Fontes CIC t1 299

299

Clemens XII, litt. ap. In eminenti, 28 apr. 1738.1

In eminenti Apostolatus specula, meritis licet imparibus, divina dispo­nente clementia, constituti iuxta creditum nobis pastoralis providentiae debi­tum iugi, quantum ex alto conceditur, solicitudinis studio iis intendimus, per quae erroribus, vitiisque aditu intercluso, Orthodoxae Religionis potissimum servetur integritas, atque ab universo Catholico Orbe difficillimis hisce tem­poribus perturbationum pericula propellantur.

§ 1. Sane vel ipso rumore publico nunciante, Nobis innotuit longe, lateque progredi, atque in dies invalescere nonnullas Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes, seu Conventicula, vulgo de liberi Muratori, seu Francs Massons, aut alia quavis nomenclatura pro idiomatum varietate nun­cupata, in quibus cuiuscumque Religionis, et Sectae homines affectata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque, ac impervio foedere secundum leges, et statuta sibi condita invicem consociantur; quaeque simul clam ope­rantur, tum districto iureiurando ad Sacra Biblia interposito, tum gravium poenarum exaggeratione inviolabili silentio obtegere adstringuntur. Verum cum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui indicem, hinc Societates, seu Conventicula praedicta vehementem adeo Fidelium men­tibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud prudentes, et probos idem omnino sit, ac pravitatis, et perversionis notam incurrere; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio lucem habet.

1 Universis Christifidelibus.

Qui quidem rumor eo usque percrebuit, ut in plurimis Regionibus memo­ratae Societates per saeculi Potestates tanquam Regnorum securitati adver­santes proscriptae, ac provide eliminatae iampridem cxtiterint.

§ 2. Nos itaque animo evolventes gravissima damna, quae ut plurimum ex huiusmodi Societatibus, seu Conventiculis nedum temporalis Reipublicae tranquillitate verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur, atque idcirco tum Civilibus, tum Canonicis minime cohaerere Sanctionibus, cum divino eloquio doceainur, die noctuque more servi fidelis, et prudentis Dominicae Familiae praepositi vigilandum esse, ne huiusmodi hominum genus veluti fures Domum perfodiant, atque instar Vulpium vineam demoliri nitantur, ne videlicet simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis, ad latissimam, quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset, viam obstruendam, aliisque de iustis, ac rationabilibus causis nobis notis, easdem Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes seu Conventicula de liberi Maratori, seu Francs Massons, aut alio quocumque nomine appel­lata, de nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine dam­nanda, et prohibenda esse statuimus, et decrevimus, prout praesenti nostra perpetuo valitura Constitutione damnamus, et prohibemus.

§ 3. Quocirca omnibus, et singulis Christifidelibus cuiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, et praeeminentiae, sive laicis, vel Cle­ricis tam Saecularibus quam Regularibus, etiam specifica, et individua men­tione, et expressione dignis districte, et in virtute sanctae obedientiae praeci­pimus, ne quis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat, vel praesumat praedictas Societates, de liberi Maratori, seu Francs Massons, aut alias nun- cupatas inire, vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu Domibus, vel alibi receptare, atque occultare, iis adscribi, aggregari, aut interesse, vel pote­statem, seu commoditatem facere, ut alicubi convocentur, iisdem aliquid ministrare, sive alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto directe, vel indirecte per se, vel alios quoquo modo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, aut suadere, ut huiusmodi Societatibus adscri­bantur, annumerentur, seu intersint, vel ipsas quomodolibet iuvent, ac foveant, sed omnino ab iisdem Societatibus, Coetibus, Conventibus, Collectionibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus abstinere se debeant, sub poena excommunicationis per omnes, ut supra contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

§ 4. Volumus insuper, et mandamus, ut tam Episcopi, et Praelati Supe­riores, aliique locorum Ordinarii, quam haereticae pravitatis ubique locorum deputati Inquisitores adversus transgressores cuiuscumque sint status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, vel praeeminentiae, procedant, et inquirant, eosque tanquam de haeresi vehementer suspectos condignis poenis puniant, atque coerceant; iis enim, et eorum cuilibet contra eosdem transgressores procedendi, et inquirendi, ac condignis poenis coercendi, et puniendi, invo-

cato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, liberam facultatem tribuimus, et impartimur.

[Bull. Rom., tom. 14, p. 236, 237).


300

Clemens XII, litt. ap. Concredita Nobis, 13 maii 1739.'

Concredita Nobis Dominici Gregis cura continuo Nos urget in id prae­cipue et tota sollicitudine incumbere, ut ab iis maxime, qui sortiti sunt par­tem Ministerii huius, et in lucem Gentium sunt missi, erga S. Sedem, ac Apostolica mandata filiale obsequium exhibeatur, atque Fidei dogmata, sacros­que Ecclesiae ritus et ipsi intemerate retineant, ut quos locorum immensa spatia a Petri Sede longe disiungunt, eos tamen Fides eadem in unitate spi­ritus, et doctrinae conglutinet. Alias itaque per similes Literas nostras sub datum 24 Augusti 1734, incipientes, Compertum, exploratumque,2 Fraternitates Vestras, omnesque Missionarios eo maiori, quo potuimus, Paterno eharitatis affectu requisivimus, et declaravimus, quam impense exoptaremus, ut qui in Regnis istis Christi fidei veritatem agnoscentes, convertuntur, superstitiosos Gentilium ritus omnino abiicerent, atque aversarentur, ne habeantur et ipsi ad instar eorum, qui: Cum Dominum colerent, Diis quoque serviebant iuxta consuetudines Gentium, utque in re tanti momenti nulla esset offendiculi occasio, auditis Theologorum, ac praesertim Venerabilium Fratrum Nostro­rum S. R. E. Cardinalium per universam Christianam Rempublicam Gene­ralium Inquisitorum suffragiis, plura, iuxta dubia tunc proposita, provide statuimus, et a Missionariis observanda praescripsimus. Quorum omnium in Nos observantia, ac studium amplificandae Fidei, in certam spem Nos erigunt, ut pari contentione pro viribus obtemperare satagant, nec ullus erit, qui detestabili indulgentia aliter fieri posse cogitet, et veluti infideles filii, Peccare eos faciant peccatum magnum. Sane etsi hisce mediis muneri Nostro satisfecisse, ac sine sollicitudine esse suaderemur, attamen rei momentum, a qua Fidei puritas atque integritas pendent, nunquam hanc in nobis curam delebit, nisi ad magnitudinem negotii opportuniora semper comparemus remedia. Quare Fraternitatibus Vestris, et Missionariis omnibus, quibus prae­dictas Nostras Literas direximus, sive Saeculares, sive Regulares cuiuscumque Religionis, Congregationis, Instituti, Societatis, etiam Iesu, fuerint, demanda- mus et praecipimus, ut omnia et singula, quae in dictis nostris Literis con­tinentur, integre, exacte, ac inviolabiliter observetis, atque ab eis, quorum cura ad vos spectat, remota penitus quavis aliter interpretandi potestate, ada­mussim observari faciatis, in virtute sanctae obedientiae, sub poena suspen­sionis ab exercitio Pontificalium, interdicti ab ingressu Ecclesiae, et respec-

1  Venerabilibus Fratribus, ac dilectis Filiis Episcopis, et Apostolicis Missionariis In Regnis Indiarum Orientalium Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi.

2        Cf. N. 296.

iivr excommunicationis latae sententiae, a qua nemo Vestrum a quoquam, piaeterqiiam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, excepto tantum mortis articulo, absolvi possitis, et quoad Regulares insuper priva­tionis vocis activae, et passivae, etiam ipso facto, et sine ulla alia declara­tione incurreiidac. Itidem sub iisdem poenis, et censuris, p.iri auctoritate praecipimus et mandamus, ut omnes et singuli, qui ab hac Sancta Sede, sive ab eorum respective Superioribus ad ista Regna sacris obeundis Mis­sionibus missi eritis, statim ac de hisce Literis nostris certiore s f,n ti fueritis, vel quavis alia denunciatione de illis notitiam habueritis, iuramentum prac- stetis, integre, exacte, ac omnimode implere, quae provide a Nobis iii iisdem Literis constituta fuerint, neque illis ulla in parte quovis sub praetextu con­traire. Illis etiam, qui quandocumque hoc munus suscepturi erunt, manda­mus, ac praecipimus sub iisdem omnibus censuris, et poenis, ut nullo pacto audeant vel minimum actum explere, nisi antea et ipsi iuramentum praedi­tum praestiterit, quin nec tanquam Presbyteri Saeculares ab Ordinariis I Deo­rum deputari, seu veluti simplices Religiosi, vel quovis alio titulo et nomine, Christifidelium Confessiones excipere, Conciones habere, aut Sacramenta mini­strare, sed omni prorsus careant potestate; derogando quibusvis privilegiis, sibi ipsis, aut vestrae respective Religioni, Ordini, Congregationi, et Socie­tati, etiam Iesu, specialiter, aut generaliter a Nobis, et a Praedecessoribss nostris quacumque ex causa concessis. Iuramenta praedicta saeculares Missionarios coram Locorum Ordinariis, Regulares coram Superioribus, vel Apostolicis Vicariis praestare demandamus, Vicarios vero ipsos et Superiores in mani­bus Episcoporum. Nec eadem tantum verbo proferre, sed scripto iuxta for­mam per Nos praescriptam, et infra adnotandam, ac propria manu subsi­gnare teneamini, sub iisdem Censuris, et poenis. Hoc etiam iuramentum praestandum fore mandamus, ac requirimus ab illis, qui ad Episcopale munus ab hac Sancta Sede promoveri meruerint, vel ipsomet die, quo in manibus Episcoporum solemnem emissuri erunt Fidei professionem, vel in actu eorum consecrationis. Quorum iuramentorum subsignata exemplaria, relicta isthic in Archivis authentica copia, ad Congregationem de Propaganda Fide, per Episcopos, et Superiores Regulares respective transmitti volumus, a qua ad illam S. Officii remittantur, ut sint obsequii erga Nos, nostrasque iussiones, puritatis, integritatisque Fidei vestrae monumenta. Ne vero tam Literarum nostrarum sub praedicta die 24 Augusti 1734, quam praesentium, ullus igno­rantiam allegare valeat, hortamur Fraternitates vestras, ac in Domino obte­stamur, ut quo primum illas, atque praesentes receperitis, statim publicare faciatis, ac ad singulos Missionarios, sive Saeculares, sive Regulares fuerint, sub vestra respective Iurisdictione degentes, easdem transmittatis. Hoc ipsum praecipimus Apostolicis Vicariis, aliisque Regularium Superioribus. Contra- lacientes, vel negligentes declaramus incurrere ipso facto poenam suspen­sionis ab exercitio Pontificalium, et interdicti ab ingressu Ecclesiae; Regu­lares autem Excommunicationis latae sententiae, privationis Officiorum, et vocis activae, et passivae.

Formula autem iuramenti, sicut praemittitur, a Missionariis praestandi, est, quae sequitur, videlicet: c Ego N. Ordinis N., seu Societatis Iesu Missio-

« natïus ad Regnum N., vel ad Provinciam N. in Indiis Orientalibus a Sede « Apostolica, vel a meis Superioribus, iuxta facultates eis a Sede Apostolica concessas missus, vel destinatus, parendo praecepto Sanctissimi Domini « Nostri Papae Clementis XII per Literas Apostolicas in forma Brevis datas c die 13 Maii anno 1739 iniuncto omnibus Missionariis in dictis Missionibus, « praestandi iuramentum fideliter servandi dispositionem Apostolicam circa « ritus Malabaricos ad formam Literarum Apostolicarum in forma Brevis « eiusdem Sanctissimi Domini Nostri die 24 Augusti 1734 incipien. Comper- « tum, exploratumque, mihi per integram eiusdem Brevis lecturam optime « noto, promitto, me plene et fideliter pariturum, illudque exacte, integre, « absolute, et inviolabiliter observaturum, et absque ulla tergiversatione adim- « pleturum, necnon ad formam dicti Brevis instructurum Christianos mihi « commissos tam in Concionibus, quam in privatis instructionibus, ac prae- « sertim Cathecumenos, antequam baptizentur, et nisi promittant observan- « fiam dicti Brevis, eiusque dispositionum, et prohibitionum, me ipsos non « baptizaturum, prout quoque curaturum omni studio, quo potero, ac omni « diligentia, ut sublatis Gentium caeremoniis, illi a Christianis suscipiantur « et retineantur ritus, quos Catholica Ecclesia pie praescripsit. Si autem (quod « Deus avertat) in toto, vel in parte contravenerim, toties poenis a Sanctis- « simo Domino Nostro impositis in Decreto, seu Literis Apostolicis, ut supra, « super praestatione huius iuramenti, mihi pariter per integram lecturam « notis, me subiectum agnosco, et declaro. Ita factis SS. Evangeliis pro- « mitto, voveo, et iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec SS. Dei Evangelia, c Ego N. manu propria ».

Formula vero iuramenti, ut supra, praestandi ab Episcopis, est, quae sequitur, videlicet: « Ego N. Episcopus Civitatis N. memor iuramenti a me « praestiti in actu meae solemnis Consecrationis, quo Romano Pontifici fidem, « subiectionem, et obedientiam promisi, tum insuper eorum, quae provide « sanxit Clemens XII Pontifex Maximus circa ritus Malabaricos in Literis « Apostolicis in forma Brevis, Episcopis, et Missionariis usque sub die « 24 Augusti 1734 transmissis, parendo mandatis Sanctitatis Suae per alias « similes Literas die 13 Maii anno 1739 iniunctis, ut in argumentum meae « erga Apostolicam Sedem obedientiae non minus, quam filialis obsequii, « me iurisiurandi Religione obstringam, iuro, et promitto, me plene, et fide- « Iiter easdem Literas Apostolicas sub dicta die 24 Augusti 1734 executurum, « atque ea, quae in illis praescripta sunt, exacte, integre, absolute, ac invio- « labiliter observaturum, curaturum pariter, quantum in me erit, ut ii omnes, « qui mea in Dioecesi Missionarii, et Sacerdotes sunt, vel futuri erunt, illas « eodem prorsus modo in omnibus servent, atque exequantur, et contra ino- « bedientes, si fuerint, me processurum ad formam Brevis sub die 13 Maii « anno 1739, ut tandem sublatis Gentium caeremoniis, illi a Christianis reci- « piantur ritus, quos Catholica Ecclesia pie praescripsit, ac iugiter servat. « Utque de hac mea voluntate, iuramento, filialique obsequio erga Romanum « Pontificem, eiusque mandata, perenne existat monumentum, propria manu » me subscribo.

« Ego N. Episcopus N. ».

1 ««••. : mi ri i magna Nobis spes sit, f iatcinitaii-s Vestras, et Missiona­rios omins, n. isti .is voces, et monita excipere diligenter, ac filiali obsequio

¦         • in m im 11 : uiper sollicitudinemque plurimam gerere, ut tam Orthodoxae ' , i i m nati, integritatique, quam Gentium saluti adiumento sitis, omnes- ; i m hanc unicam rem, maximam utique, labores, sudorcsquc conferre, ut i 1 > i i ! <¦ h i , .(in Christi amplectuntur Fidem, superstitiosos aveiseiitur ritus, eos-

i i lilium suscipiant, et retineant, quos Catholica Ecclesia pie praescripsit, ' m. ii, i servat; attamen pro Pastoralis officii debito, ac Paternae Chari- limuh), iterum, iterumque commonere non desistimus, ne a Pasto- i n i Principe in custodia Gregis sui minus vigilasse diiudicentur; et Vobis m i e i i m in auspicium bonorum omnium Apostolicam Benedictionem imper­timus

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 413-415].


301

Clemens XII, const. De salute, 23 nov. 1739.

De salute Dominici gregis curae nostrae divinitus commissi paterna

¦         lenitate solliciti coelestes Indulgentiarum thesauros, quibus illecti ad Eccle­sias, et pia loca frequentanda, et pietatis opera exercenda magis incitentur, libenter erogamus.

§ 1. Exponi siquidem nobis nuper fecit dilectus filius Vincentius a Con­ceptione Frater expresse professus, ac Procurator Generalis Ordinis B. Mariae de Monte Carmelo Discalceatorum nuncupatorum Congregationis Hispaniae, quod in quamplurimis ex Conventibus Ordinis, et Congregationis huius­modi in Indiis existen. vigore privilegiorum eidem Ordini a fel. re. Nico- lao V, et Bonifacio VIII Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris con­cessorum, et a re. me. Sixto IV, et Clemente itidem VIII pariter Praedeces­soribus nostris confrmatorum tertius Ordo eiusdem B. Mariae erectus, et institutus reperitur.

§ 2. Verum quia nonnulli ex Tertiariis Ordinis S. Francisci in Oppido Civitate nuncupato de Toluca Mexican. Dioecesis dicto tertio Ordini B. Mariae denuo adscripti fuerunt, dubium excitatum fuit, an Tertiarii utriusque Ord. huiusmodi Indulgentiis, privilegis, et gratiis spiritualibus promiscue frui pos­sint: et licet primod. Ord. Superiores nullam in hac re difficultatem haberent, nihilominus Tertiarii eiusdem Ord. S. Francisci non solum contradicere, verum etiam ex eorum libris omnes illos, qui tertio Ordini B. Mariae huiusmodi adscripti erant, delere ausi fuerunt. Quare dicti Tertiarii B. Mariae ea de causa ad Ven. Fratrem modernum Archiepiscopum Mexican. recursum habuerunt, qui auditis rationibus hinc inde deductis, consideransque charitatem, piamque devotionem Christifidelium erga Regulares Ordines non esse restringendam, • eil omnibus ad animarum salutem mediis amplificandam, mandavit Tertia- iios B. Mariae praedictos re integra n d os, et Tertio Ordinis. Francisci, unde dt leti fuerant, iterum adscribendos esse.

§ 3. Quamvis autem mandatis huiusmodi praedicti Tertiarii S. Francisci paruerunl, tamen dictus Vincentius Procurator Generalis ad auferendas pertur­bationes, ac confusiones, quae ea super re inposterum exoriri possent, adscrip- tos tertio Ordini S. Francisci, seu cuicumque alii Tertio Ordini regulari, qui Tertio Ordini Beatae Mariae huiusmodi adscribi desideraverint, omnibus indulgentiis, privilegiis, et gratiis spiritualibus eorum respective Ordini con­cessis promiscue frui posse per nos declarari plurimum desiderat. Nobis prop­terea humiliter supplicari fecit, ut in praemissis opportune providere, et, ut infra, indulgere de benignitate Apostolica dignaremur.

§ 4. Nos igitur piis eisdem Vincentii Procuratoris Generalis votis hac in re quantum cum Domino possumus benigne annuere volentes, eumque Vincentium Procuratorem Generalem a quibusvis excommunicationis, suspen­sionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet inno­datus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus incli­nati, omnibus, et singulis Tertiariis cuiuscumque Tertii Ordinis regularis, qui inter Tertiarios dicti Tertii Ordinis B. Mariae de Monte Carmelo adscribi desideraverint, ac Regulas, statuta, et conditiones pro dictis Tertiariis B. M. de Monte Carmelo praescripta adimpleverint, omnibus, et singulis Indul­gentiis, privilegiis, et gratiis spiritualibus Tertio Ordini B. M. huiusmodi con­cessis, promiscue una cum aliis Indulgentiis, privilegiis, et gratiis praedictis eorum Tertio Ordini, in quo adscripti reperiuntur concessis, frui, et gaudere possint, et valeant, nec Tertiarios huiusmodi ab eorum respective tertio Or­dine, in quo adscripti fuerint, propter suam inter Tertiarios B. Mariae adscri­ptionem deleri unquam posse, auctoritate Apostolica tenore praesentium con­cedimus, et indulgemus, ac declaramus.

§ 5. Decernentes, etc.

[Bull. Rom., tom. 14, p. 393, 394].


302

Benedictus XIV, const. Ad Apostolicae, 17 oct. 1740.

Ad Apostolicae servitutis onus, nullis licet nostris opitulantibus meritis, clementissimo Divinae mentis consilio nuper provecti, statim cogitare coe­pimus, quam vere, meritoque Tridentini Concilii Patres edixerint,1 nihil magis Ecclesiae Dei esse necessarium, quam ut Romanus Pontifex sollicitudinem ex sui muneris officio universae Ecclesiae debitam, potissimum in id impendat, ut bonos maxime, atque idoneos Pastores singulis Ecclesiis praeficiat, neque erretur in electione eorum, qui tamquam lucernae super candelabrum positae lucere debent omnibus, qui in Domo Dei sunt, ne alioquin totius Familiae Domini statum, et ordinem luctuose nutare contingat, si quod requiritur in

1 Sess. VI, de ref., c. 1.

>¦ ¦ i "H-, i    inveniatur in Capite. Urgebat Nos quoque, angebatque plu­rimum eiusdem S.ieri Generalis Concilii gravissima Romano Pontifici pro­posita < inis i. Ier. iin i, videlicet, Dominum Nostrum Iesum Christum de eius m.imbui tequisiiurum sanguinem ovium suarum, quae ex malo negligen­dum, m iilbi u sin iminemorum Pastorum regimine perierint.

I. < 11 p i e 111 es itaque tanto huic negotio, quod ad Episcoporum crea- ticmem npeti.it, quantum fieri possit, tutius, salubriusque consulere, praeter <>. qu.ir um i m.i id, tum per memorati Concilii Decreta, tum per Praede- i e.,,111111 Nii.iturum Constitutiones sapienter statuta sunt, Congregationem I n n, ul n, m tenore praesentium erigimus, instituimus, et specialiter depu- limui, «iims consilio hac in re et Nos uti volumus, et Romanos Pontifices Vi ,ch. i, N istros usuros itidem esse in Domino confidimus. Huic autem i i n^ rrj.; j t n >ni quinque, (neque enim pauciores, aut plures censuimus expedire) r. m : iii i luis Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, pietate, doctrina, prudenti i, n iumque usu praestantes, nuper a Nobis nominatos, adscribimus, •i 11 idem pi e Congregationis Secretarium dilectum filium Auditorem Nostrum >|, • ibimus»

' I rro huius Congregationis partes erunt, omni studio, atque opera nihil,it.i, et quovis humano respectu posthabito, Nobis assistere, ut iuxta . m nn desiderium Nostrum, ad Patriarchales, Primatiales, Archiepiscopales, <i i nil drales Ecclesias regendas assumantur Viri, morum integritate, sacra d trina, rerum Ecclesiasticarum peritia, zelo Domus Dei, et vero salutis i marum studio praediti, quique non ad propria commoda, sed ad labores, et ,, dlicitudines pro Dei gloria sese vocari intelligentes, nec quae sua sunt, •d quae Christi quaerentes, ministerium suum, iuxta Venerabiles Beatorum Citrum, et Sacrorum Canonum sanctiones, laudabiliter sint impleturi; ita it. pro vacantium Ecclesiarum qualitate, et conditione, omnino digniores, et ul eas fructuose gubernandas eligantur aptiores, quales semper, adiu- v tute Domino, a Nobis electum iri intendimus, et speramus. Quocirca cum r in Congregatione communicaturi sumus de quibus Viris ad Episcopatum promovendis mentem Nostram subierit cogitatio, necnon de documentis ad • i nn qualitates, et merita spectantibus.

j; 3. Et ne diutius Pastoribus careant Ecclesiae, si post earum vacationem ¦Mutantur, qui ad eas promoveri merito possint: volumus, et mandamus, «i »t 11 im quidem post editam hanc Nostram Constitutionem, ac deinde uno- '<| n biennio, per Cardinalem praefatae Congregationis Praefectum scri- 1 • ii diversorum locorum Episcopis iuxta a Nobis traditam designationem, tpiendo eis nomine Nostro, ut sub secreti lege, et eorum conscentias étorrtete onerando, fideliter referant, diligenti investigatione praemissa, an, •• qui, iive Seculares, sive Regulares Sacerdotes in eorum Dioecesi, vel in pMpta nus locis existant, quos Episcopali muneri idoneos secundum Deum CMImeiit, explicando singulorum originem, natalia, aetatem, anteactae vitae HflMkiuem, Ecclesiasticarum functionum exercitium, gradus, quos obtinue- ilwl. otii ia, quae obierint, doctrinam, pietatem, prudentiam, ceterasque animi (toto*,
1P 11 luis quisque valeat. Epistolae vero, quas hac de re Episcopi rescrip- •VH ieneto asservabuntur, ut quotiescumque alicui Ecclesiae de novo

Pastore providendum fuerit, absque mora resumi valeant, indeque facile, et expeditum sit recognoscere, quinam Viri digniores, ac vacanti Ecclesiae con- gruentiores iudicari possint a Nobis. Et quoniam ii, qui in aliqua Regulari Familia vitam ducunt, cognosci penitus possunt, et solent ab eorum Supe­rioribus, tam Generalibus, quam Provincialibus, ipsos quoque sub eodem secreti vinculo interrogari ad praemissum effectum volumus.

§ 4. Praeterea cum primum alicuius Ecclesiae vacatio innotuerit, Auditor Noster certiores de ea faciet memoratos quinque Cardinales, ut et ipsi de Viris tali Ecclesiae utilius praeficiemlis, nolusque suggerendis, cogitare spe­cialiter possint, peculiaremque investigationem pro eorum prudentia adhi­bere: quod quidem praecipue, et a Nobis ipsis fiet. Deinde vero, quanto citius fieri poterit, habenda erit Cntigngalio, cui antedicti quinque Cardi­nales una cum AuditOre Nostro inii n-iunt, ibique perpensis omnibus qua­litatibus, et meritis Virorum, quorum notitia, vel a Nobis ipsis, vel per ante- dictas Episcoporum epistolas, vel per investigationem a dictis Cardinalibus factam, accepta fuerit, deliberandum erit quid consilii dandum Nobis sit, ut Auditor Noster referre deinde ad Nos possit quicquid praedicti Cardi­nales in eum finem Nobis duxerint .ignificandum. Quodsi alicuius Viri conditiones nondum satis expluaiae vis.te fuerint in una Congregatione, differenda in alteram erit consultatio, ut interea per opportuna media accu- ratior indagatio fieri valeat.

§ 5. In hac etiam < •unpegatioue a Nobis, ut praefertur, deputata, agen­dum deinceps esse deceiuuuu d, I pis> opis ab una ad alteram Ecclesiam auctoritate Nostra b.instet ml lebita nimirum maturitate examinando, num graves, legitimae, S.r n.que i mollibus probatae interveniant causae, quae huiusmodi translationem .n ! ! mt, inspecta dumtaxat Ecclesiarum necessi­tate, vel utilitate, ad quam pt .io 1.1 causae omnes illae reducuntur; ne alio­quin, ob iueou .ullam : e iiii u in. cupiditas, et ambitio eorum, qui forsan ad ampliore . |s ,'iesias i         mt ditiores, foveretur, simulque via aperiretur

spiritualibus im omni ¦ b , que Gregibus obvenire ex crebra Pastorum mu­tatione consueverunt I u dein veto i in legationis consilium postea itidem ad Nos per eumdem v o im Audit mutent referendum, ut determinari a Nobis possit quicquid niage. expedite iudicabimus.

§ 6. Utque hae. nuntii m n b i. < u, legatione liberius, perfectiusque adimpleantur, secretum ad instat illius, qu d pt................................................... gotiis ad Sanctam Inqui­sitionem pertinentibus servitio, .me i1 piaedictis C ardinalibus, nec non Auditori Nostro iuiungunu . um la nitate tamen communicandi de rebus ad ipsam Congregationem spe, i.limine., >ub simili secreti lege, cum uno cuiusque ipsorum Audituri-, sive sindiorum adiutore, et uno Atnanuensi, nec non cum iis, quos iisdem de rebus interrogandos, vel consulendos cen­suerint, ad assequendas notui.is tu eum scopum conducentes, quosque eidem pariter secreto obnoxios esse debere statuimus.

§ 7. Confidimus vero etiam omnes eos, qui ad promotionem praeficien- dorum quodcunque ius quacunque ratione a Sede Apostolica habent, aut alioquin operam suam praestant, (nihil in iis pro praesenti temporum ratione innovando), ob oculos assidue habituros, in eorumque animo semper hae-

suram (prout et hactenus factum, pro ipsorum pietate, ac Religione, putamus) commonitionem illam adeo ponderosam, quam praedictum Concilium Tri­dentinum censuit inculcandam,1 videlicet, nihil se ad Dei gloriam, et Popu­lorum salutem utilius posse facere, quam si bonos Pastores, et Ecclesiae gubernandae idoneos promoveri studeant; eosque, alienis peccatis commu­nicantes, mortaliter peccare, nisi quos digniores, et Ecclesiae magis utiles ipsi iudicaverint, non quidem precibus, vel humano affectu, aut ambientium suggestionibus, sed eorum exigentibus meritis, praefici diligenter curaverint.

§ 8. Nulli ergo omnino hominum, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 12-14].


303

Benedictus XIV, const. Quod Sancta, 23 nov. 1740.

Quod Sancta Sardicensis Synodus Divino edocta magisterio edixit, opti­mum, et valde congruentissimum esse, si ad caput, idest ad Petri Apostoli Sedem, de singulis quibusque Provinciis Domini referant Sacerdotes, attenta animi consideratione revolventes, ubi primum Nos, licet immeritos, Dominus gratiae suae praecipuo munere in eadem Sede collocavit, ea subiit cogitatio, ut cunctarum totius Orbis Ecclesiarum ad parvitatem nostram status, et negotia referrentur, quibus necessitatem de omnibus tractandi Christus in S. Petro Apostolo, cum illi claves aperiendi, claudendique daret, indulsit. Siquidem in Speculis a Deo constituti, et vigilantiae Nostrae diligentiam pro commissi officii munere coram eo comprobare cupientes, noctes diesque solliciti sumus, ut circa quamvis longinqua spiritualis cura non deficiat, sed se per omnia, qua nomen Dei praedicatur, extendat, memores illius obiur- gationis Dominicae: quod infirmum fuit, non consolidastis ; et quod aegrotum, non sanastis; quod confractum est, non alligastis; et quod abiectum est, non reduxistis; et quod perierat, non quaesistis; et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt; erraverunt greges mei in cunctis montibus, et non erat qui requireret, ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum. Cum ergo pastoribus talibus, per quos Dominicae oves negliguntur, et per­eunt, sic Dominus comininetur, quid Nos aliud facere oportet, quam colli­gendis, et refovendis Christi ovibus exhibere diligentiam plenam, et curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam? Nulla est enim maior, aut melior cura Praepositorum, quam diligenti sollicitudine, et medela salubri, fovendis, et conservandis ovibus providere.

§ 1. Dudum quidem fel. rec. Sixtus Papa V, serio animadvertens vete­rem, et laudabilem morem, gravissimis ex causis, et non sine Spiritus Sancti instinctu a Summis Pontificibus Praedecessoribus nostris antiquitus insti­tutum, et per multas aetates magno Ecclesiae Dei commodo observatum,

Sess. XXIV, de ref., c. 1.

ut singuli Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, et Episcopi certis praescriptis temporibus per se ipsos, vel per certum eorum Nuntium, Beatissimorum Apostolorum Petri, et Pauli, qui hanc Almam Urbem suo sanguine conse­crarunt, Limina se visitaturos iureiurando polluerentur, ut Episcoporum Romam venientium opera, et adiumento Romanus Pontifex, cui omnium Ecclesiarum sollicitudo concredita est, ubique locorum gregis sibi commissi vultum agnosceret, et spiritualium ovium morbos intelligeret, curationesque opportunas adhiberet, nec quicquam omnino illum lateret earum rerum, quas ad Dei gloriam augendam, ad Christianam Religionem propagandam, ad animarum procurandam salutem, necessario eumdem scire, atque intelli­gere oportet, partim hominum culpa, partim antiqui humani generis hostis astutia, variis etiam insurgentibus temporum calamitatibus, a plurimis, in grave animarum suarum periculum, et quibus praeerant, Ecclesiarum detri­mentum, negligenter observari: ex intimis animi sensibus indoluit, et statim gravi malo quotidie magis ingravescenti occurrere, et congrua adhibere re­media cogitavit.

§ 2. Itaque per suas Apostolicas l.iteras, quarum initium est: Romanus Pontifex,1 constituit, ut omnes Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi per universum terrarum Orbem > instituti, et deinceps ordinandi, etiamsi Car­dinalatus dignitate praefui) iint, seu cis consecratis Pallium de Beati Petri corpore sumptum traderetur, aut ad aliam Ecclesiam transferrentur, antequam illius regimini, et administrationi sc iinmiscerent, si quidem praesentes in Curia, in manibus Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis ordine Prioris, si vero absentes, in manibus Antistitis ad impendendum munus prae­dictum, aut ad tradendum Pallium huiusmodi a Sede Apostolica delegati, iuramento se obstrinferent, se Beatorum Apostolorum Petri, et Pauli Limina, statutis in iisdem literis temporibus, personaliter, ac per se ipsos visitaturos, ac Romanis Pontificibus pro tempore existentibus rationem reddituros de toto eorum Pastorali officio, deque rebus omnibus ad ipsarum, quas regerent, Ecclesiarum statum, ad Cleri, et Populi disciplinam, animarum denique, quae illorum fidei credit ac sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata Apostolica recepturos, et quam diligentissime executuros, prout latius in iisdem literis continetur.

§3. Cum autem Abbatum, Priorum, aliorumque, qui spirituali iurisdic­tione quasi Episcopali in suis Monasteriis, et Ecclesiis, eorumque Territoriis ab omni alia Episcoporum Dioecesi omnimode separatis potiuntur, nulla mentio in praefatis literis Sixti facta fuerit, hinc est quod Abbates, aliique, qui huiusmodi Ecclesiis, et Monasteriis praeerant cum iurisdictione spirituali, et Territorio separato, nunquam, Beatorum Apostolorum Limina visitantes, de iisdem Ecclesiis, et Monasteriis, et grege curae suae commisso ad Romanos Pontifices referrent, adeo ut huiusmodi Monasteriorum, et Ecclesiarum, quae Nullius dicuntur, status, et conditio Sedi Apostolicae incognita esset, et saepe ignorarentur mala, quibus medendum esset, et laterent bona, quae Aposto­lica cura, et studio essent fovenda, et amplificanda.

1 Cf. N. 156.

§ 4. Nos igitur cupientes omnium Ecclesiarum utilitati, et animarum saluti, quantum in Domino possumus, consulere, ac providere, cum de omni­bus, et, quod trernendum est, etiam de unius anima ante tribunal Dei rationem reddituri simus, tum etiam volentes ea, quae salubriter a Praedecessoribus no­stris instituta sunt, exactius, diligentiusque observari, ideo easdem literas Sixti V Praedecessoris, et in eis contenta quaecumque, ex certa scientia, et Apostolica Auctoritate tenore praesentium approbamus, et confirmamus, ac etiam inno­vamus, omnibusque Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis man­damus et praecipimus, ut eas sedulo, ac diligenter, et omnia in eis praescripta observare, ac custodire studeant, et Apostolicae Sedis monitis, ac praeceptis in re tanti momenti ea reverentia, atque animi cura et promptitudine, qua par est, pareant, atque obsequantur, et antiquae traditionis exempla servantes, et Ecclesiasticae memores disciplinae, Sacerdotalis Religionis vigorem non minus in iudicando, quam in consulendo retineant, scientes quid Apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debea­tur, a quo ipse Episcopatus, et tota auctoritas nominis huius emersit.

§ 5. Praeterea scientia, et auctoritate praedicta, hac nostra in perpetuum valitura constitutione sancimus, decernimus, et mandamus, ut omnes, et qui­cumque Abbates, Priores, Praepositi, aliique quocumque nomine, ac titulo nuncupati, et quacumque dignitate etiam Cardinalatus honore insigniti, saecu­lares, et quorumvis ordinum Regulares, ad Monasteriorum, seu Ecclesiarum particulare, et separatum Territorium habentium regimina iam promoti, et imposterum pro tempore, etiam per viam electionis, postulationis, aut aliter quovis modo promovendi, et Monasteria, seu Ecclesias huiusmodi in titulum, commendam, administrationem, aut aliter quomdolibet obtinentes, vel impo­sterum assecuturi, qui videlicet spiritualem iurisdictionem quasi Episcopalem cum temporali etiam, vel sine, in Monasteriis, et Ecclesiis praedictis, eorumque Territoriis, Districtibus, et quasi Dioecesibus ab omni alia Episcoporum Dioe­cesi omnino seiunctis, et separatis, quocumque iure, et titulo, vel ex origine, vel praescriptione, vel ex indulto, et privilegio Apostolico exercent, antequam eorumdem Monasteriorum, seu Ecclesiarum possessionem adipiscantur, et in eorum regimine, et administratione se de aliquo immisceant: si quidem prae­sentes in Curia fuerint, in manibus S. R. E. Diaconi Cardinalis ordine Prioris, si vero absentes, in manibus Nuncii, aut Legati Sedis Apostolicae, si praesens fuerit, sin minus in manibus alicuius Episcopi, aut Archiepiscopi eorum arbitrio eligendi, cum Romana tamen Ecclesia Ecclesiasticam communionem habentis, tamquam eiusdem Apostolicae Sedis Delegati, iurent, iuxta formulam inferius describendam, se Sacras Beatorum Apostolorum Petri, et Pauli memo­rias personaliter, ac per se ipsos visitaturos, ac insuper Nobis, et Successo­ribus Nostris pro tempore existentibus Romanis Pontificibus, statutis hac nostra Constitutione temporibus, rationem reddituros de commissa sibi Mona­steriorum, et Ecclesiarum procuratione; in notitiam nostram, nostrorumque Successorum perferentes quaecumque ad ipsorum Monasteriorum, et Eccle­siarum statum, et Ecclesiasticae disciplinae in Clero, et Populo observantiam, ad animarum salutem, quae illorum fidei creditae sunt, et ad Divinum Cultum, et gloriam pertinent; vicissim recepturos a Sede Apostolica monita, et man­

data, quorum censura, et quae coercenda sunt, resecentur, et quae observanda sunt, sanciantur, et quae bene coepta, atque instituta, approbatione, et con­firmatione nostra, nostrorumque Successorum ad debitum finem perducantur.

§ 6. Quod si legitimo impedimento detenti fuerint, iurent, se praedicta omnia adimpleturos per certum Nuncium ad id speciale mandatum habentem, et de gremio suorum Monasteriorum, et Ecclesiarum, in dignitate Ecclesiastica Saeculari, vel Regulari, constitutum, aut omnino per aliquem Sacerdotem Saecularem, vel Regularem spectatae probitatis, et religionis, de supradictis omnibus plene instructum: per quem etiam de huiusmodi impedimento docere debeant legitimis probationibus ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­nalem Praefectum Congregationis Sacri Concilii transmittendis.

§ 7. Ad hoc autem debitum visitationis, et relationis suorum Monaste­riorum, et Ecclesiarum officium opportune explendum supradicti omnes Abba­tes, Praepositi, Priores, et quocumque alio dignitatis, vel officii nomine nun­cupata tam Regulares, quam Saec ulares, Itali videlicet, vel ex Italicis Insulis, veluti Siculi, Sardi, Corsi, et alii udiacentium Provinciarum Italiae, tertio anno; reliqui vero in aliis Provinciis, Regnis, et Terrarum Orbis partibus, et Regionibus existentes, tam qui nunc sunt, quam qui imposterum erunt, quinto anno teneantur, diligenterque pro viribus adimplere, Nobisque, et nostris Successoribus exhibere studeant, ac curent, idemque institutum tertio quoque, et quinto anno repctant, et observent. Haec autem annorum spatia a tempore captae possessionis, et suscepti Monasteriorum, et Ecclesiarum regiminis, et curae incipiant.

§ 8. Ii vero, qui de Ecclesiis, et Monasteriis huiusmodi iam provisi, in earum pacifica possessione a biennio, et amplius reperiuntur, vel quibus praefinitum a Nobis superius tempus a die habitae possessionis iam effluxit, intra annum, si in Italia, et Insulis adiacentibus, intra vero biennium, si extra sint, a die publicationis praesentis Constitutionis, ad nos praefatam suarum Ecclesiarum relationem, et deinde singulis trienniis, aut aliis praestitutis temporibus pro locorum conditione, et distantia, ad nos transmittere, et Sacras Apostolorum Basilicas visitare, et nostro conspectui, dummodo impediti legitime non fuerint, se praesentes sistere debeant, ut S. R. E. Matris suae complexu recreati, et paterno humilitatis nostrae colloquio confirmati, ad Monasteria, et Ecclesias suas regendas alacriores, et instructiores revertantur.

§ 9. Iubemus igitur in virtute sanctae obedientiae supradictis omnibus Abbatibus, Prioribus, Praepositis, aliisque quocumque titulo, vel nomine nun- cupatis, vel quacumque dignitate praefulgentibus tam Regularibus, quam Sae­cularibus praesentibus, et futuris, ut visitationem praedictam, et insuper rela­tionem, statutis a nobis temporibus faciendam, sibi, suisque Monasteriis, et respective Ecclesiis adeo utilem, ac necessariam, iuxta praescriptam alias Epi­scopis formam, omnino conficiant. Si vero, quod absit, a Nobis praecepta, et constituta prompte exequi neglexerint, eos ab ingressu Ecclesiae, ac etiam administratione tam Spiritualium, quam temporalium, nec non a perceptione fructuum suorum Monasteriorum, et respective Ecclesiarum ab Episcopo, vel Archiepiscopo, Monasterio, aut Ecclesiae Nullius viciniori, omni exceptione, et mora cessante, interim libere exigendorum, et in opus fabricae, seu orna-

meritorum Ecclesiae emptionem, prout maior exegerit necessitas, insumendo- rum, ipso facto tamdiu suspensos esse volumus, donec a contumacia resipi- scentes, relaxationem suspensionis huiusmodi a Sede praedicta meruerint obtinere.

§ 10. Non obstantibus privilegiis, absolutionibus, indulgentiis, et aliis concessionibus de non visitandis liminibus eiusmodi; aliisque peragendis, qui­buscumque Ecclesiarum, et Monasteriorum Rectoribus, et per quoscumque Romanos Pontifices, ac etiam Nos, et dictam Sedem ex quibusvis causis per­petuo, vel ad tempus concessis, extensis, et innovatis, quae omnia contra praemissa cuiquam nolumus suffragari, aliisque contrariis quibuscumque. Quia vero difficile nimis esset, praesentes literas, quocumque illis opus fuerit, perferri, volumus quoque, ut earum exemplis etiam impressis, manu Notarii publici, et sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae obsignatis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae eisdem praesentibus haberetur, si essent exhibitae, vel ostensae.

§ 11. Formula autem iuramenti praestandi ab Abbatibus, aliisque Mona­steria, seu Ecclesias habentibus cum iurisdictione quasi Episcopali, et Ter­ritorio separato, talis est:

Ego N. ab hac hora in antea fidelis, et obediens ero B. Petro Apostolo, Sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Domino Nostro Domino Benedicto Papae XIV suisque Successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel iniuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt, per se, aut Nuntios suos, seu literas, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandant. Papa- tum Romanum, et Regalia S. Petri adiutor eis ero ad retinendum, et defen- dendum, salvo meo ordine, contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo, et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo. Iura, honores, privilegia, et auctoritatem S. R. E., Domini Nostri Papae, et Successorum praedictorum conservare, defendere, augere, et promovere curabo. Neque ero in consilio, vel facto, seu tractatu, in quibus contra ipsum Dominum Nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra, vel praeiudicialia personarum, iuris, honoris, status, et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscumque tractari, vel procurari novero, impediam hoc pro posse. Et quanto citius potero, significabo eidem Domino Nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. Regulas Sanctorum Patrum, decreta, ordi­nationes, seu dispositiones, reservationes, provisiones, et mandata Apostolica totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, Schismaticos, et Rebelles eidem Domino Nostro, vel Successoribus praedictis pro posse per­sequar, et impugnabo. Sacras BB. Apostolorum memorias singulis trienniis 1 personaliter ac per me ipsum visitabo, et Domino Nostro, Successoribusque praefatis rationem reddam de commisso mihi munere, deque rebus omnibus ad mei Monasterii, seu Ecclesiae statum, ad Cleri, et Populi disciplinam, ani­marum denique, quae meae fidei creditae sunt, salutem quovis modo pertinen-

1 Seu quinquenniis.

tibiis, et vicissim Mandata Apostolica humiliter recipiam, et quam diligentis­sime exequor. Quod si legitimo impedimento detentus fuero, praedicta omnia adimplebo per certum Nuncium ad hoc speciale Mandatum habentem de gremio Conventus Monasterii mei,1 aut alium in dignitate Ecclesiastica constitutum, seu alias Personatum habentem, aut, his mihi deficientibus, per aliquem alium Presbyterum Saecularem, vel Regularem spectatae probitatis, et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad S. R. E. Cardinalem Congregationis Sac. Concilii Praefectum per dictum Nuncium transmittendas. Possessiones vero ad Mona­sterium meum pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Conventus Monasterii mei, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita Constitutione contentas, eo ipso incurrere volo. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.

§ 12. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 19-23].


304

Benedictus XIV, ep. encycl. Ubi primum, 3 dec. 1740.*

Ubi primum placuit Deo, qui dives est in misericordia, humilitatem nostram in suprema Beati Petri Sede collocare, et Vicariam Domini nostri Iesu Christi potestatem Nobis, nullo quamvis meritorum suffragio suffultis, ad universae Ecclesiae suae gubernationem committere; auribus insonare nostris visa est Divina illa vox: Pasce agnos meos; pasce oves meas, iniuncta videlicet Romano Pontifici, eiusdem Petri Successori, cura regendi, non modo Gregis Dominici agnos, qui sunt populi per totum terrarum Orbem diffusi, sed etiam oves, nimirum Episcopos, qui veluti agnorum matres, populos in Christo Iesu generant, iterumque parturiunt. Pastoris igitur etiam vestri voces excipite, Fratres, per has nostras literas; et in partem sollicitudinis, cuius ple­nitudo commissa Nobis Divinitus est, vocati, intelligite ex ipsis admonitio­nibus, et cohortationibus nostris, quanta Nos premat cura non praetermittendi ea, quae offici nostri sunt, quantaque itidem sit vis paternae nostrae in vos charitatis, qua ad maxime optandum adducimur, ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna Pastorum.

§ 1. In primis vero date operam, omnique studio, atque ope satagite, ut morum integritas, et Divini cultus studium eluceat in Clero, utque Eccle­siastica Disciplina sarta tecta servetur, et ubi collapsa fuerit, redintegretur. Satis enim constat, nihil esse, quod omnem populum ad pietatem, religionem, et Christianae vitae institutionem efficacius instruat, excitet, inflammet, quam eorum exemplum, qui Divino se ministerio dedicarunt. Itaque in id mentis

1         Seu Capituli Ecclesiae meae.

2         Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis.

vestrae acies pt iutum dirigenda est, ut cum accurato delectu ii Clericali militiae adscribantur, a quibus merito possit expectari, ut iis in lege Domini unhulantibus, et de virtute in virtutem euntibus, eorum vita cunctis afferat venerationem, et eorum opera Ecclesiis vestris spiritualem afferat utilitatem. .Melius enim profecto est pauciores habere Ministros,sed probos,sed idoneos, atque utiles, quam plures, qui in aedificationem Corporis Christi, quod est I cclesia, nequicquam sint valituri. Quantam idcirco Episcoporum cautionem ea m re S.n n Canones requirant, non ignoratis Fratres; sed ab eorum norma, quae omnino servari debet, ne patiamini vos abduci humano ullo respectu, vel importunis ambientium suggestionibus, vel fautorum precibus. Apostoli veni praeceptum, ut ne manus cuiquam nimis propere imponantur, tunc potissimum servari necesse est, ubi de promovendis ad Sacros Ordines, et ad Sacratissima Mysteria, quibus nihil est divinius, agendum sit. Non enim "iiiticit aetas, quae per sacras Ecclesiae leges unicuique Ordini praescripta ' u, nec indiscriminatim omnibus, qui in inferiori aliquo Ordine iam sint

.... stituti, suo quasi iure patere debet aditus ad sublimiorem; sed studiose,

magnaque adhibita diligentia investigandum a vobis est, an eorum, qui pi i i susceperint ministeria, talis fuerit vivendi ratio, et in sacris scientiis progressio, ut vere digni iudicandi sint, quibus dicatur: ascende superius; ' um alioquin expediat in inferiori potius aliquos remanere gradu, quam cum in maiori periculo, et aliorum scandalo ad altiorem provehi.

, .'. Et quoniam supra quam dici possit, interest eos, qui in sortem i ' iunii vocantur, ab ineunte aetate ad pietatem, morumque integritatem, et •d am mieain disciplinam, veluti novellas plantationes in iuventute sua, infor­mat . .nil idcirco vobis esse debet, ut ubi forsan nondum instituta fuerint ' lcrt, omni Seminaria, quam citissime instituantur, vel iam instituta ampli- kcautur. si maiori alumnorum numero pro Ecclesiarum conditione opus sit, • lini n iii eum finem mediis, quorum parandorum potestate Episcopi iam ••ini m b ucti, et quibus alia etiam, si de eorum necessitate edocti a vobis ' i. m m uddituri et Nos sumus. Eadem vero Collegia singulari vestra solli- ii ur toveantur, necesse est, videlicet ea saepe invisendo, singulorum ado- te*t«ittium vitam, indolem, et in studiis profectum explorando, Magistros »t..«><-.¦•, virosque ecclesiastico spiritu praeditos ad eorum culturam desti- -».i t.. ii ici .trias ipsorum exercitationes, sive Ecclesiasticas functiones quan- 1 i •• pt u utia vestra decorando, aliqua demum Beneficia iis, qui virtutum •-•• • priimen clarius praestiterint, maioremque laudem retulerint, con- 11 misiiiodi enim irrigationem arbusculis hisce, dum adolescunt, «m>m*4<«* r non vos poenitebit, sed vestra opera laetissimum deinde vobis ««•»••• iNMlitin in uberi bonorum operariorum copia. Consueverunt quippe •• ».'|iin . dolere messem quidem esse multam, operarios autem pau ' ¦••• ..' eis quoque dolendum esset, non eam, quam debuissent, +?,»„¦»¦ »- ,.«.,, i lhibuisse, ut operarii ad messem pares, aptique formaren- •• • Mfuqne, et strenui operarii non nascuntur, sed fiunt; ut autem frj i r-» ..p,num solertiam, industriamque maxime pertinet.

w-i .i illud maximi momenti est, ut iis animarum cura commit. «Mt» i - A—i»,in pietate, castis moribus, et illustribus bonorum operum

exemplis ita aliis praelucere possint, ut vere lux, et sal populi sint, et habean­tur. Hi nimirum praecipui adiutores vestri sunt in grege vobis credito infor­mando, regendo, perpurgando; in viam salutis dirigendo, et ad Christianas virtutes incitando. Ex quo pronum est intelligere quanti vestra etiam referat, eos ad Parochiale officium obeundum eligi, qui ad fructuosam plebium guber­nationem merito iudicentur aptiores. In id vero potissimum quoque incum- bite, ut quicumque animarum curam gerunt, diligenter, diebus saltem Domi­nicis, aliisque festis de praecepto, plebes sibi commissas, pro sua, et earum capacitate, pascant salutaribus verbis, docendo ea, quae Christifideles ad salutem scire oportet, ac explicando Divinae legis capita, Fideique dogmata, et pueros eiusdem Fidei rudimentis imbuendo, quacumque prava in contra­rium consuetudine, ubicumque esset, prorsus sublata. Quomodo enim audient sine praedicante? Aut quomodo recte credendi, recteque agendi normam assequi poterunt populi, si animarum curatores in eiusmodi officio segnes, remissi, ac desides fuerint? Quare non satis animo comprehendi, aut verbis explicari potest, quanta Christianae Reipublicae pernicies impendat ex eorum, quibus animarum cura demandata est, negligentia in pueris praesertim cate­chismo instruendis. Proderit autem plurimum, si studueritis, ut et qui curam animarum gerunt, et alii, qui ad poenitentium confessiones excipiendas desti­nati sunt, per aliquot dies spiritualibus exercitiis, quotannis vacent: in eo quippe pio recessu renovabuntur spiritu mentis suae, et induentur virtute ex alto, ad ea impensius, alacriusque peragenda, quae suarum partium sunt pro Divini Numinis gloria, et spirituali proximorum utilitate, et salute.

§ 4. Iam vero scitis, Fratres, Divino praecepto.mandatum esse omnibus animarum Pastoribus, oves suas agnoscere, easque verbi Divini praedica­tione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exem­plo pascere; hisque, ac caeteris Pastoralis Officii muniis satisfacere, ut par est, minime posse eos, qui gregi suo non invigilent, neque assistant, vineam- que Domini, in qua positi sunt custodes, non custodiant assidue. Itaque in statione vestra maneatis oportet, et personalem in Ecclesia vestra, vel Dioe­cesi, servetis residentiam, ad quam ex vi muneris vestri obligati estis, quem­admodum pluribus Generalium Conciliorum Decretis, et Praedecessorum no­strorum Constitutionibus luculenter declaratum, praescriptumque est. Cavete autem, ne existimetis fas esse Episcopis per tres Menses singulis annis pro libito, aut quacumque ex causa abesse. Ut enim hoc vere liceat Episcopis, constat habendam esse rationem, ut absentiam huiusmodi aequa requirat causa, simulque consultum sit, ne gregi detrimentum obveniat. Mementote autem Iudicem futurum esse eum, cuius oculis omnia nuda et aperta sunt, adeoque videte, ut causa talis vere sit, quae probari iure possit supremo huic Pastorum Principi, a quo ovium vobis creditarum sanguis est quantocius requirendus; in quo quidem iudicio, frustra Pastor contenderet ea se excu­satione tueri, quod lupus oves, absente se, ac inscio, abductas devoraverit, nam si res penitus inspiciatur, satis apparet nullum prope malum, aut scan­dalum in Dioecesi sic destituta contingere, quod non sit ei adscribendum, cuius erat, subditos a recta semita deflectentes revocare monitis, allicere exemplis, voce confirmare, auctoritate, et charitate continere. Porro quis etiam non

intelligat, multo satius esse negotia alibi per alios, ubi oportuerit, peragi, quam per se ipsum ab Episcopo extra Dioecesim suam morante; nego­tium vero omnium maximum custodiendi, et gubernandi gregis ab eo per se non per administros curari? Sint enimvero quantumvis idonei, probatique Ministri, non tamen eorum vocem sic solent audire oves, ut vocem veri sui Pastoris: non vicariam illorum operam supplere satis vigilantiam, atque operam ipsius Episcopi, qui peculiari Sancti Spiritus gratia ad id opitulatur, experientia abunde compertum est.

§ 5. Ad haec, cum in omni etiam rei domesticae cura nihil sit utilius, quam si ipsemet Paterfamilias omnia frequenter inspiciat, suaque vigilantia suorum industriam, et diligentiam alat, propterea vos monemus, et horta­mur, Fratres, atque etiam vobis iniungimus, ut Ecclesias, et Dioeceses vestras (nisi gravis, ac legitima interveniat causa, quae aliis id committi postulet) vos ipsi visitetis, vos ipsi oves vestras, et pecoris vestri vultum agnoscatis. 1 ormidinis sane, ac terroris plena est certissima illa sententia, quam supra memoravimus, non admitti Pastoris excusationem, si lupus oves comedit, et Pastor nescit. Multa vero quidem ignorabit Episcopus, multa eum late- lunit, vel saltem serius, quam oporteret, intelliget, nisi ad omnes suae Dioe­ceseos partes se conferat, et nisi per se ipsum ubique videat, ubique audiat, ubique exploret, quibus malis medicina facienda sit, et quaenam fuerint eorum causae, quave ratione occurri etiam providenter queat, ne sublata reviviscant. Praeterea cum ea sit humanae imbecillitatis conditio, ut in agro dominico, cuius cultura commissa Episcopo est, sensim vepres, et spinae, •ii noxiae, inutilesque herbae succrescant, certe nisi ad eas amputandas cul­tor crebro redeat, ille ipse nitor vigiliis eius, laboribusque iam partus, pro­gressu temporis deflorescet. Sed neque etiam satis est lustrari a vobis Dioe- « e .. s, et opportunis praeceptionibus vestris curationi earum esse prospectum: restat et illud enixe perficiendum a vobis, ut quae in visitationibus consti­tuta fuerunt, vere in effectum perducantur; nam legum etsi optimarum uti­litas nulla erit, nisi quod sancitum verbis est, re ipsa ab eis, ad quos pertinet, Hmliose praestetur. Quapropter postquam ad animarum morbos expellendos,

• • vi avertendos, salutaria paravistis medicamenta, non ideo sollicitudo vestra « «iii piiescat oportet, sed traditorum a vobis praeceptorum executio omni » i m contentione urgenda est; idque potissimum per iteratas visitationes rtiin assecuturi.

s <>. Postremo, ut multa paucis complectamur, Fratres, in omni sacra, I. lc aastica functione, et in omni Divini cultus, ac pietatis exercitio vos i uctores, vos duces, vos magistros esse convenit, ut quasi de vestrae M«Milljitis splendore, tum Clerus, tum grex universus lumen hauriat, et cha-

•   »< • v e ,trae igne incalescat- Itaque in tremendi Sacrificii frequenti: et devota PMMM, in solemni Missarum celebratione, in Sacramentis administrandis,

(¦ DMnln officiis obeundis, in cultu, et nitore Templorum, in disciplina domus, M familiae vestrae, in pauperum amore, et ope eis ferenda, in aegrotis invi- ** '• • et sublevandis, in peregrinis hospitio excipiendis, in omni denique « Iwtetlin i e virtutis opere estote vos forma gregis vestri, ut omnes imitato - ¦• • - ->'ii sint, sicut et vos Christi, quemadmodum decet Episcopos, quos'

Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.. Apostolos identidem respicite, in quorum successistis locum, ut eorum vesti­gia sectemini in laboribus, in vigiliis, in aerumnis toleradis, in arcendis lupis ab ovilibus vestris, in vitiorum radicibus extirpandis, in Evangelica lege exponenda, in eis, qui erraverint, ad salutarem poenitentiam reducendis. Aderit profecto vobis omnipotens, et misericors Deus, in quo nos confor­tate omnia possumus. Non deerit etiam vobis, ut plane confidimus, reli­giosorum Principum auxilium. Omnia insuper adiumenta parata vobis erunt ab hac Sancta Sede, quotiescumque nostra Apostolica Auctoritate opus esse censueritis. Magno itaque animo, magnaque fiducia venite ad Nos, qui vos cunctos, ut Fratres, et adiutores nostros, coronam nostram amamus in visce­ribus Iesu Christi: Venite ad vestram, et omnium Ecclesiarum Matrem, Caput, et Magistram, Sanctam Romanam Ecclesiam, unde Religionis origo manavit, ubi Fidei petra, ubi fons Sacerdotalis unitatis, ubi incorruptae veritatis doc­trina; nihil enim Nobis optatius, nihil iucundius esse potest, quam una vobis­cum Dei gloriae inservire, et Catholicae Fidei custodiae, ac propagationi alla- borare, atque animas salvas facere, pro quibus ipsum quoque sanguinem, et vitam nostram libentissime, si oportuerit, impenderemus. Excitet vos demum, stimulosque currentibus vobis addat ingens, ac certa, quae vos manet, remu­neratio; nam cum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam ; coronam utique iustitiae, quae reposita est fidelibus dispen- satoribus Mysteriorum Dei, et strenuis, vigilibusque speculatoribus domus Israel, quae est Sancta ipsius Dei Ecclesia. Eius autem vices Nos, quamvis indigni, gerentes in terris, Fraternitatibus vestris peramanter benedicimus, necnon Clero, ac populo vestro fideli, eandem Apostolicam Benedictionem nostram paterno affectu impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 4-8].


305

Benedictus XIV, const. Cum ad, ç ian. 1741.

Cum ad infrascriptam Cardinalium Congregationem delatum fuerit du­bium : An Custos et Guardianus Sancti Sepulchri Domini Nostri Iesu Christi, ex speciali huius Sanctae Sedis delegatione, et vigore nonnullorum privilegiorum per dilectos filios Superiores Ordinis Fratrum Minorum S. Francisci de Obser­vantia nuncupatorum exhibitorum, necessarias facultates habeat conferendi Sacra­mentum Confirmationis: Nos pro commissa Nobis coelitus Pastoralis Officii cura, omnes difficultates, ac in posterum dubitandi hac in re occasionem tollere cupientes, ac dilectum filium Paulum a Laurino Fratrem expresse professum dicti Ordinis, ac Custodem, et Guardianum dicti Sancti Sepul­chri, specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis Excom­municationis, Suspensionis, et Interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, cen­suris, et poenis a iure vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium tantum con-

m-,|u, mlimi, h arum serie absolventes, et absolutum fore censentes, auditis \ntis Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Repu- liln.i Christiana adversus haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum an, ti u itate Apostolica deputatorum, eidem Paulo Custodi, et Guardiano eius- i ! in Sancti Sepulchri, durante eius officio, et pro locis Terrae Sanctae huius­modi, ubi non erunt Episcopi Ritus Latini in propria Dioecesi residentes, potestatem, et facultatem conferendi Sacramentum Confirmationis huiusmodi < >lco, et Chrismate etiam antiquis, si nova haberi non possint, per Catho­licum Antistitem gratiam, et communionem Sedis Apostolicae habentem bene­dictis, dicta auctoritate, tenore praesentium concedimus, et delegamus; salva tamen semper in praemissis auctoritate memoratae Congregationis Cardina­lium. Non obstantibus praemissis, ac Apostolicis, et in Universalibus Con- i diis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinatianibus, i aeterisque contrariis quibuscumque.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 28].


306

Benedictus XIV, const. Apostolicae servitutis, 25 febr. 1741.

Apostolicae servitutis commissum Nobis divinitus officium assidue vigi­lare Nos admonet, ut ex prava hominum cupiditate suborientia mala, quan­tum in Nobis est, provida sollicitudine coercentes, Dominici ovilis gregem, Superna opitulante gratia, ad aeternam patriam dirigamus. Sed praecipua cura constringit de iis, qui Ecclesiastico Ordini adscripti, et ad sanctioris vitae genus electi aliis in via salutis actuum suorum claritate praelucere debent. Vehementer enim timidi, ac solliciti sumus, ne caeteros Christifideles, quos pro gradus sui Sanctitate verbis, et exemplo aedificare debent, morum suorum pravitate, a coelestium rerum amore ad terrena desideria avertant.

§ 1. Cum itaque, ut non sine gravi animi Nostri moerore accepimus, vesana humanarum rerum cupiditas ita nonnullorum Clericorum invaserit animos, ut illicitam Ecclesiasticis negotiationem, ad evitandas Poenas adver­sus illam exercentes a Sacris Canonibus, et Apostolicis Romanorum Ponti­ficum Praedecessorum Nostrorum Constitutionibus sancitas, sub alieni nominis velamine, Dei timore, Ecclesiastici nominis decore, et aeterno suarum ani­marum periculo posthabitis, temere, nulliterque exercere non dubitent; et, quod palam temporalium poenarum metu aggredi non audent, quaesitis deinde coloribus, et vanis inanium rationum praetextibus clam efficere non timeant; quasi vel Dei oculos, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, latere, vel Supremi Iudicis, qui non fallitur, examen effugere possint: Nos attendentes, quod Clericus, qui tantopere mundanis divitiis paran- dis inhiat, coelestia despicere, et pro nihilo putare convincitur, et quod Clericus negotiator ex inope dives, et ex ignobili gloriosus, tanquam pestis, ut Beatus Hieronymus docet, fugiendus est; ad exitiosam huiusmodi labem ab Ecclesia­stico Coetu eliminandam, et ut Sancto Ecclesiae Dei famulatui addicti, ab omni

turpis lucri cupiditate abhorrentes, studeant bene agere, et divites fieri in bonis operibus, thesaurizantes sibi fundamentum bonum in futurum; omnes et sin­gulas Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum praedictorum Con­stitutiones, illarumque quamlibet contra quoscumque Clericos illicitos nego­tiatores desuper quomodolibet respective, cum omnibus, et singulis poenis, contra eosdem Clericos illicite negotiantes, editas, quas Constitutiones huius­modi, ac earum quamlibet praesentibus de verbo ad verbum, nihilo penitus omisso, pro insertis haberi volumus, Motu proprio, et ex certa scientia, maturaque deliberatione, ac de Apostolicae potestatis plenitudine Nostris innovamus, confirmamus, et approbamus, eisque, et earum cuilibet novum Apostolicae firmitatis, et inviolabilis observantiae robur adiicimus, illasque sic innovatas, confirmatas, et approbatas, cum omnibus, et singulis poenis in eis, et earum qualibet adversus Clericos illicitos negotiatores huiusmodi contentis, ad Clericos illicite sub alieno laici nomine quomodolibet nego­tiantes, perinde ac si per se ipsos, ac proprio eorum nomine negotia ipsa illi­cita exercerent, omnesque, et singulae Constitutiones, earumque quaelibet adversus eos desuper editae fuissent, et in eis, et earum qualibet expressi, et denominati reperirentur, motu, et potestatis plenitudine praefatis perpetuo extendimus, et ampliamus; illorumque omnia, et singula bona sic ab eis alieno nomine illicite acquisita, sub inevitabili spolii poena, ad formam Con­stitutionis fel. record. Pii Papae IV similiter Praedecessoris Nostri, quae incipit: Decens esse,1 subiicimus, et subiecta esse volumus, et declaramus.

§ 2. Insuper, ut in sortem Domini vocati, depositis quocumque munda­narum curarum onere, et humanarum cupiditatum impedimentis, Christum Dominum, qui propter Nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia Nos divites essemus, per calcatas mundi opes liberius, et expeditius sequantur, memores salutaris illius Beati Apostoli moniti, qui clamat, et dicit : nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit, per easdem Nostras praesentes perpetuo valituras, motu, et pote­statis plenitudine praefatis decernimus, ac pariter declaramus, quod si aliquod negotium Ecclesiasticis illicitum personis, licet ab eis minime institutum, sed a laica persona inchoatum, et ad eosdem Clericos, sive haereditario iure, aut quocumque alio titulo, sive singulariter, sive communiter, sive separa­tim, sive coniunctim, cum aliis bonis, et aliis cohaeredibus, vel sociis laicis existentibus delatum fuerit, vel per se ipsos, eorumque nomine proprio, vel per alios, aut alieno nomine etiam per suos cohaeredes, aut socios prose- quuti sint, illud statim dimittere teneantur. Si vero negotium huiusmodi sine ipsius Clerici temporali detrimento statim dimitti nequeat, tunc, si intra Ita­liam, Insulasque adiacentes existat Clericus, a Venerabilium Fratrum Nostro­rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Decretorum Concilii Triden­tini interpretum Congregatione, si vero extra Italiam, ab eadem Congrega­tione, vel ab Ordinario Loci licentiam illud ad aliquod tempus retinendi, proviso interim, quod negotium huiusmodi a laico administretur, impetrare teneantur; dictaque Congregatio, aut Ordinarius Loci, perpensis singulorum

1 Die 5 nov. 1560. - Cf. Bull. Rom., tom. 4, II, p. 58, 59.

casuum circumstantiis, licentiam impertiatur, tempusque in eo ad idem nego- tmihi dimittendum praescribat; et si Clericus negotium praefatum, licet a I aio», ut praefertur, institutum, absque licentia huiusmodi gratis semper sibi impertienda, aut illud ultra tempus sibi permissum retinuerit, vel etiam intra tempus praedictum negotium per se ipsum administraverit, pro negotiatore illicito haberi, illumque omnibus, et singulis etiam spolii poenis praefatis subie­ctum esse, motu, et potestatis plenitudine dictis perpetuo volumus, et defi­nimus.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 32-35].


307

Benedictus XIV, ep. encycl. Matrimonii, ii apr. 1741.'

Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum, cuius firmitatem ab Adamo tanto ante pronuntiatam Christus Dominus, et his verbis, quod Deus coniunxit, homo non separet, confirmare, et Evangelica gratia, unde magnum iii Ecclesia Sacramentum est, augere dignatus fuit, tanta facilitate, perinde ac si neque lege naturae, neque Divino Iure, neque Evangelicis praeceptis, et Canonicis Sanctionibus initum esset Connubium, in aliquot Catholici < )rbis partibus, atque in isto praesertim florentissimo Poloniae Regno in dies 11solvi audientes, neque lacrymis, neque verbis explicare possumus allatam inde Nobis incredibilem sollicitudinem, conceptamque in Pontificio animo nostro ingentem molestiam. Etsi autem plurimum dolentes, facile adducimur, ut credamus huiusmodi dissolvendorum Coniugiorum licentiam, propter quam, non sine gravi bonorum offensione, sive vir unus, sive mulier una, pluribus vicissim adhuc viventibus sibi antea copulatis Coniugibus, tertium, aut quar­tum matrimonium contrahere cernitur, a nimia Curiarum vestrarum liber­tate, quemadmodum alibi evenire accepimus, ortum ducere; tamen facere non possumus, quin iustissimas ad vos, Venerabiles Fratres, querelas nostras deferamus; atque insimul tantae licentiae refraenandae, et intra praescriptos a Catholica Ecclesia fines coercendae, salutares Leges modumque medi- temur.

§ 1. Ad Sacerdotalem igitur virtutem vestram, vestrumque pro Ecclesia­li;» disciplina zelum, magna cum Pontificii animi fiducia, pastorales curas inferimus, ut inde opportunum huic malo ab inclyta Polona Natione aver­tendo propulsandoque, et abstergendae nomini vestro inustae notae, subsi­dium interea repetamus. Eapropter Fraternitates Vestras in Domino rogamus, et hortamur, ut memores rationum Coelesti Catholicae Ecclesiae Sponso Iesu Christo Iudici reddendarum, Apostolicis vocibus Nostris obtemperantes, ministerium vestrum ea, qua decet, vigilantia adimplere satagatis. Ac, dum pares muneri, pietati, et religioni vestrae de hisce rebus successus praesto-

1 Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, et Episcopis Regni Poloniae.

lamur. Fraternitatibus Vestris Apostolicam benedictionem peramanter imper. timur.

§ 2. Volumus autem, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 45, 46].


308

Benedictus XIV, ep. encycl. Non ambigimus, 30 maii 1741.1

Non ambigimus, Venerabiles Fratres, quin universis Catholicae Religio­nis Cultoribus notum sit, a tota per Christianum Orbem Ecclesia inter prae­cipua Orthodoxae disciplinae capita perpetuo adnumeratum retineri Quadra­gesima^ Ieiunium; quod olim in Lege, et Prophetis primitus adumbratum, ipsius Domini Nostri Iesu Christi exemplo veluti consecratum, ab Apostolis traditum, a Sacris Canonibus ubique praescriptum, et ab universali Ecclesia ab ipso sui primordio retentum, et observatum est. Hoc nimirum, ut veteres tradidere Patres, nobis quotidie peccantibus communis poenitentiae consti­tuto remedio, per consortium Crucis Christi, nos etiam aliquid in eo, quod ipse propter nos praestitit, agimus; simulque ad recolenda sacratiora Redem­ptionis nostrae mysteria, quae per Dominicae Passionis, ac Resurrectionis memoriam, Quadragesimali potissimum tempore sollemnius celebrantur, puri­ficans Ieiunio corporibus, et animis, dignius paramur. Hoc, veluti nostrae militiae tessera, ab inimicis Crucis Christi secernimur, flagella Divinae ultio­nis avertimus, et coelesti praesidio in dies adversus principes tenebrarum munimur. Hoc despectui habito, non contemnendum divinae gloriae detri­mentum, non leve Catholicae Religioni dedecus, non dubium animabus Chri­stifidelium periculum oboritur: nec aliunde populis calamitates, rebusque publicis, et privatis cladem exitiumque importatum esse constat.

§ 1. Ab hac vero insita inhaerentique in omnium Catholicorum homi­num animis de sacratissima Quadragesima, aliisque diebus ieiunio conse­cratis persuasione, et reverentia, quam aliena, quam discors, quam absona sit hodierna Ieiunandum consuetudo, quantum ab ipsa Ieiuniorum institu­tione, et servata semper, ubique, et ab omnibus disciplina quam longissime distet: Vos, Venerabiles Fratres, qui populorum curae vestrae commissorum mores, et usus probe nostis, pro singulari sapientia vestra, prae caeteris clarius intelligitis. Nos sane, quibus in hac sublimi Apostolicae procurationis specula constitutis undique gentium nuntii afferuntur, lacrymis satis deplo­rare non possumus, augustissimam Quadragesimalis Ieiunii observantiam ob nimiam, nullis legitimis urgentibus causis, ubique indiscriminatim dispen­sandi facilitatem, plane sublatam esse; ita ut Orthodoxae quidem Religionis Cultores merito querantur; haeresum vero Sectatores illudant, et exultent.

1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepisco­pis, et Episcopis universis, gratiam, et communionem Sedis Apostolicae haben­tibus.

Perniciosae huic corruptelae plurimorum insuper licentiam adiunctam esse graviter dolemus; quae usque adeo invaluit, ut nulla Apostolici Instituti, sacratissimique praecepti habita ratione, Ieiuniorum tempore, palam, et impune ab iisdem agitentur convivia, et epulae interdictae promiscue inferantur.

§ 2. Eapropter, quemadmodum quibus curis, sollicitudinibus, et ango- ribus urgeamur, cum Fraternitatibus Vestris communicamus; ita facere non possumus, quin pro iniuncto Nobis supremo sacrosancti Apostolatus officio, et ardentissimum Fraternitatum Vestrarum zelum ad opportunum hisce malis adhibendum remedium excitemus, et ad congruentes huiusmodi abusibus penitus extirpandis leges praescribendas, meditemur. Interea, Venerabiles Fratres, gaudium, et corona nostra, nobiscum considerantes, nihil Deo acce­ptus, nihil Pastorali ministerio nostro dignius, nihil gregibus curae nostrae commissis utilius, quam ut verbo, et exemplo praeeuntes, Christifideles ad tam salutarem Christianae poenitentiae, et pietatis exercitationem alacrius suscipiendam, constantissime retinendam, et ea, qua instituta fuit, disciplina peragendam vehementius inflammemus; omni opera atque industria stu­deamus, ut fideles populi in conspectu Dei, per austeriorem Ieiuniorum observantiam, tales permaneant, quales in ipso Paschali festo dignum est inveniri.

§ 3. Debitum igitur paternae uniuscuiusque vestrum sedulitatis, et cari­tatis officium iure postulat, ut omnibus notum faciatis, et annuntietis, nemini quidem sine legitima causa, et de utriusque Medici consilio; multitudini vero, veluti populo, aut civitati, aut genti indiscriminatim integrae, nonnisi gravissima, et urgente necessitate, et in casibus per sacra Canonum statuta praescriptis, cum debita Apostolicae huius Sanctae Sedis reverentia, a Qua- dragesimali Ieiunio dispensationem, toties, quoties opus fuerit, concedendam, nec audacter fidenterque usurpandam, nec superbe, et arroganter ab Eccle­sia, sicut alicubi in more positum esse accepimus, esse postulandam.

§ 4. Gravissimam vero urgentemque necessitatem etsi non est cur Vobis explicemus: Nolumus tamen Vos ignorare, cum huiusmodi necessitate, et servandam esse potissimum Unicam Comestionem, sicut alias hic Romae, ac Nos ipsi hoc anno urgentibus causis dispensantes, expresse praescripsimus, et licitas atque interdictas Epulas promiscue minime apponendas esse.

§ 5. Porro quemadmodum de eiusmodi indulgentia tam caute imper­tienda, si secus fieret, Nos persuasum habemus, districtam supremo Divino Iudici redditum iri rationem, ita conscientiam uniuscuiusque Vestrum oneran- dain esse ducimus. Insimul Fraternitates Vestras rogamus, et in Domino exhortantes, obsecramus, ut populos, qui communem omnium Christifide­lium poenitentiam, ac disciplinam servare nequeant, commonere satagatis, n«- per alia pietatis opera, ut sua cuique devotio suggeret, peccata sua expiare, et Deo satisfacere negligant; quinimmo sanandis vulneribus, quibus humana infirmitas sauciatur, diligentem adhibere studeant curationem, ut culpas de mundano pulvere contractas, dum casta ieiunia decoquere non issunt, pia opera, orationum suffragia, et eleemosynae munera redimant. Interim solatium, et levamen non leve moerori nostro a Pastorali vigilantia, et caritate vestra praestolantes, ac certo Nobis pollicentes, Apostolicam bene-

dictionem, cum uberi coelestium charismatum copia coniunctam, in eosdem populos vestros redundaturam, Vobis, Venerabiles Fratres, peramanter imper­tiri! ur.

§ 6. Volumus autem, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 48-50].


309

Benedictus XIV, const. Sacramentum Poenitentiae, i iun. 1741.

[Cf. Codicis Iuris Canonici Docum. V. - Cf. etiam Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 50-54].


310

Benedictus XIV, ep. encyl. Cum Sacrarum, 1 iun. 1741.1

Cum Sacrarum Virginum, quae se Christo intra claustra dicaverunt, et tam carne, quam mente se Deo voverunt, ut consumment opus suum magno praemio destinatum, quo sublimior gloria est, eo maior et cura esse debeat; inter praecipuas Apostolicae nostrae sollicitudinis partes, illam non ultimam reputamus, ut, ceteris inter Apostolicam hanc Sanctam Sedem, et Portugal­liae, Algarbiorumque Regna iamdiu exortis dissidiis, benedicente Domino, compositis, salutarem quoque nostram, ad maiorem Monialium in iisdem Regnis degentium progressum in via mandatorum Dei, et vocationis suae semita faciendum, operam conferamus.

§ I. Quoniam autem, sicut accepimus, quamplurimae Moniales variarum Dioecesum Regnorum huiusmodi, quae Regularem in Monasteriis quorum­cumque Ordinum rigorosae, et perfectae clausurae emiserunt Professionem, variis, et in speciem quaesitis coloribus, et simulationibus, ac praesertim praetensis curandarum infirmitatum causis, non solum e Monasteriis exeunt, nec ad breve tempus, nec ad Civitates, et Oppida, ubi cuiuslibet Monialis Monasterium reperitur, divertunt, verum etiam per integrum unius, ac plu­rium annorum spatium, et in locis a proprio uniuscuiusque Monasterio lon­gissime dissitis, moram ducunt: eapropter fit, ut quamplurima inde scandala, et abusus incredibiles, ac Regularis perfectionis detrimenta, non sine gravi bonorum hominum offensione, oriantur. Conspiciuntur enim nonnullae earum­dem Monialium per plateam incedere, ad publica Spectacula, et Theatra, Comoedias, Tragoedias, et Dramata, audiendi, spectandique causa, convolare, et ad alia loca nullo pacto religiosis Virginibus convenientia pergere; his accedit, quod non religiosae consuetudinis, sed licentiosae vitae exemplo, iis, quibuscum in eorumdem Domibus commorantur, sint offensioni, et scandalo.

1 Venerabilibus Fratribus, Antistitibus Regnorum Portugalliae, et Algarbiorum.

§ 2. Hinc est, quod Nos, non quod, humilitatis nostrae admodum conscii, aliquid ad censuram licentiae vindicemus, sed quod, ad sollicitudinem magis cauti, plus de Diaboli infestatione timeamus, opportunum hisce malis remedium afferre, et, quantum cum Domino possumus, debitae earumdem Sacrarum Virginum custodiae, decori, atque honestati providere cupientes, motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine vobis omnibus, et singulis, Venerabiles Fratres, iniungimus, et mandamus, ut statim ac ad Fraternitates Vestras praesentes nostrae in forma Brevis literae, aut earumdem transunipta, sive exempla, etiam typis impressa, et manu alicuius publici Notarii subscripta, et sigillo Personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munita pervenerint, illico notum faciatis, et nuntietis omnibus, et singulis Monialibus Monaste­riorum, sive vestrarum respective, sive aliarum Dioecesum in uniuscuiusque vestrum Dioecesi quacumque auctoritate, facultate, licentia, Indultis, ac pri­vilegiis, sive per hanc Sanctam Sedem, sive per Congregationem Venerabi­lium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Episcoporum, et Regularium praepositam, sive per Vos ipsos, aut Praede­cessores vestros Antistites, sive per ordinarios Nostros, et eiusdem Sanctae Sedis pro tempore Nuntios quomodolibet concessis, extra claustra suorum Monasteriorum quacumque etiam infirmitatis causa commorantibus, in vir­tute sanctae obedientiae praecipiatis, ut intra quindecim, aut viginti dies, et non amplius, ab earumdem praesentium nostrarum literarum publicatione, et affixione, ad proprium Monasterium, in quo regularem Professionem emi­serunt, redeant, ibique permaneant, aliter ipso facto poenas a Sacris Cano­nibus contra violantes clausuram Monialium inflictas, praeter alias vestro arbitrio irrogandas, incurrere, et incurrisse sciant, quibus sane poenis, aliisque vestro etiam arbitrio imponendis, obnoxios, et ipso facto subiectos esse de­cernimus, et declaramus omnes, et singulos consilium, auxilium, commodum, aliaque huiusmodi dantes, aut praestantes, ne eaedem praesentes suum sor­tiatur effectum.

§ 3. Caeterum, Venerabiles Fratres, rogamus Vos, et in Domino horta­mur, ut pro eximia pietate vestra, religionis zelo, Ecclesiasticae disciplinae amore, et aeterna Sacrarum Virginum salute Fraternitatibus Vestris potissi­mum credita, statim hisce nostris acceptis, omnia, et singula in ipsis contenta debitae executioni mandanda curetis, super quibus vestras conscientias one- ramus, ac significamus districtam Supremo Divino Iudici Iesu Christo Coe­lesti Sacrarum Virginum Sponso reddendam esse rationem. Contendite igitur omni ope, consilio, prudentia, et auctoritate vestra, Sacerdotale Ministerium vestrum cumulate explere; Nos enim omnes opportunas, et necessarias ad eiusmodi effectum facultates, etiam auxilium Brachii Saecularis, quatenus opus fuerit, invocandi, Apostolica auctoritate earumdem praesentium tenore impertimur.

§ 4. Verum, ne imposterum Indulta exeundi e Monasteriis, et extra Claustra permanendi, ob quamcumque causam, tanta facilitate Monialibus in iisdem Portugalliae, Algarbiorumque Regnis concedantur, tum Fraterni­tatibus Vestris, vestrisque successoribus, tum ordinariis eiusdem Apostolicae

Sedis pro tempore isthic Nuntiis, tum denique ipsi Congregationi Cardina­lium Episcoporum, et Regularium, quamcumque facultatem tribuendi, expe- diendique Indulta huiusmodi, quacumque auctoritate, potestate, privilegiis, et Indultis, quibus omnibus quoad hanc partem earumdem praesentium tenore derogamus, attributam, omnino inhibemus, et inhibitam esse volumus, et declaramus. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 54, 55].


311

Benedictus XIV, ep. encycl. Quanta cura, 30 iun. 1741.1

Quanta cura adhibenda sit, ut Sacrosanctum Missae Sacrificium non solum omni Religionis cultu, ac veneratione celebretur; verum etiam ut a tanti Sacrificii dignitate cuiusvis generis mercedum conditiones, pacta, et importunae atque illiberales eleemosynarum exactiones potius, quam postu­lationes, aliaque huiusmodi, quae a simoniaca labe, vel certe a turpi quaestu non longe absunt, e medio tollantur, nemo est ex Catholicae Fidei cultori­bus, qui ignoret.

§ 1. Verum eousque tandem progressa est, sicut non sine ingenti cordis nostri moerore undique accepimus, nonnullorum, sive Ecclesiasticorum, sive Laicorum Virorum avaritia, quae est idolorum servitus, ut eleemosynas quidem seu stipendia propter Missarum celebrationem, iuxta locorum con­suetudines, vel Dioecesanarum Synodorum Sanctiones, in subsidium alimen- torum uniuscuiusque Sacerdotis dumtaxat, pro regionum opportunitatibus praescripta, colligant; Missas vero celebrari curent alibi, ubi eleemosynae, seu stipendia, vel consuetudine, vel Synodali lege, pro singulis Missis attri­buta sunt minoris pretii, quam illic, ubi accipiuntur, darentur.

§ 2. Id quam absonum sit, atque alienum ab ipsa, sive expressa, sive tacita pie offerentium voluntate, omnes plane intelligunt. Nec aliter existi­mandum est; in illa enim potius Missas esse celebrandas quisque vult, ad quam, religionis, et pietatis stimulis ductus, eleemosynas confert, aut in qua quispiam fortasse tumulatus est, quam in alia Ecclesia sibi prorsus ignota. Quod sane, veluti mercaturis faciendis a turpis lucri cupiditate inductum, non solum ab avaritiae suspicione, et vitio, verum etiam a furti crimine, unde restitutioni subiacet, haud immune, in causa est, ut bonorum quam­plurimi, ad quorum notitiam mercatura huiusmodi venit, graviter offensi, ab eleemosynis ad celebrandas Missas amplius offerendis sese abstineant.

§ 3. Execrabilem huiusmodi abusum alicubi sensim irrepentem dete- stantes Romani Pontifices Praedecessores Nostri, de consilio tum Congre­gationis S. R. E. Cardinalium Universalis Inquisitionis contra haereticam

1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepi­scopis, et Episcopis universis, gratiam, et communionem Sedis Apostolicae haben­tibus.

pravitatem, tum Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, decretum voluerunt, nimirum a quolibet Sacerdote, stipendio, seu elemo- syna maioris pretii pro celebratione Missae a quocumque accepta, non posse alteri Sacerdoti Missam huiusmodi celebraturo stipendium, seu eleemosynam minoris pretii erogari, etsi eidem Sacerdoti Missam celebranti, et consentienti, sc maioris pretii stipendium, seu eleemosynam accepisse indicasset.

§ 4. Eapropter Vos, Venerabiles Fratres, in Apostolici Ministerii, et solli­citudinis Nostrae partem adscitos, rogamus, et maximopere in Domino hor- i imur, ut custodientes vigilias super gregibus vestris, enitamini, ne ea pestis amplius pervagetur, sed ut penitus extinguatur. Ab avaritia enim, tamquam a radice, mala omnia germinant; quam quidam appetentes, erraverunt a Fide, et inseruerunt se doloribus multis. Avaritia quidem nulla potior con­tagio, quae conceptam apud omnes Sacerdotalis dignitatis perfectionisque opinionem magis inficiat evellatque. Avaritia opibus Deum posthabere, ac servire Mammonae docens, efficit, ut Avari haereditatem non habeant in Regno Christi, et Dei. Quod si haec in Laicis hominibus minime toleranda, atque adeo legibus coercenda, quid in Ecclesiasticis viris, qui terrenis rebus nuntium miserunt, qui in sortem Domini vocati, qui Deo mancipati sunt? Quid, quod non per mundana lucra, sed per Altaris ministerium, tam sor- dide, et cum sanctissimarum legum contemptu, et cum Sacerdotalis charac­teris dedecore, in avaritiam praecipiti animo rapiuntur? Contendite igitur, Venerabiles Fratres, quibus Christi ovium cura demandata est, non solum ut verbo, et exemplo praeeuntes, Christi sitis bonus odor in omni loco, unde populi vestigia vestra sequantur; verum etiam ut Ecclesiasticos primum, deinde Laicos viros ab infectis vitiorum pascuis avertentes, per viam man­datorum Dei ad Coeleste Ovile currere doceatis.

§ 5. Quoniam autem ita comparatum est, ut praesentis poenae metu silutaribus monitis facilius obtemperetur; per Edictum in vestris Dioecesibus proponendum affigendumque, universis notum facite, quemcumque, qui elee­mosynas, seu stipendia maioris pretii pro Missis celebrandis, quemadmodum locorum consuetudines, vel Synodalia Statuta exigunt, colligens, Missas, retenta sibi parte earumdem eleemosynarum, seu stipendiorum acceptorum, sive ibidem, sibi alibi, ubi pro Missis celebrandis minora stipendia, seu elee­mosynae tribuuntur, celebrari fecerit, Laicum quidem, seu Saecularem, praeter alias arbitrio vestro irrogandas poenas, Excommunicationis poenam, Clericum vero, sive quemcumque Sacerdotem, poenam Suspensionis ipso facto incur­rere; a quibus nullus per alium, quam per Nos ipsos, seu Romanum Pon­tificem pro tempore existentem, nisi in mortis articulo constitutus, absolvi possit. Fore autem in Domino confidimus, ut unusquisque memor condi­tionis suae, posthac bene consultum velit animae suae, nec tam salutares leges censurasque Ecclesiasticas parvipendat. Interea Fraternitatibus Vestris Apostolicam Benedictionem, in populos etiam curae vestrae commissos re- dundaturam, peramanter impertimur.

§ 6. Volumus autem, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 56, 57].


312

Benedictus XIV, ep. Pro eximia, 30 iun. I74I.1

Pro eximia tua pietate observantiaque, quam canonicae disciplinae prae­stare debes, Venerabilis Frater, quem pastoralis creditarum Tibi ovium cura iamdiu laudabiliter impensa commendant, plane non dubitamus, quin per- molestum quoque Fraternitati Tuae accidat, quod Nos per alias nostras in simili forma Brevis literas ad universos Catholici Orbis Antistites, hac ipsa die datas, ac typis impressas, Tibique cum hisce insimul reddendas, non sine effusis lacrymis communicamus.2 Etsi autem detestabilem in Missarum celebratione mercaturam, de qua tantopere querimur, alibi etiam fieri acce- pissemus, non ea tamen, nec tanta cum turpis lucri aviditate exerceri nove- ramus, quanta a nonnullis Pedemontii Ecclesiasticis, et Laicis viris frequentari recentibus nuntiis certiores facti fuimus, ut salutare, ad tam sordidae nego­tiationis, et criminis notam a Dioecesibus Pedemontii penitus delendam, reme­dium adhibere satageremus. Verum Nos, ne opinionem, quam omnes de Ecclesiasticae disciplinae decore, et observantia in Pedemontii Dioecesibus vigente habent, minuere videremur, et ut debitis Apostolicae sollicitudinis officiis faceremus satis, id scribendi inivimus consilium.

§ 1. Itaque quemadmodum facile hinc perspicis, Venerabilis Frater, non obscurum hac in re peculiaris nostrae erga unumquemque Pedemontii Anti- stitem caritatis testimonium, ita vehementer enitaris oportet, ut omnem tam pro negotii gravitate, quam pro nostrae providentiae ratione operam colloces, ut de contagione mercaturae huiusmodi penitus extincta Tecum gratulemur.

§ 2. Verum si malorum hominum pervicacia tanta fuerit, ut poenis per easdem literas nostras irrogandis arroganter despectis, ad eam confringen- dam Brachii saecularis auxilio Tibi opus sit, illud invocare ne omittas, minime dubitans, quin libentius quam optas, Tibi praesto sit.

§. 3. Tanta namque est Carissimi in Christo Filii Nostri Caroli Ema- nuelis Sardiniae Regis illustris in Nos, et Apostolicam hanc Sanctam Sedem observantia saepissime rebus ipsis probata, ut maiora in dies Regiae, non solum erga Nos ipsos, sed etiam erga Fraternitatem Tuam pietatis, et pro Ecclesiastica disciplina zeli, ac patrocinii argumenta Nobis certo polliceamur. Interea Fraternitati Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 57, 58].

1 Venerabili Fratri, Archiepiscopo Taurinensi.

* Cf. N. 311.


313

Benedictus XIV, ep. encycl. Grave, 15 aug. 1741.1

Grave, et permolestum Nobis accidit compertum habere, nonnullos Hiber­niae Episcopos adeo muneris sui, et animarum curae sibi commissarum esse nblitos, ut alter, ex quo iampridem Episcopale regimen susceperit, nunquam hactenus in Dioecesi resederit, alter, transacto vix cum ovibus suis inense, Angliam, deinde Galliam, Belgium, Gerinaniamque peragraverit, nonnulli vero semel in anno aestivo tempore, paucis quidem diebus, quasi relaxandi animi causa, ad Ecclesiam sibi traditam accedere consueverit^. Hoc autem quanto Nos dolore confecerit, verbis explicare satis non possumus. Quid < nim aliud ex tam absurda Episcoporum absentia cogitare possumus, nisi > ertam Populorum calamitatem, aeternamque animarum perniciem? Expe­rientia quippe didicimus, et oculis prope Nostris vidimus in ipsa Italia Fccle- aasticam disciplinam, pietatem, et mores in deterius ire, si quando Episco­pum a Sede sua diutius abesse contigerit; quamquam in Italia non desint et Parochi vigilantes, et Ecclesiastici plurimi docti, ac probi tam Saeculares, quam Regulares, imo et Vicarius probitate vitae, scientia, usuque Ecclesiasti­carum rerum valde peritus, qui absentis Episcopi partes pro viribus expleat. Quid vero sperandum, aut quid maii non metuendum, ubi summa Eccle­siasticorum paucitas, ubi Catholici inter Heterodoxos versari debent, et ab ipsis Magistratibus saepe Religionis causa vexari solent?

§ 1. Non est autem, cur Nos in praesens novas leges, aut poenas, ad eoercendam eiusmodi licentiam, statuamus; cum dubitare minime possimus, Vos non ignorare, quam graviter, stricteque per Sacros Canones, Apostoli- casque Constitutiones, tum maxime per Concilium Tridentinum2 Episcopis iniungatur in Ecclesiis suis residere, et Oves sibi creditas nullo unquam tempore extra summam necessitatem deserere. Qua de re etiam nomine Vene­rabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium nego­tiis Propagandae Fidei praepositorum nonnullos ex Vobis admonitos fuisse certo scimus. Cui sane residendi debito satis nequaquam faciunt, qui per alium a se substitutum, seu Vicarium, Ecclesiam regunt, nisi forte ad breve tempus, et gravi de causa id fieret.

§ 2. Neque vero opus esse censemus, Viros doctos, et sacrarum literarum apprime callentes, quales Vos estis, docere de differentia residendi, quam m iterialem, et formalem, vocant. Quis enim Vestrum, Venerabiles Fratres, ignorat, tunc Episcopum materiali modo in Ecclesia sua residere, cum neque Verbum Dei voce, et exemplo disseminat, neque a semita iustitiae defle- ¦ ii utes revocat, neque periclitantibus opem, et auxilium defert, neque adver­ti, Lupos rapaces, qui in vestimentis ovium saepe intrant ovile, ut rapiant,

1        Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis, et Episcopis Regni Hiberniae.

2         Sess. VI, de ref., c. 1; sess. XXIII, de ref., c. 1.

et maetent, sedulo invigilat, fortiterque se opponit? In qua sane vigilantia, ac Pastorali sollicitudine potissimum sita est vera, et formalis residendi ratio. Alloquimur profecto Viros Theologos, humanarum, Divinarumque rerum scientissimos, qui probe intelligitis, curam, et salutem animarum opus esse Divinum, et onus Angelicis, ut aiunt, humeris formidandum, Oves Dominicas pascere: quarum de manibus vestris sanguinem Summus Pastor aliquando requiret, si quae forte vitio, aut negligentia vestra perierit. Neque enim se quisquam excusatione tuebitur, quod illae se inscio, aut absente, substituti alicuius, aut Vicarii oscitantia aberraverint. Unicuique enim vestrum singu­latim ab Oraculo Divino districte denunciatur: Attendite Vobis, et universo gregi, in quo Vos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam acqui­sivit sanguine suo. Vobis igitur, non alteri, pascendi oves praeceptum datum est: Vobismetipsis spiritualis animarum salus innititur, et Vos illam suscepi­stis, de ipsis rationem reddituri. Proinde Vobis non immerito tribuetur inopia Verbi Dei, Sacramentorum neglectus, corruptela morum, et omnis eorum, qui ignorant, et errant, miseranda pernicies.

§ 3. Nos itaque haec omnia non sine lacrymis considerantes, hortamur Vos, et per amantissima Iesu Christi Viscera, cuius vices in terris, licet imme­rentes, gerimus, obsecramus, ut animarum vestrarum non minus, quam earum, quae Fidei vestrae traditae sunt, miseratione moti, malis hisce tempestive occurratis, habentes prae oculis iudicium illud durissimum, quod Princeps Pastorum faciet iis, qui Ecclesiae praesunt, et Populum suum salvum non faciunt. Ponite Vobis ante oculos clarissima, et quidem domestica tot San­ctorum Episcoporum exempla, qui charitate pleni, et de animarum salute, ultra quam dici possit, solliciti, Hiberniam Catholicae fidei zelo illustrarunt, eamque pietate, et religione florentissimam effecerant.

§ 4. Memoria recolite Sanctum Patritium, Hiberniae Apostolum nuncu­patum, quem Sanctus Coelestinus Praedecessor Noster ad Vos misit: cuius Apostolicae Legationis, et praedicationis uberrimus fructus extitit, ut Hibernia antea Idolorum cultrix, mox Sanctorum Insula diceretur, et esset.

§ 5. Recolite Sanctum Malachiam Archiepiscopum Armachanum, et Lega­tum Apostolicum per universam Hiberniam ab Innocentio II Praedecessore Nostro constitutum, cuius ingens animarum studium a S. Bernardo quasi coloribus expressum legimus: Stetit Pastor intrepidus, omnimodis argumen- tosus, quomodo faceret oves de iupis, monere communiter, secreto arguere, flere per singulos, nunc aspere, nunc leniter convenire, prout cuique expedire vide­bat ... Circumiens Civitatem, perquirebat anhelus, quem Christo acquireret. Sed et foris rura, et oppida nihilominus saepius percurrebat; ibat, et erogabat, vel ingratis coelestis tritici mensuram, nec vehebatur equo, sed pedes ibat, et in hoc se Virum Apostolicum probans. Haec S. Bernardus.

§ 6. Sed et sinceriora percurrite S. Laurentii Archiepiscopi Dublinensis acta, quem Regio sanguine ortum, Legatum Apostolicum in Hiberniam Ale­xander III Praedecessor Noster in Concilio Lateranensi III selegit, eique postea Honorius III pariter Praedecessor Noster solemni ritu Sanctorum honores decrevit; atque inde facile intelligetis, quae, quantaque pro grege suo Vir Apostolicus fecerit, atque pertulerit.

§ 7. Quod si recensere voluerimus Sanctissimos Viros, Columbanum, Kilianum, Virgiliuni, Rutnoldum, Oallum, aliosque plures, qui ex Hibernia in alias Provincias Catholicam fidem invexerunt, aut illam per martyrium effuso sanguine collustrarunt, plus nimio epistolae modum excederemus. Satis sit eos breviter indicasse, quo facilius in memoriam revocetis, quae fuerit maiorum vestrorum religio, ac pietas, quae, quantaque dignitatis Episcopalis sollicitudo, quae quidem illos gloriosos, ac beatos effecit. Horum sane vesti­giis ut Vos, quantum fieri potest, insistatis, iterum in Domino rogamus, et obtestamur.

§ 8. Confidimus autem plurimum, ut Vos, non tam paternae huius admo- nitionis officio, quam conscientiae vestrae stimulis excitati, in Dioecesibus Vestris in posterum resideatis, et gravissimum pascendi oves debitum serio, accurateque persolvatis. Quod si vestrum quispiam, vel ratione provectioris aetatis, aut aegrae valetudinis impedimento, se Pastorali muneri revera impa- rem sentiat, is Coadiutorem sibi dari a Nobis petat, Nobisque simul indicet, quem ipse idoneum ad illud munus fore iudicaverit: Nam statim ac erimus de eius probitate, doctrina, aliisque ad Episcopatum necessariis satis instru­cti, Coadiutorem haberi indulgebimus. Apostolicam interim Benedictionem Nostram paterno affectu Vobis impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 63-65].


314

Benedictus XIV, ep. encycl. In suprema* 22 aug. 1741.1

In suprema Universalis Ecclesiae procuratione, meritis licet imparibus, per ineffabilem Divinae bonitatis abundantiam, ut Orthodoxae Fidei asser­tores, sic etiam Ecclesiasticae disciplinae custodes, ac vindices constituti, Quadragesimale praesertim Ieiunium, quod inter praecipua orthodoxae disci­plinae capita semper, et ubique ab ipso Ecclesiae exordio numeratum esse nemo ex Catholicis inficiatur, ab hodierna Ieiunandum corruptela vindicare, et in pristinam, quantum, benedicente Domino, fieri posset, observantiam revocare cupientes, per alias nostras in simili forma Brevis literas ad Fra- tcrnitates Vestras die xxx proxime elapsi mensis maii currentis anni datas,2 eximium Fraternitatum vestrarum zelum excitandum curavimus, ut adlaborare • tuderetis, ne hac in parte, et optatum Apostolicae nostrae sollicitudinis ango- ribus levamen, et salutare abolendae sacratissimi Ieiunii corruptelae remedium deesset. Quoniam autem paternae Pontificiae caritatis, quae novit imbecilli- 1 itcs infirmorum sustinere, atque etiam cum infirmantibus infirmari, non immemores, quemadmodum a Ieiunio aliquando, legitima causa, aut gravis­sima urgentique necessitate exigente, dispensandum esse ex Apostolica beni-

1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis ¦ t I pt copis universis, gratiam, et communionem Sedis Apostolicae habentibus.

» Cf. N. 308.

gnitate censuimus, ita inter caetera praescripsimus Unicam Comestionem servandam, et licitas, atque interdictas Epulas minime esse apponendas.

§ 1. Hinc factum esse accepimus, quod non defuerint, qui per humanas, et hominibus a Christiana poenitentia abhorrentibus dumtaxat dignas illa- tiones, sibi aliisque persuadeant, unicam potissimum Comestionem servari, atque Epulas licitas, et interdictas minime apponi debere, cum multitudini quidem indiscriminatim ob urgentem gravissimamque necessitatem, non vero singulis ob legitimam causam, et de utriusque Medici consilio dispensatur.

§ 2. Quam sane persuasionem a sententia nostra alienam ut ex omnium animis penitus evellamus, Nos quibuscumque, quacumque occasione, sive multitudini indiscriminatim ob urgentem gravissimamque necessitatem, sive singulis ob legitimam causam, et de utriusque Medici consilio, dummodo nulla certa, et periculosa affectae valetudinis ratio intercedat, et aliter fieri necessario exigat, in Quadragesimae, aliisque anni Temporibus, et diebus, quibus carnium, ovorum, et lacticiniorum esus est prohibitus, dispensari con­tigerit, ab omnibus omnino, nemine excepto, Unicam Comestionem servandam, et licitas, atque interdictas Epulas minime esse apponendas, tenore praesentium declaramus, et edicimus; quemadmodum per singulas nostras in pari forma Brevis literas singulis utriusque sexus Christifidelibus, ob corporis infirmi­tates, quibus obnoxii reperiuntur, in sacratissima Quadragesima, aliisque Ieiunio consecratis diebus, vescendi prohibitis licentiam dantes, unicuique expresse praescribimus, atque praecipimus.

§ 3. Eapropter Fraternitates Vestras rogamus, atque in Domino obse­cramus, ut populos vestrae curae commissos ad tam opportunum sanandis vulneribus, quibus per humanam infirmitatem quisque sauciatur, sanctissimi Ieiunii remedium alacriter adhibendum cohortantes, sedulo, ac paterne monea- tis, rem agi non quidem exiguam, sed longe gravissimam, de observando, sustinendoque Ieiunio purificandis animis corporibusque salutari. In spem igitur illos erigite coelestium praemiorum, quibus assequendis non sunt con­dignae passiones huius temporis; immo leve, ac momentaneum non tribulatio­nis, sed modicae abstinentiae nostrae incommodum, magnum gloriae pondus operatur in Coelis. Ab omnibus se abstinent, qui in agone contendunt, ut corruptibilem coronam accipiant; pudeat tam imbelles, ac delicatos Chri­stianae militiae milites, refugientes a consortio Crucis Christi, qui coronam legitime certatibus propositam sperare praecipit incorruptam; ad cuius auspi­cium, et pignus, Fraternitatibus Vestris Apostolicam Benedictionem, iisdem etiam Populis vestris Nostro nomine impertiendam, peramanter elargimur.

§ 4. Volumus autem, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 65, 66].


315

Benedictus XIV, ep. encycl. Quamvis Paternae, 26 aug. 1741.1

Quamvis Paternae vigilantiae, qua de iustitia unicuique integre, sapien­terque administranda solliciti esse debemus, iamdiu innotuerit, quod Causae extra nostram Romanam Curiam, pro Litigantium commotio, ad partes (ut aiunt) committi solitae, iis quandoque decidendae, ac fine debito terminandae delegentur, qui tum congrua Iuris peritia, tum quoque probitatis, spectataeque Fidei praesidio destituuntur: acerbiori nihilominus doloris sensu perculsi fuimus, postquam huiusmodi abusum, rumore publico evulgatum, multorum querelis ad Apostolicam Sedem delatis, eorumque literis ad Nos crebro datis apertius sensimus confirmari. Rationes praeterea, et peculiares Causae dicL abusus cum Nobis plures in eisdem literis obtenderentur, eas potissimum referri perspeximus eximio Protonotariorum non Participantium numero, quibus, utpote in Dignitate Ecclesiastica constitutis, in more positum est dictas Causas delegari, licet tempore quo ad huiusmodi Dignitatis, et Officii gradum provehuntur, nulla meritorum, et qualitatum fiat diligens inquisitio, nec sedulo examinetur, an polleant requisitis ad Ius dicendum, et Iustitiae habenas moderandas necessariis.

§ 1. Quam graves curas id animo nostro ingesserit, quamve intimo moe­rore affecti simus, ubi aliorum res, et negotia, ob Iudicum ignorantiam, et malitiam, periclitari, et in discrimen adduci rescivimus: intelliget plane cui perspectus erit ille, quo semper incensi sumus, Iustitiae administrandae zelus. Sed cum silere diutius, pro commissa Nobis Populorum salute, Paterna Charitas non pateretur, et ad propulsandam hanc corruptelam, restituendam- que iudiciorum integritatem, congruis remediis manus admoveremus; novimus non recentes, sed obsoletas esse huiusmodi querelas, atque rem esse non de morbo nunc ingruente, sed iamdudum invecto: remedia ad illum avertendum non esse modo excogitanda, sed antiquitus praestituta; originem vero non Curiae nostrae Romanae, sed iis adscribi oportere, qui de praxi eiusdem Curiae iniuste nimis conqueruntur.

§ 2. Si enim longe praeteriti temporis ratio habeatur, facile quisque coniicet fel. record. Bonifacio Papae VIII has querimonias fuisse suggestas, eundemque Pontificem ad implendas Apostolici regiminis partes, sua Decretali Statutum, de Rescriptis, in 6 consulto praescripsisse, ne a Sede Apostolica, eiusque Legatis Causae imposterum aliis delegarentur, quam Personis in Eccle­siastica Dignitate constitutis, et quibus sive Personatus, sive Canonicatus in aliqua Cathedrali Ecclesia obtigisset; Iudicia praeterea non in obscuro, sed in insigni, et populoso Oppido, ac in Urbibus instrui oportere, in quibus Peritorum Iudicum copia commode haberi posset. Sacro etiam Concilio Tri­dentino hanc ipsam imperitorum Iudicum querelam propositam fuisse, fas

1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis.

est credere. Postquam etenim Sess. 25, de Reform. cap. 10 praemissum fuit, a Sede Apostolica Iudicibus non undequaque idoneis Causas in partibus delegari, et id fieri tum ob malitiosam petentium suggestionem, tum quoque ob locorum longinquitatem, a quibus notitia Personarum, quibus Causae mandentur, haberi non potest: Statuit eadem Sancta Synodus, in singulis Conciliis Provincialibus, aut Dioecesanis aliquot personas, quae qualitates habeant iuxta Constitutionem Bonifacii VIII, et alioquin ad id aptas designari, quibus imposterum Causae committerentur ; et si aliquem interim ex designatis mori contingeret, substitueret Ordinarius Loci cum consilio Capituli alium in eius locum, usque ad futuram Provincialem, aut Dioecesanam Synodum: ita ut haberet quaevis Dioecesis quatuor saltem, aut etiam plures probatas, et qua- lificatas Personas, quibus huiusmodi Causae committerentur; alioquin post designationem factam, quam statim Episcopi ad Summum Romanum Pontificem transmitterent, delegationes quaecumque aliorum Iudicum, aliis, quam his factae, subreptitiae censerentur.

§ 3. Cum vero Concilia Provincialia quolibet Triennio, Dioecesana anno quolibet ex praescripto Tridentini cogenda,1 ob varia, quae obversantur impe­dimenta, longius protrahantur, nec Episcopis subsit quandoque certa spes, quod iis prospere sublatis, dicta Concilia haberi possint, atque in illis desi­gnari novi Iudices Synodales, in locum illorum, qui defecerunt: Saepe idcirco Congregatio Concilii Tridentini Interpres a Locorum Ordinariis requisita, consultissime respondit, subrogandorum Iudicum electionem ab Episcopis esse faciendam cum Consilio Capituli.

§ 4. Providae igitur, et vetustae huiusmodi leges palam evincunt, antiqua esse vulnera in hac parte disciplinae illata, illaque modo recrudescere, non quia congrua desit medela, sed quia negligitur ad praescriptum Canonicarum Sanctionum Iudicum Synodalium designatio, quorum notitia si Romano pro tempore Pontifici exhibita fuisset, eisdem tantummodo Iudicibus facta fuisset Causarum delegatio, semota quavis querelarum occasione.

§ 5. Dum minoribus in hac Curia muneribus, atque illo praesertim Secre­tarii Congregationis Concilii fungeremur, nihil Nobis fuit antiquius, quam Episcopis, aliisque Ecclesiarum Praelatis hosce sensus ingerere, eosque pro viribus ad has Ecclesiasticas leges custodiendas sedulo commonere. Nunc vero imperscrutabilis Consilii altitudine ad Supremum Apostolatus fastigium licet immerentes evocati, Pastoralis officii exigit ratio, ut nostris hisce literis certa vobis imposterum methodus praescribatur, ad quamcumque dubiorum, et querelarum occasionem avertendam. Volumus itaque, et mandamus, quod in iis Dioecesibus, in quibus vigiles Ecclesiarum Antistites ad tramites Tri­dentinae Synodi Iudices elegerunt in Conciliis sive Provincialibus, sive Dioe­cesanis, electorum Nomina quamprimum Nobis renuncient; et si forte unum, vel plures illorum mori contingat, antequam denuo eadem Concilia cogantur, decedentibus subrogentur novi Iudices, eligendi ab Episcopo cum Consilio Capituli, qui Nomina subrogatorum in dicto munere, usque ad diem Synodi duratura, Nobis itidem significent. Ubi vero Concilia Provincialia, et Syno-

1 Sess. XXIV, de ref., c. 2.

dalia iamdiu coacta non sunt, nec ulla idcirco facta dignoscitur Iudicum electio: pro iniuncta humilitati nostrae omnium Ecclesiarum sollicitudine, Archiepiscopos, et Episcopos in Domino iugiter hortamur, et obtestamur, ut sublatis quibusvis impedimentis, eadem Concilia, sicubi omissa sunt, quam­primum haberi curent; interim vero cum consensu suorum Capitulorum Iudices eligant, et Nomina Electorum in Albo redacta Nobis remittant; et si mori aliquem contingat, alios cum Consilio Capituli sufficiant, suffectosque Nobis indilate denuncient. Quo autem ad Numerum eligendorum, etsi Tri­dentini Decreto cautum sit, quatuor saltem in unaquaque Dioecesi eligi debere, plures nihilominus eligi volumus, si Dioecesis amplitudo, aliaeque peculiares circumstantiae id probe exposcere videantur.

§ 6. Monitos tamen esse volumus Locorum Ordinarios, quod licet ad tramites praemissae Decretalis Bonifacii VIII, cui etiam consona sunt dispo­sita a Tridentino, facultas iudicandi tribuenda sit Personis, Dignitate aliqua Ecclesiastica, Personatu, vel Canonicatu Cathedralis Ecclesiae insignitis; huiusmodi qualitates ita esse accipiendas, ut non desit in persona ad hoc munus assumenda, altera potissimum requisita qualitas Doctrinae, et idonei- tatis, in qua summa Negotii est constituta. Hoc pacto designati, et electi Iudices Nostro Supplicum Libellorum Secretario denuncientur ab Ordinariis, vel immediate per se ipsos, vel mediate per suos in Urbe Negotiorum Gesto- res: Nostraeque erit vigilantiae solerter cavere, ne imposterum ab Officiali­bus nostrae Curiae ad id Deputatis, Causae aliis, quam dictis Iudicibus, dele- gentur. Quae quidem dum Vobis, Venerabiles Fratres, per haec Apostolica scripta nota esse volumus, in felicitatis auspicium, et paternae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem vobis impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 66-68].


316

Benedictus XIV, const. Universalis, 29 aug. 1741»

Universalis Ecclesiae cura, quam inscrutabilis Divinae Sapientiae, atque Bonitatis altitudo humilitati nostrae committere dignata est, inter caeteras sollicitudines exigit etiam, ac postulat, ut diligenter invigilemus, ne Clerici Ecclesiasticis Beneficiis, quae e liberali Ecclesiae manu acceperunt, abutentes, eorum redditus, non sine aliorum fidelium scandalo, inconsulta prodigalitate disperdant, sed tanquam boni dispensatores ita administrent, ut et vitae suae necessaria provideant, et pauperum inopiae, et Ecclesiarum necessita­tibus succurrant.

§ 1. Relatum est ad aures nostras, quosdam Clericos Ecclesiasticis Beneficiis cum onere, vel sine onere residentiae provisos, turpibus ut plurimum ex cau­sis impulsos, annuos eorumdem Beneficiorum redditus, quos, donec viverent, percipere possent, unico actu alienare sub nomine cedendi commodum, seu uti­litatem percipiendi fructus eorumdem Beneficiorum, quos alteri, quoad vixerint, vendunt, recepta pecunia ad eam summam, et quantitatem, quam ipsi, habita

ratione eorum aetatis, et corporis valetudinis, durante vita, verisimiliter con­sequi potuissent. Cum autem isti improvidi Clerici instar illius prodigi filii- familias, de quo in Evangelio scriptum est : cum substantiam suam a Patre recepisset, totam statim consumpsisse luxuriose vivendo, et deinde, facta fame valida, coactum esse vivere de siliquis immundorum animalium, pia Eccle­siae subsidia, et Ecclesiasticos proventus in suas explendas cupiditates improbo huiusmodi contractu profundant; multa hinc, et gravia mala, ut experientia ipsa compertum est, evenire solent. Nam primum non leve dedecus Eccle­siastico Ordini inuritur, et grave reliquis fidelibus scandalum generatur, dum vident, Ecclesiasticas pecunias, quae sunt vota fidelium, bona pauperum, patri­monium Christi, in pravos usus insumi, vel improvisa profusione dissipari, quae ab Ecclesiasticis, tanquam probis dispensatoribus, in solamen paupe­rum, et Ecclesiarum restaurationem impendi deberent. Praeterea saepe huius­modi Clerici ad summam rediguntur egestatem, et ut se sustentare possint, vel indecore, non sine infamia Clericalis gradus, mendicant, vel indignis quaestibus, et negotiis operam praebent; Ecclesiam autem, et Ecclesiasticas res quodammodo aversantur, quasi fraudati mercede, vel stipendiis suis, quae nullius culpa, sed solum vitio, et flagitiis suis amiserunt. Ideo Eccle­siastica munera, vel nunquam, vel negligenter obeunt, Divinam Psalmo- diam, si ad eam in publicis Ecclesiis ratione suorum Beneficiorum tenean­tur, frequenter omittunt, vel oscitanter persolvunt, Ecclesiasticos coetus non frequentant, animarum salutem non curant, Divina fastidiunt, mundana sectantur.

§ 2. Volentes igitur hanc improbam consuetudinem, et non ferendam pravitatem, qua non mediocriter Clericalis ordinis fama minuitur, et honor conculcatur, Ecclesiae autem debito servitio, pauperes opportunis subsidiis, et sacrae aedes necessariis reparationibus, et ornamentis fraudantur, penitus abolere, Motu proprio, ac certa scientia, et matura deliberatione nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnibus Clericis quacumque dignitate, praeeminentia, honore, et privilegio insignitis interdicimus, et prohibemus, ne in posterum audeant sub nomine alienandi utilitatem, et commodum per­cipiendi fructus, vel alio quovis titulo, praetextu, et colore vendere, ac distra- here suorum respective Beneficiorum redditus, et proventus, vel ad vitam, vel in longum tempus, recepta ab Emptore, per unam, vel plures solutiones, pecuniarum quantitate, quam ipsi Beneficiati per eiusdem temporis, vel vitae spatium probabiliter consequi potuisset: sub poena excommunicationis, et nullitatis actus, seu contractus, et omnium inde consecutorum, aliisque poe­nis inflictis, praescriptis, et statutis contra alienantes bona Ecclesiae, quas rursus hic contra eosdem Clericos sic contrahentes renovare, decernere, ac statuere intendimus, et volumus. Et insuper ad uberiorem cautelam, et qua­tenus opus sit, omnes huiusmodi contractus, quos in futurum fieri conti­gerit, motu, scientia, deliberatione, et potestate simili damnamus, reproba­mus, cassamus, irritamus, et annullamus, eosque nullos, cassos, ac irritos decernimus, et declaramus, illosque suis auctoribus tanquam invalidos, cas­sos, irritos, atque inanes, viribusque, et effectu ab initio vacuos, neque in iudicio, neque extra, ad ullum effectum suffragari debere, neminemque ad

eorum observantiam obligari, etiamsi pluries iuramento firmati, et vallati sint, sed nullum inde ius cuicumque, aut actionem, vel titulum etiam colo- ratum possidendi, aut praescribendi per quodvis longissimum temporis spa­tium acquiri unquam posse pariter praecipimus, et iubemus.

§ 3. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 69-71].


317

Benedictus XIV, const. In sublimi, 29 aug. 1741.

In sublimi Beati Petri Cathedra Divina dispositione, licet immerentes, collocati, gravi dolore constringimur, quoties considerationis nostrae oculos convertimus ad praestantiorem Dominici Gregis partem, hoc est ad Eccle­siasticum coetum, eumque conspicimus, vel pravis moribus, vel indecoris actibus dehonestari; non enim ignari sumus, quanta sit inde in popu'is corruptionis timenda pernicies, si sal, unde caetera condiri debent, evanuerit.

§ 1. Pervenit quidem ad aures sollicitudinis nostrae non raro contingere solere, ut quidam Clerici in minoribus, vel maioribus ordinibus constituti, aut sola Ecclesiastica tonsura decorati, Beneficia, seu Officia simplicia, vel cum onere residentiae possidentes, aliis resignent, annua sibi pensione sub Apo­stolico beneplacito reservata, inito eodem tempore pacto cum Resignatario, cassandi, et abolendi dictam pensionem, repraesentata pecunia, nempe factis quibusdam anticipatis solutionibus pecuniarum ad eam summam, quae ad abolitionem, et extinctionem praedictae pensionis, vel potius ad palliatam ipsius beneficii venditionem nefarie perficiendam, expressa inter Partes con­ventione, stabilita fuit. Et quoniam profani isti Beneficiorum distractores non ignorant, quod si huiusmodi improba pacta Datariae Apostolicae nostrae Ministris, aut Nobis innotescerent, nunquam resignationes huiusmodi a Data- rio, vel Prodatario Nostro, vel a Nobis, aliisque Romanis Pontificibus pro tempore existentibus admitterentur; ut circumspectam eorumdem Datariae Apostolicae Officialium, et Nostram aliorumque Pontificum vigilantiam falle- rent, callida malorum hominum improbitas hanc perditionis viam, et ratio­nem excogitavit: Arcano, et clandestino pacto inter Resignantem, et Resi- gnatarium, ad pensionem cassandam, et extinguendam, conventa pecuniae quantitate, eaque quandoque etiam deposita apud publicum mercatorem, seu mensam argentariam, unitim, ac simul expediri curant Bullam resignationis Beneficii, et alteram Pensionis reservatae super eodem Beneficio favore Resi- gnantis; ita tamen, ut prope eodem, vel non multo post tempore, quo Sup­plicatio™ pro reservatione Pensionis solita Data apponitur, alia Supplicatio subscribatur, seu signetur pro cassatione, atque extinctione eiusdem Pen­sionis per anticipatas, seu anticipandas solutiones facienda, nulla mentione facta de praecedenti abominanda conventione, et simoniacam labem redo- lente pacto, quo Beneficii resignatio in occultam ipsius Beneficii venditio­nem execrabili transformatione commutatur.

§ 2. Cum autem huius generis pacta improba, reprobata, damnata sint, et gratiae huiusmodi cassationis, seu extinctionis Pensionis, tanquam subre- ptitiae, et dolosa calliditate obtentae, et quae, rei veritate, et totius negocii serie expressa, nunquam a Sede Apostolica concessae fuissent, nullae, irritae, ac inanes sint, et in maximum animarum eas fraudulenter impetrantium dam­num, ac detrimentum tendant, et praeterea scandalo simplicibus, et bonis abominationi, et pluribus aeterno exitio sint: Siquidem gratiarum huiusmodi impetratores, qui Ecclesiastica Beneficia tali infami mercatu negotiantur potius, quam resignant, non solum gravissimo peccato, quod prae oculis habere deberent, animas suas illaqueant, sed insuper palam apud omnes in populo, non sine infamia Ecclesiastici ordinis, execrantur, et contemnuntur; et si pro aliis Beneficiis obtinendis ad Datariam Apostolicam accedere ausi fuerint, tanquam Beneficiorum Venditores male audiunt, et publice redar- guuntur; cum statim ipsis ab eorum competitoribus opponatur Resignatio facta, cum cassatione Pensionis per anticipatas, seu anticipandas solutiones, hoc est, indigna Beneficii iam antea obtenti negotiatio, et clandestina sub ambagibus, et fraudulentis conventionibus detestanda venditio.

§ 3. Nos igitur hoc execrabile malum, quo non leve Ecclesiastico Ordini dedecus, et infamiae nota inuritur, prout necessitas, et pastorale munus postu­lat, coercere in futurum volentes, et longe a Sanctuario Dei profanam huius­modi abominationem removere, Motu proprio, ac certa scientia, et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine statuimus, et declaramus, omnia huiusmodi pacta, et conventiones pro cassatione, seu abo- litione Pensionum per anticipatas, vel anticipandas solutiones contemporanee ad Resignationes Beneficiorum, cum reservatione Pensionis, per quascumque personas quavis dignitate, honore, ac praeeminentia insignitas inita, tanquam a Sacris Canonibus, et Apostolicis Constitutionibus improbata, et simonia­cam labem redolentia, nulla, cassa, ac irrita esse; et omnes cassationes, abo- litiones, et extinctiones Pensionum huiusmodi, quas in posterum intra sex menses, a die captae possessionis Beneficii per Resignatarium computandos, fieri contigerit, etiam si nullum praecedens pactum intervenisse inter partes probari possit, et cassatio praedicta secuta sit vigore Supplicationis manu nostra, vel Romani Pontificis pro tempore signatae, quam nullatenus, tan­quam per subreptionem, et fraudes obtentam, neque in iudicio, neque extra, ad ullum effectum eis suffragari volumus, irritas, nullas, et inanes esse, ac omnibus viribus, ac effectu vacuas, et quatenus opus sit, motu, scientia, et deliberatione simili, deque Apostolicae potestatis plenitudine, tenore prae­sentium damnamus, revocamus, annullamus, cassamus, et abolemus, et insu­per tam Resignantem, quam Resignatarium ab omni iure Beneficii decidisse, eosque ipso facto, absque alia declaratione, vel Iudicis sententia, privatos, et ad alia obtinenda inhabiles esse, ac fore, et a quocumque Beneficium huius­modi, tanquam de iure, et de facto vacans, impetrari posse; et praeterea Resignantem ad restituendas pecunias pro cassatione Pensionis huiusmodi indebite, et simoniace perceptas, quae arbitrio Ordinarii erunt piis locis applicandae, vel pauperibus personis distribuendae, sub peccato gravi teneri, et Ecclesiasticis remediis, ac poenis, si renuat, ipso iure, absque alia senten-

tia, et declaratione, cogi posse, motu, scientia, et potestate pari decernimus, et declaramus.

§ 4. Et quoniam multa malitia hominum est in terra, ut omnis aditus fraudibus, et dolis, quos perversa nonnullorum calliditas, et in exitium sui ingeniosa excogitare consuevit, quoad fieri potest, intercludatur, volumus, praecipimus, et declaramus, sub hac Nostra voluntate, constitutione, et dispo­sitione comprehendi omnes, et singulas cessiones, seu translationes in ipsum Resignatarium, aut in aliam personam, commodi, seu utilitatis percipiendi fructus pensionum huiusmodi, necnon alias quascumque cessiones, transla­tiones, resignationes, extinctiones, abolitiones, quovis modo, titulo, nomine, colore, et auctoritate, per anticipatas solutiones, seu repraesentata pecunia factas intra dictum tempus sex mensium; et etiam ultra id temporis spatium, dummodo reprobum illud, et detestabile pactum praecessisse constiterit.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 71-73].


318

Benedictus XIV, const. Dei miseratione, 3 nov. 1741.

Dei miseratione, cuius iudicia incomprehensibilia sunt, et viae investiga­biles, in suprema Ecclesiae specula immerentes constituti, ut super univer­sum Dominicum gregem excubias sedulo agamus, ad commissum Pastoralis officii munus pertinere dignoscimus, subnascentes ex infernalis hostis astu­tia, et hominum malitia, abusus, quibus et animarum saluti pernicies, et Sacramentis Ecclesiae iniuria infertur, radicitus evellere, et potestatis Nobis desuper traditae operam interponere, ut et humana cohibeatur teméritas, et veneranda Divinae Legis servetur auctoritas.

§ 1. Siquidem Matrimonii foedus a Deo institutum, quod, et quatenus naturae officium est, pro educandae prolis studio, aliisque Matrimonii bonis servandis, perpetuum, et indissolubile esse convenit; et quatenus est Catho­licae Ecclesiae Sacramentum, humana praesumptione dissolvi non posse, Sal­vator ipse ore suo pronuntiavit, dicens: Quod Deus coniunxit, homo non separet: ad aures Apostolatus nostri pervenit, in quibusdam Ecclesiasticis Curiis inconsulta nimis Iudicum facilitate infringi, et temere, atque incon- siderate de eorumdem Matrimoniorum nullitate latis sententiis, potestatem Coniugibus fieri transeundi ad alia vota. Quos sane improvidos Iudices huma­nae naturae conditione, et voce ipsa quodammodo admoneri oportebat, ne tam praecipiti audacia Sanctum Matrimonii nexum frangerent, quem perpe­tuum, atque indissolubilem primus humani generis Parens praemonuit, inquiens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Et illud addi­tum est: Quamobrem relinquet homo Patrem suum, et Matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

§ 2. Huiusmodi autem abolendae pravitatis notitia diversis ex partibus Nobis delata est, atque etiam indicata sunt exempla nonnullorum Virorum, qui post primam, et secundam, ac tertiam, quam duxerant, uxorem, ob

nimiam Iudicum praecipitantiam in nullitate Matrimoniorum declaranda, adhuc illis primis uxoribus superstitibus, ad quartas contrahendas nuptias devenerant; et similiter foeminarum, quae post primum, secundum, et ter­tium maritum, quarto etiam, illis quoque viventibus, se iunxerant, non sine pusillorum scandalo, et bonorum omnium detestatione, qui sacra Matrimonii vincula ita contemni, et temere perfringi dolebant. Nos autem, his intelle­ctis, gravi affecti dolore, intimo animo ingemuimus, et non praetermisimus Apostolicae nostrae sollicitudinis partes in Domino adimplere. Siquidem primo Pontificatus Nostri Anno ad Episcopos illarum Partium, in quibus praedicta acciderant, plenissimis datis literis,1 graviter conquesti sumus de huiusmodi pravitate, quae in Ecclesia Dei tolerabatur, et ad eam abolendam eorum animos erigere, et pastoralem zelum accendere curavimus : quod etiam egimus cum aliis aliarum Regionum Episcopis ubi huiusmodi pravum diri- mendorum Matrimoniorum usum irrepsisse cognovimus.

§ 3. Verum Nobis responsum est, id saepe contingere partim ex culpa illorum Iudicum, quibus, vel in prima instantia, cum Causa coram Iudice Ordinario ex aliqua legitima causa cognosci nequit, vel in secunda, cum in partibus nullus adest Iudex, ad cuius Tribunal Causa in gradu appellationis devolvatur, vel si adest, iusta de causa coram eo disceptari nequit, Causae Matrimoniales huiusmodi a Sede Apostolica committuntur; qui vel ob insci- tiam, vel ob malam voluntatem, proclives sunt ad Matrimonia dissolvenda, atque eadem Matrimonia, levi, vel etiam nullo habito examine, irrita, ac inva­lida declarant: partim etiam ex facto Coniugum super nullitate suorum Matrimoniorum litigantium; cum frequenter unus tantum eorum, qui disso­lutionem Matrimonii postulat, in iudicio compareat, et Sententia, nullo con­tradicere, secundum sua vota obtenta, ad alias nuptias convolat; vel ambo­bus Coniugibus in Iudicium venientibus, altero, qui pro Matrimonio, altero vero, qui contra agit, Sententia de nullitate Matrimonii prolata, nullus est, qui ad superiorem Iudicem appellationem interponat; vel quia Iitigantes in specie quidem discordes, re vera inter se concordes sunt, et invicem coilu- dentes, contractum matrimonium dissolvi cupiunt; vel quia Pars, quae pro validitate Matrimonii stabat, eiusque nullitatem acriter contra adversarium impugnabat, lata a Iudice Sententia contra Matrimonium, mutat voluntatem, vel pecunia sibi ad sumptus litis non suppetente, vel aliis deficientibus auxiliis ad litigandum necessariis, et incoeptum opus, ac Causam post pri­mam Sententiam deserit; quo fit, ut deinde ambo Coniuges, vel unus eorum, ad aliud contrahendum Matrimonium se conferat.

§ 4. Quod autem ad Iudices pertinet, quibus extra Romanam Curiam pro Litigantium commodo causae Matrimoniales committuntur, paterna illa vigilantia, qua de iustitia unicuique integre sapienterque administranda solli­citi esse debemus, encyclicis Literis ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Pri­mates, Archiepiscopos, et Episcopos scriptis vicesima sexta Augusti anno secundo Pontificatus Nostri,2 providere curavimus, in quibus ea praescripsi-

1 Cf. N. 307.

s Cf. N. 315.

mus, quae Sacris Canonibus, et Concilii Tridentini decretis consona, si dili­genter, ut speramus, serventur, in posterum Causae non nisi personis con­grua iuris peritia, et necessario probitatis, spectataeque fidei munitis praesidio committentur. insuper ad ea, quae in iisdem encyclicis literis constituta sunt, id etiam in praesenti adiungimus: quod, quamvis Concilii Tridentini Decretum,1 quo causae Matrimoniales subtractae fuerunt Decani, Archidia- coni, et aliorum interiorum iudicio, et Episcoporum tantum examini, et iurisdictioni reservatae, dumtaxat procedat de Archidiaconis, Decanis, aliisque inferioribus, qui in eadem Dioecesi constituti, vel privilegio aliquo, vel prae- scriptione, saltem in visitatione, Causarum Matrimonialium cognitionem sibi adrogabant; ac idcirco minime obstet commissionibus, quae, pro iisdem causis matrimonialibus definiendis, a Sede Apostolica alicui eorum in secunda instantia fierent: nihilominus praecipimus, ac mandamus iis, ad quos, huius­modi Commissionum, seu Delegationum expediendarum cura pertinet, ut in futurum causarum matrimonialium cognitionem non committant nisi Episco­pis, praesertim vicinioribus, vel si nullus sit Episcopus, cui ex legitima causa commode committi possit, tum commissio, et delegatio dirigatur uni ex iis, qui, secundum ordinem, et modum a Nobis in praefatis encyclicis Literis praescriptum, pro Iudice idoneo ab Episcopo cum consilio sui Capituli nominatus fuerit.

§ 5. Quod vero ad ordinem, et seriem iudiciorum in causis matrimo­nialibus pro debita, et congrua earum terminatione, servandum spectat: motu proprio, certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Aposto­licae potestatis plenitudine hac Nostra in perpetuum valitura sanctione con­stituimus, decernimus, ac iubemus, ut ab omnibus, et singulis Locorum Ordinariis in suis respective Dioecesibus persona aliqua idonea eligatur, et si fieri potest ex Ecclesiastico coetu, iuris scientia pariter, et vitae probitate praedita, quae Matrimoniorum Defensor nominabitur, cum facultate tamen eam suspendendi, vel removendi, si iusta causa adfuerit, et substituendi aliam aeque idoneam, et iisdem qualitatibus ornatam ; quod etiam fieri poterit, quotiescumque persona ad Matrimoniorum defensionem destinata, cum se occasio agendi obtulerit, erit legitime impedita.

§ 6. Ad officium autem Defensoris Matrimoniorum huiusmodi, ut supra electi, spectabit, in iudicium venire, quotiescumque contigerit, matrimoniales causas super validitate, vel nullitate coram legitimo Iudice disceptari, eum­que oportebit in quolibet actu iudiciali citari, adesse examini testium, voce et scriptis Matrimonii validitatem tueri, eaque omnia deducere, quae ad Ma­trimonium sustinendum necessaria censebit.

§ 7. Et demum Defensoris huiusmodi persona, tanquam Pars necessaria, ad iudicii validitatem, et integritatem censeatur, semperque adsit in Iudicio sive unus ex Coniugibus, qui pro nullitate Matrimonii agit, sive ambo, quorum alter pro nullitate, alter vero pro validitate in iudicium veniant. Defensor autem, cum ei munus huiusmodi committetur, iuramentum prae­stabit fideliter officium suum obeundi, et quotiescumque contigerit, ut in

1 Sess. XXIV, de ref., c. 20.

iudicio adesse debeat pro alicuius Matrimonii validitate tuenda, rursus idem iuramentum praebebit: quaecumque vero, eo non legitime citato aut inti­mato, in iudicio peracta fuerint, nulla, irrita, cassa declaramus, ac pro nullis, cassis, ac irritis haberi volumus, perinde, ac si citata, et intimata non esset ea Pars, cuius citari intererat, et quam, iuxta legum, et canonum praescripta, ad legitimam iudicii validitatem, citari, aut intimari omnino necessarium erat.

§ 8. Cum igitur coram Ordinario, ad quem causas huiusmodi cogno­scere pertinet, controversia aliqua proponetur, in qua de Matrimonii validi­tate dubitabitur, et existentibus in iudicio, vel uno ex Coniugibus, qui pro nullitate Matrimonii, vel ambobus, quorum alter pro validitate, alter vero pro nullitate actionem intendat, Defensor Matrimonii partes omnes officii sui dili­genter adimpleat. Itaque si a Iudice pro Matrimonii validitate iudicabitur, et nullus sit, qui appellet, ipse etiam ab appellatione se abstineat; idque etiam servetur, si a Iudice secundae instantiae pro validitate Matrimonii fuerit iudi­catum, postquam Iudex primae instantiae de illius nullitate Sententiam pronun- ciaverat; sin autem contra Matrimonii validitatem Sententia feratur, Defensor inter legitima tempora appellabit adhaerens Parti, quae pro validitate agebat; cum autem in iudicio nemo unus sit, qui pro Matrimonii validitate negotium insistat, vel si adsit, lata contra eum Sententia, iudicium deseruerit, ipse ex officio ad superiorem Iudicem provocabit.

§ 9. Appellatione a prima Sententia pendente, vel etiam nulla, ob mali­tiam, vel oscitantiam, vel collusionem Defensoris, et Partium, interposita, si ambo, vel unus ex Coniugibus novas nuptias celebrare ausus fuerit, volu­mus, ac decernimus, ut non solum serventur, quae adversus eos, qui Matri­monium contra interdictum Ecclesiae contrahunt, statuta sunt, praesertim, ut invicem a cohabitatione separentur, quoadusque altera Sententia super nuHitate emanaverit, a qua intra decem dies non sit appellatum, vel appellatio inter­posita deserta deinde fuerit; sed ulterius ut contrahens, vel contrahentes Matrimonium huiusmodi, omnibus poenis contra Polygamos a Sacris Cano­nibus, et Constitutionibus Apostolicis constitutis, omnino subiaceant, quas in eos, quatenus opus sit, motu, scientia, ac potestate simili rursus statui­mus, decernimus, ac renovamus.

§ 10. Posteaquam vero, appellationis beneficio, ad alterum Iudicem causa in secunda instantia delata fuerit, omnia, et singula quaecumque coram iudice in prima instantia servanda praefinita fuerunt, etiam coram altero in secunda exacte, ac diligenter custodientur, citato in quolibet Iudicii actu Defensore matrimonii, qui voce, et scripto matrimonii validitatem strenue, ac pro viribus tuebitur. Et si Iudex in secunda instantia fuit Metropolitanus, aut Sedis Apostolicae Nuncius, aut Episcopus vicinior, Matrimonii Defensor sit, qui ab ipsis fuerit deputatus, quemadmodum ipsis deputare mandamus, ut quae a Nobis superius constituta sunt, peragere possit; si autem Iudex in secunda instantia erit Iudex Commissarius, cui a Sede Apostolica causae cognitio demandata sit, et qui Tribunal, et iurisdictionem ordinariam non habeat, et propterea careat Defensore Matrimonii, volumus, ut illo Defen­sore Matrimonii utatur, qui constitutus fuerit ab Ordinario, in cuius Dioe-

cesi causam cognoscet, etiam si idem Ordinarius sit, qui primam Senten­tiam in eadem causa pronunciaverit.

§ 11. Instructo autem in hunc modum iudicio, si secunda Sententia alteri conformis fuerit, hoc est, si in secunda, aeque ac in prima, nullum, ac irritum matrimonium iudicatum fuerit, et ab ea Pars, vel Defensor pro sua conscientia non crediderit appellandum, vel appellationem interpositam prosequendam minime censuerit: in potestate, et arbitrio Coniugum sit novas nuptias contrahere; dummodo alicui eorum, ob aliquod impedimen­tum, vel legitimam causam id vetitum non sit. Potestas tamen post alteram Sententiam conformem, ut supra, Coniugibus facta intelligatur, et locum habeat, salvo semper, et firmo remanente iure, seu privilegio causarum ma­trimonialium, quae ob cuiuscumque temporis lapsum nunquam transeunt in rem iudicatam ; sed si nova res, quae non deducta, vel ignorata fuerit, dete- gatur, resumi possunt, et rursus in iudicialem controversiam revocari. Quod si a secunda Sententia super nullitate, vel altera Pars appellaverit, vel huius­modi sit, ut ei, salva conscientia, Defensor Matrimonii acquiescendum non putet, vel quia sibi videtur manifeste iniusta, vel invalida, vel quia fuerit lata in tertia instantia, et sit revocatoria alterius praecedentis super validitate in secunda instantia emanatae, volumus, ut, firma remanente utrique Coniugi prohibitione ad alias transeundi nuptias, quas si contrahere ausi fuerint, poenis, ut praefertur, a Nobis constitutis subesse decernimus, causa in tertia, vel quarta instantia cognoscatur, servatis diligenter omnibus, quae a Nobis in prima, et secunda instantia demandata fuerunt, nempe, in quolibet iudi­ciali actu, citato, et audito Defensore matrimonii, qui a Iudice tertiae instan­tiae deputatus fuerit.

§ 12. Defensor autem Matrimonii, quem ad munus suum gratis obeun­dum pro amore Dei, et proximi utilitate, et Ecclesiae reverentia, in Domino exhortamur, si operam suam sine mercede, aut salario, aliqua ex causa exhi­bere recusaverit, ab ipsius Causae Iudice ei constituatur, et ab ea Parte, quae pro validitate Matrimonii agit, si ipsi facultas sit, solvatur; sin minus, a Iudice primae, vel secundae, vel tertiae instantiae respective subministra- bitur, qui pecunias ex mulctis suorum Tribunalium redactas, vel redigendas, et in opera pia erogandas, in huiusmodi sumptus insumere poterunt. Cum vero Iudices causae erunt Iudices Commissarii, qui neque forum habent, et consequenter neque pecuniam ex mulctis collectam, volumus, ac mandamus, ut Defensori Matrimonii satisfiat ex pecunia mulctarum illius Episcopi, in cuius Dioecesi Iudex Commissarius, iuxta Sedis Apostolicae mandatum, iudi­cium exercebit.

§ 13. Hactenus quidem quoad Causas Matrimoniales, quae extra Roma­nam Curiam pertractantur. Quoad Causas vero, quae Romae disceptandae sunt, cum earum cognitio in prima instantia ad S. R. E. Cardinalem in praefata Urbe, eiusque Suburbiis, et Districtu Vicarium nostrum in Spiri­tualibus pro tempore spectet; mandamus, ac iubemus, ut omnia, et singula, quae in aliis causis extra Romanam Curiam pertractandis praescripta fue­runt, nempe ut iudicium peragatur, citato, et audito Defensore Matrimonii ab eodem Cardinali Vicario deputato, aliaque, ut supra, omnino serventur.

Tum etiam in aliis causis, quae in prima instantia, ex consensu Partium, vel in secunda, per appellationem ad Sedem Apostolicam, omisso medio, interpositam, vel in tertia, Romam deferuntur; quae omnes iudicari volumus, vel in Congregatione S. R. E. Cardinalium super interpretatione, et execu­tione Concilii Tridentini, vel in causarum Palatii nostri Auditorio, dummodo Nobis, et Romano Pontifici pro tempore iustis ex causis non videatur par­ticularis Congregatio S. R. E. Cardinalium, vel Romanae Curiae Praelato­rum deputanda. Cum autem causa super matrimonii nullitate agitabitur in dicta Congregatione S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, Defensor Matrimonii a Cardinali Praefecto eiusdem Congregationis, si vero in Palatii nostri Auditorio, ab Auditore Decano Praefati Tribunalis, si demum in Congregatione particulari, a Persona eiusdem Congregationis digniore deputetur.

§ 14. Unica quidem resolutio pro nullitate Matrimonii emanata, si causa in Congregatione Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, vel in Con­gregatione particulari deputata cognoscatur, et similiter in Palatii nostri Auditorio, unica Sententia super eadem nullitate pronunciata minime suffi­ciat ad tribuendam liberam Coniugibus facultatem novas nuptias contra­henda Sed, si causa in praefata Congregatione Cardinalium Tridentini Con­cilii Interpretum introducta fuerit, rursus in eadem, ad Defensoris Matri­monii instantiam, reproponatur; si vero Congregationi particulari commissa fuerit, ad petitionem eiusdem Defensoris, altera etiam particularis Congre­gatio deputabitur; si vero in Palatii nostri Auditorio iudicata sit, a praefato Defensore appellatione interposita, ab aliis Auditoribus iuxta ordinem in gyrum, seu turnum definiatur. Si autem causa universo Tribunali commissa fuerit, ab omnibus Auditoribus rursus examinabitar: nolentes omnino, ut ullo in casu Matrimonii vinculum dissolutum censeatur, nisi duo iudicata, vel resolutiones, aut Sententiae penitus similes, et conformes, a quibus neque Pars, neque Defensor Matrimonii crediderit appellandum, emanave- rint. Quod si secus factum fuerit, et novum initum Matrimonium, nostrae voluntatis huiusmodi transgressores poenis a Nobis, ut supra, statutis sub- mittantur.

§ 15. Et quoniam saepe apud Sedem Apostolicam preces porrigi solent pro dispensatione Matrimonii rati, et non consummati, [quae ut plurimum pro voto consultivo ad Congregationem S. R. E. Cardinalium Concilii Inter­pretum, vel nonnunquam ad aliquam Congregationem particularem deputa- tam, a Romanis Pontificibus pro tempore remitti solent; ut huiusmodi instan­tiae ordine, ac rite procedant, volumus, ac mandamus, ut supplex libellus Nobis, vel Romano Pontifici pro tempore exhibeatur, in quo plena, et accu­rata totius facti species contineatur, causaeque omnes in eo exprimantur, quae ad obtinendam petitam dispensationem conducere posse a supplicante censentur, ut Romanus Pontifex, eo lecto, et mature considerato, secum deliberare possit, an petitionem reiiciat, vel eius examen alicui ex dictis Con­gregationibus committat; a qua posteaquam suum votum consultivum edi­tum fuerit, a Secretario eiusdem Congregationis totius negotii series exacte Romano Pontifici pro tempore referatur, qui pro sua prudentia iudicabit,

an Congregationis Resolutio sit approbanda, vel potius totius causae examen alteri Congregationi, vel Tribunali, prout eidem Pontifici videbitur, rursus committendum.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 81-86].


319

Benedictus XIV, ep. encycl. Satis Vobis, 17 nov. 1741.'

Satis Vobis compertum esse non dubitamus, Venerabiles Fratres, eam semper fuisse piae Matris Ecclesiae vigilem curam, ut Sacramentum Matri­monii, Magnum ab Apostolo nuncupatum, publice, et palam a Fidelibus cele­bretur. Quod quidem, ut diligentius, quam antea factum fuerat, imposterum ab omnibus observantur, Sancta Tridentina Synodus,2 Lateranensis Concilii sub Innocentio III celebrati vestigiis inhaerendo,3 praecepit, ut imposterum, ante­quam Matrimonium contrahatur, ter a proprio Contrahentium Parocho tri­bus continuis diebus festivis in Ecclesia inter Missarum solemnia publice denuntietur; deindeque, nullo legitimo concurrente impedimento, ad illius celebrationem in facie Ecclesiae, coram Parocho, vel alio Sacerdote, de ipsius Parochi, seu Ordinarii licentia, et duobus, vel tribus Testibus praesentibus, rite procedatur. Voluit etiam eadem Sancta Synodus, apud Parochum dili­genter Librum custodiri, in quo Coniugum, et Testium nomina, diesque, et locus Matrimonii describantur.

§ 1. Providae tamen huiusmodi leges, tanta auctoritate saluberrime insti­tutae, prava horum temporum conditione sensim prolabi visae sunt, et ener- ves propemodum reddi, ob Matrimonia usu nimis recepta, quae occulte adeo celebrantur, ut illorum notitia, quantum fieri potest, obliteretur, et in tenebris ignorantiae perpetuo iaceat consepulta. In more etenim positum est, illa celebrari nullis praeviis factis Denunciationibus, coram solo Parocho, vel alio Sacerdote de eius licentia, adhibita praesentia tantum duorum Te­stium apposite a Contrahentibus advocatorum, quorum fides nemini illorum est suspecta; remque peragi saepe extra Ecclesiam, quandoque etiam intra illam, ianuis tamen occlusis, vel eo temporis momento, quo semota alterius cuiusvis praesentia, scientia initi Matrimonii, praeter Parochi, Contrahentium, Testiumque personas, alios penitus effugiat.

§ 2. Quantum a Sacramenti dignitate, et ab Ecclesiasticarum legum praescripto occulta haec Matrimonia, Conscientiae vulgo nuncupata, ut plu­rimum abhorreant, satis superque coniicere quis poterit, qui mentis aciem ad exitiosos illorum effectus convertat. Hinc enim gravia ortum habent pec­cata, praesertim vero eorum, qui Divini Iudicii interminatione posthabita, priore Uxore, cum qua clam contraxerunt, relicta, cum alia spe futuri Matri-

1        Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis.

2        Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 1.

* C. 3, X, de clandestina desponsatione, IV, 3.

monii decepta, et in turpem secum vivendi licentiam abducta, palam con­trahere promittunt. Quorumdam vero mentem ita pravae cupiditates excoe- cant, ut novum contrahere secretum Matrimonium audeant, post alterum secreto itidem contractum, et nondum prioris Coniugis morte solutum, sese­que magno scelere polygamos reddant. Alii etiam eo impudentiae devenere, ut in huius magni Sacramenti contemptum, post primas secreto initas, et alteras aut publice, aut privatim nuptias contrahendo, sese audacius polyga­mia pariter innodare non perhorrescant. Age vero quam gravia, quam nullo pacto terenda ex his Matrimoniis mala oriantur. Si enim ad quamcumque Matrimonii suspicionem submovendam, Virum seorsim a Muliere vivere con­tingat, sublata est illico individua vitae consuetudo, et contemptum est ver­bum Domini: Adhaerebit homo Uxori suae, et erunt duo in carne una. Sin haec vitae consuetudo servetur, nemo est, qui illam criminis non arguat, et utpote detestabilem, in scandali materiam non traducat. Neque illata per scandala dispendia rependit subsecuta celebratio occulti Matrimonii, quod in tenebris delitescit, et ab omnibus ignoratur.

§ 3. Leviora quoque damna non sunt, quae susceptae Proli irrogantur. Saepe enim contingit, illam a Parentibus, et a Matre praesertim amotam, nec pie, nec liberaliter institui; sed incertis fortunae casibus obiectam relin­qui, nisi etiam Parentes ipsi, contra naturae leges, ausu nefario illius vitae insidientur. Ubi vero tam immane facinus Parentes deterreat, illosque ad sobolem alendam, instituendamque humanitas ipsa compellat; alia imminet Liberis susceptis ex occulto Matrimonio lugenda Avitarum facultatum, et Bonorum iactura, pro quorum possessione assequenda quamvis clament iura sanguinis, illis tamen careant necesse est, propter occulta Parentum Matri­monia, et ademptam legitimitatis, et Filiationis probationem.

§ 4. Huic etiam malorum origini sunt referenda ipsa quoque secreta Matrimonia contracta a Filiisfamilias contra Patris iuste dissentientis volun­tatem; ex quibus quam gravia incommoda exoriri soleant, neminem latet. Quid plura? Adeo invaluit malitia, ut quandoque in Minoribus Ordinibus constituti Pensiones, et Beneficia, ad Divinum Cultum, et Ecclesiastica munia instituta, etiam post initum clam Matrimonium retinuerint, sibique de mam­mona iniquitatis loculos miserrime comparaverint.

§ 5. Deflenda haec igitur potius uberibus lacrymis, quam latiore calamo explicanda malorum congeries, cum ex hac Apostolicae Sedis specula omnes sibi vindicet nostrae vigilantiae curas, temperare non possumus, quin Vos ipsos, Venerabiles Fratres, in partem nostrae sollicitudinis evocantes, vestram pietatem, et zelum excitemus ad custodiendas vigilias noctis super Grege Vobis credito, quem luctuosa horum temporum conditio in discrimen addu­cit. Primum itaque periculi non infrequens occasio Vos reddat difficiliores ad remittendum Publicationes, a quibus contracturi Matrimonium saepe per malitiosam suggestionem petunt dispensari. Quam caute, solerterque opor­teat ea in re Episcopos versari, non obscura Vobis a Concilio Tridentino exhibentur argumenta. Si enim (ait eadem Sancta Synodus) probabilis fuerit suspicio, Matrimonium malitiose impediri posse, si praecesserint Denuncia- tiones: tunc vel una tantum Denunciatio fiat, vel saltem Parocho, et duobus

Testibus praesentibus, Matrimonium celebretur, et deinde ante illius consum' mationem Denunciationes in Ecclesia fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur. Praeterea licet Episcopo relictum sit omnimode super Denunciationibus dispensare, haec tamen facilitas, non a sola Dispensantis voluntate pendet, sed a Tridentino coercetur arctis prudentiae, discretique arbitrii legibus; quod idem est, ac legitimam causam dispensationis requirere.

§ 6. Parem quoque, imo fortasse maiorem vigilantiam necesse est a Vobis adhiberi, ne, post remissas Denunciationes, celebretur Matrimonium coram Parocho, vel alio Sacerdote ab ipso Parocho, vel a Vobis deputato, praesentibus duobus, vel tribus Testibus confidentibus, ne ulla celebrationis notitia, vel rumor oriantur. Id enim, ut ad praescriptum Sacrorum Canonum licite fieri possit, non satis est obvia quaevis, et vulgaris causa, sed gravis, urgens, et urgentissima requiritur. A Sacro Nostrae Poenitentiariae Tribu­nali, eo potissimum casu fit potestas ita celebrandi Matrimonium, quo Vir, et Foemina iu figura Matrimonii publice degentes, et de quibus nulla viget criminis suspicio, in occulto tamen Concubinatu perseverent. Facile enim quisque coniiciet, quam absonum esset, eos, a statu damnationis per gra­tiam Sacramenti revocandos, ad publice contrahendum Matrimonium prae­viis Denunciationibus compelli. Hanc vero praxim Vobis duximus propo nendam, non quia Dispensatio praemisso casui solum congruat, cum alii similes, et fortasse urgentiores esse possint, in quibus dispensari expediat? sed quia Vestri Pastoralis Officii partes versari debent in sedulo investi­ganda legitima, et urgenti causa Dispensationis, ne Matrimonia occulte cele­brata luctuosos habeant exitus, quos intimo cordis moerore recensuimus.

§ 7. Hunc porro in scopum Vos hortamur, et impense admonemus, ut Personarum Matrimonium secreto contrahere petendum diligens fiat a Vobis inquisitio: an scilicet eius qualitatis, gradus, et conditionis sint, quae id probe exposcant; an sint sui, vel alieni iuris; an Filiifamilias, quorum nu­ptiae Patri iuste dissentienti sint invisae: ab Episcopali etenim, quod geritis, munere nimium esset alienum, facilem praeberi Filio inobedientiae occasio­nem; an res sit de Personis Ecclesiasticis, licet in Minoribus Ordinibus consti­tutis, Pensiones, et Beneficia Ecclesiastica obtinentibus, ut detestabilis illorum retentio in statu Uxorato congruis remediis postea compescatur. Potissimum vero curet Vestra sollicitudo, antequam secreti Matrimonii licentia conce­datur, quod Contrahentes clara, et indubia, et a quavis fraude immunia exhibeant documenta status liberi, ad avertendum ab iis, qui improbi sint ingenii, polygamiae periculum.

§ 8. Quod attinet ad Ministrum secreti Matrimonii, volumus ad id munus deputari Parochum alterius ex Contrahentibus, quem notitia Perso­narum, experientia, et diuturnus rerum usus, quovis Sacerdote extraneo peri- tiorem effecisse praesumuntur. Si quae tamen Vobis occurrant circumstantiae, quae alium Sacerdotem loco Parochi exposcere videantur: gravi impellente causa, is Sacerdos a Vobis eligatur, qui probitate, et doctrina, et obeundi muneris peritia commendetur.

§ 9. Uni tamen, aut alteri Sacramenti Ministro a Vobis deputando districte praecipiatur, ne Matrimonio intersit, nisi prius paterna charitate

Coniuges in Domino monuerit, Sobolem procreandam regenerari quampri­mum oportere sacro Baptismatis lavacro; ac Christo Iudici districtam reddi­turos esse rationem, nisi Filios ut legitimos agnoverint, eosque pietate, bonisque moribus imbuerint, et frui patientur Bonis temporalibus, a Maio­ribus in supremis tabulis relictis, vel provida legum auctoritate delatis.

§ 10. Celebrato autem Matrimonio, indilate a Parocho, vel alio Sacer­dote, coram quo initum est, exhibeatur Episcopo illius scriptum documen­tum, cum nota loci, et temporis, Testiumque, qui celebrationi interfuerunt. Vestrum erit postea diligenter incumbere, quod ad perennem gestae rei me­moriam, praefatum documentum fideliter transcribatur in Libro prorsus distincto ab altero, in quo Matrimonia publice contracta de more adnotan- tur. Huiusmodi Liber pro Matrimoniis secretis apposite compactus, clausus, et Sigillis obsignatus, in vestra Episcopali Cancellaria caute erit custodien­da. Et eo tantum casu resignari, et aperiri vestra accedente licentia patie­mini, quo alia id genus Matrimonia describi oporteat, vel id sibi vindicet iustitiae administrandae necessitas, vel demum aliquod documentum ab eo exposcant verum interesse habentes, quibus probationum aliunde petenda- rum non suppetit copia: sedulo tamen animadvertentes, quod, re absoluta, denuo claudatur, et Sigillis, ut antea, obsignetur. Fides, seu Attestationes clam celebrati Matrimonii, a Parocho, vel Sacerdote, qui vices Parochi ges­sit, exarandae, Vobisque exhibendae, transcribantur in dicto Libro, prout iacent, de verbo ad verbum, a Persona a Vobis deputanda, quae apud omnes integritatis, probatique nominis luculentum habeat testimonium. Fides vero, et Attestationes ipsae in secretiori loco, sartae, tectaeque a Vobis serventur.

§ 11. Quod si ex occulto huiusmodi Matrimonio Prolem nasci contin­gat, eadem mundetur salutari Aqua Baptismi in Ecclesia, in qua aliis Infan­tibus hoc Sacramentum indistincte confertur. Et quia ad operiendum clam initum Matrimonium, facile est in Libro Baptizatorum nullam fieri mentionem Parentum, et eorum Nomina consulto reticeri: Volumus, ac expresse man­damus, quod a Patre Baptizati, eoque defuncto, ab illius Matre, suscepta Proles vobis denuncietur; dictaque Denunciatio fiat, vel immediate per Pa­rentes ipsos, vel per literas eorum charactere exaratas, vel per fide dignam Personam ab ipsis Parentibus designatam, ut certo, et clare Vobis constet, quod Proles tali loco, et tempore, vel reticitis, vel falso expressis nominibus Parentum, baptizata, est legitima, licet occulti Matrimonii foedere procreata. Quae sane omnia cum Vobis innotuerint, ne illorum excidat memoria, in Libro fideliter describentur ab eo, cui facta a Vobis est potestas adnotandi Matrimonia occulte celebrata. Liber, in quem Baptizatorum, ac utriusque Parentis nomina referentur, quamvis distingui debeat ab altero Matrimonio­rum, eadem tamen diligentia, iisdemque cautelis in Cancelleria Episcopali clausus, et sigillis obsignatus, erit custodiendus, prout Librum Matrimonio­rum caute custodiri supra mandavimus.

§ 12. Quia vero nonnulli deesse non possunt, qui propriae conscientiae vocibus obsurdescant, et nostris hisce mandatis parere negligant; debita poe­narum districtione pro modo culpae a Vobis puniantur. Quinimmo cum satis Nobis experientia compertum sit, in huiusmodi negotiis homines, in terram

oculos declinantes, ob humanos respectus tardiores effici, et a recte agendi semita revocari: Mandamus idcirco, Matrimonia occulta a Vobis evulgari, et nota fieri, si certo Vobis constiterit, ex aliquo Matrimonio occulto procrea- tam fuisse Sobolem, et baptizatam suppressis Parentum nominibus, nulla praestita Vobis notitia, ut par erat, ab illius Parentibus, intra triginta dies a Nativitate numerandos.

§ 13. Ne autem Contumaces, et Inobedientes, violatae fidei, proditique Secreti Pastores suos insimulent; sedulo a Vobis curandum est, ut a Parocho, vel alio Sacerdote pro secreta celebratione Matrimonii a Vobis deputando, Coniuges clare, et aperte moneantur, ea lege, et pacto illis permitti Secreti Matrimonii celebrationem, ut Soboles inde procreanda non solum regene- retur Sacro Baptismate, sed post Baptisma denuntietur Episcopo cum nota loci, et temporis administrat Sacramenti, ac sincera indicatione Parentum, a quibus ortum habuit, quemadmodum supra praemissum est; alioquin Matri­monium, licet contractum data per Episcopum Secreti fide, in lucem profe­retur, in gratiam Filiorum, et ad propulsandam ab illis gravem, nulloque pacto ferendam iacturam.

§ 14. Volumus denique, ac mandamus, Fides, seu Attestationes Matri­monii clam initi, et Sobolis ex eo procreatae, excerptas ex dictis Libris, modo, quo dictum est, apud Vos caute custodiendis, tantam promereri fidem, quantam sibi alii Libri Parochiales Baptismatis, et Matrimonii vindicare con­sueverunt.

§ 15. Haec a Vobis, Venerabiles Fratres, in hac temporum calamitate observari enixe praecipimus, ad communem Animarum salutem, et ad praesi­dium Ecclesiasticae disciplinae, propter invalescentem hominum malitiam nova semper detrimenta vel patientis, vel reformidantis. Caeterum nostris hisce Uteris sublata nolumus ea validiora remedia, quae huic malo in diem ingruenti consona dignoscet prudentia vestra, ad Pastorale officium cumu­late obeundum. Vobis interea paternae eharitatis, et benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 89-93].


320

Benedictus XIV, const. Ad Sepulcra, 23 nov. 1741.

Ad Sepulcra Apostolorum, quorum consecrata Sanguine Roma, quae fuerat Magistra erroris, facta est discipula veritatis; ad Sacros Beati Petri cineres, super cuius fidei firmitate extructa totius sacri aedificii Coelo inse- renda consurgit sublimitas, Romana Mater Ecclesia in suis triumphat Filiis, qui, calcatis Mundi blanditiis, et infernalis hostis superatis insidiis, ad prae­mia pervenerunt aeterna, et quos inter Sanctos Dei Servos, et coelestis bea­titudinis consortes, congruo devotionis cultu venerandos, Romani Pontificis a Christo Domino accepta, et per Petrum ad Successores suos derivata decernit auctoritas. Quae igitur a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris prudenti consilio, et provida ratione instituta sunt, et longo deinde

usu recepta, pie sancteque servata, Nos, quorum humilitatem ineffabilis Dei benignitas ad Cathedram Petri evellere dignata est, decet diligenter servare, et studiose custodire, et si quid vel temporum, vel rerum varietate immuta- tum est, in integrum restituere, et ad pristinam rationem, ac formam revo­care, atque alia disponere, prout in Domino videtur expedire.

§ 1. Sane quidem omnes, et singulas Beatorum Canonizationes in Urbe nostra peragendas in Basilica B. Petri Apostolorum Principis semper pera­ctas fuisse, antiqua ac fide digna testantur monumenta. Cum autem fel. record. Benedictus Papa XIII Praedecessor noster, a quo ad Cardinalatus honorem assumpti fuimus, in eadem Vaticana Basilica Beatos Turribium ex Majorga, Iacobum a Marchia, Agnetem a Monte Politiano, Peregrinum Latio- suni, Iohannem a Cruce, Franciscum Solanum, Aloysium Gonzagam, Stani- slaum Kostkam, et biennio post Beatam Margaritam a Cortona, Sanctorum cultu honorandos solemniter de more constituisset; ac deinde Beatum Iohan­nem Nepomucenum in Sanctorum numerum similiter referre vellet; ei per­suasum est, ut id in Basilica nostra Lateranensi solemni ritu perageret. Nos, qui per id temporis Ecclesiae Anconitanae ex concessione, et dispensatione Apostolica praeeramus, eumdem Benedictum Praedecessorem per nostras literas certiorem facere non praetermisimus, Beatorum Canonizationes, quo­ties in Urbe faciendae erant, nonnisi in Vaticana Basilica ab antiquo tem­pore celebrari consuevisse; et ad huiusmodi officium praestandum eo magis Nos teneri credidimus, quia per plures annos, dum in minoribus eramus, unus ex insignis eiusdem Basilicae Capituli Canonicis extitimus, et per plures etiam annos munere Promotoris Fidei functi fuimus. Tum autem Roma benigne Nobis responsum est, quod in Basilica Lateranensi solemnis appara­tus pro Canonizatione ibidem habenda iam nimium processerat, nostraeque literae serius, quam oportebat, ad Urbem pervenerant.

§ 2. Postmodum a piae mem. Clemente Papa XII similiter Praedeces­sore nostro ab Ecclesiae Anconitanae, ad Ecclesiae Bononiensis regimen Apostolica eius auctoritate translatis Nobis significatum est, praedictum Cle- mentem Praedecessorem BB. Vincentii de Paulis, Iohannis Francisci Regis, Catherinae Fieschi Adorni, et Iulianae Falconeriae Canonizationem prope­diem in Ecclesia Lateranensi solemniter celebraturum. Sed quoniam per id tempus iam primus Tomus Operis Nostri de Servorum Dei Beatificatione, et Beatorum Canonizatione in publicum editus fuerat, in quo nullam, ante praefati Benedicti Praedecessoris tempora, Beatorum Canonizationem in Urbe solemniter, nisi in dicta Basilica, celebratam fuisse satis superque demonstra­tum fuerat, ulterius animi nostri sensus aperire superfluum duximus.

§ 3. Praeterea, cum ante fel. rec. Alexandri Papae VII pariter Praede­cessoris nostri tempora, nulla statuta esset solemnitas in Beatificatione Vene­rabilium Servorum, et Ancillarum Dei observanda, idemque ritum, et solem- nitatem adhibendam in sacra functione huiusmodi, eamque debita cum pompa in Vaticana Basilica explendam decreverit,1 ita semper posterioribus temporibus servatum est, ut omnes Beatificationes, in eadem Vaticana Basilica celebraren-

1 Cf. Lambertini, De Servor. Dei Beatificatione, etc., I. I, c. XXIV.

tur, usque ad praefati Benedicti XIII tempora, quo Romanam Ecclesiam gubernante, quamvis in Vaticana Basilica Bcatificatio Ancillae Dei Beatae Hiacynthae Mariscottae, et Servi Dei B. Ioannis de Prado facta sit; nihilo­minus Beatificatio Servi Dei B. Fidelis a Sigmaringa, paulo post Canoniza- tionem B. Iohannis Nepomuceni, in Basilica Lateranensi celebrata fuit. Post hanc vero Beatificationem in eiusdem Benedicti Pontificatu, in Basilica Vati­cana solemni ritu relati fuerunt in Beatorum numerum Servus Dei postea Beatus, et nunc Sanctus Vincentius de Paulis, et Servus Dei Beatus Petrus Forerius; in Pontificatu autem Clementis XII, paulo post supradictas Cano- nizationes in Basilica Lateranensi uno eodemque die unica solemnitate pera­ctas, in eadem Basilica solemniter adscriptus est inter Beatos Servus Dei nunc Beatus loseph a Leonissa. Cum autem a Nobis, ob ineffabilem Dei benignitatem Pontificatus honorem, ac onus gerentibus, decretum fuisset, ut inter Beatos Servus Dei Alexander de Saulis adscriberetur, solemnis eius­dem Bcatificationis functio in Basilica Vaticana celebrata est.

§ 4. Matura igitur consideratione perpendentes, quod a Romanis Ponti­ficibus Praedecessoribus nostris omnes Venerabilium Servorum, et Ancillarum Dei Sanctificationes in Urbe nostra solemniter peragendae, laudabili instituto, optimisque ex causis ab antiquissimo tempore in Vaticana Basilica, et quod ab Alexandri Papae VII Praedecessoris nostri, et successivis deinde tempori­bus, Beatificationes quoque in eadem Vaticana Basilica, exceptis nonnullis supramemoratis Canonizationibus, et Beatificationibus ab iisdem Praedeces­soribus nostris Benedicto, et Clemente in Basilica Lateranensi peractis, sem­per celebratae fuerunt: Ne igitur commendabili, et antiquae consuetudini, praedictae Vaticanae Basilicae praerogativae huiusmodi, ex B. Iohannis Nepo­muceni Canonizatione, ac Venerabilis Servi Dei Fidelis a Sigmaringa Beati- ficatione a Benedicto, necnon ex Beatorum Vincentii de Paulis, et Iohannis Francisci Regis, ac Beatarum Catharinae Fieschi Adorni, et Iulianae Falco- neriae, respective Canonizatione, et Venerabilis Servi Dei Iosephi a Leonissa Beatificatione, a Clemente, Praedecessoribus praedictis, in Ecclesia Latera­nensi celebratis, praeiudicium aliquod afferatur: hac nostra perpetuo valitura constitutione veterem consuetudinem, ac venerandum Praedecessorum nostro­rum institutum, decretumque Alexandri Praedecessoris praedicti, ac integrum eius tenorem Apostolica auctoritate approbantes, confirmantes, et innovantes, ac illis quodcumque Apostolicae firmitatis robur adiicientes, motu proprio, et ex certa scientia, ac Apostolicae potestatis plenitudine, decernimus, praeci­pimus, et constituimus, ut in posterum, et perpetuis inde futuris temporibus, omnes, et singulae Venerabilium Servorum, et Ancillarum Dei Beatificatio- m h, ac BB. Canonizationes in Urbe nostra praedicta pro tempore celebran­di ic, non in aliis, quam in Basilica Principis Apostolorum de Urbe praedicta, p: r. 11 v c quoad reliquas Basilicas, Ecclesiasve eiusdem Urbis, celebrari omnino delirant ; utque Canonizationes, et Beatificationes in eadem Ecclesia Latera­no n i a P. •uedicto, et Clemente Praedecessoribus praedictis, ut praefertur, perai tae, nullo unquam tempore, perinde ac si in ea celebratae non fuissent, pi e iu h. i i i m aliquod antiquo instituto, et Vaticanae Basilicae praerogativae afferre valeant.

§ 5. Insuper quoniam ab eodem Alexandro Praedecessore nostro, usque ab anno 1659 alterum emanavit decretum super contributione, tam in Bea- tificationibus, quam in Canonizationibus, favore Sacrarii eiusdem Basilicae facienda, quod a Nobis in praedicto Torno primo Operis Nostri de Beato­rum Canonizatione relatum est,1 motu, scientia, et potestate simili illud appro- bamus, et confirmamus, et quatenus opus sit, quae ab ipso Alexandro Prae­decessore decreta sunt, rursus decernimus, et constituimus, et in futurum ab omnibus inviolabiliter observari volumus, et mandamus.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 93-95].


321

Benedictus XIV, ep. encycl. Immensa, 20 dec. 1741. '

Immensa Pastorum Principis Iesu Christi, qui, ut homines vitam abun­dantius haberent, venit, et se ipsum tradidit redemptionem pro multis, caritas urget Nos, ut, quemadmodum ipsius vices plane immerentes gerimus in terris, ita maiorem caritatem non habeamus, quam ut animam nostram non solum pro Christifidelibus, sed pro omnibus etiam omnino hominibus po­nere satagamus. Etsi autem, pro suprema Catholicae Ecclesiae procuratione infirmitati nostrae iniuncta, Apostolicam hanc Sanctam Sedem, ad quam undique gentium in dies concurritur, ut opportunum, ac salutare emergen- tibus in Christiana Republica, sive negotiis, sive detrimentis remedium affe­ratur, hic Romae, more institutoque Maiorum, tenere, ac regere cogimur; nec longinquas dissitasque regiones, ut qualemcumque inibi Apostolici mini­sterii nostri pro lucrandis animabus pretioso Iesu Christi sanguine redemptis operam impendamus, ac vitam ipsam, quemadmodum cupimus, profunda- mus, adire non possumus: tamen sicut nolumus omnes Apostolicae provi­dentiae, auctoritatis, benignitatisque partes ab omni natione, quae sub Coelo est, desiderari; ita Vos, Venerabiles Fratres, quos ad excolendam Vineam Dei Sabaoth Cooperatores eadem Apostolica Sedes sibi adscivit, in Ponti­ficiae sollicitudinis vigilantiaeque nostrae partem libenter advocamus; ut et imposito Vobis muneri magis magisque satisfacere, et coronam legitime cer- tantibus in Coelo repositam facilius consequi valeatis.

§ 1. Porro Fraternitatibus Vestris compertum est, quae et quanta Romani Pontifices Praedecessores nostri, et Catholici Principes de Christiana Reli­gione benemerentissiini, laborum incommoda, ac pecuniarum dispendia alacri constantique animo passi fuerint, ut hominibus, qui ambulabant in tene­bris, et in umbra mortis sedebant, per Sacros Operarios, tum sacris praedi­cationibus bonisque exemplis, tum donis, tum opibus, tum subsidiis, tum

1        Cf. Lambertini, De Servor. Dei Beatificatione, etc., I. I, c. XLVI.

2  Venerabilibus Fratribus, Antistitibus Brasiliae, aliarumque Ditionum Caris­simo in Christo Filio Nostro Iohanni Portugalliae, et Algarbiorum Regi, in Indiis Occidentalibus, et America subiectam»!.

auxiliis, lumen Orthodoxae Fidei illucesceret, et ad agnitionem veritatis veni­rent: et quibus etiam nunc muneribus, quibus beneficiis, quibus privilegiis, quibus praerogativis, quemadmodum semper factum es», Infideles cumulen- tur, ut iis illccti. Catholicam Religionem amplectantur, in eaque manentes, per bona Christianae pietatis opera aeternam salutem adipisi antur.

§ 2. Eapropter non sine gravissimo paterni animi nostri moerore acce­pimus, post tot inita ab iisdem Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus Apostolicae providentiae consilia, post editas Constitutiones, opem, subsi­dium, ac praesidium Infidelibus omni meliori modo praestandum i sse, 11011 iniurias, non flagella, non vincula, non servitutem, non necem infeicndam esse, sub gravissimis poenis, et Ecclesiasticis censuris, praescribcnt< ; adhuc reperiri, praesertim in istis Brasiliae regionibus, homines Orthodoxae I idei cultores, qui veluti caritatis in cordibus nostris per Spiritum Sanctum dif­fusae sensuum penitus obliti, miseros Indos non solum Fidei luce carentes, verum etiam sacro regenerationis lavacro ablutos, in montanis asperrimi que earumdem Brasiliae, tam occidentalium, quam meridionalium, aliarumque regionum desertis inhabitantes, aut in servitutem redigere, aut veluti man­cipia aliis vendere, aut eos bonis privare, eaque inhumanitate cum iisdem agere praesumant, ut ab amplectenda Christi Fide potissimum avertantur, et ad odio habendam maximopere obfirmentur.

§ 3. Hisce malis, quantum cum Domino possumus, occurrere satagentes, primum quidem eximiam pietatem, et in Catholica Religione propaganda incredibilem Carissimi in Christo Filii Nostri Iohannis Portugalliae, et Algar­biorum Regis illustris zelum excitandum curavimus; qui pro filiali sua erga Nos atque hanc Sanctam Sedem observantia, statim se omnibus et singulis suarum Ditionum Officialibus, et Ministris in mandatis daturum pollicitus est, ut quemcumque suorum Subditorum aliter, quam Christianae caritatis mansuetudo exigit, erga Indos huiusmodi sese gerere comperissent, gravis­simis iuxta Regia edicta poenis afficerent.

§ 4. Deinde Fraternitates Vestras rogamus atque in Domino hortamur, ut nedum debitam ministerii vestri vigilantiam, sollicitudinem, operamque vestram hac in re, cum nominis dignitatisque vestrae detrimento, deesse non patiamini; quin immo, studia vestra Regiorum Ministrorum officiis coniun­gentes, unicuique probetis, Sacerdotes animarum pastores quanto, prae Laicis Ministris, ad Indis huiusmodi opem ferendam, eosque ad Catholicam Fidem adducendos, ardentiori Sacerdotalis caritatis aestu ferveant.

§ 5. Praeterea Nos, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, Aposto­licas in simili forma Brevis Literas a fel. rec. Paulo Papa III Praedecessore nostro, ad tunc existentem Iohannem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem de Tavera nuncupatum Archiepiscopum Toletanum die 28 mensis Maii anno mdxxxvii datas, et a rec. mem. Urbano Papa VIII itidem Praedecessore nostro, tunc existenti iurium, et spoliorum Camerae Apostolicae in Portu­galliae et Algarbiorum Regnis debitorum Collectori Oenerali, die xxii men­sis Aprilis anno mdcxxxix scriptas1 renovamus, et confirmamus ; necnon

1 Commissum Nobis. - Cf. Bull. Rom., tom. 6, II, p. 183, 184.

eorumdem Pauli, et Urbani Praedecessorum vestigiis inhaerendo, ac impio­rum hominum ausus, qui Indos praedictos, quos omnibus Christianae Cari­tatis et mansuetudinis officiis ad suscipiendam Christi Fidem inducere oportet, inhumanitatis actibus ab illa deferrent, reprimere volentes, unicuique Frater- nitatum vestrarum, vestrisque pro tempore Successoribus committimus, et mandamus, ut unusquisque vestrum, vel per se ipsum, vel per alium, seu alios, editis atque in publicum propositis affixisque edictis, omnibus Indis, tam in Paraquariae, et Brasiliae Provinciis, ac ad Flumen de la Plata nun­cupatum, quam in quibusvis aliis regionibus, et locis in Indiis Occidenta­libus, et Meridionalibus existentibus, in praemissis efficacis defensionis prae­sidio assistentes, universis et singulis personis, tam saecularibus, etiam Eccle­siasticis cuiuscumque status, sexus, gradus, conditionis, et dignitatis, etiam speciali nota, et mentione dignis existentibus, quam cuiusvis Ordinis, Con­gregationis, Societatis, etiam Iesu, Religionis, et Instituti Mendicantium, et non Mendicantium, ac Monachalis, Regularibus, etiam quarumcumque Mili- tiarum, etiam Hospitalis Sancti Iohannis Hierosolymitani, Fratribus Militibus, sub excommunicationis latae sententiae per Contravenientes eo ipso incur- renda poena, a qua, nonnisi a Nobis, vel pro tempore existente Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, et satisfactione praevia, absolvi possint, districtius inhibeant, ne de caetero praedictos Indos in ser­vitutem redigere, vendere, emere, commutare, vel donare, ab Uxoribus, et Filiis suis separare, rebus, et bonis suis spoliare, ad alia loca deducere, et transmittere, aut quoquo modo libertate privare, in servitute retinere, necnon praedicta agentibus consilium, auxilium, favorem, et operam quocumque praetextu, et quaesito colore praestare, aut id licitum praedicare, seu docere, ac alias quomodolibet praemissis cooperari audeant, seu praesumant, con- tradictores quoslibet, et rebelles, ac unicuique Vestrum in praemissis non parentes, in poenam excommunicationis huiusmodi incidisse declarando, ac per alias etiam censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, legitimisque super his habendis servatis processibus, censuras, et poenas ipsas etiam iteratis vicibus aggravando, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecu­laris. Nos enim unicuique Vestrum, vestrorumque pro tempore Successorum, desuper plenam, amplam, et liberam facultatem tribuimus, et impertimur.

§ 6. Non obstantibus, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 99-102].


322

Benedictus XIV, const. Regularis disciplinae, 3 ian. 1742.

Regularis disciplinae observantiam, ante etiam quam et Generalium, ac Particularium alicuius Nationis, aut Provinciae Conciliorum decretis confir- maretur, et Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum legibus san- ctionibusque praescriberetur, quoad vetitum Mulieribus quibuscumque, etiam consaguineis, intra quorumcumque religiosorum Virorum Clausuram ingres­sum, tam integerrime custoditam fuisse constat, ut, 11e dum foeminis qui­buscumque, sed masculis quoque, non tam ad Monasteriorum claustra, seu septa, quam ad ipsa eorumdem Monasteriorum Oratoria, et Ecclesias nullus patuerit aditus, et accessus; quin imo sub gravissimis poenis fuerit inter- dictus; 11e scilicet, ut inquit S. Gregorius PP. I Praedecessor noster, in Ser­vorum Dei secessibus occasio praebeatur popularibus conventibus, et sim­pliciores ex hoc animas plerumque, quod absit, in scandalum trahat.

§ 1. Huiusmodi autem regularis disciplinae observantia, etsi, pro tem­porum varietate, ac necessitate, tot tantasque subiit vices, ut iidem Prae­decessores nostri aditum et accessum ad publicas Monasteriorum Ecclesias dumtaxat, sive masculis, sive foeminis, Sacrosanctum Missae Sacrificium audiendi, Praedicationibus Verbi Dei interessendi, et Sacramentum Sanctis­simae Eucharistiae sumendi, ac peccata sua confitendi causa, sine tamen Parochorum praeiudicio, interdum concesserint; vicissim tamen ipsi Prae­decessores nostri, tam ante Concilii Tridentini decreta, quam post eorumdem Decretorum promulgationem denuntiationemque, providis saluberrimisque Constitutionibus ordinationibusque, sub poena etiam excommunicationis latae sententiae, foeminis quibuscumque aditum ingressumque huiusmodi intra Monasteriorum clausuram interdixerunt.

tj 2. Quoniam autem, sicut dolentes accepimus, alii quidem Apostolicas leges, ac praecepta huiusmodi, vel ausu temerario parvipendentes, vel ad eorum arbitrium interpretantes, foeminis quibuscumque aditum ingressum­que, tam manifeste, ac tanta sollemnitate vetitum, permittunt; alii vero pri­vilegia, indulta, praerogativas, facultates, licentias, et alias quocumque pacto excogitatas concessiones sibi sive a iure, sive ab homine factas, et impertitas, seu facta, et impertita, ac quorumcumque munerum, dignitatum, ac prae- eminentiarum ratione debitas, seu debita arrogantes, praetendentes, obten- dentesque, foeminas quaslibet intra Monasteriorum claustra, septa, coenacula, cubicula, aliasque officinas aut admitti, ac recipi sinunt mandantque, aut una secum ducunt; alii denique sub pietatis, ac religionis praetextu, cum Supplicationes, sive cum Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, sive cum sacris Sanctorum Sanctarumque Reliquiis, Statuis, et Imaginibus, per claustra, septa, et alia Monasteriorum loca de more, ut asserunt, habentur, sine ullo pror­sus discrimine masculos, et foeminas Supplicationes huiusmodi per eadem loca sequi, et comitari licitum, quin imo, ut Indulgentias lucrari valeant, necessarium esse obtendunt.

§ 3. Hinc est, quod Nos, qui, dutn in minoribus essemus, quamplurimos huiusmodi abusus compertos habebamus, in hac sublimi Sacrosancti Apo­stolatus specula constituti, non tam assiduis nonnullorum aliarum Eccle­siarum Antistitum documentis, quam iustis etiam Superiorum, aliorumque Virorum ex Religiosis Ordinibus, Dei honorem, et instituti sui disciplinam zelantium, expostulationibus, de antedictis similibusque abusibus in dies admonemur, ut opportunum, ac salutare iisdem abusibus tollendis, quantum cum Domino possumus, remedium afferamus: auctoritate Apostolica, tenore praesentium, primum quidem omnes, et singulas Constitutiones, Sanctio- nesque a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, tam ante, quam post Concilii Tridentini decreta, super Clausura Monasteriorum quorum­cumque religiosorum Virorum editas, renovamus, et confirmamus, necnon in posterum ab omnibus et singulis, ad quos spectat, et in futurum spectabit, sub iisdem poenis in Constitutionibus, Sanctionibusque eorumdem Praede­cessorum nostrorum Romanorum Pontificum, et decretis eiusdem Concilii Tridentini contentis, inviolabiliter observandas esse statuimus, decernimus, praecipimus, atque mandamus.

§ 4. Deinde motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, earumdem praesentium tenore, omnia et singula indulta, privilegia, praerogativas, facultates, licentias, et quocumque alio pacto nuncupatas concessiones, omnibus et singulis qui­buscumque Ecclesiasticis personis quacumque auctoritate, dignitate, honore, praeeminentia, ac iurisdictione fungentibus, etiam Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, sive singulis, sive eorumdem Cardinalium Congregationibus, etiam de Latere Legatis, sive qui Provinciis, et Legatio- nibus Status nostri Ecclesiastici pro tempore praesunt, sive quos ad Caris­simos in Christo Filios nostros Romanorum Regem in Imperatorem pro tempore eligendum, vel electum, Reges, et Reginas illustres, aliasque summas Potestates, prout rerum conditio postulaverit, mitti, et ablegari contigerit; sive qui, licet aliarum insignium Ecclesiarum Antistites, tamen tamquam Apostolicae huius S. Sedis Legati de Latere alias nuncupati, et habiti sunt,, et fortasse habentur, aut haberi, et esse praetendunt, et in posterum habendi sunt; sive Ordinarii, sive Extraordinarii nostri et eiusdem Apostolicae Sedis ubicumque, etiam ad ipsos Imperatorem, et Reges, ac summas Potestates,. Nuntii, sive Inter-Nuntii resident; ac demum quibuscumque aliis quocumque nomine, et expressione nuncupatis personis, quocumque tempore, a qui­busvis, etiam ab ipsis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, qua­cumque de causa, occasione, titulo, colore, et praetextu, per quascumque Apostolicas, sive in simili forma Brevis, sive sub Plumbo expeditas literas,. sub quibuscumque verborum formis, facta, data, concessa, et impertita, sive factas, datas, concessas, et impertitas, super huiusmodi accessu, et ingressu revocamus, abolemus, annullamus, atque irritamus, necnon a datarum earum­dem praesentium die revocata, abolita, annullata, et irrita, ac nullius prorsus momenti, ac vigoris esse, et fore, neminique cuilibet quocumque tempore suffragari statuimus, decernimus, et declaramus.

§ 5. Quemadmodum etiam statuimus, decernimus, et declaramus, quem­libet omnium autedictorum, etiam speciali mentione dignorum, quacumque facultate huiusmodi temere uti audentem, ipso facto, absque ulla alia decla­ratione, poenas, et Ecclesiasticas censuras, a quibus, praeter quam a Nobis, et pro tempore existente Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possit, incurrere, et incursum esse, licentiamque huiusmodi cuicumque con­cessam nullo modo suffragari, atque nullius momenti, perinde, ac si minime concessa fuisset, ipso facto fore, et haberi, ac poenas, et censuras Eccle­siasticas ipso etiam facto, ut praemittitur, per contrafacientem incurri, et incursas esse.

§ 6. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 103-106].


323

Benedictus XIV, const. Salutare, 3 ian. 1742.

Salutare in Catholica Ecclesia institutum, ab ipsa antiquitate susceptum, ac tanta cum sollicitudine et pastorali zelo custoditum, ut flos ille Ecclesia­stici germinis, decus, atque ornamentum gratiae spiritualis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum, atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi, Sacrae Virgines, quarum, quo sublimior gloria est, maior et cura est, intra Monasteriorum septa, et claustra virili sollicitaque custodia servarentur, tam ante, quam post Tridentinae'Synodi Decreta,1 Romani Pontifices Praedecessores nostri tot san­ctissimis Legibus, et initis Apostolicae providentiae caritatisque consiliis com- munire, et confirmare studuerunt, ut, quae se Christo dicaverint, et a car­nali concupiscentia recedentes, tam carne, quam mente se Deo voverint, consumment opus suum magno praemio destinatum.

§ 1. Quoniam autem, etsi providas huiusmodi Sanctiones, Constitutio- nesque, si ea, qua decet, regularis disciplinae observantia custodirentur, satis esse scimus, ut Virgines ea, quae Coelestis earumdem Sponsi Iesu Christi sunt, cogitantes, sint sanctae et corpore, et spiritu ; longa tamen experientia edocti, et assiduis Venerabilium Fratrum aliarum Ecclesiarum Antistitum querelis admoniti, supremas Apostolicae auctoritatis providentiaeque partes requiri, ut abusibus quamplurimis ex nimia quorumcumque, aut sibi quo­cumque pacto arrogantium, aut praetendentium, aut obtendentium faculta­tem alias sibi quomodolibet, sive a iure, sive ab homine concessam, vel demandatorum munerum ratione debitam esse, ut sive ipsi, sive alii, ingredi clausuram Monialium, aut ipsae Moniales e clausura ob quascumque etiam non legitimas causas egredi, et extra clausuram huiusmodi commorari pos­sint, licentiam concedendi, indulgentia sensim invectis, opportune occur- ratur.

1 Sess. XXV, de regularibus, c. 5.

§ 2. Hinc est, quod Nos, pro suprema omnium Christifidelium procu­ratione imbecillitati nostrae in universalis Orthodoxae Ecclesiae regimine divinitus imposita, opportunum abusibus huiusmodi remedium, quantum cum Domino possumus, adhibere satagentes, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, omnes, et singulas Constitutiones a Romanis Pontificibus Prae­decessoribus Nostris, tam ante, quam post Concilii Tridentini Decreta, super clausura Monialium editas renovamus, et confirmamus, necnon imposterum ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, et in futurum spectabit, sub iis­dem poenis in Constitutionibus eorumdem Praedecessorum Nostrorum Ro­manorum Pontificum, et Decretis Concilii Tridentini praefati contentis, inviolabiliter observandas esse statuimus, decernimus, praecipimus, atque mandamus.

§ 3. Praeterea motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, earumdem praesentium tenore, omnia, et singula indulta, privilegia, praerogativas, facultates, licen­tias, et quocumque alio pacto nuncupatas concessiones, omnibus, et singulis quibuscumque Ecclesiasticis personis, quacumque auctoritate, dignitate, honore, praeeininentia, ac iurisdictione fungentibus, etiam Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, sive singulis, sive eorum­dem Cardinalium Congregationibus, etiam de Latere Legatis, sive, qui Pro­vinciis, et Legationibus Status Nostri Ecclesiastici pro tempore praesunt, sive quos ad Carissimos in Christo Filios Nostros Romanorum Regem in Imperatorem pro tempore eligendum, vel electum, Reges et Reginas illustres, aliasque Summas Potestates, prout rerum conditio postulaverit, mitti, et ablegari contigerit, sive qui, licet aliarum insignium Ecclesiarum Antistites, tamen tamquam Apostolicae huius Sanctae Sedis Legati de Latere alias nun­cupata et habiti sunt, et fortasse habentur, aut haberi, et esse praetendunt, et imposterum habendi sunt, sive Ordinarii, sive Extraordinarii Nostri, et eiusdem Apostolicae Sedis ubicumque, etiam apud ipsos Imperatorem, et Reges, ac Summas Potestates Nuntii, sive Inter-Nuntii resident (exceptis dum­taxat locorum Ordinariis, iisque omnibus Superioribus, quibus tamquam Ordinariis, et ordinaria iurisdictione utentibus, Monialium Monasteria subie­cta, et addicta sunt, in casibus tamen necessariis, et servatis aliis de iure ser­vandis, et non aliter omnino), ac demum quibuscumque aliis quocumque nomine, et expressione nuncupatis personis, quocumque tempore, a quibus­vis, etiam ab ipsis Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris, quacum­que de causa, occasione, titulo, colore, et praetextu, per quascumque Apo­stolicas, sive in simili forma Brevis, sive sub Plumbo expeditas Literas, sub quibuscumque verborum formis facta, data, concessa, et impertita, sive factas, datas, concessas, et impertitas, super huiusmodi ingressu, revocamus, abole- mus, annullamus, atque irritamus; necnon a datarum earumdem praesentium die revocata, abolita, annullata, et irrita, ac nullius prorsus momenti, ac vigoris esse, et fore, neminique cuilibet quocumque tempore suffragari.

§ 4. Ac quemlibet omnium antedictorum, etiam speciali mentione digno- rum, quacumque facultate huiusmodi, sive pro se, sive pro aliis temere uti audentem, ipso facto, absque ulla declaratione, poenas, et Ecclesiasticas cen.

suras contra violantes Clausuram Monialium inflictas, a quibus, praeterquam a Nobis, et pro tempore existente Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possit, incurrere, et incursum esse; licentiamque huiusmodi conces­sam nullo modo suffragari, atque nullius momenti, perinde ac si minime concessa fuisset, ipso facto fore, et haberi, ac poenas, et censuras Ecclesia­sticas ipso etiam facto, ut praemittitur, per contrafacientem incurri, et incur­ras esse, statuimus, decernimus, ac declaramus.

§ 5. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 106-109].


324

Benedictus XIV, ep. encycl. Etsi minime, 7 febr. 1742.'

Etsi minime Nobis dubitandum sit, omnes, quibus animarum cura cre­dita est, Vosque praesertim, Venerabiles Fratres, ad Apostolatus officium evcctos, atque in Praebitionis fastigio a Deo constitutos, in id potissimum sollicitudinem intendere, ut Christianus Populus Coelestis Doctrinae pabulo enutritus, et rudimentis Fidei saluberrime instructus, in semitam Mandato­rum Domini, facem Vobis praeferentibus, feliciter dirigatur: temperare tamen non possumus, quin vos ipsos Nostrae Auctoritatis, ac Paternae dilectionis stimulis excitemus ad tam piuin, tamque salutare Opus Doctrinae Christianae impensiori cura provehendum, sublatis iis impedimentis, quae animarum saluti adversantur.

§ 1. Quia vero scientibus Legem loquimur, et vigiles Ecclesiarum hor­tamur Antistites, quibus nec Pietatis, nec alia sacrarum Literarum desunt praesidia; supervacaneum ducimus plurimis urgere argumentis, non satis esse ad coelestem Ite ditudinem assequendam, confusim, et involute credere a Deo revelata, et ab Ecclesia Catholica proposita Mysteria; sed hanc coele­stem Doctrinam divinitus traditam, et quae ex auditu concipitur, Doctoris legitimi ac fidelis ministerio ita esse accipiendam, ut singillatim illius capita explicentur, et eorum aliqua necessitate rneiiii, aliqua vero necessitate prae­cepti Fidelibus ad credendum proponantur. Praeterea licet per Fidem iusti­ficari dicamur, cum ea sit humanae salutis initium, et fundamentum; ad futu­ram tamen, quam inquirimus Civitatem, ut pervenire aliquando mereamur, satis compertum est, solam Fidem non sufficere; sed viam nosse, constan­terque tenere oportere, nempe praecepta Dei, et Ecclesiae, tum virtutes, quas persequi, tum vitia, quae studiose declinare debemus.

§ 2. Quae quidem omnia cum primis Catholicae Fidei rudimentis, sive Doctrina, ut aiunt Christiana, contineantur, Episcopalis muneris exigit ratio, ut illa in singulis Dioecesibus, et ubique locorum recte, atque ex ordine explicetur; nec posse Episcopos sine tacito conscientiae convicio illam negli­gere, sed in hoc opus maxime necessarium omnem curam, et diligentiam

1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis.

conferre debere. Id tamen oneris non ita Episcopo impositum esse intelligi­mus, ut ipse per se Doctrinae Christianae semper intersit, pueros interroget, et Mysteria Fidei, quam profitemur, aperiat. Nimium quippe novimus, in Pastoralis sollicitudinis munere praegravari Apostolicae servitutis sarcinam, ac plane intellexiinus, cum Anconitanam primum, tum deinde Bononiensem Ecclesiam regeremus, multis, variisque curarum veluti fluctibus iactari Prae­sulem suo satis muneri facere cupientem. Id vero futurum affirmamus, ut si Episcopus, alieno etiam a Visitatione Dioecesis tempore, quandoque adsit ubi doctrina traditur Christiano homine digna, pueros, puellasque de rebus antea auditis sciscitetur, ac Mysteria nostrae Religionis evolvat, et annunciet: Pastoris operam in maximam crediti sibi Gregis utilitatem cessuram, eiusdemque exem­plum alios excitaturum ad Vineam Domini Sabaoth pro viribus excolendam.

§ 3. Hanc administrandae Ecclesiae quasi legem sibi duxerunt nedum veteres, sed recentiores etiam Praesules, Beatorum Civium Albo adscripti; Carolus nempe Borromaeus, Franciscus Salesius, Turribius, Alexander Sauli, quorum aliqui (ut litteris consignatum est) cum gravioribus distenti, atque impediti curis, adesse coram non possent, operae, ac diligentiae suae Vica­rium aliquem ex Canonicis, aut ex Sacerdotibus designabant, qui, susceptis Pastoralis Ministerii partibus, Adolescentulos ad omnia Religionis Officia Fidei elementis informarent.

§ 4. Optimum ergo, et ad profectum animarum maxime accommoda­tum erit Antistitis exemplum, si, quod antea dictum est, id omni tempore, praesertim vero dum obit Dioecesim, in singulis Paroeciis impleverit. Sed ut quisque facile coniiciet, ad hoc vires eius non suppetunt. Ideoque ut pro­positum assequatur, necesse est, diligentia, quanta potest maxima, curet, ne in aliis, quos tam laudabilis, tamque fructuosi operis Vicarios constituit, studium, ac sedulitas desideretur.

§ 5. Duo potissimum onera a Tridentina Synodo1 Curatoribus anima­rum sunt imposita: alterum ut Festis diebus de rebus divinis sermonem ad Populum habeant; alterum, ut pueros, et rudiores quosque, Divinae Legis, Fideique rudimentis informent. Si statis diebus eam Parochi concionem habe­bunt, quae non persuasibilibus humanae Sapientiae verbis obstrepat auribus, sed captui Auditorum accommodata in eorum animos ostensione spiritus illabatur; si Mysterium aliquod annunciabunt, in primis vero, quod eo tem­pore Ecclesia recolit, ea disserentes, quae ad virtutum incitamento sint, et ad vitia fugienda, graviora praesertim, et quae foedius grassantur in Populo; si diebus ipsis (hoc enim pariter debent suo muneri) pueros, tamquam infan­tes modo genitos, nutriant Doctrinae lacte, nunc hos, nunc illos interro- gando, dubia, atque involuta explicando ; si demum cum Apostolo attendant lectioni, exhortationi, et doctrinae, ut perfectus sit homo Dei, et ad omne opus bonum instructus: fas est credere, exitum optatis respondere posse, et Populum acceptabilem sectatorem bonorum operum facile extiturum.

§ 6. Verum satis experientia compertum est, imparem esse solius Paro­chi laborem; cum nequeat unus omnes instruere, ubi Doctoris diligentiam

' Sess. XXIV, de ref., c. 4, 7.

numerus vincit. Quoties tamen Episcopus toto animo, ac studio in Ecclesiam sibi commissam incumbat, numquam necessariis, et opportunis destituetur auxiliis. Semper enim invenias, qui Tonsura initiari, qui per Minorum, qui per Sacrorum Ordinum gradus ad Sacerdotii fastigium promoveri, qui deni. que ad Ecclesiastica Beneficia viam sibi munire studeant. Gravissimis idcirco verbis (et verbis facta respondeant) affirmet Episcopus, numquam se factu­rum, ut Tonsura inauguret grandiores aetate, aut Minores, praesertim vero Maiores Ordines iis conferat, qui in tradenda Christiana Doctrina operam suam Parochis commodare neglexerint. Hunc porro Clericorum numerum idem Episcopus in singulas suae Civitatis, et Dioecesis Parochias apte distri- buat, et eorum aliquos determinatae Ecclesiae adscribat. Denunciet praeterea, ac fidem praestet, in conferendo Parochiarum, et aliorum Beneficiorum Iure, plurimum apud se ponderis, et momenti habiturum studium, et diligentiam in hoc opus a Clericis collatam: atque ita re ipsa constabit, non Rectori tantum impositum esse docendi munus, sed plures illi praesto esse, ut omnes Officii sui numeros cumulate implere possit.

§ 7. His accedit, Sacris Apostolicis Constitutionibus, et septima praeser­tim fel. rec. Leonis X Praedecessoris Nostri edita in Concilio Lateranensi,1 saluberrime cautum fuisse, ut tam Ludimagistri discipulos suos, quam Piae Foeminae Puellas instituentes, sana, et incorrupta Doctrina (Episcopo id potissimum urgente), tamquam pabulo vitae, nutriant, et confirment. Constat etiam, ipsum Episcopum posse, ac debere Sacris Oratoribus quam diligen­tissime commendare, ut pro concione in Parentum aures animosque inge­rant, sua interesse Mysteriis nostrae Religionis susceptam prolem imbuere: et si ad id minus idonei fuerint, filios in Ecclesiam adduci oportere, in qua Divinae Legis praecepta explicantur. Pluribus itidem in locis pia, ac lauda­bilis, et ubi non sit recepta, inducenda consuetudo invaluit, ut Parocho idem munus persequenti auxilium ferant Laici tum viri, tum mulieres, in Chri­stiana institutione veluti adiutricem operam navantes, qui audiunt pueros, ac puellas Orationem Dominicam, Angelicam Salutationem, Symbolum Apo­stolorum, aliaque id genus memoriter pronunciantes. Alibi quoque Sodalitia erecta sunt, quorum cura in explicanda Christianae Religionis disciplina ver­satur, et quorum Institutum nedum meritis laudibus cumulat san. mem. Pius V in sua Constitutione, quae incipit: debito,2 sed in omnibus etiam Dioecesibus propagari enixe exposcit. Quae quidem omnia in unum collecta si sedulo perpendantur, certum omnibus, atque exploratum erit, ubi multa sit messis, paucos nequaquam esse Operarios, nec eos deesse, qui parvulis panem petentibus frangant.

§ 8. Sed quia compertum est, non solum Adolescentulos, illosque qui confirmata sunt iam aetate, in divinarum rerum ignoratione versari, sed etiam viros, ipsosque senes salutaris Doctrinae esse omnino expertes; vel quia numquam illam perceperunt, vel quia iamdiu perceptam paulatim delevit

1 Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 32. - Cf. N. 65.

» Cf. N. 141.

oblivio: huic etiam malo provida Episcoporum occurret vigilantia, si opcns sui Vicarios cogent, quae parata sunt, remedia sedulo adhibere.

§ 9. Ut autem ab iis, qui in prima sunt aetate, sermo instituatur, ad Sacram Eucharistiam, et Confirmationem admitti plures postulant: Pauci enim enixam hanc voluntatem, ac fere impatiens studium non praeseferunt. Moneat igitur Episcopus Parochos, eisque districte praecipiat, ne quis eorum sacrum Eucharistiae Sacramentum administret, et Schedulam, ut aiunt, con­firmationis iis tradat, qui graviora Fidei, et Doctrinae capita, et Sacramenti virtutem, et vim ignorent; vel quia parum in hoc Tirocinio profecerint, vel quia ea neglexerint audire, quae ad huiusmodi Sacramenta pie, riteque susci­pienda statis temporibus tradita sunt. Hoc sane pacto primae aetati satis videri potest consultum.

§ 10. Si vero loquamur de Adolescentia, quoniam unusquisque proprium donum habet ex Deo, usu satis constat, alios Ecclesiasticae, alios vero sae­cularis vitae rationem inire. De primo hominum genere verba iam fecimus, cum de iis ageremus, qui Ordinibus initiari volunt. Id unum addi posse videtur, rem fore magni commodi, multaeque utilitatis plenam, si qui se sistunt examini, eos Praesul potissimum interroget de iis, quibus Christiani hominis scientia continetur. Etenim magistra rerum experientia edocuit, ex his aliquos, tametsi latini sermonis nitore, et elegantia excultos, in scientiarum curriculo libera­liter institutos, et quae ad Ordines pertinent apprime callentes, de Doctrina tamen Christiana percunctanti parum, aut nihil apposite respondere.

§ 11. Si autem ad eos, qui in saeculo degunt, mentis aciem converti­mus, palam fit, illos ut plurimum sacri coniugii foedera inire. Verum cum Matrimonio iungendi non sint, si Parochus, ut debet, prius interrogando deprehenderit, Marem, seu Foeminam, quae ad salutem necessaria sunt, ignorare; vix tantae, ac tam luctuosae ignorantiae locum relinquet Episco­pus, qui Pastores animarum admoneat officii sui, et huic si desint, negligen- tiae repetat poenas.

§ 12. Omnes denique omnium aetatum, atque ordinum homines solent identidem sordes animae Poenitentiae Sacramento detergere. Curabit itaque Episcopus, ut Sacerdos excipiens Confessiones, fixum illud, immotumque animo semper habeat, invalidam esse Absolutionem Sacramentalem, quam quis ignoranti res necessarias necessitate meciii impertitur, nec posse homi­nes Deo per huiusmodi Sacramentum reconciliari, nisi prius excussa huius ignorantiae caligine, ad agnitionem Fidei educantur. Sedulo etiam animad­vertet Confessarius, in aliud tempus reiiciendam esse Absolutionem illius, qui necessaria necessitate praecepti suo vitio nescit; et eo quandoque casu Poenitentem absolvi posse, quo se vincibilis huius ignorantiae reum agno­scat, et accuset; ac intime dolens, tum a Deo veniam precetur, tum Con- fessario serio promittat, operam se impense daturum, qua, Divinae Gratiae praesidio, discat etiam necessaria necessitate praecepti.

§ 13. Hanc profecto Christiani Populi instituendi rationem si Pastores sibi proposuerint, si eorum consilia, labores, et studia ad propositam meti n > dum duxerint referenda: sperare fas est, Fide, et Opere Gregem ita in die- profecturum, ut coaedificetur in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. At ven»

cum maximi momenti ea res sit, nullaque alia ad Dei gloriam, et ad anima­rum salutem utilius instituta, mirari nemo debet, quod plurima passim obii- ciantur impedimenta.

§ 14. Suae quandoque sunt in agro parvae, humilesque Ecclesiae, aliae Parochiali proximae, aliae vero longo intervallo disiunctae, ad quas diebus festis Patrcsfamilias una cum liberis accedunt, Sacerdotem Sacris operantem audituri; ex quo fit, ut suae Parochiae nunquam fere intersint, nec ullum de Mysteriis I idei, tk- Praeceptis, de Sacramentis verbum accipiant. Episco­pus huic malo occurret, suamque obiiciet auctoritatem. Et primo quidem, quoad parvas I ,, Iesias Parochiali proximas, expressa lege caveatur, ne quis antea Sacrificium faciat, quam Parochus Missam celebraverit, sermonem habuerit, caetriasquc iii muneris partes absolverit. Hoc enim pacto Ecclesia Parochialis continentium Parochianorum numero celebrabitur. Quo vero ad parvas Ecclesias a l'ai ¦chiali longe sepositas, cum difficile admodum sit, Parochialis ,,|> I,., ,,riitu distantiam, longum iter, atque asperum, hyemali praesertim tcmpoie, , um pluviae inundant, Parochialem adire, ibique Divi­nis Officiis mt, is i e l h t a Ecclesia proximiore: decernat Episcopus, gravi­bus etiam statuti, i in ., quod Sacerdotes ibi operantes Christianae Doctri­nae summam I' i ul , tradant, Divinamque Legem annuncient. Monendus tamen est Panibus ne alienae operae nimium tribuat, sed videat ipse quo loco res sint, cum i i n Sacramentum Eucharistiae, et Confirmationis, alii vero Matrimonii, e i administrari exposcant.

§ 15. Practeiea sua etiam Urbes habent impedimenta. Saepe enim con­tingit, in aliis I : i , i, praesertim Regularium, solemni ritu, magnaque Populi frequentia, 1 ,-,t n aliquem diem celebrari: ideoque si in Ecclesia Parochiali, summo m n , aut statim a prandio Catechismus habeatur, aut nemo, aut pauci i Im im sunt, qui eidem Catechismo intersint, quique praescriptas horas n n m entirr. Sui vero capientur liorae Civitatis com­motio magis appo ii. n n , .imperium est, populum ad Ecclesiam confluere, in qua Festus de > um ; et , > In itate pompae illectum, Doctrinam Christia­nam non sine prau animae detrimento deserere. In hoc articulo quia certa, et communis unda pi.n scribi non potest, id totum relictum esse volumus Prudentiae virilis I ,, i. iac Antistitis, qui attenta loci, temporis, personarum qualitate, expcnsisque n ium omnium momentis, ita studeat solemnis diei celebritatem eum I > , n i Christiana componere, ne alteri altera sit impe­dimento. Quod .i Regulares, et Exempti contradixerint, et sanctum hoc Doctrinae opus, h. et ab Episcopis prius admoniti, suis functionibus pertur­bare praesumpserint. Nostram locorum Ordinariis auctoritatem, qua potimur in exemptos, polliccmur; nec alia Pontificiae vigilantiae deerunt remedia, ne Parochiales Ecclesiae debitis fraudentur obsequiis.

§ 16. Plurimum quoque ad Christiani Populi institutionem conferre poterit, si Visitatore , eligantur, quorum alii Civitatem, alii Dioecesim lustran­tes, omnia sedulo inquirant, ut certior factus Episcopus, pro meritis cuius­que Pastoris, aut praemia decernat, aut poenas.

§ 17. Clementis Papae VIII, aliorumque Praedecessorum nostrorum vesti­giis inhaerentes, hortamur in Domino, et enixe commendamus, in Doctrina

Christiana tradenda adhibere libellum de Clementis eiusdem mandato a Car­dinali Bellarmino conscriptum, mox in deputata Congregatione diligenter examinatum, et approbatum; ac denique ab eodem Clemente in lucem eo saluberrimo consilio edi iussum, ut unus deinceps, idemque modus in docendo, et discendo Christianam Doctrinam, ab omnibus teneretur. Nihil hac uniformitate optabilius; nihil ad praecavendos, qui in multiplicem Cate- chismorum varietatem irrepere possent errores, conducibilius, atque oppor­tunius. Sicubi vero contingat, ob peculiares regionum necessitates, alium quempiam adhiberi forte libellum; sedulo invigilandum erit, ne quid ille con­tineat, ne quid in eum unquam inducatur, a Catholica veritate absonum. Curandum insuper, ut in eo fidei dogmata clare, et dilucide sint explicata, additis, si quae desunt, necessariis, ac sublatis quae redundant. Brevis enim, et univoca docendi methodus multum prodesse solet ad faciliorem interro­gationem, cum quis periculum facit progressus puerorum.

§ 18. Complectatur Liber huiusmodi etiam Fidei, Spei, et Charitatis actus, quos recte scienterque compositos esse, minime dubitandum. Sed si aliter se res habeat, castigati emendato praelo donentur. Actus praedicti paucis potius, quam multis verbis efferri gaudent; dum illis tamen tota vis, et natura virtutis explicetur. Et quia Christianam Religionem profitenti maxime neces­saria est consuetudo, et exercitatio saepius eliciendi dictos Actus ; idcirco ne illorum usus circumscribatur angustis finibus, et exiguo numero a quibus­dam singulis annis praefinito; Episcopus suae non minus, quam alienae salutis studiosus, provide statuat, ut in Parochiis, tum Urbis, tum Dioecesis, Rectores Animarum, post Missam Festo die celebratam, statim ante Aram provoluti, clara, et intelligibili voce dictos virtutum actus eliciant, et praeire satagant Populo, verba ab ipsis prolata devote reddituro. Hoc enim pacto Fideles sensim illos memoriae mandabunt, et assuescent, nedum Festis, sed aliis etiam diebus, in hac pia exercitatione versari.

§ 19. Saluberrimas has erudiendi Gregis rationes, quas Vobis, Venera­biles Fratres, per haec Apostolica scripta notas esse volumus, quisque vestrum facile intelliget, consonas esse Monitis Nostris Pastoralibus praelo iam deman- datis, cum Sponsam Nostram Bononiensem Ecclesiam Paterna Charitate comi- nus amplecteremur: illasque praeterea ex Pontificiis Constitutionibus haustas esse, et spectabilium Antistitum Testimonio, et exemplo comprobatas. Quia vero maximam inde utilitatem proficisci experimento cognovimus; quo maiori possumus studio Vos hortamur, et admonemus, ac per Viscera Misericor­diae Dei nostri enixe obtestamur, ut pro iniuncto Vobis Pastoralis Ministerii debito praemissorum executioni strenuo, constantique animo incumbatis: sedulo recogitantes, quidquid laboris, studii, ac vigilantiae in hunc scopum collatum fuerit, Deum omnium Bonorum Datorem uberi mercede retribu- turum. Et Apostolicam Benedictionem ex animo Vobis impertimur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 110-115].


325

Benedictus XIV, const. Ad Apostolicae, 25 febr. 1742.

Ad Apostolicae servitutis Nostrae ministerium pertinet sedula invigilare cura, ut dispensationes super gradibus affinitatis, seu consanguinitatis, intra quos Matrimonia contrahi prohibentur, vel super aliis a Sacris Canonibus statutis impedimentis, nisi ex debitis causis non concedantur, et omnia inde amoveantur, unde nota aliqua ab improbis aspergi possit nomini, ac decori Romanae Ecclesiae, cui, licet immerito, Divina benignitate praesidemus.

§ 1. Sane quidem ad Dispensationes obtinendas, ab iis, qui eas postulant, in supplici libello causae pro illis consequendis exprimi solent; quae si eius­modi fuerint, ut iuxta canonicas Sanctiones, et prudens Ecclesiasticae Pro­visionis arbitrium, locus ad dispensandum esse videatur, dispensatio concedi solet, eiusque executio Ordinario, ut plurimum committi; cui onus incumbit diligenter inquirere, an causae expositae veritate nitantur, ut, veris illis exi- stentibus, gratia executioni demandetur, secus vero, si causae nullatenus veri­tati consentaneae sint. Si autem contingat, ob causas minime veras existentes, ut dispensatio executioni non tradatur; qui eam impetrarunt, apud negotio­rum Gestores, seu Literarum Apostolicarum Expeditores conqueruntur; a quibus nonnunquam responderi solet, executionem perperam, et iniuria dene­gatam fuisse, quia expressio causarum, earumque verificatio, in dispensatio­nibus non est aliquid substantiale, sed formalitas quaedam, et Forensis styli consuetudo: quod non minus veritati adversatur, quam executionis ordinem, ac modum bene, ac prudenter constitutum subvertit; cum expressio causarum, earumque verificatio, ad substantiam, et validitatem dispensationis pertineat, illisque deficientibus, gratia nulla, ac irrita sit, nullamque executionem me­reatur.

§ 2. Id autem, ut plurimum evenit in dispensationibus, in quibus apponi solet clausula: et Oratoribus vitae periculum immineret; quae cum saepe in dispensationibus in primo, et secundo, vel in secundo gradu, et in nonnullis aliis canonicis impedimentis, sine ulla ratione, causa, et veritate, expressa reperiatur: Ordinarii Locorum, qui cautius, et accuratius se gerunt, nisi vitae periculum immineat, dispensationem exequi recusant; alii vero, for­tasse falso rumore inducti, quod huiusmodi clausula sit mera formalitas, indulgentius quam necesse est procedentes, periculo vitae neque argumentis probabilibus verificato, eoque Oratoribus saltem verisimiliter imminere com­perto, gratiam Dispensationis exequuntur.

§ 3. S. M. Praedecessor noster Pius PP. V in sua Constitutione per viam Motus proprii expedita, et publicata sub die v Decembris anno mdlxvi, cuius initium est: Cum sicut accepimus,1 decrevit, omnes, et singulos Procuratores, tam Officii Sacrae Poenitentiariae, seu Contradictarum, quam alios quoscum-

que Sollicitatores, et Scriptores, qui veritatem facti, a narratione, quam ab ipsis Partibus habuerunt, quoad substantialia, et qualitates necessario expri­mendas, diversam faciunt, seu quoquomodo intervertunt, aut immutant, aut depravant, et per subreptionem, et obreptionem gratias a Romanis Pontifi­cibus extorquent, poenam falsi incurrere, et ea puniri omnino debere.

§ 4. Huiusmodi autem constitutio quamquam videatur pertinere dum­taxat ad Procuratores, Sollicitatores, et Scriptores Officii Sacrae Poenitentia- riae, ubi per id temporis Matrimoniales Dispensationes etiam in foro externo concedi solebant, nihilominus pro Pastorali Nostra, et Paterna cura ex Alto Nobis commissa, hortamur, monemus, ac praecipimus omnibus, et singulis negotiorum Oestoribus, Procuratoribus, et Expeditoribus Literarum Aposto­licarum, etiam Datariae Nostrae, ut cum supplices preces pro aliqua Matri­moniali Dispensatione porrecturi sunt, id primum ante omnia agant, ut plenam atque exactam facti notitiam assequi curent, sciscitantes ab ipsis Oratoribus, an hae, et illae causae adsint, ex quibus sciunt dispensationem concedi solere in hoc, vel illo gradu; deinde in supplici libello facti speciem nitide, ac sinceie exponant; caveantque diligenter, ne illam aliquatenus in rebus substantialis atterent, immutent, invertant, corrumpant, sed stricte adhaereant iis, quae ab Oratoribus sibi exposita fuerunt; et multo magis abstineant, ne quid falsi, aut ficti proprio ingenio inventum, vel excogitatum, ad gratiam dispen­sationis facilius obtinendam, in precibus obtrudant; demum, prae oculis habentes, se operam suam in Ecclesiasticis negotiis in hac Alma Urbe exhi­bere, ubi Cathedra veritatis est, ipsam solam ament, et sectentur veritatem, non lucrum, aut gratiam, et favorem supplicantium; diligenterque videant, ne mendacii, aut erroris merito argui, cum animae suae detrimento possint, falso, et perperam asserentes, causas, earumque verificationes, ex provida Nostrorum Praedecessorum dispositione, in huiusmodi gratiis, ad Ecclesiasticae disciplinae vigorem, et Canonicarum legum, et Apostolicarum Constitutionum voluntatem servandam, apponi, et respective demandari solitas, vanas, et superfluas esse, et tanquam inanes Curiae formalitates, parvi aut nihili esse faciendas.

§ 5. Praeterea huiusmodi graves abusus, quibus honor et decus huius Almae Urbis dehonestatur, et Sedis Apostolicae splendori ac dignitati officitur, penitus abolere cupientes: motu proprio, ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine praefatam Constitutionem s. m. Pii V Praedecessoris Nostri extendimus, dilatamus, ac producimus ad omnes praedictos negotio­rum Gestores, Procuratores, et Expeditores literarum Apostolicarum, cuius­cumque status, gradus, ordinis, et conditionis, et quocumque indulto, privi­legio, et dignitate munitos; et quatenus opus sit, eam de novo ferimus, statuimus, et innovamus; volentes, ac decernentes, ut in omnibus superius expressis casibus, poena falsi contra Delinquentes locum habeat; sine tamen praeiudicio obligationis refundendi expensas Oratoribus, qui, ob illorum cul­pam, eiusmodi dispensationes, quae executioni demandari nequeant, obti­nuerunt.

§ 6. Denique omnes, et singulos Venerabiles Fratres, Archiepiscopos, Episcopos, et Locorum Ordinarios, caeterosque Executores Literarum Apo-

stolicarum, quibus huiusmodi Dispensationum exequutio committi solet, enixe rogamus, et obsecramus, ut sedulo, ac diligenter attendant, priusquam Dispen­sationis gratiam cxcquantur, an causae in Apostolicis literis expressae, et quarum verificatio eorum curae, et vigilantiae a Sede Apostolica commissa est, verae ne, an secus existant, an potius Sedi Apostolicae falsum expositum, et veritas reticita fuerit; qua super ic eorum conscientiam oneramus.

§ 7. Et quoniam In iisdem Apostolicis literis super I)ispcnsationibus in gradibus prohibitis, aliisque praefatis impedimentis, nonnulla observata sunt, quae negotium I xecutorihus quandoque exhibere, et scrupulos eorum animis ingerere solent, Apostolicae Nostrae sollicitudlnis'erit, ea dilucidius, et apertius in iisdem dispensationum literis Apostolicis exponere, ac declarare, ut omni dubitatione sublata, et causis coram Executore huiusmodi probationum genere probatis, quo de illarum veritate moraliter certus reddatur, Apostolicae literae Matrimonialium Dispensationum sine ulla haesitatione ad debitam executio­nem deduci possint.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 127-130].


326

Benedictus XIV, const. Ad militantis, 30 mart. 1742,

Ad militantis Ecclesiae regimen nullo meritorum Nostrorum suffragio, sed imperscrutabilis consilii altitudine evocati, inter graves curas, quas assidue pro Nostro munere sustinemus, postrema illa non est, in quam totis viribus Nobis incumbendum esse ducimus, ut graves nimium, diuturnae, nulloque unquam tempore intermissae Episcoporum, aliorumque ordinariam Iurisdi­ctionem habentium querelae adversus Maiora Tribunalia, atque illa etiam Nostrae Romanae Curiae, propositae, tandem compescantur.

§ 1. Intimo siquidem animi Nostri moerore, cum in minoribus adhuc essemus, iamdiu iutelleximus, plerosque Locorum Ordinarios conqueri, sensim abusum Irrepsisse, quod ad malitiosam petentium suggestionem, a Patriarchis, Metropolitanis, Sanctae Sedis a latere Legatis, et diversis dictae Romanae Curiae Iudicibus, inhibitiones sine delectu Causae, et rei, de qua agitur, exa­mine, passim concedantur. Et quamvis in more positum sit, dictas Inhibitiones indebite expeditas pro causae meritis revocari, et aboleri; remedium tamen inflicto vulneri non satis esse dicunt, cum interea oporteat Episcopos, aliosque inferiores Iudices, in ipso causarum, et Iudiciorum cursu, otiosos immorari, ius suum iudicialiter asserere, et vindicare, et ad continendos in officio Populos gravia saepe incommoda, et dispendia subire.

§ 2. E contrario Nobis quoque, dum etiam in minoribus essemus, Supe­riorum Iudicum responsiones audire contigit, asserentium, memoratas que­relas inanes esse, nec ulli innixas fundamento, utpote ex hac unica re causam, et originem habentes, quod inferioribus grave est obedientiae, ac subiectionis iugum erga maiora Tribunalia, ipsisque nimis displicet, sibi subditis appel­lationis beneficio succurri.

§ 3. Porro cum facile haec dissidia componi, et succrescentia litium semina avelli possint, si, quae a Sacra Tridentina Synodo,1 ab Apostolicis Constitutio­nibus, et Congregationum Decretis provide sancita sunt, debitae executioni mandentur: Nos idcirco ad conservandam Ecclesiae disciplinam, restituen- damque Tribunalibus formam eisdem canonicis legibus consentaneam, pro credito Nobis Apostolicae servitutis Officio, opportune duximus consulendum.

§ 4. Inhaerentes itaque Decretis eiusdem Sacri Concilii, necnon Con­gregationis Episcoporum, et Regularium, iussu, et approbatione rec. mem. Clementis PP. VIII Praedecessoris Nostri alias editis die xvi Octobris mdc,2 itemque aliis Congregationis particularis, iussu pariter, et approbatione fel. rec. Urbani PP. VIII similiter Praedecessoris Nostri, promulgatis die v Sep­tembris mdcxxvi, eorumque declarationibus nuper superadditis a piae mem. Benedicto XIII etiam Praedecessore Nostro in Appendice Concilii Romani,3 aliisque Apostolicis Constitutionibus, hac de re alias editis, et innovatis, et praesertim Constitutioni piae mem. Gregorii XV, quae incipit: Inscrutabile sub Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae mdcxxii nonis februarii.4

§ 5. Districte praecipimus, et mandamus, ne deinceps ab exequutione Decretorum dicti Sac. Concilii Tridentini, in omnibus illis causis, et negotiis, in quibus exequutio huiusmodi Episcopis, et Locorum Ordinariis, etiam uti Sedis Apostolicae Delegatis, ab eodem Sacro Concilio, vel dictis Apostolicis Constitutionibus, appellatione, vel inhibitione quacumque postposita, commissa est, appellatio aliqua in Tribunalibus praedictis recipiatur, vel Inhibitiones, Citationes generales, vel speciales, cum Commissione inserta, Monitoria, et alia huiusmodi, per quae dictorum Decretorum exequutio retardetur, aut Pro­cessus ad ulteriora in eadem exequutione suspendatur aut impediatur, quoquo modo concedantur.

§ 6. Itaque a quibuscumque Mandatis, prohibitionibus, provisionibus, et sta­tutis tam in Visitatione, quam extra, pro Divino cultu conservando, et augendo, et praesertim circa ea, quae observanda, et evitanda sunt in celebratione Missae, aut alio quovis modo respiciunt exequutionem Decreti Sac. Concilii Sess. 21, de Ref., cap. 8, et sess. 22, in Decret. de observ. et evit. in celebrat. Missae.

§ 7. Item a Decretis cogentibus Clericos tam Saeculares, quam Regulares, etiam Monachos, et exemptos, ad publicas Processiones, servata tamen forma Constitutionis san. mem. Pii V, quae incipit: Etsi Mendicantium.5 Prout etiam a Decretis, et provisionibus super praecedentia inter Personas Ecclesiasticas, tam Saeculares, quam Regulares in eisdem Processionibus, vel associatione Defunctorum, delatione Umbellae, et huiusmodi. Necnon super observatione Censurarum, etiam Episcopalium, et Festorum Dioecesis, iuxta dispositionem eiusdem Sacri Concilii sess. 25, de Regular., cap. 12 et cap. 13.

1        Sess. XIII, de ref., c. 1 ; sess. XXIV, de ref., c. 20.

2        Cf. Bizzarri, Collectanea S. C. Ep. et Reg., p. 18-21.

3        Conc. Roman., a. 1725, p. 113-119.

4        Cf. N. 199.

8 Cf. N. 121.

§ 8. Item in omnibus iis, quae ad curam Animarum, et Sacramentorum administrationem quoquo modo pertinent, et praesertim adversus Monitiones, Censuras, aut alias provisiones, per quas Parochi, aut alii Curam Animarum exercentes, diebus saltem Dominicis, et Festis solemnibus Plebes sibi com­missas salutaribus verbis pascere compellantur, docendo ea, quae ad salutem necessaria sunt, iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 5, de Reform., c. 2.

§ 9. Item adversus deputationem Vicariorum etiam perpetuorum, cum assignatione Congruae, per quos Cura Animarum exerceatur, quoties plura Beneficia Cui .ita ex Dispensatione Apostolica ab aliquo obtineantur; vel quoties eadem Beneficia Curata Cathedralibus, Collegiatis, seu aliis Ecclesiis, vel Monasterii ., B ncfii iis, seu Collegiis, aut piis Locis quibuscumque perpetuo unita, et aunt-xa reperiuntur; iuxta praescriptum dicti Sacri Concilii sess. 7, de Reforn., cap. s et cap. 7, et iuxta Constitutionem san. mem. Pii V, quae incipit: Ad exei/iieridum.1

§ 10. Item ad vel ius Visitationem Beneficiorum Curatorum, ut supra, per­petuo 111111 < u um, ne, n,m quarumcumque Ecclesiarum quomodolibet exempta- riun, pnmt : im advi ais Decreta, et provisiones ab Ordinario capiendas, ut quae m it, i         ne indigent, reparentur, et Cura Animarum, si qua

illis humile ', d pie d, bitis obsequiis minime defraudentur, iuxta disposi­tionem Sat n < nn, iln e idem sess. 7, de Reform., cap. 8, et sess. 21, cap. 7.

§ 11. Iii ; i i I > iis, seu Mandatis, per quae Episcopi, etiam uti Apo­stolicae Sedi, I ), |, • nl desiis Parochialibus, aut Baptismalibus, in quibus Populus ita im m ' . ,•¦ i, ut unus Rector non possit sufficere Ecclesiasticis Sacramentis num ti.ui,' t Cultui Divino peragendo, cogant Rectores, vel

alios, ad qu . i.... \ ibi tot Sacerdotes ad hoc munus adiungere, quot

sufficiant ad S,, io uti ,\lubeiida, et Cultum Divinum celebrandum: aut etiam invitis Re. i n! ;i      t ad , institutionem novarum Parochiarum,

cum assignatione m >•••% ; 'i ne., ubi ob locorum distantiam, sive difficultatem, I'.n • -    ¦ n , m modo, ad percipienda Sacramenta,

et Divina « >t!i. 11 ind. • •. ... . .1. te non possunt; vel denique propter pau- p, itatem. ; m i '.n. i i! i a iure permissis, deveniant ad uniones per- P tuis ..h ,111111 r. ii 'ii ium simplicium, non tamen Regularium, iuxta dispo-

......... 'vi im                        I, de Reform., cap. 4 et cap. 5, et sess. 24, similiter

de Refer » i «p. I J.

l' Item i ' ' it iti uie Co idiutorum, aut Vicariorum pro tempore, vel aliis p i * i v i mibui jd. l pi iipo capiendis, etiam tanquam Apostolicae Sedis Delegato, , 111 indo iii;, iiti, et imperiti Parochialium Ecclesiarum Rectores sacris tuum apb sunt otiiciis; cum assignatione partis fructuum pro suffi­cienti illorum vi. tu. Ne. non a suspensione, atque etiam a privatione illorum, qui turpitei, et , and.d, .sc vivunt, et postquam praemoniti sunt, in sua nequitia incorrigibiles per i verant, iuxta praescriptum eiusdem Concilii d. sess. 21, de Reform., cap. (>.

§ 13. Item a translatione Beneficiorum simplicium, etiam Iurispatronatus, ex Ecclesiis, quae vetustate, vel alias collapsae sint, et ob eorum inopiam

1 Die 1 nov. 1567. - Cf. Bull. Rom., tom. 4, II, p. 401, 402.

nequeant instaurari, vocatis iis, quorum interest, in Matrices, aut alias Ecclesias, cum omnibus emolumentis, et oneribus. Prout etiam a Decretis cogentibus Patronos, Rectores, Beneficiatos, aut Parochianos, sive Populum, ad refectio- nem, et instaurationem Ecclesiarum Parochialium, servata forma Sacri Con­cilii sess. 21, cap. 7.

§ 14. Item a censuris, sequestratione, et subtractione fructuum, aut aliis quibuscumque provisionibus, pro cogendis ad residentiam Parochis, caete­risque omnibus, quibus Cura Animarum incumbit, iuxta Decretum eiusdem Sacri Concilii sess. 23, de Reform., cap. 1.

§ 15. Item a denegatipne, revocatione, suspensione, vel restrictione, et limitatione facultatis audiendi Confessiones, respectu eorum, qui Parochiale Beneficium non obtinent, etiam si fuerint Regulares, pro excipiendis Confes­sionibus Saecularium, iuxta ordinationem Sacri Concilii sess. 23, cap. 15, et Praedecessorum Nostrorum Constitutiones, ac praecipue illam fel. rec. Cle­mentis X, quae incipit: Superna.1

§ 16. Item in illis Civitatibus, aut Locis, ubi vel Parochiales Ecclesiae certos non habent fines, nec earum Rectores proprium Populum, quem regant, sed promiscue petentibus Sacramenta administrant, vel etiam nullae sunt Parochiales, a divisione, seu distinctione Parochiarum, earumque ordinatione, sive institutione in titulum perpetuum, iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 24, de Reform., cap. 13.

§ 17. Item a deputatione Vicarii, vel Oeconomi, cum assignatione Con­gruae, pro tempore, quo vacat Ecclesia Parochialis. Prout etiam ab indictione Concursus, relatione examinatorum, necnon praeelectione, et provisione Epi­scopi in eodem Concursu, iuxta definitionem Sacri Concilii eadem sess. 24, de Reform., cap. 18.

§ 18. Item a Mandatis, seu Decretis inhibentibus praedicationem, vel publicas lectiones, aut coercentibus, vel punientibus quoscumque, etiam exemptos, tam Saeculares, quam Regulares, qui in alienis Ecclesiis, quae suorum Ordinum non sunt, absque Episcopi licentia, et in Ecclesiis suis, aut suorum Ordinum, non petita illius benedictione, aut ipso contradicente, prae­dicare praesumpserint; iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 5, de Reform., cap. 2, et sess. 24, similiter de Reform., cap. 4, et Constitutionem piae mem. Gregorii XV, quae incipit: Inscrutabili, § fin.2 Una cum declarationibus con­tentis in Constit. Clementis PP. X, quae incipit: Superna.3

§ 19. Et generaliter in omnibus iis, quae pertinent ad Curam Animarum, et rectam Sacramentorum administrationem, adversus visitationem, correctio­nem, coercitionem, et quascumque alias provisiones Episcopi Dioecesani, etiam quoad exemptos, sive Saeculares, sive Regulares, iuxta laudatam Con­stitutionem Gregorii XV, quae incipit: Inscrutabilia

§ 20. Item adversus quascumque Provisiones, et Decreta pro conservanda, aut restituenda clausura Sanctimonialium, aut pro correctione, seu punitione

1  Cf.          N. 246.

2  Cf.          N. 199.

3  Cf.         N. 246.

4  Cf.          N. 199.

eorum, qui circa Personas intra Monasteria degentes, aut circa Clausuram, vel circa Bonorum administrationem deliquerint. Prout etiam ab examine pro approbatione, vel reprobatione Confessariorum sive Regularium, sive Sae­cularium, quomodocumque exemptorum, et tam ordinariorum, quam extraor- dinariorum, pro ex>:ipiendis Confessionibus Monialium, etiam Regularibus subiectarum. (fidemque a Decretis, vel aliis quibuscumque provisionibus cogen­tibus Administratores, sive Saeculares, sive Regulares quomodolibet exemptos, ad reddendam singulis annis rationem Bonorum ad Monasteria Sanctimonia­lium huiusmodi pertinentium. Ac demum a quibuscumque Decretis super amotione Cappellanorum, Sac i istarum, et aliorum quorumcumque Officialium, et Ministrorum, tam Saecularium, quam Regularium, ipsis Monialibus, vel earum Ecclesiis inservientium, iuxta dispositionem Sacri Concilii sess. 25, de Regular. et Mori ini., cap. 5, cap. 9, et cap. 10, servata tamen, quoad Regu­lares, et exemptos, forma praedictae Constitutionis rec. mem. Gregorii XV; quae incipit: inscrutabili.1

§ 21. Item adversus pastoralem Visitationem Dioecesis, et praesertim Monasteriorum Commendatorum, Abbatiarum, Prioratuum, et Praepositura- rum, in quibus non viget Regularis Observantia, necnon Beneficiorum, tam Curatorum, quam non Curatorum Saecularium, et Regularium qualitercum- que commendatorum, etiam exemptorum. Prout etiam ab exequutione eorum, quae in ipsa Visitatione mandata, decreta, aut iudicata fuerint. Necnon simi­liter a quibuscumque Decretis, et Provisionibus, etiam extra Visitationem, pro conservatione, et reparatione Ecclesiasticae Disciplinae, quoad vitam, mores, et honestatem quorumcumque Clericorum, luxum, comessationes, choreas, lusus, crimina, et saecularia negotia fugienda, atque evitanda; iuxta plura Decreta dicti Sacri Concilii, et praesertim sess. 6, de reform., cap. 4, sess. 13, cap. 1, sess. 14, cap. 4, sess. 21, cap. 8, sess. 22, cap. 1 et cap. 8, et sess. 24, cap. 10, ad formam tamen Decretorum Sacrae Con­gregationis Episcoporum de mandato san. mem. Clementis VIII editorum ann. mdc. 2

§ 22. Item a Decretis cogentibus Praesentatos, electos, vel nominatos a quibusvis Ecclesiasticis Personis, etiam Nostris et Sedis Apostolicae Nun­tiis, ad quaevis Ecclesiastica Beneficia, ad se subiiciendum examini Ordinarii, antequam instituantur, confirmentur, vel admittantur, quemadmodum cavetur s.-ss. 7, de reform., cap. 13.

§ 23. Item a denegatione Sacrorum Ordinum, vel adscensus ad alios

Maiores; prout etiam adversus suspensionem ab Ordinibus iam susceptis, ob ei inien occultum, sive ex informata conscientia, iuxta dispositionem Sacri Con­cilii sess. 14, de reform., cap. 1 et cap. 3, et sess. 21, cap. 1, et sess. 23, cap. 16.

$ 24. Item a praefixione termini, intra quem Regularis Episcopo non subditus, qui intra Claustra Monasterii degat, et extra ea ita notorie deli­querit, ut Populo scandalo sit, a suo Superiore puniri debeat, ac de puni­tione ipse Episcopus certior fieri, iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 25,

» Cf. N. 199.

2 Cf. Bizzarri, Collectanea S. C. Ep. et Reg., p. 18-21.

de Regul., cap. 14, et Constit. fel. rec. Clementis Papae VIII, quae incipit: Suscepti muneris.1 Necnon adversus punitionem, et correctionem eorumdem Regularium, qui circa Personas intra septa degentes, aut circa Clausuram ipsam deliquerint; iuxta praedictam Constitutionem Gregorii XV, quae inci­pit: Inscrutabili.2

§ 25. Item a Censuris, aut aliis provisionibus contra Concubinarios, et praesertim Clericos etiam retinentes domi, aut extra, Mulieres suspectas; iuxta praescriptum Sacri Concili sess. 24, de reform. Matrim., cap. 8, et sess. 25, de reform., cap. 14.

§ 26. Item adversus privationem Privilegii Fori, et alias provisiones contra Clericos non incedentes in habitu, et tonsura, et in aliis casibus a Sacro Concilio praescriptis sess. 14, de reform., cap. 6, et sess. 23, similiter cap. 6.

§ 27. Prout etiam ab examine, approbatione, vel reprobatione Patrimonii Sacri, Pensionis Ecclesiasticae, aut Beneficii, quoad Clericos promovendos ad Sacros Ordines; iuxta dispositionem eiusdem Concilii sess. 21, de reform., cap. 2.

§ 28. Item adversus convocationem Capituli, quam faciat Episcopus ad aliquid deliberandum, et iuxta vota ipsorum Capitularium concludendum, quoties de re ad suum, vel suorum commodum spectante non agatur; iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 25, de reform., cap. 6.

§ 29. Item a Mandatis, seu Decretis super conversione tertiae partis fru­ctuum, et quorumcumque proventuum, et obventionum, tam Dignitatum, quam Canonicatuum, Personatuum, portionum, et officiorum, in distributio­nes quotidianas, earumque divisione inter Dignitates obtinentes, et caeteros Divinis interessentes, in Ecclesiis tam Cathedralibus, quam Collegiatis, in quibus nullae sunt distributiones huiusmodi quotidianae, vel ita tenues, ut verisimiliter negligantur; iuxta Constitutionem eiusdem Concilii sess. 21, de reform., cap. 3, et sess. 22, similiter de reform., cap. 3.

§ 30. Item adversus exercitium facultatum Episcopis competentium super executione omnium piarum dispositionum, tam in ultima voluntate, quam inter vivos, in casibus a Iure concessis, iuxta dispositionem Sacri Concilii sess. 22, de reform., cap. 8.

§ 31. Item a Visitatione Hospitalium, Collegiorum quorumcumque, et Confraternitatum Laicorum, Eleemosynarum, Montium Pietatis, sive Chari- tatis, et omnium Piorum Locorum quomodocumque nuncupatorum, etiamsi eorum Cura ad Laicos pertineat, aut exemptionis Privilegio sint munita. Ac denique a cognitione, et exequutione eorum omnium, quae ad Dei Cultum, aut animarum salutem, seu Pauperes sustentandos instituta sunt; iuxta dictum Decretum Sacri Concilii sess. 22, de reform., cap. 8.

§ 32. Item a Decretis, seu Mandatis cogentibus Administratores tam Ecclesiasticos, quam Laicos, etiam exemptos, Fabricae cuiusvis Ecclesiae, etiam Cathedralis, Hospitalis, Confraternitatis, Eleemosynae, Montis pietatis, et quorumcumque Piorum Locorum, ad reddendam singulis annis ipsi Ordi-

• Cf. N. 181.

' Cf. N. 199.

nario rationem suae administrationis, nisi aliud m m tituli,me, ei ordinatione talis Ecclesiae, seu Fabricae expresse cautum Im i it ; m i i> 1.1 Saeri Con­cilii sess. 7, de reform., cap. 15, et sess. 22, cap. u, et •.,•

§ 33. Item a Decretis compellentibus Notari,>-., cii.iin V .t.< 1 ¦. Impe- riali, aut Regia auctoritate creatos, et scribenti' , in i '.iiiim , i . u, is, vel Spiritualibus, ad se subiiciendum examini; eorumque i, motum, ., i t, , . sione in casu delicti, vel imperitiae; iuxta praescriptum s.i, n <          i i

sess. 22, cap. 10.

§ 34. Item ab erectione Seminarii, et taxatione quarum, uiti.pi> I > , ¦, tum, Personatuum, Officiorum, Praebendarum, Portionum, am , , i Prioratuum cuiuscumque Ordinis, etiam Regularis, Hospitalium. .pia< 1 mim in titulum, vel administrationem, et Beneficiorum quorumcumque, «' Regularium, etiam Iurispatronatus, etiam exemptorum, etiam nullius I »i.>• cesis, vel aliis Ecclesiis, Monasteriis, Hospitalibus, et aliis quibu HVIH l.tH'IH piis, etiam exemptis, annexorum, ac quorumcumque aliorum Feele-,ia n,,, rum reddituum, seu proventuum ad Fabricas Ecclesiarum, Confraternilat, et Monasteria omnia, non tamen Mendicantium, pertinentium, ncemm I1 cimarum quacumque ratione ad Laicos, atque etiam Milites cuiuscumque Militiae, aut Ordinis, Hierosolymitano excepto, spectantium, pro eiusdem Semi­narii manutentione. Prout etiam ab unione, et applicatione aliquot Beneti- ciorum simplicium; necnon a Decretis cogentibus eos, qui Scholasterias obtinent, vel quibus lectionis, vel Doctrinae munus est annexum, ad duct u, dum per se ipsos, vel idoneos Substitutos; et generaliter a Mandatis, et pro visionibus, quae quoquo modo respiciunt Curam, directionem, et adtnini strationem Seminarii, plenamque exequutionem Decreti editi a Sacro Concilio super Collegio Puerorum in singulis Cathedralibus instituendo, sess. 23, de reform., cap. 18.

§ 35. Item a Mandatis, seu Decretis cogentibus Oeconomos, Vicarios Capitulares, ad reddendam rationem Administrationis per eos gestae Sede Episcopali vacante; iuxta praescriptum Sacri Concilii sess. 24, de reform., cap. 16.

§ 36. Item a comminatione excommunicationis a Iure latae, et a Sen­tentia excommunicationis latae ab homine, suspensionis, et interdicti, nisi appellatio fuerit interposita ex capite nullitatis. Et e converso a Sententia absolutionis ab eisdem Censuris Ecclesiasticis.

§ 37. Et generaliter ab exequutione aliorum quorumcumque Decreto­rum dicti Sacri Concilii Tridentini, Episcopis, atque Ordinariis locorum demandata ab ipso Concilio, et in Constitutione fel. recor. Pii Papae IV, quae incipit: Benedictus Deus.1

§ 38. Volumus, praecipimus, et mandamus, quod ab Archiepiscopis, Patriarchis, seu Primatibus, aliisque Iudicibus Ecclesiasticis, etiam Nostris, et Sedis Apostolicae Nuntiis, vel de latere Legatis, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, atque etiam Camerae nostrae generali Auditore, Signa- turae Iustitiae Praefecto, caeterisque Iudicibus Romanae Curiae, eorumque

1 Die 26 ian. 1564. - Bull. Rom., tom. 4, II, p. 168, 169.

Vicariis, et Officialibus, Citationes generales, vel speciales cum Commissione inserta, Monitoria, et alia huiusmodi cum Inhibitione, per quam exequutio Decretorum, Mandatorum, et Provisionum huiusmodi retardetur, suspcnda tur, aut impediatur, minime concedantur, et quatenus nunc, aut imposterum concessa fuerint, nullatenus inhibeant, atque ab Episcopis, aliisque Locorum Ordinariis impune sperni possint; quacumque Consuetudine etiam immeino rabili, vel quovis Privilegio, aut stylo concedendi Inhibitiones in Causis praedictis, tametsi temporarias, penitus exclusis. Nos enim Citationes, et Monitoria, aliter quam ut praefertur, concessa, vel imposterum concedenda, nulla, atque irrita declaramus, et pro nullis, atque irritis haberi volumus, et mandamus. Decernentes, quod adversus Decreta, Mandata, et Provisiones eiusmodi, quas, vel quae ab Episcopis, aliisque Locorum Ordinariis fieri, vel capi contigerit in Causis, et negotiis praedictis, vel simplex dumtaxat, et extraiudicialis Recursus per viam supplicis libelli, ad Nos, et Successores nostros Romanos Pontifices, vel respective, et iuxta Causarum naturam, et qualitatem, Appellatio ad quos de Iure, in solo devolutivo, et sine retarda- tione, vel praeiudicio legitimae exequutionis, recipi, et admitti possit.

§ 39. Quoniam vero in hisce ipsis negotiis, et Causis, in quibus Inhi­bitiones Canonicam exequutionem impedientes, aut suspendentes, concedi non debent, dari possunt casus, qui per ipsum Sacrum Concilium Triden­tinum, vel iuxta eius Mentem, per Apostolicas Constitutiones, et Sacrarum Congregationum declarationes, aut communem Doctorum Sententiam, a prae­fata generali regula de non concedendis Inhibitionibus, eisque posthabendis, excipiuntur, quique ut plurimum non aliter, quam prudenti Iudicis arbitrio secundum particulares Facti circumstantias aestimari possunt: hinc Nos, ne sub eiusmodi praetextu, Inhibitiones, ut supra prohibitae, vulgo, et sine ullo delectu etiam in Casibus non exceptis concedantur: Statuimus, et manda­mus, quod in dictis Causis, et negotiis superius expressis, Metropolitani, Patriarchae, Primates, aliique Iudices praedicti, et praesertim Camerae nostrae generalis Auditor, eiusque Locumtenentes, et Signaturae Iustitiae Praefectus, eiusque Auditor, ad quos in contingenti casu pro obtinenda Inhibitione recursum haberi contigerit, etiamsi asseratur, casum illum a Sacro Concilio, vel Apostolicis Constitutionibus, quacumque de Causa exceptum esse: nihi­lominus literas Citatorias, vel Monitoria cum Inhibitione huiusmodi non concedant, nisi prius ex facti circumstantiis, in supplici libello a Parte recur- rente clare ac dilucide exponendis, et cum aliquo documento semiplene saltem verificandis, eisdem summarie apparuerit, casum illum esse de exce­ptis, et propterea Episcopo, vel Ordinario Loci inhibendum esse, ne ad ulte­riora procedat. Tunc enim, et non alias, et postquam ipsi Iudices, quorum conscientiam hac in parte oneramus, super dicto supplici libello manu sua rescripserint, quod Inhibitio concedi potest, libellusque cum rescripto eius­modi in Actis productus fuerit, diligenter ibidem custodiendus, et asservan­di, liceat eorum Notariis, sive Actuariis literas Citatorias cum dicta Inhi­bitione expedire, et Parti recurrenti tradere, ita tamen, ut in earum calce expresse adiiciatur sequens clausula: Nos enim, attentis Iuribus, et supplici libello Nobis praesentatis, atque in Actis exhibitis, sic, ut praefertur, inhi-

bendum esse, speciali Rescripto mandavimus. Alias literae eiusmodi sine tali clausula nullam vim inhibendi habeant in casibus praedictis.

§ 40. Et nihilominus si Notarii, sine dicto speciali Rescripto super sup­plici libello, aut sine productione illius in Actis, aut sine praedicta clausula. Citationes ullas, aut Monitoria cum inhibitione, sub quocumque praetextu, seu colore, expedire, ac tradere praesumpserint, etiamsi illae, aut illa a Iudice subscripta fuerint, poenam infamiae, et perpetuae inhabilitatis ad Officium Notarii in Causis Ecclesiasticis exercendum, et quoad illos Camerae Nostrae generalis Auditoris, aut aliorum Romanae Curiae Iudicum superius expres- sorum, etiam quinquaginta ducatorum auri de Camera, pro una medietate Camerae Nostrae Apostolicae, et pro alia ipsi Parti recurrenti, et in causa interesse habenti, sin minus alicui ex Locis Piis, arbitrio Nostro, Nostro­rumque Successorum destinando, applicandam, ipso facto incurrant.

§ 41. Ad haec, similiter inhaerentes dispositioni eiusdem Sacri Concilii sess. 7, de reform., cap. 14, et sess. 14, cap. 5, necnon etiam Decreto piae mem. Benedicti XIII hac in re promulgato inter eius additiones ad decreta Urbani Papae VIII in appendice ad Concilium Romanum,1 volumus, et man­damus, quod Clerici Saeculares, aut Regulares extra Monasterium degentes, quomodolibet exempti, in Civilibus Causis Mercedum, et miserabilium Per­sonarum, etiamsi certum Iudicem a Sede Apostolica deputatum in partibus habeant: in aliis vero, si ipsum Iudicem non habuerint, coram Locorum Ordinariis, tanquam ab ipsa Sede delegatis, conveniri in prima instantia, et Iure medio ad solvendum debitum cogi possint.

§ 42. Quo vero ad Personas non exemptas, inhaerendo similiter dispo­sitioni eiusdem Sacri Concilii sess. 13, de reform., cap. 1, et sess. 22, cap. 7, et sess. 24, cap. 20, necnon supradictis Decretis generalibus Congregationis Episcoporum editis anno mdc cum novissimis additionibus seu declaratio­nibus piae mem. Benedicti XIII in Appendice Concilii Romani: volumus, statuimus, et mandamus, quod Causae omnes, tam Civiles, quam Crimina- les, ad Forum Ecclesiasticum pertinentes, exceptis Privilegiatis, quae ex eodem Concilio, vel alias iuxta Canonicas Sanctiones apud Nos, et Sedem Apostolicam tractari possunt, aut debent, coram Ordinariis Locorum dum­taxat in prima Instantia cognoscantur, neque a Metropolitanis, Patriarchis, aut Primatibus, aliisque Iudicibus Ecclesiasticis, etiam Nostris et Sedis Apo­stolicae Nuntiis, vel de latere Legatis, aut Camerae ^Nostrae generali Audi- tore, et caeteris quibuslibet Curiae nostrae Iudicibus ad se avocari, vel aliis committi possint, nisi per viam legitimae appellationis, et in casibus, ut supra, non prohibitis, ad ipsorum Tribunalia deferantur.

§ 43. Appellationes autem non recipiantur, neque inhibitiones vigore illarum concedantur, nisi prius constiterit, quod nedum per legitimam Per­sonam, et intra legitima tempora vere appellatum fuerit, sed etiam, quod appellatum fuerit a Sententia definitiva, vel habente vim definitivae, aut a gravamine, quod per definitivam Sententiam reparari non possit: idque per publica Documenta, quae realiter in Actis exhibeantur. Tunc enim, et non

1 Conc. Roman., a. 1725, p. 113-119.

antea, Iudici, ad quem appellatum fuerit, in Causa se intromittere, citationes, et inhibitiones concedere liceat; dummodo tamen concedantur cum ius, ii ptione tenoris Sententiae, aut Decreti definitivi, seu vim definitivae haben­tis, vel damnum per definitivam irreparabile inferentis. Alias citationes, iulii bitiones, Processus, et inde sequuta quaecumque, sint ipso Iure nulla, atque impune sperni possint.

§ 44. Quod si appellans asserat, Sententiae, aut Decreti Exemplum authenticum, culpa Iudicis a quo, vel Notarii, sive Actuarii, habere non posse, tunc saltem copiam simplicem Sententiae, seu Decreti, in Actis producere teneatur, eiusque tenori, in literis Inhibitorialibus inserto adiicienda erit, prout adiici volumus, et mandamus, in earum corpore expressa conditio: Quatenus tamen tenor insertus vere, et in substantiaiibus cum Originali con­cordet, eodemque Originali praesentes literae sint in tempore posteriores, alio­quin nullae, et irritae censeantur. Et si secus factum fuerit, inhibitiones aliter concessae nullatenus afficiant, et Notarii, sive Actuarii, qui illas expe- diverint, incidant in poenas superius expressas.

§ 45. Cum vero a gravamine, quod per definitivam reparari nequit, appellatum fuerit, si quidem res sit de carceratione iam sequuta cum Man­dato verbali, non aliter expediri poterunt Inhibitiones vigore Appellationis, quam constito prius de ipsa carceratione per depositionem saltem duorum Testium. Interim tamen Appellans in eodem, quo reperitur, carcere perma­nebit, donec aliter ser. ser. iudicatum fuerit. Ubi vero agatur de censuris iam prolatis, vel de comminatione Carcerationis, Torturae, aut Censurarum, observetur omnino dispositio dictorum Decretorum Congregationis Episco­porum sub rec. mem. Clemente VIII, iuxta additiones, et declarationes piae mem. Benedicti XIII.

§ 46. Ulterius in praedictis Causis in prima Instantia pendentibus, vel aliis superius expressis, in quibus non admittitur appellatio in suspensivo, Citationes, quae expediri solent coram Cardinali Signaturae Iustitiae Prae­fecto, vel ad effectum comparendi, vel pro adeundo eamdem Signaturam, tametsi ab eius Auditore subscriptas, vim inhibendi nullatenus sortiri posse volumus, easque ad praedictos alios dumtaxat effectus, comparendi scilicet, vel adeundi Signaturam, expeditas censeri, non autem ad retardandam exe- quutionem, vel suspendendum processum ad ulteriora.

§ 47. Denique quoad Causas privilegiatas, quae, ut praefertur, in prima etiam Instantia apud Nos, et Sedem Apostolicam tractari possunt, nihil ex antiquo mutandum esse volumus, sed Monitoria in illis coram Camerae nostrae generali Auditore, vel eius Locumtenentibus, prout hactenus lauda­biliter observatum est, expedienda esse, iuxta praescriptum Apostolicarum Constitutionum, et praesertim fel. record. Pauli V Praedecessoris Nostri in Constitutione, quae incipit: Universi,1 necnon praedictarurn additionum, et declarationum Benedicti XIII, exceptis tamen Monitoriis intimandis ultra Montes, in quibus ad evitanda scandala, et litigantium incommoda, volumus omnino renovari, et observari stylum, qui olim in eo Tribunali vigebat,

1 Die 1 mart. 1612. - Cf. Bull. Rom., tom. 5, IV, p. 23-55.

idest, quod ad eiusmodi Monitoriorum expeditionem non aliter procedatur, quam oblato prius ipsi Auditori, vel alteri ex eius Locumtenentibus, coram quo Monitorium expediendum erit, supplici Libello universam Facti speciem clare, et dilucide continente, et praevio etiam eiusdem Iudicis rescripto, quod Monitorium expediri possit, penes Causae Notarium, vel Actuarium, diligen­ter custodiendo. Lt si aliter, quam praefertur, et absque dicto supplici libello, ac speciali iudicis rescripto, dicta Monitoria ultra Montes intimanda expe­dita fuerint, Notarius, sive Actuarius, et Substitutus, qui illa expediverit, ipso facto incidat in poenas superius expressas.

§ 48. Omnia, et singula hactenus a Nobis disposita ad rectam Iudicio­rum methodum restituendam, eo impensius ab omnibus exacte custodiri, et observari mandamus, quo clarius constat, hac nostra Constitutione non novas fieri, sed antiquas instaurari leges, provide, sapienterque institutas, et temporum iniuria, ac hominum fraude obsoletas, et novo Pontificiae aucto­ritatis praesidio communiri ordinem procedendi in Causis, iamdiu praescri­ptum Superioribus, et Inferioribus Tribunalibus a Sacra Tridentina Synodo, Congregationum Decretis, et Praedecessorum Nostrorum Romanorum Pon­tificum Constitutionibus, aliisque Ordinationibus Apostolicis. Ideoque si ipsi Iudices omni semoto, ut par est, humanae cupiditatis affectu, prae oculis solum habuerint, quae tam maturo, tamque saluberrimo sunt constituta et ordinata consilio, facile eorum quilibet agnoscet, quae sui, et quae alieni Ministerii partes esse debeant in admittendis, ac respective reiiciendis Cau­sarum Appellationibus, et Inhibitionibus. Atque ita fiet, ut non solum uni­cuique in suo ordine debita Iurisdictionis, et auctoritatis praerogativa serve­tur, sed etiam ut, extinctis prorsus, ac radicitus avulsis omnium contentionum, et discordiarum seminibus, mutuo charitatis vinculo Tribunalia socientur, et inter illa recte agendi disciplina Christiano Populo utilis, et necessaria resti­tuatur.

§ 49. Demum, ut exemplo Nostro, omnes praemissorum executioni caute, et pro viribus incumbant, et ut praesertim Notariis, Tabellionibus, et eorum Actuariis, et Substitutis omnis contraveniendi ansa praecidatur, volu­mus, et expresse mandamus, Processus, et Acta Causarum in Nostra Romana Curia coram quovis Iudice pendendum, ac Inhibitiones, Appellationes, Moni­toria, aliasque Citatoriales, et Inhibitoriales literas, quas ab iisdem Notariis, eorumque Substitutis, scientibus, vel insciis Iudicibus, vel alias quomodo­libet in posterum expediri contigerit, sedulo recognosci, et examinari per fide dignas Personas a Nobis opportune deputandas; quae si deprehenderit, easdem Inhibitiones contra huius Constitutionis formam, et ad subterfugienda Ordinariorum, et Episcoporum iudicia, quaesito gravaminis colore, fuisse perperam concessas, et expeditas, in eosdem Notarios, et Substitutos Cano­nicis poenis, aliisque a Nobis supra expressis, severe pro modo culpae ani­madvertant.

§ 50. Decernentes, etc.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 134-144].


327

Benedictus XIV, ep. Cognovimus, 12 maii 1742.'

Cognovimus in Fraternitatis Tuae literis inveteratum Hispaniae pietatis morem, cui semper solemne, et proprium fuit, explicandum proponere Apo­stolicae Sedi, quicquid obscuritatis eius decreta habere videantur. Laudavimus autem Pastoralem sollicitudinem, qua sedare voluisti obortam inter aliquos tuae Dioecesis disputationem de sensu literarum Nostrarum, quibus quo pacto Ecclesiastici ieiunii lex observanda, aut solvenda sit constituimus.2 Re­spondemus igitur postulato tuo, Nos in iisdem literis definiendum non suscepisse, an qui Ecclesiastica auctoritate ab ieiunio excusantur, non solum vetitis cibis uti, sed iussae pariter vespertinae abstinentiae fines egredi queant. Praecipimus autem Episcopis, eorumque Delegatis, ut nemini vescendi car­nibus aliisque Cibis vetitis veniam tribuant, nisi sub gravi, imperata simul unicae comestionis norma. Ita universale istud praeceptum pro tua specta- tissima vigilantia Gregi tuo indicendum iubeto. Interea Fraternitati Tuae, haud ignari, qua ipse excellas religione, virtute, atque in Nos Romanamque Sedem eximia observantia, Apostolicam Benedictionem peramanter imper- timur.

[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 164, 165].


328

Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742.

Etsi pastoralis Romani Pontificis vigilantia ad omnes Christifideles lon- gissimis etiam Locorum intervallis distantes, ac vitae, rituum, et linguarum genere inter se maxime differentes paterna charitate sese extendat, omnemque curam, ac studium adhibeat, ut ubique Terrarum Catholicae Fidei Integritas, Ecclesiasticae Disciplinae nitor, probitasque morum, sarta tecta serventur;, maioribus tamen Pontificiae sollicitudinis studiis in eos intendit, qui in Di­tione Ecclesiastica, et in reliquis Italiae partibus, eiusque Insulis adiacentibus sive orti, sive aliunde advecti Incolae commorantur. Cum itaque factum sit, ut grassantibus iamdudum per totum Orientem, tum barbarorurn infidelium immanitate, tum etiam Schismaticorum perfidia, plurimi ex Graecia, Epiro, Albania, aliisque Asiae regionibus, ad Italiam, eique adiacentes Insulas tam­quam ad fidei, et tranquillitatis portum confugientes, ibidem sedes, ac domi­cilium collocaverint, et tam ipsi, quam eorum Filii, Graecorum mores, insti­tuta, ritus, et consuetudines a Graecis Progenitoribus sibi traditas studiose,

1        Venerabili Fratri, Andreae Archiepiscopo Valentiae.

2        Cf. N. 308, 314.

enixeque servare pergant; ita tamen, ut debitam Romanae Ecclesiae obe­dientiam, ac devotionem omnino profiteantur; hinc est, quod Nos, qui inef­fabili Dei clementia, meritis licet imparibus, eius vicem gerimus in terris, apud quem non est Graecus, et Iudaeus, Barbarus, et Scytha (omnes enim unum sunt in Christo Iesu), et Graecos, et Albanenses Graeci Ritus, tam in Ditione nostra Ecclesiastica, et utraque Sicilia, quam in reliquis Italiae partibus, et Insulis adiacentibus, in Dioecesi Latinorum Episcoporum com­morantes, specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, omnia et sin­gula, quae laudabiliter provida Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum ordinatione Graecis, et Albanensibus praedictis, tum quoad rituum Graecorum, sive consuetudinum observantiam, tum quoad privilegia, immu- nitates, exemptiones, favores, indulta, et gratias, concessa, statuta, ordinata, indulta, et facta diguoscuutur, ut pleniorem roboris firmitatem obtineant, eoque firmius, et stabilius illibata, inconcussaque perdurant, quo saepius sunt in genere, et specie Sedis Apostolicae praesidio coinmunita, per prae­sentes nostras Literas innovamus, confirmamus, et approbamus, illisque nostrae approbationis, confirmationis, et innovationis robur adiicimus; ut iisdem privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, indultis, gratiis, favoribus, perinde ac Clerici Latini tam Saeculares, quam Regulares, eorumque Eccle­siae, Monasteria, et Bona in iisdem Locis, ubi Ital->-< irnoci commorantur, utuntur, potiuntur, et gaudent, uti, potiri, et gaudere libere possint, ac va­leant; ut privilegiis, et gratiis huiusmodi sibi concessis in Domino plene gaudentes, in tranquillitate pacis conquies, aut, et per semitam mandatorum Dei gradientes, ferventiori erga Apostolicam Sedem devotione perseverent.

Quoniam vero pro diversis rerum, ac temporum circumstantiis plures, ac diversae editae fuerunt ab iisdem Praedecessoribus nostris Romanis Pon­tificibus, et a nonnullis Venerabilium Eratrum nostrorum S. R. E. Cardina­lium Congregationibus circa eosdem Graecos, et Albanenses, eorumque ritus, consuetudines, instituta, debit inique latinis Praesulibus, in quorum Dioecesi degunt, subiectionem Apostolicae Constitutiones, ordinationes, responsa, edicta, et decreta; eamque ob causam tam de ritibus ipsorum Graecorum, et Albanensium, quam de eorumdem Sacerdotum potestate, et Latinorum etiam Praesulum, atque Parochorum iurisdictione, et auctoritate saepe obortae sunt, et oboriri solent quaestiones et controversiae: Nos pro nostra Pasto­ralis officii sollicitudine, quantum in Nobis est, hisce malis opportunum remedium adhibere, causasque omnes litium, iurgiorum, dissidiorum, con- tentionum, quaestionum, et controversiarum amputare, certamque super rebus huiusmodi tum praefatis Graecis, et Albanensibus Graeci ritus, tum Latinis Episcopis, et Parochis regulam, normam, et instructionem, cui potis­simum sese in posterum conformare, et in singulis occurrentibus dubiis, et casibus inhaerere debeant, tradere cupientes, omnia et quaecumque per eosdem Romanos Pontifices Praedecessores nostros, ac praesertim Innocen­tium IV,1 Leonem X, Clementem VII, Paulum III, Iulium etiam III, Pium IV2

1       Cf. N. 34.

2       Const. Romanus Pontifex, 16 febr. 1564. - Bull. Rom., tom. 4, II, p. 169, 170.

et V,1 Gregorium XIII,2 Clementem VIII,3 et forsan alios Romanos Pontifices circa memoratos Graecos, et Albanenses, eorumque ritus, et consuetudines ordinata, et constituta fuisse comperimus, ut quo saepius fideles ipsi illa perspicient innovari, eo ferventius, ac promptius ad illorum observantiam excitentur; in aliis omnibus, praeterquam in iis, quae praesentibus nostris adversantur, confirmanda et innovanda, nostroque auctoritatis munimine robo- randa esse censemus, et confirmamus, atque innovamus; aliaque insuper Motu proprio, et ex certa scientia, maturaque deliberatione nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura sanctione, et Constitutione, disponimus, constituimus, ordinamus, decernimus, et decla­ramus, prout in Domino conspicimus expedire.


Fontes CIC t1 299