine: in ipsis.

5077
(
Dt 32,40) Et iurabo dexteram meam; id est:"per dexteram meam".

5078
(
Dt 32,42) Laetamini caeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei. Alii codices habent: et adorent eum omnes filii Dei. Filios autem Dei dictos, qui angeli sunt in caelis, non facile in Scripturis sanctis invenitur.

LIBER SEXTUS

LOCUTIONES DE IESU NAVE

6001
(
Jos 1,14) Vos autem transibitis expediti priores fratribus vestris, omnis fortis; id est omnis, quicumque in vobis fortis est.

6002
(
Jos 3,4) Ut sciatis viam quam ibitis eam; plenum esset, etiam si non haberet: eam.

6003
(
Jos 5,13) Et factum est cum esset Iesus in Iericho, notanda locutio est; nondum quippe erant in eadem civitate. Cuius portae contra illos clausae fuerant; unde factum est, ut in eam intrare non possent, nisi muri eius cecidissent circumacta arca Domini. Ergo in Iericho dictum est in terra, quae pertineret ad Iericho.

6004
(
Jos 6,1) De Iericho dictum est, cum clausa esset: Nec quisquam ex illa prodibat neque introibat; utique:"in illam"subauditur, non:"ex illa"; hoc appellatur graece:

6005
(
Jos 6,2) Dominus dicit ad Iesum: Ecce ego trado tibi subiugatam Iericho et regem eius qui est in ea, potentes fortitudine. Mirandum, quod non hic posuit coniunctionem copulativam, ut diceret: et potentes fortitudine, quam solet Scriptura tam assidue ponere, ut etiam ibi inveniatur, ubi sensum solitae locutionis impediat. An et Iericho et rex eius dicti sunt: potentes fortitudine?

6006
(
Jos 6,25 Jos 4,9) Et Raab meretricem et domum paternam eius vivificavit Iesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem. Notandum est, quemadmodum dicat Scriptura: usque in hodiernum diem, quod assidue dicit. Nam et de lapidibus illis duodecim, qui positi sunt, ubi Iordanes ex ima parte defluxerat et ex parte superiore constiterat arca transeunte vel populo, ita dictum est, quod ibi essent: usque in hodiernum diem; quod videtur ita sonare, tamquam post plurimum temporis per hanc Scripturam ista narrentur nec eo tempore hi libri conscripti fuerint, quo erant haec recentissima. Quisquis autem putat hoc, quid de ista meretrice dicturus est, quae utique quantum est aetas unius hominis vixit et tamen dicitur: usque in hodiernum diem? De his itaque rebus hoc dicitur, quae non ita constitutae sunt, ut postea mutarentur ab eis, qui constituerunt; quomodo dicitur aliquis in exilium perpetuum missus, quia non ad tempus praedefinitum hoc supplicio plectitur, non quia quisquam potest esse perpetuus in exilio, cum homo ipse non possit esse perpetuus.Sic ergo et ista meretrix non est praecepta ad tempus habitare in Israel; ideo dictum est: usque in hodiernum diem.

6007
(
Jos 7,11) Dominus dicit ad Iesum: Peccavit populus et transgressus est testamentum meum, quod disposui ad eos. Notandum, quemadmodum testamentum appellet hoc, quod praeceperat, ut anathema esset Iericho et nemo sibi inde aliquid usurparet.

6008
(
Jos 8,1-2) Dominus loquens ad Iesum ait inter cetera: Ecce dedi in manus tuas regem Gai et terram ipsius, et facies Gai sicut fecisti Iericho et regi eius et praedam pecorum praedaberis tibi. Praecipue notanda locutio est non solum, quia praedaberis tibi dixit, tamquam unius futura esset illa praeda, cum omnium esset futura; nam tales locutiones usitatissimae sunt, cum Deus tamquam ad unum loquitur, quae ad populum loquitur sed hoc novum est hic, quia praedixit Scriptura: Et dixit Dominus ad Iesum, quem constat unum hominem fuisse. Quod tamen dixit: praedaberis tibi, non utique ita dictum est, ut praeda illa huius unius hominis esse praecepta sit, sed universi populi.

6009
(
Jos 8,12) Et insidiae erant civitati a mari.Qui nescit, putat istam civitatem maritimam. Consuetudinis est autem Scripturarum, ut occidentalem partem a mari appellet vel ad mare, quia ex ipsa parte terra, ubi haec agebantur, propius habet mare quam a ceteris partibus.

6010
(
Jos 8,18) Extende manum tuam in gaeso quod est in manu tua contra civitatem. Ista locutio notanda non esset nisi propter nomen, quod obscurum est eis, in quorum consuetudine non est. Quid enim dicat gaeson, non facile intellegitur. Hoc interpres Symmachus scutum appellasse perhibetur; Septuaginta autem interpretes, secundum quos ista tractamus, qui posuerunt gaeson, miror si et in graeca lingua hastam vel lanceam gallicanam intellegi voluerunt; ea quippe dicuntur gaesa, quorum et Vergilius meminit, ubi ait de Gallis in scuto Aeneae pictis: Duo quisque Alpina coruscant gaesa manu.

6011
(
Jos 8,22) Et facti sunt inter medium castrorum, hi hinc et hi hinc. Duo notanda sunt in hac locutione: unum, quod cum hostes qui vincebantur in medio essent, tamquam de his dictum est, quod hi essent hinc et hi hinc, cum potius ita Israelitae fuerint, qui eos in medio posuerant percutiendos; alterum, quod inter medium castrorum eos factos esse dicit Scriptura castra appellans etiam productas acies in proelio constitutas, cum castra non soleant appellari, nisi ubi exercitus ad manendum consistit; nisi forte ideo castra appellata sunt, quia cum omnibus suis ibant.

6012
(
Jos 8,27) Exceptis pecoribus et spoliis quae erant in civitate praedati sunt filii Israel secundum praeceptum Domini, quemadmodum constituit Dominus Iesu. Ita dictum est: exceptis pecoribus et spoliis praedati sunt, quasi ipsa non fuerint praedati, cum potius ipsa praedati sint, et ideo excepta dicta sint, quia haec illo proelio sola consumpta non sunt.

6013
(
Jos 9,7) Israelitae respondentes Gabaonitis dixerunt: Vide, ne in me habites, et quomodo disponam tibi testamentum? Iam et superius tales locutiones notavimus. Hoc est enim: vide ne in me habites, quod est:"apud me", id est in terra, quam eis promiserat Deus. Et hic tamquam ad unum hominem videntur locuti, cum legatus ad eos non unus venerit; sed more suo genti et populo responsa reddentes singulari numero loquuntur, sicut plerumque et ad ipsos Deus vel ductor ipsorum. Notandum etiam quod pactum pacis testamentum vocat Scriptura more quidem suo; nam saepe ita loquitur.

6014
(
Jos 10,17) Et nuntiatum est Iesu dicentes: Inventi sunt quinque reges absconditi in spelunca; pro eo, quod est:"nuntiaverunt dicentes".

6015
(
Jos 10,25) Ita faciet Dominus omnibus inimicis vestris, quos vos debellabitis eos; nihil minus esset huic sententiae, etsi non haberet: eos.

6016
(
Jos 11,19-20) Et omnes cepit in bello, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur; notandum est: confortari cor, non semper in bono accipiendum.

6017
(
Jos 14,6) Tu scis verbum, quod locutus est Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te; non dixit:"hominem suum".

6018
(
Jos 17,16) Et dixerunt filii Ioseph: Non sufficit nobis mons et equus electus et ferrum Chananaeo qui habitat in Baethsan. Equum electum dixit pro equis electis, quod usitatum in nostro sermone non est; unde nonnulli latini interpretes noluerunt equum interpretari, sed:"equitatum". Sic autem dictum est: equus electus pro equis, sicut in nostra consuetudine dicitur miles pro militibus.

6019
(
Jos 19,33-34) Et facti sunt exitus illorum Iordanes. Et revertentur fines ad mare. Non dixit: reversi sunt aut saltem revertuntur, sicut solet de finibus dici, sed: revertentur, tamquam adhuc futurum sit, cum praeteritorum sit ista narratio. Et in omnibus fere ipsis terrarum divisionibus per singulas quasque tribus ita loquitur Scriptura, ut futuri temporis verbis utatur.

6020
(
Jos 20,9) Refugere illuc qui percusserit animam nolens. Hic animam vel hominem intellegere debemus vel vitam carnis, quae fit per animam; qua locutione et illud dictum est a fratribus Ioseph: Non percutiamus eius animam, id est: non eum occidamus, nam si anima posset ab interfectore percuti, non diceret Dominus: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.

6021
(
Jos 21,2) Mandavit Dominus in manu Moysi. Locutio familiarissima Scripturis; ita enim dicitur: verbum, quod factum est in manu illius vel illius Prophetae, hoc est in potestate dicendi datum.

6022
(
Jos 21,40) Et accepit Iesus cultros petrinos, in quibus circumciderat filios Israel. Non dixit: quibus circumciderat, sed: in quibus.

6023
(
Jos 22,7) Et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, et benedixit eos dicens. Plus videtur hic copulativa coniunctio, id est:"et"; nam ita dici posset: Et ubi dimisit eos Iesus in domos suas, benedixit eos dicens.

6024
(
Jos 22,8) Item alia locutio notanda est, quod cum dixisset Scriptura: Et benedixit eos Iesus dicens atque his verbis intentos fecisset audire, quid benedicendo dixit Iesus, hoc solum subiecit: In divitiis multis abierunt in domos suas; et pecora multa valde et argentum et aurum et vestem multam valde diviserunt praedam inimicorum suorum cum fratribus suis; quod magis esse narrantis quam benedicentis apparet.

6025
(
Jos 22,10) Aedificaverunt ibi aram super Iordanem, aram magnam videre; ista locutio etiam in sermone latino nota est.

6026
(
Jos 22,11) Et audierunt filii Israel dicentium. Non ait: dicentibus vel: dicentes.

6027
(
Jos 22,27) Servire servitutem Domini. In qua locutione duo notanda sunt: et servire servitutem, quae etiam latina locutio reperitur, et: servitutem Domini, id est, quae debetur vel exhibetur Domino.

6028
(
Jos 22,30) Et audientes Phinees sacerdos et omnes principes synagogae, qui erant cum illo, verba, quae locuti sunt filii Ruben et filii Gad et dimidium tribus Manasses, et placuerunt illis. Audientes pro:"audierunt"positum est, aut plus est hic:"et". Nec tamen sine inconsequentia, quia:"cum audissent"dicendum fuit.

(Jos 23,1) Et Iesus senior provectus diebus. Hoc de Abraham dictum notavimus seniorem in

Scripturis non solum illum appellari, qui est infra aetatem senis, sed etiam valde senem, unde non omnis senior senex, omnis autem senex senior dici potest.

6030
(
Jos 24,7) Et induxit super illos mare et operuit super illos; non ait:"operuit illos", quamvis nonnulli interpretes hoc maluerint dicere.

6031
(
Jos 24,17) In omnibus gentibus quas transivimus per ipsas; usitatae in Scripturis sunt istae locutiones nec tam crebro notandae quam crebro intercurrunt.

LIBER SEPTIMUS

LOCUTIONES DE IUDICIBUS

7001
(
Jg 1,1) Et factum est postquam defunctus est Iesus, interrogabant filii Israel in Domino; non ait:"Dominum", quod sermonis nostri consuetudo poscebat.

7002
(
Jg 1,3) Et bellemus in Chananaeo. Non dixit:"adversus Chananaeum", aut:"contra Chananaeum", aut: saltem"in Chananaeum".

7003
(
Jg 2,8) Et mortuus est Iesus filius Nave servus Domini, filius centum decem annorum. Ista repetitio, quod, cum dixisset filius Nave, repetivit filius et deinde addidit: centum decem annorum inusitata est ut potius filius centum decem annorum diceret, quam homo centum decem annorum; sed tamen et alibi reperitur.

7004
(
Jg 2,10) Et omnis generatio appositi sunt ad patres suos. Notanda locutio est, quod non ait:"apposita est", quia plures erant.

7005
(
Jg 2,14) Tradidit eos in manu praedantium; non dixit:"in manum", quod videtur latina locutio postulare.

7006
(
Jg 2,18) Et cum suscitavit Dominus eis iudices, et erat Dominus cum iudice; solita locutione plus est hic: et, nam plenum esset: Et cum suscitavit Dominus eis iudices, erat Dominus cum iudice, notandum est etiam hoc, quod a plurali ad singularem transiens non ait:"cum iudicibus", sed: cum iudice, id est cum unoquoque iudice.

7007
(
Jg 2,19) Et factum est, cum moreretur iudex, et revertebantur et iterum corrumpebant super patres suos. Recta locutio ita esse poterat secundum consuetudinem sermonis nostri; et fiebat, cum moreretur iudex, et revertebantur et iterum corrumpebant super patres suos. Si: et non haberet, plenum esset: Cum moreretur iudex, revertebantur et iterum corrumpebant super patres suos, id est plus quam patres eorum.

7008
(
Jg 2,20) Propter quod tanta dereliquit gens haec testamentum meum. Tanta dixit pro:"tantum", id est tam multum, nomen pro adverbio, quod etiam in latinis locutionibus maxime poeticis invenitur.

7009
(
Jg 2,20) Et non obaudierunt vocis meae; graeca magis locutio est.

7010
(
Jg 3,10) Factus est super eum Spiritus Domini. Cum Spiritus Domini utique factus non sit, sed super eum factus est, ita dictum est, ac si diceretur: factum est, ut esset super eum. Ex qua locutione et in Evangelio legitur: Ante me factus est, id est factum est, ut esset ante me; quod alio modo diceretur:"praelatus est mihi".

7011
(
Jg 3,21) Et sumpsit Aod gladium de super femore suo dextro. Sic interpretari potuit, quod graecus habet: ; nam locutio minus latina est.

7012
(
Jg 3,17) Erat autem Eglom vir exilis valde. Hoc dictum, id est locutione contraria sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est, quod concluserint adipes vulnus, quia non eductus est gladius de ventre eius.

7013
(
Jg 3,31) Et percussit alienigenas in sescentos viros; non ait:"alienigenarum sescentos viros", aut certe:"alienigenas in sescentis viris".

7014
(
Jg 4,6) Nonne praecepit Dominus Deus Israel tibi: Et perges in montem Thabor? Non ait:"ut pergas", quod videtur esse consequens, sed inusitata locutione: Nonne praecepit tibi; et perges, ut subaudiamus verbum, quod supra positum est, et sit: Nonne perges? Aut solita locutione plus habet: et; nam ista coniunctione detracta sensus currit: Nonne mandavit Dominus Deus Israel tibi: Perges in montem Thabor et accipies tecum decem millia virorum? et cetera.

7015
(
Jg 4,8) Quoniam nescio diem, in quo Dominus prosperat angelum mecum; utrum prosperat actus angeli eius. Qui mecum est, an prospera mihi facit per angelum?

7016
(
Jg 4,13) Omnes currus suos nongentos currus ferreos. Ubilibet distinguatur, elegans repetitio: utrum,"omnes currus suos", et deinde sequatur:"nongentos currus ferreos", an: omnes currus suos nongentos, et deinde inferatur: currus ferreos.

7017
(
Jg 4,15) Et pavefecit Dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barach. Quomodo pavefecit currus, nisi eos intellegas, qui erant in curribus?

7018
(
Jg 4,15) Et pavefecit Dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barach. Pavefecit in ore gladii, ac si diceret: Interfecit in ore gladii; pavefecit ergo, cum caederentur gladio.

7019
(
Jg 4,16) Et descendit Sisara de super curru suo; ita dici latine potuit, quod est graece

7020
(
Jg 4,18) Et cooperuit eum in pelle sua, non dixit:"pelle", aut:"de pelle"; sic enim habet graecus:

7021
(
Jg 4,20) Et erit si quis venerit ad te et dixerit: Est hic vir? Et dices: Non est. Detracta coniunctione consequentem habet sensum: si quis venerit ad te et dixerit: Est hic vir? Dices: Non est.


Augustini Loc. Heptateuch 4127