Aug - in Ioannis 95

95

TRACTATUS 95: Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio (Io 16,8-11).

(Jn 16,8-11). Ille arguet mundum. Ille diffundet in cordibus vestris +caritatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem.



1. Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum: Cum venerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio 1. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo 2? Sed ne quis forte dicat hoc ad Iudaeos proprie pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret 3? Numquid non arguit de iustitia, ubi ait: Pater iuste, mundus te non cognovit 4

? Numquid non arguit de iudicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 5? Et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tamquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte, quia Christus in Iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intellegatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intellegitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et in Samaria, et usque in fines terrae 6. Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat ipse Christus; cum clamet Apostolus: An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus? 7

Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat caritas in cordibus eorum 8, quae foras mittit timorem 9, quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea dixit: Ille arguet mundum: tamquam diceret: Ille diffundet in cordibus vestris caritatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis 10; sed singillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intellegatur et Trinitas.

Ipsa fidelium corporatio, infidelium est vituperatio.

2. Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de iustitia et de iudicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me 11. Hoc enim peccatum quasi solum sit, prae caeteris posuit; quia hoc manente caetera detinentur, et hoc discedente caetera remittuntur. De iustitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me 12. Hic primo videndum est, si recte quisque arguitur de peccato, quomodo recte arguatur et de iustitia. Numquid enim si arguendus est peccator propterea quia peccator est, arguendum putabit quisquam et iustum propterea quia iustus est? Absit. Nam et si aliquando iustus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est: Non est iustus in terra qui faciet bonum, et non peccabit 13. Quocirca etiam cum iustus arguitur, de peccato arguitur, non de iustitia.

Quoniam et in illo quod legimus divinitus dictum: Noli effici iustus multum 14; non est notata iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit multum iustus, ipso nimio fit iniustus. Multum enim se facit iustum, qui dicit se non habere peccatum; aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate sufficiente effici iustum; nec recte vivendo iustus est, sed potius inflatus, putando se esse quod non est. Quo pacto igitur mundus arguendus est de iustitia, nisi de iustitia credentium? Arguitur itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit: De iustitia vero, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Non ait: Et iam non videbunt me; de quibus dixerat, quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid vocaret exponens, de illis locutus est dicens, quia non crediderunt in me: exponens autem quam diceret iustitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos quibus loquebatur, se convertit, atque ait: Quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de iustitia vero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine tenebrae: Omnia enim quae arguuntur, ait Apostolus, a lumine manifestantur 15. Quantum enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest eorum apparere qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri: Quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Beati enim qui non vident, et credunt 16. Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant, quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tum vero ex omni parte impletum est: Iustus ex fide vivit 17. Est enim fides, sicut in Epistola quae ad Hebraeos est definitur, sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 18.

3. Sed quid est: Iam non videbitis me? Non enim ait: Ad Patrem vado, et non videbitis me; ut temporis intervallum quo non videbitur, significasse intellegeretur, sive breve, sive longum, tamen utique terminatum: sed dicendo: Iam non videbitis me, velut nunquam eos de caetero visuros Christum, veritas praenuntiavit. Haeccine iustitia est nunquam Christum videre, et in eum tamen credere; cum propterea laudetur fides ex qua iustus vivit, quoniam credit, quem modo non videt Christum, se aliquando esse visurum? Postremo secundum hanc iustitiam, numquid dicturi sumus Paulum apostolum non fuisse iustum, confitentem se Christum vidisse post ascensionem eius in coelum 19, de quo utique iam tempore dixerat: Iam non videbitis me? Numquid secundum hanc iustitiam iustus non erat gloriosissimus Stephanus, qui cum lapidaretur, ait: Ecce video coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei 20? Quid ergo est: Ad Patrem vado, et iam non videbitis me; nisi, quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc erat mortalis in similitudine carnis peccati 21, qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo Christum, id est talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant iam visuri; et ipsa est iustitia fidei, de qua dicit Apostolus: Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus 22. Erit itaque, inquit, vestra iustitia, qua mundus arguetur, quia vado ad Patrem, et iam non videbitis me: quoniam in eum quem non videbitis credetis in me: et quando me videbitis, quod tunc ero, non videbitis me quod sum vobiscum modo; non videbitis humilem, sed excelsum; non videbitis mortalem, sed sempiternum; non videbitis iudicandum, sed iudicaturum: et de hac fide vestra, id est iustitia vestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum.

4. Arguet etiam de iudicio, quia princeps huius mundi iudicatus est 23. Quis est iste, nisi de quo ait alio loco: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 24; id est, nihil iuris sui, nihil quod ad eum pertineat, nullum scilicet omnino peccatum? Per hoc enim est diabolus princeps mundi. Non enim coeli et terrae et omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intellegitur mundus, ubi dictum est: Et mundus per eum factus est: sed mundi est diabolus princeps, de quo mundo ibi continuo subiungit atque ait: Et mundus eum non cognovit 25, hoc est homines infideles, quibus toto orbe terrarum mundus est plenus: inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo elegit, per quem factus est mundus; de quo ipse dicit: Non venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 26.

Mundus eo iudicante damnatur, mundus eo subveniente salvatur: quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita infidelibus et fidelibus plenus est mundus. Princeps ergo mundi huius, hoc est princeps tenebrarum harum, id est infidelium; de quibus eruitur mundus, quibus dicitur: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 27: princeps mundi huius de quo alibi dicit: Nunc princeps mundi huius missus est foras 28, utique iudicatus est; quoniam iudicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. Et de hoc itaque iudicio quo princeps iudicatus est mundi, arguitur a Spiritu sancto mundus; quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos servari 29; quomodo non a Spiritu sancto de hoc iudicio mundus arguitur, quando in Spiritu sancto haec loquitur Apostolus? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur: transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum, quos iustificatos non imitantur: caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.

96

TRACTATUS 96: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Io

(Jn 16,12-13)

Isto modo vos docebit Spiritus Sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris caritatem.



1. In isto sancti Evangelii capitulo, ubi Dominus ait discipulis suis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 1, prius quaerendum illud occurrit, quomodo superius dixerit: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 2: et hic dicat: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Verum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tamquam fecerit, sicut ea quae futura sunt, Deum fecisse propheta testatur dicens: Qui fecit quae futura sunt 3, iam cum ipsa verba tractaremus, ut potuimus, exposuimus. Nunc ergo quae ista sint quae Apostoli tunc portare non poterant, vultis forsitan scire. Sed quis nostrum audeat eorum se dicere iam capacem, quae illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non caperem, si mihi ab alio dicerentur; nec vos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut a me ista quae vobis altiora sunt audiretis. Et fieri quidem potest ut sint in vobis aliqui ad ea capienda iam idonei, quae alii capere nondum valent; et si non omnia de quibus magister Deus ille dicebat: Adhuc multa habeo vobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla: sed quaenam sint ista quae ipse non dixit, temerarium est velle praesumere ac dicere. Nam et mori pro Christo nondum erant idonei tunc Apostoli, quibus dicebat: Non potestis me sequi modo 4; unde primus eorum Petrus, qui hoc iam se posse praesumpserat, aliud expertus est quam putabat: et tamen postea et viri et mulieres, pueri et puellae, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus innumerabiles martyrio coronati sunt; et posse inventae sunt oves, quod tunc quando ista Dominus loquebatur, nondum poterant portare pastores. Numquid ergo debuit illis ovibus dici in illo tentationis articulo, quo certare usque ad mortem pro veritate oportebat, et pro Christi nomine vel doctrina sanguinem fundere; numquid, inquam, debuit eis dici: Quis vestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum fuerat; quando eum os ad os ipse Dominus instruebat? Sic itaque dixerit aliquis non debere dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus Dominus tunc dicebat: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: Si Apostoli nondum poterant, multo minus vos potestis: quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat Petrus: praesertim iam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subiunxit, atque ait: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem 5; sic utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos venerat Spiritus sanctus.

2. Ecce concedamus ut ita sit, multos ea modo portare posse iam misso Spiritu sancto, quae tunc eo nondum misso non poterant portare discipuli: numquid ideo scimus quae sint quae dicere noluit, quae tunc sciremus si ab eo dicta legeremus vel audiremus? Aliud est enim scire utrum a nobis vel a vobis portari possint; aliud autem scire quae sint, sive portari possint, sive non possint. Quae cum ipse tacuerit, quis nostrum dicat: Ista vel illa sunt? Aut si dicere audeat, unde probat? Quis enim est tam vanus aut temerarius, qui cum dixerit etiam vera quibus voluerit, quae voluerit, sine ullo testimonio divino affirmet ea esse quae tunc Dominus dicere noluit? Quis hoc nostrum faciat, et non maximam culpam temeritatis incurrat, in quo nec prophetica nec apostolica excellit auctoritas? Nam profecto si eorum aliquid legissemus in Libris canonica auctoritate firmatis, qui post adscensionem Domini scripti sunt, parum fuerat hoc legisse, nisi illic id etiam legeretur, hoc ex eis esse quae tunc Dominus noluit discipulis dicere, quia non poterant illa portare. Tamquam si, verbi gratia, ego dicerem, illud quod legimus in huius Evangelii capite: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum 6, et alia quae sequuntur, quoniam postea scripta sunt, nec ea Dominum Iesum dixisse narratum est, cum hic esset in carne, sed haec unus ex Apostolis eius, ac Spiritu eius sibi revelante conscripsit, ex his esse quae noluit tunc Dominus dicere, quia ea discipuli portare non poterant; quis me audiat tam temere ista dicentem? Si autem ubi hoc legimus, ibi hoc etiam legeremus, quis non tanto apostolo crederet?

3. Sed id quoque mihi videtur absurdissime dici, ea tunc non potuisse portare discipulos, quae de invisibilibus et altissimis rebus invenimus in apostolicis Litteris, quae postmodum scriptae sunt, nec ea Dominum quando cum illis visibiliter erat, dixisse narratur. Cur enim ea tunc ferre non poterant, quae nunc in eorum Libris quis non legat, quis non ferat, etiamsi non intellegat? Nonnulla quidem homines infideles in Scripturis sanctis et non intellegunt cum legunt vel audiunt, et lecta vel audita ferre non possunt: sicut Pagani, quod per eum qui crucifixus est, factus est mundus; sicut Iudaei, quod Filius Dei sit, qui eo modo quo ipsi celebrant sabbatum solvit; sicut Sabelliani, quia Trinitas est Pater et Filius et Spiritus sanctus; sicut Ariani, quia aequalis est Patri Filius, et Patri ac Filio Spiritus sanctus; sicut Photiniani, quia non homo tantum similis nobis, sed etiam Deus Deo Patri aequalis est Christus; sicut Manichaei, quod Christus Iesus per quem liberandi sumus, nasci in carne et de carne dignatus est: et caeteri omnes perversarum ac diversarum sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in Scripturis sanctis et in fide catholica reperitur, quod contra eorum proferatur errores; sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates et insanias mendaces. Quid est enim ferre non posse, nisi aequo animo non habere? Sed omnia quae post adscensionem Domini canonica veritate atque auctoritate conscripta sunt, quis fidelis vel etiam catechumenus, antequam Spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet intellegit? Quomodo ergo aliquid eorum quae post ascensionem Domini scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso Spiritu sancto, cum omnia nunc ferant catechumeni nondum accepto Spiritu sancto? Quia etsi non eis fidelium sacramenta produntur, non ideo fit quod ea ferre non possunt; sed ut ab eis tanto ardentius concupiscantur, quanto eis honorabilius occultantur.

In caritate proficite, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus.

4. Quapropter, carissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc noluit Dominus discipulis dicere, quia nondum poterant illa portare: sed potius in caritate proficite, quae diffunditur in cordibus vestris per Spiritum Sanctum qui datus est vobis 7; ut spiritu ferventes et spiritalia diligentes, spiritalem lucem spiritalemque vocem, quam carnales homines ferre non possunt, non aliquo signo corporalibus oculis apparente, nec aliquo sono corporalibus auribus instrepente, sed interiore conspectu et auditu nosse possitis. Non enim diligitur quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius cognoscatur. Si ergo in caritate proficiatis, quam diffundit in cordibus Spiritus sanctus, docebit vos omnem veritatem 8: vel, sicut alii codices habent, deducet vos in omni veritate: unde dictum est: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 9. Sic fiet ut non a doctoribus exterioribus illa discatis, quae noluit Dominus tunc dicere, sed sitis omnes docibiles Deo 10; ut ea ipsa quae per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis et credidistis de natura Dei non corporea, nec loco aliquo inclusa, nec per infinita spatia locorum quasi mole distenta, sed ubique tota et perfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris lineamentorum, sine notis litterarum, sine serie

syllabarum, ipsa mente conspicere valeatis. Ecce dixi aliquid quod forte inde sit, et tamen accepistis; et non solum ferre potuistis, verum etiam libenter audistis. Sed ille magister interior, qui cum adhuc discipulis exterius loqueretur, ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, si vellet nobis id quod de incorporea Dei natura dixi, intrinsecus ita dicere, sicut sanctis Angelis dicit, qui semper vident faciem Patris 11; nondum ea portare possemus. Proinde quod ait: Docebit vos omnem veritatem, vel, deducet vos in omni veritate, non arbitror in hac vita in cuiusquam mente posse compleri (quis enim vivens in hoc corpore quod corrumpitur et aggravat animam 12, possit omnem cognoscere veritatem; cum dicat Apostolus: Ex parte scimus?); sed quia per Spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus 13, ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus: de qua idem dicit apostolus: Tunc autem facie ad faciem; et: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 14: non quod in hac vita scit totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per caritatem Spiritus, dicens: Docebit vos omnem veritatem; vel, deducet vos in omni veritate.

5. Quae cum ita sint, dilectissimi, moneo vos in caritate Christi, ut seductores caveatis impuros et obscoenae turpitudinis sectas, de quibus ait Apostolus: Quae autem occulte fiunt ab istis, turpe est et dicere 15: ne cum horrendas immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque sint, portare non possunt, dicant ipsa esse quae Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; et per Spiritum sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et nefanda portari. Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus: ista fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis; hoc impura carne committitur, illud pura mente vix cernitur. Renovamini ergo spiritu mentis vestrae 16, et intellegite quae sit voluntas Dei, quod bonum est et beneplacitum et perfectum 17: ut in caritate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 18. Isto enim modo vos docebit Spiritus sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris caritatem.

97

TRACTATUS 97: Adhuc multa habeo vobis dicere (Io 16,12).

(Jn 16,12)

Ut crescatis, eumque capiatis, et quanto magis crescitis tanto magis magisque capiatis, non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum, petere ac sperare debetis.

Quanto magis crescitis, tanto magis magisque capietis.

1. Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem veritatem, quam tunc quando cum eis loquebatur, portare non poterant: de quo Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus, nunc pignus accepimus 1, quo verbo intellegeremus eius plenitudinem nobis in vita alia reservari: ipse ergo Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritalia; et eorum pectora desiderio maiore succendit, si quisque in ea caritate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret: ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea vita quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 2. Quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior magister dicere, id est, nostrae menti aperire atque monstrare; humana infirmitas portare non posset. Unde me vestra Dilectio meminit iam locutum, cum sancti Evangelii verba tractaremus, ubi Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 3. Non ut in his Domini verbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint: sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit Angelis sanctis in seipso unigenito Patris Verbo, Patrique coaeterno; quinam portare homines possent, etiam si iam essent spiritales, quales adhuc Apostoli non fuerunt, quando ista eis Dominus loquebatur, qualesque postea veniente sancto Spiritu facti sunt? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso Creatore, qui summus et verus et immutabilis est Deus. Et quis eum tacet? Ubi non a legentibus, disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus, cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam blasphemantibus nominatur? Et cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intellegendus est capiat, cum de oribus et auribus hominum non recedat? Quis est cuius acies ad eum mentis accedat? Quis est qui eum Trinitatem esse scisset, nisi ipse sic innotescere voluisset? Et quis hominum iam istam sileat Trinitatem: et tamen quis hominum sicut Angeli sapiat Trinitatem? Ea ipsa ergo quae de Dei aeternitate, veritate, sanctitate, in promptu et palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intelleguntur: imo ab aliis intelleguntur, ab aliis non intelleguntur. Qui enim male intellegit, non intellegit. Ab eis ipsis autem a quibus bene intelleguntur, ab aliis minus, ab aliis amplius mentis vivacitate cernuntur, et a nullo hominum sicut ab Angelis capiuntur. In ipsa ergo mente, hoc est in interiore homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte transeatur, verum etiam ut amplius atque amplius cibus ipse sumatur. Non autem crescitur spatiosa mole, sed intellegentia luminosa; quia et ipse cibus intellegibilis lux est. Ut ergo crescatis, eumque capiatis, et quanto magis crescitis, tanto magis magisque capiatis; non ab eo doctore qui vestris auribus sonat, hoc est, forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum 4, petere ac sperare debetis.

2. Proinde, sicut praeterito sermone commonui, cavete, maxime qui parvuli estis et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus sub hac occasione deceptis ac deceptoribus, quia

Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, aurem curiosam praebeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis ad vera et falsa diiudicanda: maxime propter obscoenissimas turpitudines, quas docuit satanas animas instabiles atque carnales, ad hoc Deo sinente, ut eius ubique sint tremenda iudicia, et in comparatione impurae nequitiae dulcescat purissima disciplina; atque ut illi det honorem, timorem autem vel pudorem sibi, qui in illa mala vel illo regente non cecidit, vel illo inde levante surrexit. Cavete timendo et orando, ne irruatis in illud aenigma Salomonis, ubi mulier insipiens et audax, inops panis effecta 5, convocat praetereuntes dicens: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem 6. Haec enim mulier vanitas est impiorum, cum sint insipientissimi, aliquid se scire opinantium, sicut de ista muliere dictum est, inops panis effecta. Quae cum sit inops panis, promittit panes; id est, cum sit ignara veritatis, promittit scientiam veritatis. Occultos tamen panes promittit, quos dicit libenter attingi, et aquae furtivae dulcedinem; ut ea scilicet libentius et dulcius audiantur et agantur, quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Ipsa quippe occultatione condiunt quodammodo nefarii doctores sua venena curiosis; ut ideo se existiment aliquid discere magnum, quia meruit habere secretum, et suavius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, cuius prohibitam quodammodo furantur audientiam.

3. Hinc et nefarios ritus suos hominibus sacrilega curiositate deceptis vel decipiendis magicarum artium doctrina commendat. Hinc illae illicitae divinationes inspectis pecudum visceribus occisorum, aut vocibus et volatibus avium, aut signis multiformibus daemonum, insusurrantur auribus hominum periturorum per colloquia perditorum. Propter haec illicita atque punienda secreta, mulier illa non solum insipiens, verum audax etiam nuncupatur. Sed haec non solum a re ipsa, verum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. Quid quod mulier haec insipiens et audax, sub christiano vocabulo tot scelestas haereses condidit, tot nefandas fabulas finxit? Utinam tales quales in theatris sive cantantur, sive saltantur, sive mimica scurrilitate ridentur; et non quasdam tales, quales adversus Deum fingere potuisse sic illam doleamus insipientiam, ut miremur audaciam. Omnes autem insipientissimi haeretici, qui se christianos vocari volunt, audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit Spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare, quantalibet feratur audacia, spiritus erubescit immundus.

4. Hos Apostolus in Spiritu sancto praevidens ait: Erit enim tempus quo sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum desideria sua magistros sibi coacervabunt prurientes auditu: et a veritate quidem auditum suum avertent, ad fabulas autem convertentur 7. Illa enim secreti furtique commemoratio qua dicitur: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem 8, pruritum facit audientibus in auribus spiritaliter fornicantibus, sicut pruritu quodam libidinis etiam in carne corrumpitur integritas castitatis. Audite itaque Apostolum talia praevidentem, et ea vitanda salubriter admonentem: Profanas, inquit, verborum novitates evita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit 9. Et non ait, verborum novitates; sed addidit, profanas. Sunt enim et doctrinae religionis congruentes verborum novitates, sicut ipsum nomen Christianorum quando dici coeperit, scriptum est. In Antiochia enim primum post ascensionem Domini appellati sunt discipuli Christiani, sicut legitur in Actibus Apostolorum 10: et xenodochia et monasteria postea sunt appellata novis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina sua erant, et religionis veritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. Adversus impietatem quoque Arianorum haereticorum novum nomen Patris Homousion condiderunt: sed non rem novam tali nomine signaverunt;

hoc enim vocatur Homousion, quod est: Ego et Pater unum sumus 11, unius videlicet eiusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, nec a Domino diceretur: Mandatum novum do vobis 12; nec Testamentum appellaretur Novum, nec cantaretur in universa terra Canticum novum. Sed profanae sunt verborum novitates, ubi dicit mulier insipiens et audax 13: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem. Ab hac pollicitatione falsae scientiae prohibet etiam illo loco Apostolus ubi dicit: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt 14. Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere; et fidem rerum verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere.

5. Dicet aliquis: Nihilne spiritales viri habent in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritalibus eloquantur? Si respondero: Non habent, continuo mihi dicetur ex Epistola ad Corinthios apostoli Pauli: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales 15; et illud: Sapientiam loquimur inter perfectos; et illud Spiritalibus spiritalia comparantes: animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi 16. Hoc totum quale sit, ne rursus propter haec verba Apostoli profanis vocum novitatibus secreta quaerantur, et ea quae debet castorum spiritus corpusque vitare, dicatur carnales sustinere non posse, sermone alio si Dominus donaverit, disputandum est, ut iam istum aliquando claudamus.

98

TRACTATUS 98: Sed non potestis portare modo (Io 16,12).

(Jn 16,12)

Spiritalis homo quilibet potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus Sanctus, in quo et ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint ambo docibiles Dei.

1. Ex verbis Domini nostri, ubi dicit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 1, exortam difficilem quaestionem me recolo distulisse, ut inde otiosius tractaretur, quia illum modus competens compellebat finire sermonem. Nunc ergo quoniam tempus est promissa reddendi, pertractetur ut Dominus ipse donaverit, qui cordi nostro ut proponeretur ingessit. Haec est autem quaestio: utrum spiritales homines habeant aliquid in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritalibus dicant. Quia si dixerimus: Non habent; respondebitur nobis: Quid est ergo quod dicebat Apostolus scribens ad Corinthios: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales 2? Si autem dixerimus: Habent; timendum et cavendum est, ne sub hac occasione in occultis nefaria doceantur, et spiritalium nomine, velut ea quae carnales capere non possunt, non solum excusatione dealbanda, verum etiam praedicatione laudanda videantur.

2. Primum ergo scire debet Caritas vestra, quod ipse Christus crucifixus, quo velut lacte parvulos aluisse se dicit Apostolus; ipsa vero caro eius, in qua facta est vera mors eius et vulnera vera confixi, sanguisque percussi, non eo modo a carnalibus quo ab spiritalibus cogitatur, et illis est lac, istis cibus; quia et si non audiunt amplius, intellegunt amplius. Non enim aequaliter mente percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Ita fit ut praedicatus ab Apostolis Christus crucifixus, et Iudaeis esset scandalum, et Gentibus stultitia, et ipsis vocatis Iudaeis et Graecis Dei Virtus et Dei Sapientia 3: sed carnalibus parvulis id tantum credendo tenentibus, spiritalibus autem capacioribus id etiam intellegendo cernentibus; illis ergo tamquam lacteus potus, istis tamquam solidus cibus: non quia hoc illi aliter in populis, isti aliter in cubiculis cognoverunt; sed quod eodem modo utrique cum palam diceretur audiebant, pro suo modo quique capiebant. Cum enim Christus propterea sit crucifixus, ut in remissionem peccatorum sanguinem funderet, qua eius Unigeniti passione divina gratia commendatur, ut nemo in homine glorietur; quomodo intellegebant Christum crucifixum qui adhuc dicebant: Ego sum Pauli 4? Numquid quomodo ipse Paulus qui dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 5

? De ipso itaque Christo crucifixo, et ipse cibum pro sua capacitate sumebat, et illos lacte pro eorum infirmitate nutriebat. Denique illa quae scripsit ad Corinthios, aliter utique ab ipsis parvulis, aliter a capacioribus posse intellegi sciens, ait: Si quis est inter vos propheta aut spiritalis, agnoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum: si quis autem ignorat, ignorabitur 6. Solidam profecto voluit esse scientiam spiritalium, ubi non sola fides accommodaretur, sed certa cognitio teneretur; ac per hoc illi ea ipsa credebant, quae spiritales insuper agnoscebant. Ignorabitur autem, ait, qui ignorat; quia nondum ei revelatum est, ut quod credit sciat. Quod cum fit in hominis mente, ipse dicitur cognosci a Deo; quia Deus illum cognoscentem facit, sicut alibi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo 7. Neque enim tunc cognoverat eos Deus, praecognitos et electos ante mundi constitutionem 8; sed tunc eos

seipsum cognoscere fecerat.

3. Hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt spiritales atque carnales, pro suo quique modulo capiunt; illi ut parvuli, isti ut maiores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi solidamentum: nulla videtur esse necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur, et abscondantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda maioribus, hoc est intellegentioribus; et hoc ideo faciendum putetur, quia dixit Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Hoc ipsum enim quod non iudicavit se scire in eis nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum 9, ipsis non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quia id sicut spiritales capere non valebant. Quicumque autem spiritales inter eos erant, idem quod illi tamquam carnales audiebant, spiritali ipsi intellectu capiebant: ut sic intellegatur quod ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ac si diceret: Non potuistis quasi spiritales, sed quasi carnales capere quod loquebar. Animalis enim homo, id est, qui secundum hominem sapit, animalis dictus ab anima, carnalis a carne, quia ex anima et carne constat totus homo; non percipit quae sunt Spiritus Dei 10, id est, quid gratiae credentibus crux conferat Christi; et putat hoc illa cruce actum esse tantummodo, ut nobis usque ad mortem pro veritate certantibus imitandum praeberetur exemplum. Nam si scirent huiusmodi homines, qui nolunt esse nisi homines, quemadmodum Christus crucifixus factus sit nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur in Domino glorietur 11; procul dubio non gloriarentur in homine, nec carnaliter dicerent: Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephae: sed spiritaliter: Ego sum Christi 12.

4. Verum illud adhuc quaestionem facit, quod in Epistola ad Hebraeos legitur: Cum iam deberetis tempore ipso esse doctores, iterum doctrina indigetis, quae sint elementa sermonum Dei; et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo. Omnis enim qui lactatur, inexpertus est verbum iustitiae; infans est enim. Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo 13. Hic enim videmus tamquam definitum esse quem perfectorum dicit solidum cibum; et hoc esse illud quod ad Corinthios scriptum est: Sapientiam loquimur inter perfectos 14. Quos autem perfectos voluerit hoc loco intellegi, subiecit atque ait: Qui per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo. Hoc ergo qui invalida et inexercitata mente non possunt, profecto nisi fidei quodam lacte teneantur, ut et invisibilia quae non vident, et intellegibilia, quae nondum intellegunt, credant, facile ad vanas et sacrilegas fabulas promissione scientiae ducuntur: ut et bonum et malum nonnisi corporalibus imaginibus cogitent, et ipsum Deum nonnisi aliquod esse corpus existiment, et malum nisi substantiam putare non possint; cum sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia, qui est Deus. Quod profecto quisquis non solum credit, verum etiam exercitatis interioribus animi sensibus intellegit, percipit, novit; non est iam metuendum ne seducatur ab eis qui malum putando esse substantiam quam non fecit Deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum Deum, sicut Manichaei, vel si quae aliae pestes ita desipiunt.

5. Sed mente adhuc parvulis, quos dicit Apostolus carnales lacte nutriendos, omnis de hac re sermo, quo agitur ut non solum credatur, verum etiam intellegatur sciaturque quod dicitur, percipere talia non valentibus onerosus est, faciliusque illos premit quam pascit. Ex quo fit ut spiritales ista carnalibus non omnimodo taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est; nec tamen sic disserant, ut volentes ea perducere ad intellegentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem.

Propterea dicit scribens ad Colossenses; Et si corpore absens sum, spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinationem vestram, et id quod deest fidei vestrae in Christo 15. Et ad Thessalonicenses: Nocte ac die, inquit, abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et suppleamus quae desunt fidei vestrae 16. Intellegendi sunt utique ita primum catechizati, ut lacte alerentur, non solido cibo: cuius lactis ad Hebraeos commemoratur ubertas eis quos volebat cibi soliditate iam pascere. Propter quod ait: Ideoque remittentes initii Christi verbum, in consummationem respiciamus; non iterum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, et impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et iudicii aeterni 17. Haec est lactis ubertas, sine quo non vivunt qui iam quidem ratione utuntur ut possint credere, sed bonum a malo, non credendo tantum, verum etiam intellegendo (quod pertinet ad solidum cibum) separare non possunt. Quod autem in lactis commemoratione posuit et doctrinam, ipsa est quae per symbolum traditur et orationem dominicam.

Christus crucifixus est lac sugentibus et cibus proficientibus.

6. Sed huic lacti absit ut sit contrarius cibus rerum spiritalium firma intellegentia capiendus, qui Colossensibus et Thessalonicensibus defuit, et supplendus, fuit. Quando enim suppletur quod defuit, non improbatur quod fuit. Nam et in ipsis quae sumimus alimentis, usque adeo non est lacti contrarius solidus cibus, ut ipse lactescat, quo possit esse aptus infantibus, ad quos per matris vel nutricis pervenit carnem: sicut fecit etiam mater ipsa sapientia, quae cum sit in excelsis Angelorum solidus cibus, dignata est quodammodo lactescere parvulis, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 18. Sed ipse homo Christus, qui vera carne, vera cruce, vera morte, vera resurrectione sincerum lac dicitur parvulorum, cum bene ab spiritalibus capitur, invenitur Dominus Angelorum. Proinde nec sic parvuli sunt lactandi, ut semper non intellegant Deum Christum; nec sic ablactandi, ut deserant hominem Christum. Quod alio modo idipsum ita dici potest: nec sic lactandi sunt, ut creatorem nunquam intellegant Christum; nec sic ablactandi, ut mediatorem unquam deserant Christum. In hoc quippe non convenit huic rei similitudo materni lactis et solidi cibi, sed potius fundamenti: quia et puer quando ablactatur, ut ab alimentis infantiae iam recedat, inter solidos cibos non repetit ubera quae sugebat; Christus autem crucifixus, et lac sugentibus, et cibus est proficientibus. Fundamenti vero ideo est aptior similitudo, quia ut perficiatur quod struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum.

7. Quae cum ita sint, o quicumque estis, qui sine dubio multi estis parvuli in Christo, proficite ad solidum cibum mentis, non ventris. Proficite ad separandum bonum a malo, et magis magisque inhaerete Mediatori, per quem liberamini a malo; quod non est a vobis loco separandum, sed in vobis potius est sanandum. Quisquis autem vobis dixerit. Nolite credere verum hominem Christum, aut non a vero Deo corpus cuiuslibet hominis vel cuiuslibet animantis creatum, aut non a vero Deo Vetus Testamentum datum, et si quid huiusmodi; haec enim vobis prius ideo non dicebantur, quando lacte nutriebamini, quoniam ad vera capienda cor nondum habebatis idoneum: non vobis iste cibum praeparat, sed venenum: Propter quod beatus Apostolus eos alloquens qui sibi iam videbantur esse perfecti, cum se imperfectum ipse dixisset: Quotquot ergo, inquit, perfecti, hoc sapiamus: et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit 19. Et ne forte incurrerent in seductores, qui eos vellent a fide avertere promittendo scientiam veritatis, et hoc putarent esse quod dixit Apostolus, id quoque vobis Deus revelabit; continuo subiunxit: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 20. Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad quam, velut viam quae te ducat ad patriam, pervenisti; et sic intellexeris, ut inde dubitare omnino non debeas: adde aedificium, noli tamen relinquere fundamentum. Sic debent maiores docere aliquid parvulos, ut omnium Dominum Christum, et seipsis longe maiores Prophetas et Apostolos non dicant aliquid fuisse mentitos. Non autem solum vaniloquos et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes, et in eis vanitatibus velut altam scientiam promittentes contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis, cavere debetis: verum etiam ipsos qui de ipsa divinae immutabilitate naturae, vel incorporea creatura, sive Creatore veraciter disputant, et quod dicunt, omnino documentis atque rationibus certissimis probant, et tamen ab uno Dei et hominum Mediatore conantur avertere, tamquam pestem insidiosiorem caeteris fugite. Tales enim sunt de quibus dicit Apostolus: Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt 21. Quid enim prodest habere intellegentiam veram de immutabili bono, ei qui non tenet per quem liberetur a malo? Prorsus admonitio beatissimi Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod

accepistis, anathema sit 22. Non ait, plus quam accepistis; sed, praeter quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipse praeiudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit: qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit de via.

8. Quod itaque ait Dominus: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 23; adicienda illis fuerant quae nesciebant, non quae didicerant evertenda. Et ille quidem, sicut in pristino sermone iam exposui, potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa quae docuerat, si vellet eis sic aperire, ut in illo concipiuntur ab Angelis; hoc infirmitas humana in qua adhuc erant, ferre non posset. Spiritalis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod novit, si proficiendo capaciorem faciat Spiritus sanctus, in quo et ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint ambo docibiles Deo 24. Quamquam et inter ipsos spiritales sunt utique aliis alii capaciores atque meliores; ita ut quidam illorum ad ea pervenerit quae non licet homini loqui. Qua occasione vani quidam Apocalypsim Pauli, quam sana non recipit Ecclesia, nescio quibus fabulis plenam, stultissima praesumptione finxerunt; dicentes hanc esse unde dixerat raptum se fuisse in tertium coelum, et illic audisse ineffabilia verba quae non licet homini loqui 25. Utcumque illorum tolerabilis esset audacia, si se audisse dixisset quae adhuc non licet homini loqui: cum vero dixerit, quae non licet homini loqui; isti qui sunt qui haec audeant impudenter et infeliciter loqui? Sed iam istum sermonem hoc fine concludam; per quem vos esse cupio sapientes quidem in bono, integros autem a malo.


Aug - in Ioannis 95