Aug - in Ioannis 53

53

TRACTATUS 53: Cum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum (Io 12,37-

(Jn 12,159)

Qui tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse necessarium divinum adiutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi.

1. Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum intellexissent Iudaei quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei quaestionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex Lege audierint quod Christus manet in aeternum; hortatus est eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo Christum aeternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a tenebris. Et cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. Haec in superioribus dominicis lectionibus verbisque didicistis.

2. Deinde intulit Evangelista unde hodiernum capitulum recitatum est, et ait: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum: ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? 1

Ubi satis ostendit brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tamquam membrum corporis haereat: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris; sic Dei brachium dictum est eius Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium eius verbum eius esset. Sed Dominus Iesus unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum; quia cum omnia per ipsum facta sunt, Dei Verbum erat.

Filius Dei est brachium Patris.

3. Cum ergo audimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis: sed quantum illo donante possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum contrahitur. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater; et aequalis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed pro diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum; et in his verbis audeant dicere: Ecce videtis quia solus est Pater, si brachium eius est Filius; non enim duae, sed una persona est homo et brachium eius. Non intellegentes neque advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de visibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat: et si ei auferatur, dolens dicit: Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti. Intellegant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod Pater operatus est omnia; ne hoc non intellegendo, et in sui erroris tenebris permanendo, similes sint Iudaeis ipsis, de quibus dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est?

4. Hic occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes eius latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec angustiarum temporis, nec vestrae capacitatis. Tamen quia transire ad alia vestra expectatione non sinimur, nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus: et ubi vestrae exspectationi non suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare; quia, sicut dicit Apostolus: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 2. Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes: Quid fecerunt Iudaei, vel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quibus respondemus, Dominum praescium futurorum, per Prophetam praedixisse infidelitatem Iudaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cuiusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille praescivit: sed quia illius praescientia falli non potest; sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Iudaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur; et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro eius opere redditurus.

5. Sed et quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem: adiungit enim, et dicit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intellegant corde, et convertantur, et sanem illos 3. Dicitur enim nobis: Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit Evangelium: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa prophetica Scriptura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod excaecavit oculos eorum, et cor induravit; laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus dicens: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem 4?

Contremiscentes exclamemus cum Apostolo: O altitudo...!

6. Audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe quam profunda sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere, quia hoc Isaias propheta praedixit: hoc autem Propheta praedixit, quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, si a me quaeratur, cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per Prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adiuvando: quod occulto iudicio facere potest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem: Quid ergo

dicemus, inquit? numquid iniquitas apud Deum? Absit 5. Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum; sive quando adiuvat, misericorditer facit; sive quando non adiuvat, iuste facit: quia omnia non temeritate, sed iudicio facit. Porro si iudicia sanctorum iusta sunt, quanto magis sanctificantis et iustificantis Dei? Iusta ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones huiusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adiuvante illuminetur: non nobis iudicium de iudicio tanti iudicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius 6

! Unde dictum est in Psalmo: Iudicia tua, sicut multa abyssus 7.

7. Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio vestrae Caritatis impingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et fortius viribus meis; puto quia et vestris. Simul ergo audiamus admonentem Scripturam atque dicentem: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris 8. Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat: Nihil est occultum quod non revelabitur 9: sed si in quod pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit 10. Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducet ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 11. Non enim ipse Dominus Iesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 12. Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus.

Liberum arbitrium et divinum auxilium.

8. Si quis autem istam quaestionem liquidius et melius novit se posse et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere. Tantum ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus: Ne nos inferas in tentationem 13, conetur auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem; et iubentem quid facere debeamus, et adiuvantem ut implere possimus. Nam et quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam; et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia deiecit in neglegentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o Pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo! Audiamus Dominum dicentem: Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 14; ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adiutorio. Audiamus et Evangelistam dicentem: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 15; ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas; et orandum, ne succumbat infirmitas. Ipsa est fides quae per dilectionem operatur 16, sicut eius mensuram Dominus cuique partitus est 17; ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur 18.

Qui credere non possunt.

9. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei iustitiam, suam vellent constituere: sicut dicit de illis Apostolus: Iustitiae Dei non sunt subiecti 19. Quia enim non ex fide, sed tamquam ex operibus tumuerunt; ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est non poterant, ubi intellegendum est quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro: Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest 20. De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae.

10. Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse necessarium divinum adiutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est, credere in eum qui iustificat impium 21; credere in Mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare 22; credere in eum qui dixit: Sine me nihil potestis facere 23. Quia ergo ignorans Dei iustitiam qua iustificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus, in hunc non potest credere. Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines non possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excaecantur, et indurantur; quia negando divinum adiutorium, non adiuvantur. Hoc de Iudaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in eius Spiritu Propheta praedixit.

11. Quod vero addidit: Et convertantur et sanem eos: utrum subaudiendum sit, non, id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intellegant corde 24; quia et hic utique dictum est, ut non intellegant? et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur: Deus virtutum, converte nos 25. An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intellegendum est, ut quoniam superbae et perversae voluntatis erant, et suam iustitiam constituere volebant, ad hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia; atque ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed iustitiam Dei qua iustificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 26. De qua eorum ignorantia et Apostolus dicit: Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam: tunc enim et hoc subiunxit, atque ait: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 27.

Mundemus corda per fidem ut ineffabili visioni praeparemur.

12. Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo 28. Quid viderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro eius legendum et intellegendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut Prophetae visio fuerat informanda. Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat dicebat: Si inveni gratiam ante

te, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te 29; quia non videbat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste sanctus Ioannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 30. Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non addere, sicuti est: sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallat, fratres, eorum qui dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intellegunt secundum quid dictum sit: Ego et Pater unum sumus 31. Prorsus in forma Dei in qua aequalis est Patri, etiam Filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in similitudine hominum factus 32, visibilis factus est. Ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subiecta sibi creatura, non sicuti est. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam, invisibili visioni praeparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 33.

13. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei 34. Videte quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 35. Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine eius fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat.

54

TRACTATUS 54: Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Io 12,44-50).

(Jn 12,44-50)

Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae; sed crescendo capimus, ambulando crescimus, proficiendo ambulamus, ut pervenire possimus.

1. Loquente Domino nostro Iesu Christo apud Iudaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas: quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto, nec tamen iniusto iudicio Dei fuerant excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 1. Eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis venienti occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes: alii vero ex principibus non audebant confiteri, ut de synagoga non eicerentur; quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei 2. Eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos praevidebat, ubi ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum 3: alii vero in eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens Iudaeorum, quae postmodum debellata, ad testimonium prophetiae quae de Christo scripta est, in toto pene orbe dispersa est.

Qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium.

2. His ita se habentibus, et sua iam propinquante passione: Iesus clamavit, et dixit; unde lectio coepit hodierna: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum qui misit me 4. Iam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me 5. Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc significasse dicendo: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset 6. Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem quod ait: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater: Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est eum credat esse Patrem; qui autem credit eum Patrem, necesse est ut credat eum habere Filium: ac per hoc qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 7; unde et illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes 8: propterea dixit: Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui me misit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi aequalem, et tunc vere credat in me. Nam si putaverit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt eius utique creatura, non Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit.

3. Et ideo cum dixisset: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patrem intellegi tamquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subiecit: Et qui videt me, videt eum qui misit me. Numquid ait: Qui videt me, non videt me, sed eum qui misit me; sicut dixerat: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederetur aequalis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum credit in Patrem qui sibi aequalem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos certe ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat: nam sicut graece angeli, latine nuntii vocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere auderet: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: omnino enim non diceret: Qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum: non enim apostolus iustificat impium. Credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 9. Posset dicere apostolus: Qui recipit me, recipit eum qui me misit; vel: Qui audit me, audit cum qui me misit: hoc enim eis ipse Dominus ait: Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit 10. Quia dominus honoratur in servo, et pater in filio: sed pater tamquam in filio, dominus tamquam in servo. Filius autem unigenitus recte dicere potuit: Credite in Deum, et in me credite 11; et quod nunc ait: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur: Et qui videt me, videt eum qui me misit.

4. Attende caetera: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat 12. Dixit quodam loco discipulis suis: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 13: non tamen eis dixit: Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest; quia incommutabile omnino est. Credimus ergo lumini illuminato, sicut prophetae, sicut apostolo: sed ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus in illud lumen a quo illuminatur; ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille. Cum autem dicit: Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat; satis manifestat omnes se in tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in mundum, quia per illam factus est mundus.

Nunc est tempus misericordiae, post erit iudicii.

5. Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit, ego non iudico eum 14. Mementote quae vos audisse in superioribus lectionibus novi; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed adestis, audite quomodo dicit Filius: Ego non iudico eum; cum dicat alio loco: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 15: nisi quia intellegendum est: Modo non iudico eum. Quare non iudicat modo? Attende quid sequitur:

Non enim veni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum 16: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit iudicii: quia: Misericordiam, inquit, et iudicium cantabo tibi, Domine 17.

6. Sed de ipso etiam futuro novissimo iudicio videte quid dicat: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die 18. Non ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non iudico eum in novissimo die. Hoc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse contrarium illi sententiae ubi ait: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Cum vero dixit: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adiunxit: Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die: satis manifestavit semetipsum iudicaturum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum ianuam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine Lege peccaverunt, ait Apostolus, sine Lege et peribunt: et qui in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 19.

Omnia mandata Patris in Verbo Patris.

7. Quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus 20. Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex seipso. Iam hoc saepe diximus; iam hoc tamquam notissimum non docere sed admonere debemus. Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar 21. Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus superiora locuti sumus, et cum eis ipsis non omnibus, sed quae audierunt memoria retinentibus: nunc vero quia fortasse aliqui adsunt qui non audierunt, eisque sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos perferant moras nostras qui audita meminerunt. Quomodo dat mandatum Pater unico Filio? Quo verbo loquitur Verbo, cum sit ipse Filius unigenitum Verbum? Numquid per angelum, cum per ipsum creati sint Angeli? Numquid per nubem: quae quando sonuit ad Filium, non propter ipsum sonuit, quod alibi dicit etiam ipse; sed propter alios quos oportebat ita audire? Numquid per sonum labiis emissum, qui non habet corpus; nec aliquo locorum intervallo Filius a Patre separatur, ut sit inter illos aer medius, quo percusso vox fiat et in aurem veniat? Absit ut talia de illa incorporea et ineffabili substantia suspicemur. Filius unicus est Verbum Patris, et Sapientia Patris; in illa sunt omnia mandata Patris. Neque enim Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex tempore habere quod antea non habebat. Ita enim a Patre quod habet accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo. Nam et vita est, et accepit vitam utique nascendo, non prius sine vita existendo. Quia et Pater habet vitam, et quod habet est: nec accepit tamen, quia non ex aliquo est. Filius autem accepit vitam, dante Patre a quo est: et ipse quod habet, est; habet enim vitam, et vita est. Ipsum audi loquentem: Sicut habet, inquit: Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 22. Numquid existenti, et non habenti dedit? Sed eo dedit quo genuit, qui vitam genuit, et vita genuit vitam. Et quia parem genuit, non imparem vitam; ideo dictum est: Sicut habet ipse vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Vitam dedit, quia gignendo vitam, quid dedit, nisi esse vitam? Et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius qui est vita, nunquam fuit Filius sine vita; et sicut est nativitas aeterna, sic est qui natus est vita aeterna. Ita et mandatum non quod Filius non habebat, Pater dedit; sed, sicut dixi, in Sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum: et hoc est dare Filio sine quo nunquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui nunquam non fuit.

8. Sequitur autem: Et scio quia mandatum eius vita aeterna est 23. Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris; quid aliud dictum est, quam: Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adiungit, et dicit: Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor 24; non accipiamus, dixit mihi, quasi Pater verba locutus sit unico Verbo, aut egeat Dei verbis Dei Verbum. Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod nesciebat vel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem, sicut dixit mihi, sic loquor, nisi: Verum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita ista loquitur ut veritas. Verax autem genuit veritatem. Quid ergo iam diceret veritati! Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid adderetur. Dixit ergo veritati, quia genuit veritatem. Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est: sed intellegentibus, quos docet ut nata est. Ut autem crederent homines quod intellegere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt; transvolantes soni strepuerunt, peractis morulis temporum suorum: sed res ipsae quarum signa sunt soni, traiectae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur veritas: intellegentibus mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intellegibili luce perfundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis eius aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater quod loqueretur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae: sed crescendo capimus, ambulando crescimus, proficiendo ambulamus, ut pervenire possimus.

55

TRACTATUS 55: Sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Io 13,1-

(Jn 13,15)

Quid est in finem nisi in Christum? Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. Finis perficiens, non interficiens; finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intellegendum est: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse est finis noster, in illum est transitus noster.

1. Coena Domini secundum Ioannem, adiuvante ipso, debitis est explicanda tractatibus, et ut nobis posse donaverit, explananda. Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos 1. Pascha, fratres, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum: opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati graece dicitur, ideo Pascha passio putata est, velut hoc nomen a passione sit appellatum: in sua vero lingua, hoc est in hebraea, Pascha transitus dicitur: propterea tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum mare transierunt 2. Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus 3, cuius sanguine illitis postibus nostris, id est, cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione huius saeculi tamquam a captivitate vel interemptione Aegyptia liberamur 4; et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad eius fundatissimum regnum. Ideo quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De hac nobis collata gratia Deum laudans Apostolus dicit: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 5. Hoc itaque nomen, id est, Pascha, quod latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis beatus Evangelista: Ante diem, inquit, festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Unde, et quo? De hoc scilicet mundo ad Patrem. Spes membris in capite data est, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab eius corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent? Transeunt plane et ipsi: sed aliud est transire de mundo, aliud est transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Aegyptii transierunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum.

Usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.

2. Sciens ergo Iesus quia venit hora eius ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, eius dilectione transirent. Quid est enim, in finem, nisi, in Christum? Finis enim Legis Christus, ait Apostolus, ad iustitiam omni credenti 6. Finis perficiens, non interficiens: finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intellegendum est: Pascha nostrum immolatus est Christus 7. Ipse est finis noster, in illum est transitus noster. Nam video posse ista verba evangelica quodam humano modo etiam sic accipi, tamquam usque ad mortem Christus dilexerit suos, ut hoc videatur esse, in finem dilexit eos. Humana est haec sententia, non divina: neque enim nos hucusque ille dilexit, qui

semper et sine fine nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit, qui non est morte finitus. Etiam post mortem, quinque fratres suos dilexit dives ille superbus atque impius 8, et usque ad mortem nos dilexisse putandus est Christus? Absit, carissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem veniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit intellegendum, in finem dilexit eos: Quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 9. Ita sane non prohibemus intellegi, in finem dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.

3. Et coena, inquit, facta, cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotes: sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus 10. Non ita debemus intellegere coenam factam veluti iam consummatam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori postea dedit, utique coena nondum finita, hoc est, dum adhuc panis esset in mensa. Caena ergo facta, dictum est, iam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta.

Iudas venditor Redemptoris.

4. Quod autem ait: Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotes; si quaeris quid missum sit in cor Iudae: hoc utique, ut traderet eum. Missio ista, spiritalis suggestio est: non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritaliter. Neque enim spiritale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. Novit Apostolus quaedam spiritalia nequitiae in coelestibus, adversus quae nobis colluctationem esse testatur 11: non autem essent etiam maligna spiritalia, si non essent etiam maligni spiritus. A spiritu enim spiritalia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus misceantur, ut eas tamquam suas deputet homo, unde scit homo? Nec dubitandum est etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritaliter fieri: sed interest quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adiuta per gratiam. Factum ergo iam fuerat in corde Iudae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed quem non didicerat Deum. Iam talis venerat ad convivium, explorator Pastoris, insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris; iam talis venerat, et videbatur, et tolerabatur, et se ignorari arbitrabatur: quia in eo quem volebat fallere, fallebatur. At ille isto in ipso corde intus inspecto, nesciente scienter utebatur.

5. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum traditorem: nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Proinde iam traditor traditus erat ei quem tradere cupiebat, atque ita malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum fieret quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis: ac sic omnia dederat Pater in manus eius, et in usum mala, et in effectum bona. Sciens etiam quia a Deo exiit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret.

6. Haec ergo sciens, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Debemus, dilectissimi, sensum Evangelistae diligenter attendere. Locuturus quippe de tanta Domini humilitate, prius celsitudinem eius voluit

commendare. Ad hoc pertinet quod ait: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit. Cum illi ergo omnia Pater dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit: et cum se sciret a Deo exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium. Ad hoc autem pertinet quod etiam de traditore ipsius, qui iam talis venerat, qui nec ab illo ignorabatur, praeloqui voluit; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod etiam illi non dedignatus est pedes lavare, cuius manus iam praevidebat in scelere.

Tota illa eius passio, nostra purgatio est.

7. Quid autem mirum si surrexit a coena, et posuit vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? Et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut homo 12

? Quid mirum si misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat praecinctus, pedes quos laverat, tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confirmavit? Et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat: ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis: et tota illa eius passio, nostra purgatio est. Passurus igitur exitia, praemisit obsequia; non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus humilis inveniret. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat 13. Perierat autem superbiam deceptoris secutus, ergo humilitatem Redemptoris sequatur inventus.


Aug - in Ioannis 53