Aug - in Ioannis 73

73

TRACTATUS 73: Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam (Io 14,12-

(Jn 14,190)

Orantes tamquam seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus.

1. Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus, dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam 1. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles eius petere, et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Nam hoc exprobravit apostolus Iacobus dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis 2. Male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur unde homo laedatur exauditus, magis metuendum est ne quod posset non dare propitius, det iratus. An non videmus Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia petierunt? Concupierant enim carnibus vesci 3, quibus pluebatur manna de coelo. Fastidiebant quippe quod habebant; et quod non habebant, impudenter petebant: quasi non melius peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille qui aderat sanato fastidio sumeretur. Quando enim nos delectant mala, et non delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent bona, quam ut concedantur mala. Non quia malum est carne vesci, cum de hac re loquens Apostolus dicat: Omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione accipitur 4: sed quia sicut item ipse ait: Malum est homini qui per offensionem manducat 5; et si hominis offensionem, quanto magis Dei? Cuius in Israelitis non parva erat offensio, repudiare quod dabat sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia: quamvis illi nec peterent, sed quia deerat murmurarent. Sed ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, sed inobedientiam contumacem et inordinatam cupiditatem; non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit 6, et Esau primatus suos non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit 7.

2. Quomodo ergo intellegendum est: Quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis Apostolis dictum debemus accipere? Absit. Unde enim ad hoc venit ut diceret, superius dixerat: Qui credit in me, opera quae ego facio, faciet, et maiora horum faciet: de qua re pristino sermone tractavimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit, atque ait: Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam 8.

Numquid in eum soli Apostoli crediderunt? Ad eos itaque loquebatur dicendo: Qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui utique non quodcumque petierimus accipimus. Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus eum qui plus omnibus laboravit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso 9, ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse 10. Quid dicemus, carissimi? Putabimusne hoc promissum ubi ait: Quodcumque petieritis, hoc faciam, nec Apostolis fuisse ab illo completum? Et cui tandem quod promittit implebit, si Apostolos suos in sua promissione fraudavit?

3. Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo: ipsum

enim quodcumque, non ait, petieritis utcumque; sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quid vocatur? Utique Christus Iesus: Christus significat regem, Iesus significat Salvatorem: non utique nos salvos faciet, quicumque rex, sed rex Salvator; ac per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris. Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quapropter quando volumus ut faciat quodcumque petimus, non utcumque, sed in nomine eius petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus. Non ergo contra nostram salutem petamus: quod si fecerit, non ut Salvator facit, quod est nomen eius fidelibus eius. Est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit, non in nomine Salvatoris petit;

quia Salvator eius non erit, si quod eius salutem impedit, fecerit. Unde tunc expedit potius ut non faciendo propter quod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docuit quid petamus; ut etiam sic intellegamus non petere nos in nomine magistri, quod petimus praeter regulam ipsius magisterii.

In nomine eius petamus, id est secundum Salvatorem et magistrum.

4. Sane quaedam quamvis in nomine eius petamus, id est secundum Salvatorem et secundum magistrum petamus; non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. Neque enim quia et illud petimus ut veniat regnum Dei 11, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in aeternitate regnamus: differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes tamquam seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus 12. Et simul petamus quando bene petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus: Ne nos inferas in tentationem 13. Neque enim parva est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem neglegenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum dixisset: Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo subiecit: Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam 14. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre: et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; quoniam unum sunt Pater et Filius.

74

TRACTATUS 74: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis (Io 14,15-17).

(Jn 14,15-17)

Qui diligit habet Spiritum Sanctum, et habendo meretur ut plus habeat. et plus habendo plus diligit.

1. Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur, Dominum dicentem: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit 1. Multa sunt, quae in istis paucis verbis Domini requirantur; sed multum est ad nos vel omnia quae hic quaerenda sunt quaerere, vel omnia quae hic quaerimus invenire. Verumtamen quantum nobis Dominus donare dignatur, pro nostra et vestra capacitate, quid dicere debeamus, et quid audire debeatis, attendentes, per nos, carissimi, quod possumus sumite, et ab illo quod non possumus poscite. Spiritum paracletum Christus promisit Apostolis; quo autem modo promiserit, advertamus. Si diligitis me, inquit, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur: ipse est de quo dicit Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 2. Quomodo ergo Dominus dicit: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis; cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus, nec eius mandata servare? Quomodo diligimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non valemus? Aut quomodo mandata servabimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, mandata servare non possumus? An forte praecedit in nobis caritas, qua diligimus Christum, ut diligendo Christum eiusque mandata faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut caritas non Christi, quae iam praecesserat, sed Dei Patris diffundatur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Perversa est ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et Patrem non diligit; profecto nec Filium diligit, sed quod sibi ipse confinxit. Deinde apostolica vox est: Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto 3: et quis Dominum Iesum, nisi qui eum diligit, dicit, si eo modo dicit quo Apostolus intellegi voluit? Multi enim voce dicunt, corde autem et factis negant: sicut de talibus ait: Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant 4. Si negatur factis, procul dubio etiam dicitur factis. Nemo itaque dicit: Dominus Iesus, animo, verbo, facto, corde, ore, opere, nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto; et nemo sic dicit, nisi qui diligit. Iam itaque Apostoli dicebant: Dominus Iesus: et si eo modo dicebant, ut non ficte dicerent, ore confitentes, corde et factis negantes; prorsus si veraciter hoc dicebant, procul dubio diligebant. Quomodo igitur diligebant, nisi in Spiritu sancto? Et tamen eis prius imperatur ut diligant eum, et eius mandata conservent, ut accipiant Spiritum sanctum: quem nisi haberent, profecto diligere et mandata servare non possent.

Etiam habenti Spiritus Sanctus promittitur.

2. Restat ergo ut intellegamus Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Iam itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus

fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi fuerant manifeste; quia et hoc ad maius donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. De quo munere loquens Apostolus ait: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 5. Nam et ipsam manifestam impertitionem Spiritus sancti non semel, sed bis numero Dominus egit. Mox enim ut resurrexit a mortuis, insufflans ait: Accipite Spiritum Sanctum 6. Numquid igitur quia tunc dedit, ideo non misit etiam postea quem promisit? Aut non idem ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus ab ipso, et postea ab ipso missus e coelo 7? Quapropter cur ipsa quae facta est evidenter donatio eius, bis facta fuerit, alia quaestio est: fortassis enim propter duo praecepta dilectionis, hoc est proximi et Dei, ut commendaretur ad Spiritum sanctum pertinere dilectio, haec eius gemina est in manifestatione facta donatio. Et si alia causa quaerenda est, non nunc eius inquisitione in longiorem quam oportet modum sermo isto mittendus est: dum tamen constet, sine Spiritu sancto Christum nos diligere et mandata eius servare non posse; et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto autem amplius, quanto illum percipimus amplius. Proinde non solum non habenti, verum etiam habenti, non incassum promittitur: non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio amplius haberetur, sanctus Elisaeus sancto Eliae non diceret: Spiritus qui est in te, duplo sit in me 8.

3. Quando autem ait Ioannes Baptista: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum 9, de ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo divinitatis 10. Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 11: nam et ipse dicit de se fuisse propheticum illud impletum: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me 12. Quod enim est Unigenitus aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae: quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae, confitente Evangelio atque dicente: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo 13. Caeteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. Unde et monet Apostolus: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei 14. Neque enim ipse dividitur Spiritus, sed dona per Spiritum: nam divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus 15.

4. Quod vero ait: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine dicitur advocatus: et dictum est de Christo: Advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum 16. Sic autem mundum dixit non posse accipere Spiritum Sanctum, sicut etiam dictum est: Prudentia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest 17; velut si dicamus: Iniustitia iusta esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectores, quae dilectio non est a Patre. Et ideo dilectioni huius mundi, de qua satis agimus ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Mundus ergo eum accipere non potest, quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus sanctus, nisi invisibiliter non potest.

5. Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit: prius est enim esse alicubi, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes visibiliter manere consuevit; exposuit quid dixerit, apud vos manebit, cum adiunxit et dixit, in vobis erit. Ergo invisibiliter videtur: nec si non sit in nobis, potest esse in nobis eius scientia. Sic enim a nobis videtur in nobis et nostra conscientia: nam faciem videmus alterius, nostram videre non possumus; conscientiam vero nostram videmus, alterius non videmus. Sed conscientia nunquam est, nisi in nobis: Spiritus autem sanctus potest esse etiam sine nobis; datur quippe ut sit et in nobis. Sed videri et sciri quemadmodum videndus et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis.

75

TRACTATUS 75: In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Io 14,17-

(Jn 14,17-21).

In illo die cognoscetis. In quo die nisi de quo ait: et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus videre quod credimus. Nam et nunc est in nobis, et nos in illo; sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus, quamvis et nunc credendo noverimus, sed tunc contemplando cognoscemus.

1. Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adiecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos 1. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum eiusdem rei nomen est, hoc latinum: nam et in psalmo ubi legimus: Pupillo tu eris adiuto 2, graecus habet orphano. Quamvis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui eius Pater est per naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo demonstrat, cum dicit: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt filii sponsi 3. Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus?

2. Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt 4. Quid enim?

tunc eum videbat mundus; quandoquidem mundi nomine vult intellegi eos de quibus superius est locutus, dicens de Spiritu sancto: Quem mundus accipere non potest, quia non videt eum, neque cognoscit eum 5

? Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem videbat quod in carne Verbum latebat: videbat hominem, non videbat Deum; videbat indumentum, non videbat indutum. Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc fortasse intellegendum est esse dictum: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt: vos autem videbitis me; quia ego vivo, et vos vivetis 6.

Duas resurrectiones, suam et nostram, promittit.

3. Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis utique resurgentis. qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam saeculi differtur in finem, non ait, vivitis; sed, vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine venturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. Quia ego, inquit, vivo, et vos vivetis: quia ille vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur 7. Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per Christum. Quia nos viximus, mortui sumus: quia vivit ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis: quia vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et vitam per nos habere possumus.

4. In illo die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis 8. In quo die, nisi de quo ait, et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus videre quod credimus. Nam et nunc est in nobis, et nos in illo: sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus; quamvis et nunc credendo noverimus, sed tunc contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est, id est corruptibile quod aggravat animam, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem 9. Tunc ergo per speciem, quoniam videbimus cum sicuti est 10. Nam si etiam nunc Christus in nobis non esset, non diceret Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam 11. Quia vero et nos etiam nunc in illo sumus, satis ostendit, ubi dicit: Ego sum vitis, vos palmites 12. In illo ergo die, quando vivemus ea vita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso.

5. Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille est qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando; ipse est, inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum 13. Quid est, diligam? tamquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo; id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus: quia et nos nunc diligimus, credendo quod videbimus; tunc autem diligemus, videndo quod credimus.

76

TRACTATUS 76: Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus (Io 14,22-24).

(Jn 14,22-24)

Ad eum veniemus. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, venimus obediendo: veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo.

1. Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Iesu, etiam nos tamquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, vos autem videbitis me 1; interrogavit eum de hoc ipso Iudas, non ille traditor eius qui Iscariotes cognominatus est, sed cuius Epistola inter Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mundo? 2

Simus cum ipsis tamquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Iudas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini, sed sectator, causam quaesivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Iesus; quare adhuc modicum et mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum.

Dilectio sanctos discernit a mundo.

2. Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat 3. Ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa est causa quod hi diligant, illi non diligant. Ipsa causa est de qua sacer insonat Psalmus: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 4. Qui enim diligunt, quia diligunt, eliguntur: qui vero non diligunt, si linguis hominum loquantur et Angelorum, fiunt aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuerint prophetiam, et scierint omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuerint omnem fidem ut montes transferant, nihil sunt; et si distribuerint omnem substantiam suam, et tradiderint corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest 5. Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo 6. In qua domo facit Pater et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam ipsam suam manifestationem: de qua discipulus magistrum interrogavit, ut non solum illi qui tunc audiebant per os eius, sed etiam nos per Evangelium eius hoc nosse possemus. Quaesierat enim de Christi manifestatione, et audivit de dilectione atque mansione. Est ergo quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla est: Filii vero potuit esse, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad praemium.

3. Nunc est ergo ut intellegamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, vos autem videbitis me 7. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit eum. Sed quoniam dictum est testantibus Angelis: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 8;

nec aliud credimus quam eum in eodem corpore ad iudicium vivorum et mortuorum esse

venturum: procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati sunt a regno eius alieni. Ac per hoc longe melius intellegitur iam illud tempus significare voluisse, in eo quod ait: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe modico iste ipse Ioannes evangelista: Filioli, inquit, novissima hora est 9.

4. Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos facere mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto dictum est: Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit 10. Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam Spiritus mansionem; intus utique, tamquam Deus in templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna. Sic mundo non se Filius manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subiunxit: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem non ut beatificentur, sed ut iudicentur, ad modicum vident; nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis; sed in forma hominis, ubi esse voluit mundo patiendo contemptibilis, iudicando terribilis.

5. Quod vero adiunxit: Et sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me, Patris 11; non miremur, non paveamus: non est minor Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, sed non est a seipso. Neque enim mentitus est dicendo: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus dixit: Et sermo quem audistis non est meus? Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intellegi voluit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 12. Non utique suum, sed Patris est Verbum: quomodo nec sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis.

77

TRACTATUS 77: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Io 14,25-27).

(Jn 14,25-27)

Quid nobis relinquit adscendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videbimus eum sicuti est.

1. In praecedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur ista quae modo recitata est, Dominus Iesus dixerat se et Patrem ad dilectores suos esse venturos, et apud eos mansionem esse facturos. Iamvero et superius dixerat de Spiritu sancto: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit 1: unde intelleximus in sanctis tamquam in templo suo simul manere Trinitatem Deum. Nunc autem dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens 2. Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec vero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritalis est, atque intrinsecus mentibus redditur: haec corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur. Illa in aeternum beatificat liberatos; haec in tempore visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus non recedit; secundum hanc it et recedit. Haec, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens: utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.

2. Paracletus autem, inquit: Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commemorabit vos omnia quaecumque dixero vobis 3. Numquidnam dicit Filius, et docet Spiritus sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto eadem verba intellegamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio: aut vero non et Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat eius singulas insinuare personas, eamque nos distincte audire, inseparabiliter intellegere. Audi Patrem dicentem ubi legis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu 4: audi et docentem ubi legis: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me 5. Filium vero dicentem modo audisti; de se quippe ait: Quaecumque dixero vobis: quem si et docentem vis nosse, magistrum recole: Unus est, inquit: Magister vester Christus 6. Spiritum porro sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum est: Ipse vos docebit omnia, audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus Apostolorum, beato Petro dixisse Spiritum sanctum: Vade cum illis, quia ego misi eos 7. Omnis igitur et dicit et docet Trinitas: sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas. Cum ergo omnino sit inseparabilis, nunquam Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: nam et cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non eos utique dicimus simul, cum ipsi non possint esse non simul. Quod vero addidit, commemorabit vos, intellegere debemus etiam, quod iubemur non oblivisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos commemorat Spiritus.

Pacem promittit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus.

3. Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam: Pacem super pacem 8: pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus: pacem suam nobis

dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis, ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam nobis dabit, ubi nunquam dissentire possimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris invicem iudicemus, cum in hoc sumus mundo: pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 9. In illo tamen atque ab illo nobis est pax, sive quam nobis relinquit iturus ad Patrem, sive quam nobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est enim pax nostra; qui fecit utraque unum 10. Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videmus eum sicuti est 11. Si enim quamdiu sumus in corpore corruptibili quod aggravat animam 12, cum per fidem ambulamus, non per

speciem 13, non deserit peregrinantes a se; quanto magis cum ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex se?

4. Sed quid est quod ubi ait: Pacem relinquo vobis, non addidit meam; ubi vero ait, do vobis, ibi dixit meam? Utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad utrumque etiam quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem suam eam voluit intellegi qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum: nos autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus: Dimitte nobis debita nostra 14. Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem: sed non est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae 15. Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus: sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus; et quaedam de nobis quae non sunt in nobis, vel in melius invicem vel in deterius opinamur. Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est, pax nostra est: nisi enim ab illo, non haberemus et talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut eiusdem sententiae repetitio videatur: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc repetierit dicens, pacem meam; et quod dixerat, relinquo vobis, hoc repetierit dicens, do vobis. Ut volet quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos, fratres mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi adversarium concorditer vincimus, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus.

5. Quod vero Dominus adiunxit, atque ait: Non quomodo mundus dat, ego do vobis 16; quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do vobis? Qui propterea dant sibi pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur: et quando iustis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse vera, ubi non est vera concordia; quia disiuncta sunt corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem iungit; ita ille concors dicendus est, qui corda iungit. Nos ergo, carissimi, quibus Christus pacem relinquit, et pacem suam nobis dat, non sicut mundus, sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes simus; iungamus invicem corda, et cor unum sursum habeamus, ne corrumpatur in terra.


Aug - in Ioannis 73