Fontes CIC t1 347


BENEDICTUS PAPA XIII

Venerabiles Fratres, ac dilecti Filii, salutem, et Apostolicam Benedictionem.

Ad aures nostras pervenit, vocationem Gentium, Ecclesiaeque incrementa, propter subortas inter Operarios Evangelicae Messis controversias, magnis isthic difficultatibus laborare. Quae quidem eo graviorem nobis dolorem attu­lerunt, quo remedia salubriter alias adhibita diutius a nonnullis repudiari intelleximus. Iam enim per bon. mem. Carolum Thomam Patriarcham tunc Antiochenum, cum potestate Legati de latere Apostolicum Visitatorem, deinde huius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, pleraque ad gliscentes lites com- ponendas, explicandasque difficultates sapienter praescripta fuerant, decreto condito Pudicherii in Sacra Visitatione Apostolica die XXIII mensis Iunii Anni MDCCIV, die vero octava Iulii eiusdem anni promulgato. Partibus autem nondum acquiescentibus, de mente fel. record. Clementis X! Praedecessoris Nostri diversa opinantibus, et evulgantibus, idem Praedecessor Noster, datis

<i,l Venerabilem Fratrem Episcopum Meliapurensem literis die XVII mensis Septembris Anni MDCCXIP suam de observandis Decretis mentem opportune declaravit. Ut igitur nostrae quoque sollicitudinis partes ad controversias avertendas, et salutem gentium concordibus studiis facilius a Vobis procu­randam adhibeamus ; praesertim ne quis ex silentio nostro detractum aliquid esse suspicetur mandatis, et declarationibus antedictis; laudati Antecessoris nostri vestigiis inhaerentes, decreta eiusdem Patriarchae Antiocheni nostra etiam auctoritate confirmamus, eorumque obedientiam, et observantiam simi­liter mandamus, et requirimus. Decretum quoque de Sacramentis administrandis moribundis hominibus infimae conditionis, quos Pareas appellant, ulteriori dilatione remota, pariter servari, et impleri praecipimus. Vestrum autem erit, ut mandata per Antecessorem nostrum, et per Nos ipsos Apostolica auctoritate, tenore praesentium, in omnibus confirmata, impigre, et obsequenter facientes opus Dei, quod tanta cum animi alacritate suscepistis, rite, unanimiter, stu dioseque perficiatis. Ac vobis, Venerabiles Fratres, dilecti Filii, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XIi Decembris MDCCXXVI1 Pontificatus Nostri Anno Quarto.

§ 13. Tantum vero abfuit, ut qui pro Ritibus eo Decreto damnatis pugna­bant, huic novae eiusdem Decreti confirmationi acquiescerent, quin potius Anno mdccxxxii Praedecessori Nostro elementi Papae XII in Benedicti locum subrogato declaraverint, se nihil de nova confirmatione audivisse, neque aliquid, quod ad eam spectaret, Episcopis, et Missionariis Indiarum fuisse legitime denuntiatum, ideoque enixis precibus ab eo postulaverint, ut, non obstante Benedicti XIII dispositione, dignaretur hanc eandem causam denuo Sancti Officii Congregationis examini et cognitioni subiicere: et quamquam, aliis earum Partium Missionariis causam finitam esse, et in rem iudicatam abiisse reputantibus, seu excipientibus, non deessent, qui postulatis haud annuendum esse crederent, iisque adversaretur; attamen idem Pontifex Clemens XII, supremum tandem acerrimis perniciosisque dissidiis finem fieri peroptans, supradictorum preces admittendas existimavit, declaravitque in causa posse procedi. Quare totius materiae instaurata disceptatione, et per duos fere annos continuata, documentis certis et necessariis ex utraque Parte productis, factaque praesertim Decreti impugnatoribus amplissima facultate afferendi quidquid in controversum quemque Articulum deducen­dum, allegandumque e re sua iudicarent; post plures Congregationes habitas in Conventu Sanctae Mariae supra Minervam a S. R. E. Cardinalibus in negotiis Fidei Generalibus Inquisitoribus per universam Christianam Rem­publicam deputatis, ii tandem, quid ipsorum iudicio in controversis Arti­culis aut confirmandum, aut moderandum, declarandum denique, aut aliqua ex parte remittendum esset, aperuerunt; eorumque resolutiones probavit, confirmavitque praelaudatus Clemens Papa XII, illasque inserendas decrevit Apostolicis literis in forma Brevis, quibus Madurensibus, Mayssurensibus, et Carnatensibus Episcopis, ac Missionariis, Apostolica auctoritate mandavit,

1 Non sine gravi. Bened. XIV, Bull., tom. 1, p. 403, 404.

iniunxitque, ut lata abs se decreta tum religiose ipsi observarent, tum ab aliis omnibus summa fide, ac diligentia observari curarent. Literae in forma Brevis sunt sequentis tenoris.

§ 14. Venerabilibus Fratribus, etc. Compertam, etc. (Omittuntur literae, quia eas habes supra, in N. 296).

§ 16. At tam felicibus initiis conceptum gaudium statim evanuit; tristis- simus siquidem nuntius quam citissime Sedi Apostolicae allatus est, Missio­narios scilicet, qui Cardinalis Tournonii Decretum impugnaverant, non obstan­tibus Clementis XII Literis Apostolicis solemni formula ab iis acceptatis, publicatisque, damnatos tamen ritus ac caeremonias iuxta earundem Lite­rarum praescriptum minime aboleri posse causantes, tantum sibi licentiae sumere, ut eos easque adhuc usu permittere et retinere non dubitarent. Cumque de tamdiu dilata ab iis obedientia in dies fama increbresceret, prae­fatus Clemens Papa XII, ut debitum Pontificii mandatis obsequium, et obser­vantiam vindicaret, certamque redderet in posterum eorum, quae in praedictis Pontificiis Literis mandabantur, executionem, alteris in simili forma Brevis datis die xiii maii anni mdccxxxix Apostolicis Literis, earum regionum Episco­pis, et Missionariis praeceptum iteravit, gravioribus etiam poenis impositis, ut nedum exactissime servarent, quae in suis praemissis Literis mandabantur, sublata cuilibet secus interpretandi facultate, verum ad id illico se adstrin- gerent solemni iureiurando interposito, iuxta formulas respective eisdem prae­scriptas. Literae in forma Brevis sequentis sunt tenoris:

§ 17. Venerabilibus Fratribus, etc. Concredita Nobis, etc. (Omittuntur lite­rae, quia eas habes supra, in N. 300).

§ 21. His ita constitutis, atque mandatis obtemperantes omnes Episcopi, et Missionarii Apostolici Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis, nominatimque, qui pridem contra Cardinalis Tournonii Decretum steterant, fide data, sacramentoque interposito, exactam, integram, absolutam, inviola- bilemque observantiam Literarum, quarum superius exemplum insertum est, quodque incipit, Compertum exploratumque, promiserunt, secundum formulas aliis in Literis Pontificiis expressas, quae pariter enunciatae iam sunt, quaeque incipiunt, Concredita Nobis Dominici Gregis. Utque suum Nobis ad Ponti­ficatus apicem evectis, Sanctaeque Sedi fidele obsequium, et submissionem certo probarent argumento, ad manus nostras exempla reddi curarunt solem­nis iurisiurandi, quod singuli praestiterunt.

§ 22. Hunc igitur fructum ex prudenti constantique, quam hactenus recensuimus, Praedecessorum nostrorum agendi ratione Nobis colligere datum est; neque iam temere videmur hanc animo spem concepisse, ut quaecumque dubia supra executione eorum, quae ab iisdem Praedecessoribus praescripta memoravimus, adhuc reliqua sunt, resolutis, ut infra, propositis quaestionibus, penitus submoveantur: omnesque demum inter sacros istarum Regionum Operarios dissensiones, et controversiae compositae conticescant, atque Apo­stolica mandata et Decreta, quae, gravi praemissa ponderatione, ac de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum in tota Republica Christiana in negotiis Fidei Generalium Inquisitorum specialiter deputatorum, aliorumque Virorum pietate ac doctrina praestantium, harum serie edituri sumus, pari obedientiae

alacritate ab omnibus istarum Partium Missionariis excipiantur, ac debitae executioni demandentur.

23. Nonnulli siquidem, postquam Literis professi sunt servatas ab se Inisse Apostolicas Literas Compertum exploratumque, seque accusatos idcirco perperam fuisse tanquam refractarios; affirmantes nihilominus, in maximas atque extremas animi angustias se esse coniectos, ob Iurisiurandi religionem, "I» excommunicationis periculum, aliasque gravissimas poenas, quibus inobe­dientes, legive repugnantes inevitabili nexu obligati sunt atque obnoxii; com­muni illorum omnium nomine, qui in pari muneris et periculi societate vei- •antur, ad sublevandas suas, ut aiunt, oneratas trepidantesque conscientias, atque ad plurimorum Christianorum salutem, qui recenter conversi perse­cutionum procellis assidue conflictatur, in tuto collocandam, tria a Nobis flagitarunt.

§ 24. Primum illud est, ut onere subleventur (quod quidem onus gravissi­mum, intolerandumque appellant) tot iuramentorum, censurarumque, quibus mextricabilibus veluti laqueis eorum conscientiae vinciuntur, quibusque fit, ut propriae amittendae salutis periculo expositi, de aliena procuranda cogi» tationem prope omnem deponere cogantur.

§ 25. Alterum, ut dispensatio alias concessa super insufflationum, atque salivae ritu, in Sacramento Baptismatis ministrando, prorogetur, eo vel maxime, quod non tali lege sit huiusmodi ritus inductus, in quo dispensatio locum habere non possit; imo, ut ea concedatur necessarium esse aiunt, ad conser­vandam propagandamque disseminatam iam ac diffusam Fidem in vastissimis illis Regionibus, quarum Incolae ingenito veluti horrore, seu potius invete- rato et communi praeiudicio, ita salivam aversantur, ut de eo evellendo prope iam sit ab eis desperatum.

§ 26. Tertium, ut aperta, atque plana tradatur interpretatio praecepti a Cardinali Tournonio Missionariis gravissime iniuncti, atque ab Apostolica Sede confirmati, eisque inculcati, ut abiectissimum hominum genus, vulgo Pareas, minime deserant, sed cum domi aliquo morbo laborantes detinentur, eos invisant, eisque, cum opus fuerit, Sacramenta ministrent, omnibusque erga eos eharitatis atque pietatis officiis defungantur. Nam, sine aliqua prae­lati Decreti declaratione, perniciem eis, qui Christianae Religioni nomen dede­runt, imminere prorsus arbitrantur, Gentiliumque ad Fidem conversionem impossibilem penitus evasuram. Itaque eorundem Parearum saluti providen­dum esse rentur, non adigendo Sacros Operarios ad ingrediendum eorum Domos, quod certe, ut asserunt, exitio Missionibus foret, sed alia ratione- atque ea potissimum, quam ipsi primo induxerunt, quaque usi sunt post Apostolicas etiam Literas promulgatas, quarum initium Compertum explora­tumque, obtentu verbalis cuiusdam declarationis, quam ipsis suus Missionum Procurator significaverat.

§ 27. Rumore itaque ad Nos allato de huiusmodi vocali declaratione, quae elementi Papae XII Praedecessori nostro tribuebatur, et cuius etiam ¦ -templum monumentumque in Actis, et Tabulario Sanctae Inquisitionis rela- tum fuisse atque reconditum ferebatur, exemplum monumentumve huiusmodi Wligentissime exquiri mandavimus. Cumque illud nusquam inventum sit,

longa licet atque exactissima indagine investigatum; cum etiam Administri, quorum custodiae mandandum fuerat, ea de re per Nosmetipsos interrogat!, nihil huiusmodi a se visum, nihil auditum fuisse, et nunquam ad se perve­nisse praedictam declarationem, proptereaque et in actis, et in Archivo desi­derari, constanter et indubitate affirmaverint; cum denique ipsius Nostri Praedecessoris ea de re mentem atque sententiam, in Apostolicis eius Literis supra relatis luce ipsa clarius expressam, exploratamque haberemus, totum hoc gravissimum et inveteratum negotium, cum approbatione et consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Generalium Inquisi- torum, ut supra, deputatorum, tandem diiudicare ac definire deliberavimus. Auditisque propterea tum eorundem Venerabilium Fratrum Nostrorum, tum etiam Consultorum sententiis, ac rursus ad trutinam revocatis, et coram Nobis multum diuque perpensis atque discussis moderationibus illis, quas postu- larunt a Nobis illi, qui duram atque difficilem Decretorum toties enuncia- torum integram absolutamque observantiam existimarunt, in hunc, qui sequi­tur, modum, statuimus, atque decrevimus.

§ 28. Ac primo quidem, animadvertentes impositam Iurisiurandi legem esse veluti saluberrimum antidotum extinguendo gliscentium litium, discor- diarumque veneno, aptissimumque ad cohibendam licentiam libertatemque opinandi, interpretandi, agendi denique pro libito in re tam gravi et pericu­losa, fraenum existere; Censuras quoque a praedicto Clemente XII Praedeces­sore Nostro in enunciatis Literis, incipientibus Concredita Nobis constitutas, ad solos dumtaxat pertinere Apostolicae legis praeceptorumque violatores, easdemque in huiusmodi tantum refractarios, quorum animos neque Eccle­siasticae mansuetudinis officia, neque paternae admonitionis charitas vincere, aut inflectere ullo modo possent, iustissimam poenam esse et fore reputantes, non solum inopportunum censuimus, Iusiurandum aliqua in parte remittere, aut moderari Censuras, quod primo fuit ab illis propositum; verum etiam, de praedicto consilio et assensu, ac de plenitudine Potestatis a Deo Nobis concreditae, illud, illasque probamus, confirmamus, et innovamus, illudque, et illas omne robur et firmamentum, omnemque vim et efficaciam in posterum semper habere, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter et inconcusse observari decernimus et iubemus.

§ 29. Quod autem attinet ad secundam postulationem, de proroganda supradicta dispensatione, quam Praedecessor noster in decennium concessit, ut scilicet per id temporis, in Sacramento Baptismatis conferendo, salivae usu abstinere, et sacras insufflationes in occulto adhibere liceret, non tamen hoc generatim, neque indistincte, sed ubi gravis aliqua et certa necessitas postu­laret, ut luculentius in eiusdem Literis Apostolicis, quarum initium Comper­tam exploratamque expressum est; Nos declarare satis non possumus, quam aegre feramus, quod nullis adhuc certis indiciis aut argumentis cognoscere potuerimus, utrum Missionarii per id decennii tempus, quod iam elapsum esse dignoscitur, ad Apostolicarum Literarum praescriptum, in eo pro viribus elaboraverint, atque ea, qua par erat, fide, ac diligentia, omne suum studium, operamque adhibuerint, ut vanus ille horror, et parum aequa aversatio prae-

'••«! "«ini s.u i.miciitalium, quae Gentium illarum animis insidere fertur, sensim «¦'ii'nd.ii.i, ilcMium ab eisdem penitus deponeretur. Nemo quippe ignorat, s. i i> iii.illum, de quibus agitur, usum, sive institutionis antiquitas, ex qua

¦ illi m Ecclesiam derivati sunt, sive multiplex mysteriorum significatio, i ii' m illis continetur, sive demum Romanae Ecclesiae omnium Magistrae 11 1 lini autoritas, quae eosdem in suis Ritualibus receptos inviolabiliter '¦I>m ivari praecepit, iure, ac merito venerandum esse, praecipuoque semper m ii i more habendum, consequenter incapacem prorsus recipiendae Baptis­matis < iratiae eum esse, qui falso sibi persuaserit, insufflationes, atque salivam

¦         i ii.im haud esse materiam Sacramentalium caeremoniarum, gravissimique in.u uli expertem non futurum, qui sic opinanti conferre illud auderet.

§ 30. Et quamquam exploratum esset, Gentes illas hoc pravo errore minime detineri, sed ob id tantum a praedictorum Sacramentalium usu abhor- n-ri-, quod ingenita quadam, ut ferunt, aversione salivam, anhelitumque abo- minentur, non minori tamen industria Sacris Ministris adnitendum est, ut r* eorum animis perperam conceptum horrorem, ineptamque aversionem iiminent atque ablegent: aliter timendum merito esset, ne illarum Regionum Nrophiti, confirmata in ipsorum mentibus huiusmodi abominatione, eo usque ih sipiant, ut eandem etiam transferant ad miracula, quae per salivam Christus .'i demptor Noster edidit; ipsumque propterea miraculorum et salutis nostrae \uctorem, quo nihil profecto magis impium excogitari potest, aversentur, i Jtque alia praetereamus, illud tandem non diutius est differendum, ut in Regnis Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi, Baptismi Sacramentum rite .incteque ministretur, iisdem adhibitis Sacramentalibus, et caeremoniis, quibus Romana utitur Ecclesia, ex qua ad Gentes illas Fidei lux propagata est, dedi- antque tandem novélli Regionum illarum Fideles id horrere, quod Deus dignatus est facere.

§ 31. Verumtamen, ut memorata Sacramentalium praedictorum abomi­natio suaviter, leviterque ex eorum animis divelli possit, neve huiusmodi lex, quae Sacramentalium usum praescribit, ad nimiam in specie severitatem exacta, eas adducere calamitates videatur, quae ex illa, tamquam e fonte, in Ecclesias atque Missiones dimanaturae denunciantur; Nos enarratis de causis dispen- ationem, quam Praedecessor noster in Literis iam relatis concessit, iterum

¦         oncedendam, prorogandamque decrevimus in aliud decennium, quod a die datae praesentis Nostrae Apostolicae Constitutionis est inchoandum.

§ 32. Ex quo fas est intelligere, non eam esse aut fuisse nostram et Apostolicae Sedis sententiam, quod scilicet nullus dispensationi locus esse possit in huiusmodi Sacrorum Rituum, et Sacramentalium materia, nec ulla dispensandi necessitas, aut sufficiens causa unquam valeat allegari. Verum, quum ex rationibus superius allatis, nullo pacto permitti valeat, venerabiles adeo Ritus, ac traditum a Patribus, sancteque ab Ecclesia servatum huiusmodi Sacramentalium usum, penitus aboleri; vel eorum contemptui, aut erroribus i irca eadem inducendis, vel iam conceptis amplius confirmandis, occasionem praeberi; idcirco omnibus dictorum Regnorum Missionariis districte praeci­pimus, ut hac dispensatione benigne a Nobis indulta, nonnisi certis in casibus, et cum gravis id necessitas postulabit, de quo eorum conscientiam oneramus,

utantur, nec nisi in praedictis casibus salivae usum in administratione Bap­tismatis possint omittere, et occultas adhibere insufflationes; modo ii, qui se baptizandos offerunt, in ea non sint opinione, ut credant salivam, atque insufflationes huiusmodi ineptam esse, atque indecentem Sacramentalis Ritus materiam; qui enim adeo falsa, atque distorta persuasione imbuti essent, tamquam indigni, et incapaces Sacramenti Baptismatis licite suscipiendi, ab eo repellendi essent. Volumus autem, atque omnibus et singulis praedictorum Regnorum Episcopis et Missionariis in virtute sanctae obedientiae praecipimus, et expresse iubemus, ut et communibus studiis atque consiliis, et singuli pro virili parte, intra praefinitum decennii tempus, omnibus viribus nervisque contendant, et quemadmodum fuerat eisdem a sanctae memoriae Praedeces­sore nostro imperatum, non intermissis laboribus assidue curent, ut ex illarum Gentium animis errorum tenebrae, malesanaeque opiniones, quibus obcae­catur, et miserrime detinentur, penitus discussae, ac radicitus evulsae eli­minentur. Ut vero indultum, prorogatumque a Nobis tempus, sanctissimis Romanae Ecclesiae caeremoniis praedictis, quae tamdiu a Sede Apostolica commendatae atque inculcatae fuerunt, facilius apud Nationes illas insinuandis vere conducat, utque ulterior huiusmodi Rituum praetermissio (quam tamen extra verae necessitatis casus, ut supra, nullatenus concessam aut licitam esse, iterum declaramus) alendis Populorum erroribus, atque difficultatibus augendis confirmandisque ansam non praebeat: universis Gentium illarum Episcopis, et Missionariis praedictis notum esse volumus, hoc exacto decennio, nullis aut precibus, aut rationibus, quae porrigi, proferrique unquam possent, aliam denuo prorogationem concessum iri.

§ 33. Ad tertium denique quod pertinet postulatum, ut nempe apertius atque districtius declaretur Decreti articulus, quo laudatus bonae memoriae Carolus Thomas Cardinalis Tournonius sancivit, ut Missionarii ad Pareas aegrotantes accedant, ut Sacramenta desiderantibus etiam domi administrent, ut denique illis omnia praestent spiritualia subsidia, quae Charitas, Religio, et Officii ratio Evangelicis Operariis, nullo discrimine, nulloque respectu, Fidelibus universis, adversa praesertim valetudine conflictatis, administranda praescribunt: nemo profecto non videt, quantumvis maximae proponantur difficultates, in quas incurrere Missionarii se posse dicunt, si huic praecepto tam iusto, tam sancto parere velint; ferendum tamen nullo modo esse, quod Casas humiliorum huiusmodi hominum ex morbo decumbentem subire recu­sent, atque illos in summo etiam vitae discrimine, aut Sacramentis omnino carere sinant, aut saltem eorumdem percipiendorum maximam illis ingerant difficultatem. Nulla etenim apud Deum est personarum acceptio; nec ullum despicere fas est eorum, quos Unigenitus Dei Filius per novam generationem sibi coniunctos, non confunditur Fratres vocare; quin immo elegit Deus pau­peres in hoc Mundo, divites in Fide, et haeredes Regni, quod repromisit dili­gentibus se. Quae qui contemnunt, exhonorantes pauperem, et Fratrem humi­lem confundentes in humilitate sua, hi porro longe nimis discedunt a doctrina, et exemplo Christi Domini Salvatoris Nostri, qui Nos, non Divina tantum voce, sed magnis etiam atque illustribus factis edocuit, quanti apud Nos esse debeant, qui pauperes, atque abiecti per Mundi insaniam vocantur : Ecce enim,

«i< Im! S. Gregorius Pontifex Maximus, ire non vult Filius Dei ad Filium aemuli, et tamen venire paratus est ad salutem Servi. Certe si nos cuiuspiam '"¦r v n s rogaret, ut ad eum ire deberemus, protinus nobis nostra superbia in ¦ifu/ione tacita responderet, dicens: non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de Caelo venit, qui Servo in Terram occurrere non despicit.

$ 34. Quare ut gravissimo huic malo remedium afferrent Praedecessores Nostri Romani Pontifices Gregorius XV, Alexander Vii, et Clemens IX in suis Apostolicis Literis die xxxi ianuarii anni mdcxxiii, die xviii ian. anni mdclviii, 1 n die xiii sept. anni mdclxix2 respective datis, omni animorum contentione, iique zelo obtinere curarunt (quod et Nos eorum vestigiis inhaerentes sum­mopere optamus, et quantum in Domino possumus, districte praecipimus, r i mandamus), ut Nobiles cum Plebeis in unam eandemque Ecclesiam con­venientes, una simul Divini verbi pabulo reficerentur, et Ecclesiae Sacramenta reciperent, utque Missionarii Regnorum, Provinciarumque Orientalium* India­rum, sui officii memores, ita animo essent comparati atque dispositi, ut non secus ac Nobilibus, abiectis quoque, et intimae sortis hominibus, in iis, quae ad spiritualem eorum profectum pertinent, praesto essent, illisque in propriis etiam domibus, etsi humillimis ac sordidis, Sacrum Viaticum ministrare minime recusarent. At, quod maxime Nos angit, sive ob immodicum illum horrorem, quo claro genere nati intimae Plebis homines, ut fertur, ita aversantur, ut vel illorum contactu se commaculari, nobilitateque, et gradu cadere sibi per­suadeat, (qui tamen horror cum sit Christi lege damnatus, e Christianorum animis omnino est eliminandus), sive ob patrias leges, imperiaque Regum idololatrarum, quibus Christiani in iis Regionibus subiecti sunt, aliave tandem de causa id evenerit: frustra certe fuerunt Praedecessorum nostrorum con­silia, paternae exhortationes, praecepta demum, queis usi sunt, ut infimi huius generis hominum conversioni ac saluti procurandae, quantum optave­rat, plene consulerent, atque providerent.

§ 35. Cum vero et Nos, Christi Domini documentis, Praedecessorumque Nostrorum exemplo excitati, anxie cogitaremus, qua ratione illud tandem reipsa consequi possemus, quod eisdem Praedecessoribus Nostris tantopere cordi fuit; opportune accidit, ut Societatis Iesu Missionarii, quorum villica- tioni Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis Missiones potis­simum concreditae sunt, postquam declarari a Nobis articulum de Pareis postularat, paratos se Nobis obtulerint, pollicitique sint (modo id Nos ipsi probaremus) certos aliquos delegare Missionarios, qui Pareis convertendis, dirigendisque praecipue dent operam. Quod quidem eorum consilium, quo Parearum conversioni et saluti satis bene consultum fore confidimus, paterno gaudio suscipientes, pro temporum circumstantiis probandum, commendan- dumque esse duximus, oblationisque Nobis factae, ac religiosi promissi exem plum ab eorum Praeposito Generali subscriptum, in huius Romanae, atque Uni­versalis inquisitionis Tabularium referri, perpetuoque asservari mandavimus.

1       Cf. N. 235. '

2       Cf. N. 244.

§ 36. Praemonemus itaque in primis Partium illarum Missionarios uni­versos, ut quae Apostolici eorum ministerii erga Fideles omnes ex Divina institutione potissimae partes sunt, minime obliviscantur; ac serio perpen- dentes, quod inter eos, qui filii Dei sunt, per Fidem quae est in Christo Iesu, iuxta doctrinam Apostoli, iam non est servus neque liber, non est masculus neque foemina, sed omnes unum sunt in Christo Iesu; quod ipse quoque Salvator noster a Deo Patre suo postulaverat pro omnibus, qui credituri erant per verbum Discipulorum in ipsum, rogans nimirum : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in Nobis unum sint, ut credat Mundus, quia tu me misisti; novos credentes instruant, oportere illos eo mutuae eharitatis vinculo inter sese colligari, ex qua veluti tessera, et Divini Filii ab aeterno Patre missionem, et Christianae Religionis veritatem facile Gentiles agnoscant.

§ 37. Deinde vero tot statim pro Pareis Missionarios deputari volumus et pra'ecipimus, quot necessarii, et re ipsa sufficientes reputabuntur, pro eorum debita cura singulis in locis exercenda; qui peculiari studio eorun­dem domos, ubi aegrotant, pro viribus petant, ad eos invisendos, ac piis ser­monibus, ac precibus, Sacramentorumque pabulo recreandos, eosque demum in extremo vitae discrimine constitutos sancto infirmorum Oleo deliniendos, absque Personarum, aut sexus exceptione. Ubi vero contigerit praefatos Mis­sionarios ad Parearum curam praecipue deputatos, aut eorum aliquem e vivis excedere, vel alio abire; alterum alterius loco continuo subrogari mandamus; et intra spatium quinquennii a die datae praesentium, certissima atque authen­tica documenta de mandatorum nostrorum executione Apostolicae Sedi reddi debere praecipimus. Quod si intra quinquennii spatium huiusmodi docu­menta reddita minime fuerint, vel iis redditis, minime constiterit alios Mis­sionarios ad praecipuam illam Parearum curam exercendam subrogatos fuisse in eorum locum, quos vel obiisse, vel alia de causa officio deesse contigerit; tum etiam, si intra spatium annorum decem, omnes non fuissent adhibitae diligentiae, quae tam a Praedecessoribus nostris, quam a Nobis ipsis supe­rius praescriptae sunt, ad evincendum expellendurnque horrorem, quo Gen­tes earum Regionum insufflationes atque salivam in Sacramenti Baptismatis administratione, et susceptione, aversari dicuntur: de quo tamen minime dubitare Nos sinit filialis obedientia, quam ii prae caeteris Missionarii in Apo­stolicam Sedem se profiteri gloriantur; aut denique si omnes adhibitae dili­gentiae frustra cessissent : quod secus fore confidimus, dum mentis nostrae oculos ad Misericordiarum Patrem, totiusque consolationis Deum, cuius agitur causa, convertimus; in quemcumque eventum, ne Missiones illas tot Virorum laboribus ac sanguine fundatas deseramus, a quo sane longissime absumus; decernimus, et mandamus, ut alii Missionarii sive Saeculares, sive Regulares ex alio coetu, vel instituto, in ea Regna mittantur; ut experiamur num Deus, cuius incomprehensibilia sunt iudicia, in aliorum Operariorum vilicationem divitias misericordiae suae effundere decreverit, eorumque labore, atque indu­stria illos fructus in praefatis Regionibus et Gentibus producere, quos Mis­sionariorum nunc ibi laborantium sudoribus, nulla licet ipsorum culpa vel omissione, consequi non potuerimus.

18. Et quamquam confidimus Missionarios nunc et pro tempore ibi

icnirs, pro suo erga Apostolicam Sedem obsequio, ab excitandis turbis .ii-nos futuros, nec ullum iussionibus Nostris obstaculum aut impedimen- 11 mi allaturos, si dum ipsi in iis Regionibus commorantur, eo novi Missio- ii.ini accederent, ibique versarentur; tamen quoniam Apostolicis muneris id i Nubis ratio exigit, ut caveamus pericula, quae Christianae charitati offen- lu ulo esse possent; hinc est, quod Societatis Iesu Missionariis, qui in M ' lurensi, Mayssurensi, et Carnatensi Regnis tunc erunt, virtute sanctae obe­dientiae iubemus atque praecipimus, ut quicumque casus ex supradictis evene­rint, quo vel omnia, vel aliqua ex his, quae per praesentes Literas Nostras uva praemissa decrevimus et observari mandavimus, intra praefinitum respe- i tive tempus, integre, exacteque, ut par est, impleta non fuerint, sive id ex l inum facto, sive ex omissione, sive ex prava, et contra literalem earumdem in icsentium sensum distorta mentis et voluntatis nostrae interpretatione, sive demum ex qualibet alia causa, etiam de necessitate exprimenda, id contigerit : latini, relictis praedictarurn Regionum Missionibus, quarum in iis Regnis exercendarum, et quocumque titulo, etiam deputatorum ab Episcopis, seu Ordinariis Locorum, aut simplicium suae Religionis Presbyterorum, seu quo­libet alio colore prosequendarum, iure omni, officio, et facultate ex eo tem­pore in posterum iam nunc eos a Nobis privatos, et imminutos declaramus, atque ex nunc prout ex tunc, et e contra, Auctoritate Apostolica, et earum­dem praesentium tenore privamus, et imminuimus, illico, non expectata alia nostra, et Sedis Apostolicae declaratione, iussione, aut sententia, in I uropam revertantur, uberiores, ut speramus, in hisce Partibus fructus relaturi.

§ 39. Demum, etsi ii Missionarii, qui moderandas censuras, dispensan­dum super insufflationum, et salivae Ritu in Sacramento Baptismatis admi- nistrando, atque articulum de Pareis declarandum postulaverunt, nil difficul­tatis praesetulerint circa alia capita Decreti praedicti Caroli Thomae Cardinalis Tournonii, et Apostolicarum Literarum Clementis Papae XII, quarum initium Compertam exploratumque: ex aliorum nihilominus Literis ingenti Nostro dolore accepimus, ex Missionariis alios esse, qui nulla habita interdicti a praefato Cardinali Tournonio lati, amplissimeque a Praedecessore nostro con­firmati ratione, eo usque progrediuntur, ut Christianis Mulieribus gestare permittant monile collo suspensum, contracti tesseram Matrimonii quod Regionis illius lingua Taly denominatum, effigiem quamdam habet informem Idoli, quod profanis earum Gentium nuptiis praesidere fertur; ipsisque pariter Fidelibus, quo tempore ab illis nuptiae celebrantur, permittant fructum, vulgo Cocco nuncupatum, frangere, ad hoc ut futurorum inde auspicia vel fausta, vel infausta desumant: Mulieribus demum, cum mensibus detinentur, Templi accessu, et salutari Poenitentiae Sacramento interdicant. Quamobrem Nos animo reputantes, quam sit execrandum, Mulieres illas, quae sub Crucis vexillo militant, ornatas incedere huiusmodi insignibus, quae aut Idololatriam importent, aut de Gentilitatis superstitione suspecta sint, prout dubio procul est memoratum Taly, necessario proinde damnatum : quamque Christifideles dedeceat, ritus, caeremoniasque sequi, vel imitari, ethnicam superstitionem

redolentes, qua certe non vacat illa nuptiarum tempore in praedictis Regio­nibus usitata praefati Cocco diffractio, quae idcirco iure et merito pariter repro­bata dignoscitur; quam denique iustum sit, mensium tempore minime arcere Templis, et salutari Poenitentiae Sacramento fideles Mulieres, quas laudabili praxi admittit Ecclesia, Redemptoris vestigiis insistens, qui sanguinis fluxu laborantem non abiecit: Si enim, ut olim scripsit laudatus S. Oregorius Magnus, in sanguinis fluxu posita laudabiliter potuit Domini vestimenta tan­gere, cur quae menstruum sanguinis patitur, ei non liceat Domini Ecclesiam intrare?

§ 40. Haec inquam reputantes, ac relatis et minime ferendis abusibus pro Apostolici muneris ratione remedium adhibere quam maxime cupientes, mandamus, et virtute sanctae obedientiae, tenore praesentis nostrae Consti­tutionis perpetuae legis vim habiturae, iubemus atque districte praecipimus universis Episcopis, atque omnibus, et singulis tam Saecularibus, quam Regu­laribus ex quocumque sint Ordine, Congregatione, Instituto, nominatimque ex Societate etiam Iesu, in Orientalium Indiarum Regnis Madurensi, Mays- surensi, et Carnatensi existentibus Apostolicis Missionariis, ut omnia et sin­gula, quae in supra insertis Clementis Papae XII Literis, quarum initium: Compertum exploratumque, quas etiam auctoritate nostra, quatenus opus sit, in omnibus, et per omnia approbamus, confirmamus, et innovamus, contenta sunt, tam quae supradicta capita respiciunt, quam alia quaecumque per easdem Literas praescripta, et definita, ad eorum normam, quae idem Praedecessor Noster alteris pariter superius insertis Apostolicis Literis, incipientibus : Con­credita nobis, constituit et sanxit, non solum ipsi pro virili parte integre, exacte, absolute, inviolabiliter, perpetuoque observent atque adimpleant, verum etiam, quantum in ipsis est, ut ab universis Fidelibus, qui eorum curae sunt concrediti, exacte serventur et impleantur, omni studio ac viribus curent, atque contendant.

§ 41. Denique eosdem Episcopos, et Missionarios omnes rogamus, et obsecramus per Dominum Iesum Christum, et per charitatem Sancti Spi­ritus, ut nihil aliud sapientes, praeter id, quod a Nobis, et a Praedecesso­ribus Nostris constitutum fuit, salutare Dei, quod per eorum ministerium Regionum istarum Gentibus missum est, pari zelo ac puritate propagare non intermittant; omnique studio dent operam, ut nedum in novellis Christifi­delibus veteris hominis vestigia penitus expungantur, deleanturque, verum etiam quaecumque vel symbola, vel imagines, aut figurae, atque omnis demum species mala, ipsaque veluti umbra, et odor ethnicae superstitionis ab ipsis eliminentur; illud cogitantes, eiusmodi caeremoniis, vanisque observationibus, quae Idololatriae reliquiae sunt, earum Oentium animos inextricabilibus veluti laqueis irretiri, ac vetustos ali confirmarique errores, quibus misere detine- bantur. Quod si aliquos Regionum illarum Fideles, veluti parvulos adhuc fluctuantes, Paganorum contemptus, contumelias, aut persecutiones, propter Ecclesiae praeceptorum, et Rituum observantiam, formidare conspexerint, illud ipsis illustre monitum, quod Sanctus Augustinus Ecclesiae Doctor in pari argumento reliquit, commemorare, atque inculcare non desinant : Si quaeritis, unde vincantur Pagani, unde illuminentur ; quodque ad ipsos Evan

r.i lii praecones praecipue dictum esse dignoscitur : Si quaeritis unde ad vitam vocentur; dcserite soiemnitates eorum, deserite nugas ipsorum.

§ 42. Volumus autem, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 397-426].


349

Benedictus XIV, const. Formandis, 6 nov. 1744.


Fontes CIC t1 347