Aug - in Ioannis 113

113

TRACTATUS 113: Quid me caedis? (Io 18,13-27).

(Jn 18,13-27)

Quid per potentiam non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset qua vincitur mundus?

1. Posteaquam persecutores tradente Iuda comprehensum Dominum ligaverunt, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis 1, et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 2; ut intellegatur Iudas, non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris voluntate damnabilis: Adduxerunt eum, sicut Ioannes evangelista narrat, ad Annam primum. Nec tacet causam cur ita factum sit: Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem, inquit: Caiphas qui consilium dedit Iudaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo 3. Merito et Matthaeus cum id brevius narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse commemorat 4; quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit: ubi intellegendum est hoc eumdem Caipham fieri voluisse.

Petrus negavit ipsum cum se negavit eius esse discipulum.

2. Sequebatur autem, inquit: Iesum Simon Petrus, et alius discipulus 5. Quisnam iste sit discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Ioannes ita significare, et addere, quem diligebat Iesus 6. Fortassis ergo et hic ipse est: quisquis tamen sit, sequentia videamus. Discipulus autem ille, inquit, erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis: Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit ergo alius discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et ut ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum 7. Ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum tota contremuit. Ubi est illa promittentis audacia, et de se plurimum praefidentis? Ubi sunt verba illa, quando ait: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam 8? Hoccine est sequi magistrum, se negare discipulum? siccine pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? Sed quid mirum si Deus vera praedixit, homo autem falsa praesumpsit? Sane in ista quae iam coepta est negatione apostoli Petri, debemus advertere non solum ab eo negari Christum, qui dicit eum non esse Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum. Dominus enim non ait Petro: Discipulum meum te negabis; sed, me negabis 9. Negavit ergo ipsum, cum se negavit eius esse discipulum. Quid autem aliud isto modo quam se negavit esse Christianum? Quamvis enim discipuli Christi nondum appellarentur hoc nomine: post ascensionem quippe eius in Antiochia primum coeperunt appellari discipuli Christiani 10: iam tamen erat res ipsa illo postea vocabulo nuncupanda, iam erant discipuli qui postea appellati sunt Christiani; et hoc commune nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. Qui ergo se Christi negavit esse discipulum, ipsam rem negavit, cuius nomen est vocari christianum. Quam multi postea, non dico senes et anus, in quibus huius vitae satietas facilius potuit mortem pro Christi confessione contemnere; nec solum iuventus utriusque sexus, de qua aetate convenienter videtur exigi fortitudo; sed etiam pueri puellaeque potuerunt, et innumerabilis societas sanctorum martyrum in regnum coelorum fortiter et violenter intravit, quod tunc iste non potuit, qui claves regni eius accepit 11? Ecce unde dictum est: Sinite hos abire, quando se pro nobis tradidit, qui suo sanguine nos redemit; ut impleretur sermo quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam 12. Utique enim Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret?

3. Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se 13. Non hiems erat, sed tamen frigus erat: quod solet etiam aequinoctio verno aliquando contingere. Erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis eius, et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego 14. Non praetereunda nascitur quaestio, quomodo dixerit Dominus Iesus: Ego palam locutus sum mundo; et maxime illud quod ait: In occulto locutus sum nihil. Nonne in hoc ipso recentiore sermone, quem post coenam discipulis est locutus, ait illis: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis 15? Si ergo ipsis coniunctioribus discipulis suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam erat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? Deinde illis ipsis suis, sicut aliorum quoque evangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione qui discipuli eius non erant, multo utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis: tunc enim eis et parabolas aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. Quid est ergo: In occulto locutus sum nihil? Sed intellegendum est ita eum dixisse: Palam locutus sum mundo; ac si dixisset: Multi me audierunt. Ipsum autem palam modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. Palam quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intellegebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur; cum scriptum sit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 16: praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos velit innotescere multis; sicut ipse Dominus ait illis, quos adhuc paucos habebat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta 17? Ergo et hoc ipsum quod ab ipso dici videbatur occulte, quodammodo non dicebatur in occulto: quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat, taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. Sic ergo dici potest aliquid et palam simul et non palam, vel in occulto simul et non in occulto, quomodo dictum est: Ut videntes videant, et non videant 18. Quomodo enim videant, nisi quia palam, non in occulto; et quomodo idem ipsi rursus non videant, nisi quia non palam, sed in occulto? Ea tamen ipsa quae audierant et non intellexerant, talia erant, ut non possent iuste ac veraciter criminari: et quotiescumque interrogando tentarunt, ut invenirent unde accusarent eum, sic eis respondit, ut omnes eorum retunderentur doli, et calumniae frustrarentur. Ideo dicebat: Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego.

4. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: Sic respondes pontifici? Respondit ei Iesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? 19 Quid ista responsione verius, mansuetius, iustius? Eius est enim de quo prophetica vox praecesserat: Intende, et prospere procede, et regna; propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam 20. Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari, aut aliqua huiusmodi qualibet poena, vel etiam graviore puniri? Quid enim horum per potentiam iubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset qua vincitur mundus? Hic dicet aliquis: Cur non fecit quod ipse praecepit 21

? Percutienti enim non sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere. Quid quod et veraciter, mansuete, iusteque respondit, et non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparavit in ligno? Et hinc potius demonstravit, quod demonstrandum fuit, sua scilicet magna illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda. Fieri enim potest ut alteram maxillam visibiliter praebeat homo et iratus. Quanto ergo melius et respondet vera placatus, et ad perferenda graviora tranquillo animo fit paratus? Beatus est enim qui in omnibus quae iniuste pro iustitia patitur, potest veraciter dicere: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: hinc fit quippe quod sequitur: Cantabo et psallam 22; quod Paulus et Barnabas etiam in vinculis durissimis facere potuerunt 23.

5. Sed ad narrationis evangelicae sequentia redeamus. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem 24. Ad illum, sicut Matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni princeps sacerdotum. Alternos quippe intellegendi sunt agere solere annos ambo pontifices, id est principes sacerdotum, qui erant illo tempore Annas et Caiphas, quos Lucas evangelista commemorat, narrans quo tempore coeperit Domini praecursor Ioannes praedicare regnum coelorum, et congregare discipulos. Sic enim dicit: Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Ioannem Zachariae filium in deserto 25, et caetera. Proinde isti ambo pontifices vicissim suos annos agebant: et erat annus Caiphae quando passus est Christus. Ideo secundum Matthaeum cum comprehensus esset, ad eum ductus est: sed prius ad Annam secundum Ioannem venerunt cum illo; non quia collega, sed quia socer eius erat. Et credendum est secundum voluntatem Caiphae id esse factum, vel etiam domos eorum ita fuisse positas, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri.

6. Sed cum dixisset Evangelista quod eum ligatum miserit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret quod in domo Annae de trina eius negatione contigerat. Erat autem, inquit: Simon Petrus stans et calefaciens se. Hoc recapitulat quod ante iam dixerat: deinde quae secuta sunt iungit. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Iam semel negaverat; ecce iterum. Deinde ut tertia negatio compleatur: Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit 26. Ecce medici completa est praedictio, aegroti convicta praesumptio. Non enim factum est quod iste dixerat: Animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat: Ter me negabis 27. Sed trina Petri negatione completa, iam et iste sermo compleatur, ut deinceps quae de Domino apud Pontium Pilatum praesidem gesta sunt, ab alio consideremus exordio.

114

TRACTATUS 114: Non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur (Io 18,28-32).

(Jn 18,28-32)

O impia caecitas! Habitaculo contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio?

1. Quae cum Domino vel de Domino nostro Iesu Christo apud Pontium Pilatum praesidem gesta sint, quantum Ioannes evangelista indicat, deinde videamus. Redit enim ad locum narrationis suae ubi eam reliquerat, ut explicaret Petri negationem. Iam quippe dixerat: Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem 1: atque inde regressus ubi dimiserat Petrum calefacientem se ad ignem in atrio, posteaquam totam eius negationem, quae ter facta est, terminavit: Adducunt ergo Iesum, inquit, ad Caipham in praetorium 2. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero eius dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod nihil aliud vult intellegi, quam ubi praeses Pilatus habitabat. Aut igitur aliqua urgente causa de domo Annae, quo ad audiendum Iesum ambo convenerant, Caiphas perrexerat ad praetorium praesidis, et socero suo Iesum reliquerat audiendum: aut in domo Caiphae praetorium Pilatus acceperat, et tanta domus erat, ut seorsum habitantem dominum suum, seorsum iudicem ferret.

2. Erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant Iesum: non introierunt in praetorium, hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in praetorium, exponens causam: Ut non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent Pascha 3. Dies enim agere coeperant azymorum: quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae habitaculum intrare. O impia caecitas! Habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur scelere proprio? Alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant: ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia tenebatur. Nam quod etiam Dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et vitae dator occidebatur; non eorum conscientiae, sed ignorantiae deputetur.

3. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum 4. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus libera i, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes, mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti sapientes, utrum sit malefactor Iesus. Sed ista dicebant, de quibus per prophetam iam ipse praedixerat: Retribuebant mihi mala pro bonis 5.

Iudei non per seipsos, sed tamen ipsi Christum occiderunt.



4. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam 6. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficiebant, quem interficiendum offerebant? An forte crux non interficit? Sic desipiunt, qui non sectantur. sed insectantur sapientiam. Quid est autem: Nobis non licet interficere quemquam? Si malefactor est, cur non licet? Nonne Lex eis praecepit, ne malefactoribus, praesertim (qualem istum putabant) a suo Deo seductoribus parcant 7

? Sed intellegendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam, propter diei festi

sanctitatem, quem celebrare iam coeperant; propter quem de ingressu etiam praetorii contaminari metuebant. Itane obduruistis, falsi Israelitae? itane omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri tradidistis? Numquid et Pilatus illum, qui potestati eius a vobis ingeritur occidendus, suis est manibus occisurus? Si non eum voluistis occidi, si non insidiati estis, si non vobis tradendum pecunia comparastis, si non comprehendistis, vinxistis, adduxistis, si non occidendum manibus obtulistis, vocibus poposcistis, non eum a vobis interfectum esse iactate. Si autem illis omnibus vestris praecedentibus factis, etiam Crucifige, crucifige 8, clamastis; audite quod contra vos etiam propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta 9. Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera iustum interfecistis, quando vobis interficere quemquam non licere dixistis. Hinc est quod ad comprehendendum Iesum, cum sacerdotum non venissent principes, sed misissent; Lucas tamen evangelista in eodem narrationis suae loco ait: Dixit autem, inquit: Iesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis 10, et caetera. Sicut ergo principes sacerdotum non per seipsos, sed per eos quos miserant ad comprehendendum Iesum, quid aliud quam ipsi in suae iussionis potestate venerunt? sic omnes qui crucifigendum Christum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos eum, sed tamen ipsi per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est, occiderunt.

5. Quod vero Ioannes evangelista subiungit: Ut sermo Iesu impleretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus 11: si mortem crucis hic velimus accipere, tamquam ideo dixerint Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam, quia interfici aliud est, aliud crucifigi; non video quomodo id possit consequenter intellegi, cum hoc ad Pilati verba responderint, quibus eis dixerat: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum. Numquid ergo eum non poterant accipere, et ipsi eum crucifigere, si par tale genus supplicii interfectionem cuiusquam vitare cupiebant? Quis autem non videat quam sit absurdum eis licere quemquam crucifigere, quibus non licet quemquam interficere? Quid quod ipse Dominus eamdem mortem suam, id est mortem crucis, etiam interfectionem vocat, sicut legimus apud Marcum, ubi ait: Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus; et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget 12

? Nimirum ergo ista dicendo significavit Dominus qua esset morte moriturus: non quod hic mortem crucis vellet intellegi, sed quod eum Iudaei fuissent Gentibus tradituri, hoc est Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eum que in Iudaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Iesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Iesus futurum esse praedixerat; ideo Pilatus qui iudex Romanus erat, cum vellet eum reddere Iudaeis, ut secundum Legem suam iudicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes: Nobis non licet interficere quemquam. Ac sic impletus est sermo Iesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a Iudaeis traditum interficerent Gentes; minore scelere quam Iudaei, qui se isto modo ab eius interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.

115

TRACTATUS 115: Regnum meum non est de hoc mundo (Io 18,33-40).

(Jn 18,33-40)

Hic est regnum eius usque in finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem; messis enim finis est saeculi, quando messores venient, id est angeli, et colligent de regno eius omnia scandala; quod utique non fieret, si regnum eius non esset hic. Sed tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo.

1. Quid Pilatus dixerit Christo, quidve Pilato ille responderit, isto sermone considerandum atque tractandum est. Cum enim dictum esset Iudaeis: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum atque illi respondissent: Nobis non licet occidere quemquam; introivit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Iesum, et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? Et respondit Iesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Sciebat utique Dominus et quod ipse interrogavit, et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici voluit, non ut ipse sciret, sed ut scriberetur quod nos voluit ut sciremus. Respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? Respondit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc 1. Hoc est quod bonus magister scire nos voluit: sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio, sive Gentium, sive Iudaeorum, a quibus id Pilatus audierat: quasi propterea morte fuisset plectendus, quod illicitum affectaverit regnum; vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes, et videlicet cavendum erat ne eius regnum sive Romanis, sive Iudaeis esset adversum. Poterat autem Dominus quod ait: Regnum meum non est de hoc mundo, etc., ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei dixit: Tu es rex Iudaeorum? sed eum vicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo respondente ostendere voluit hoc sibi apud illum fuisse a Iudaeis velut crimen obiectum: patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse noverat, quoniam vanae sunt 2; eisque post responsionem Pilati, iam Iudaeis et Gentibus opportunius aptiusque respondens: Regnum meum non est de hoc mundo. Quod si interroganti Pilato continuo respondisset; non etiam Iudaeis, sed solis Gentibus hoc de se opinantibus respondisse videretur. Nunc vero quoniam respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; abstulit a se suspicionem, qua posset putari a semetipso dixisse quod Iesum regem dixerat esse Iudaeorum, id se a Iudaeis audisse demonstrans. Deinde dicendo: Quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine obiectum: tamquam diceret: Si regem te negas, quid fecisti ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset si puniendus iudici traderetur, qui se diceret regem: si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi iudici dignus esset.

Deus transtulit nos in regnum Filii caritatis suae.

2. Audite ergo, Iudaei et Gentes; audi, circumcisio; audi, praeputium; audite, omnia regna terrena: Non impedio dominationem vestram in hoc mundo: Regnum meum non est hoc mundo. Nolite metuere metu vanissimo quo Herodes ille maior, cum Christus natus nuntiaretur, expavit, et tot infantes ut ad eum mors perveniret, occidit 3, timendo magis quam irascendo crudelior: Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Quid vultis amplius? Venite ad regnum quod non est de hoc mundo; venite credendo, et nolite saevire metuendo. Dicit quidem in prophetia de Deo Patre: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius 4; sed Sion illa et mons ille non est de hoc mundo. Quod est enim eius regnum nisi credentes in eum, quibus dicit: De mundo non estis, sicut et ego non sum de mundo? Quamvis eos esse vellet in mundo: propter quod de illis dixit ad Patrem: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo 5. Unde et hic non ait: Regnum meum non est in hoc mundo; sed, non est de hoc mundo. Et cum hoc probaret dicens: Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis: non ait: Nunc autem regnum meum non est hic; sed, non est hinc. Hic est enim regnum eius usque in finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem; messis enim finis est saeculi, quando messores venient, id est Angeli, et colligent de regno eius omnia scandala 6; quod utique non fieret, si regnum eius non esset hic. Sed tamen non est hinc; quia peregrinatur in mundo: regno suo quippe dicit: De mundo non estis, sed ego vos elegi de mundo 7. Erant ergo de mundo, quando regnum eius non erant, sed ad mundi principem pertinebant. De mundo est ergo quidquid hominum a vero quidem Deo creatum, sed ex Adam vitiata atque damnata stirpe generatum est: factum est autem regnum non iam de mundo, quidquid inde in Christo regeneratum est. Sic enim nos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 8: de quo regno dicit: Regnum meum non est de hoc mundo; vel: Regnum meum non est hinc.

3. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum ego 9. Non quia regem se timuit confiteri; sed Tu dicis ita libratum est, ut neque se regem neget (rex est enim cuius regnum non est de hoc mundo), neque regem talem se esse fateatur, cuius regnum putetur esse de hoc mundo. Talem quippe ille sentiebat qui dixerat: Ergo rex es tu? cui responsum est: Tu dicis quia rex sum ego. Dictum est enim: Tu dicis, ac si dictum esset, carnalis carnaliter dicis.

4. Deinde subiungit: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati 10. Non est producenda huius pronominis syllaba, quod ait: In hoc natus sum, tamquam dixerit: In hac re natus sum: sed corripienda, tamquam dixerit: Ad hanc rem natus sum, vel ad hoc natus sum; sicut ait: Ad hoc veni in mundum. In graeco namque Evangelio nihil est huius locutionis ambiguum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum; non illam sine initio qua Deus erat, per quem Pater condidit mundum. In hoc ergo se dixit natum, id est propter hoc natum, et ad hoc venisse in mundum, utique nascendo de Virgine, ut testimonium perhibeat veritati. Sed quia non omnium est fides 11, adiunxit, atque ait: Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem 12. Audit utique interioribus auribus, id est, obaudit meae voci: quod tantumdem valeret si diceret: Credit mihi. Cum itaque Christus testimonium perhibet veritati, profecto testimonium perhibet sibi: eius quippe vox est: Ego sum veritas 13: et dixit alio quoque loco: Ego testimonium perhibeo de me 14. Quod vero ait: Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam, gratiam commendavit qua secundum propositum vocat. De quo proposito dicit Apostolus: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum Dei vocati sunt 15; propositum scilicet vocantis, non vocatorum: quod alibi apertius ita positum est: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam 16. Nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt quibus ut audiant veritatem, hoc est ut obaudiant veritati, et credant in veritatem, ex ipsa veritate praestatur; nullis procul

dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset: Omnis qui audit meam vocem, ex veritate est; ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati: non autem hoc ait; sed ait: Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem. Ac per hoc non ideo est ex veritate, quia eius audit vocem; sed ideo audit, quia ex veritate est, id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est. Quod quid est aliud, quam donante Christo credit in Christum?

5. Dixit ei Pilatus: Quid est veritas? Nec exspectavit audire responsum; sed cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dixit eis: Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? Credo cum dixisset Pilatus: Quid est veritas? in mentem illi venisse continuo consuetudinem Iudaeorum, qua solebat eis dimitti unus in Pascha: et ideo non exspectavit ut responderet ei Iesus quid est veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis per Pascha dimitti; quod eum valde voluisse manifestum est: Avelli tamen ex eius corde non potuit Iesum regem esse Iudaeorum, tamquam hoc ibi, sicut in titulo, ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit. Sed hoc audito: Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro 17. Non reprehendimus, o Iudaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem: quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. Sed umbra veritatis a Iudaeis errantibus tenebatur, et mirabili dispensatione divinae sapientiae per homines fallaces eiusdem umbrae veritas implebatur; quia ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur. Hinc ea sequuntur quae iniuriosa Christo Pilatus et cohors eius ingessit; sed alia disputatione tractanda sunt.

116

TRACTATUS 116: Et dabant ei alapas (Io 19,1-16).

(Jn 19,1-16)

Sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.

Occultata potentia, commendatur imitanda patientia.

1. Cum Iudaei clamassent, non Iesum sibi a Pilato dimitti velle per Pascha, sed Barabbam latronem; non salvatorem, sed interfectorem; non datorem vitae, sed ademptorem: Tunc apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit 1. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut eius iniuriis Iudaei satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad eius mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses cohortem suam etiam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et iussit, quamvis hoc Evangelista tacuerit. Dixit enim quid deinde fecerint milites; Pilatum tamen id iussisse non dixit. Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Iudaeorum. Et dabant ei alapas 2. Sic implebantur quae de se praedixerat Christus: sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuisset facere, perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia; sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat; sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.

2. Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo 3. Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive iusserit ea, sive permiserit; illa scilicet causa, quam supra diximus, ut haec eius ludibria inimici libentissime biberent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum, non clarus imperio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis: Ecce homo: si regi invidetis, iam parcite, quia deiectum videtis; flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris conviciis illusus est, alapis caesus est; fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non frigescit, inardescit potius et increscit.

3. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Iudaei: Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori, quia Filium Dei se fecit 4. Ecce altera maior invidia. Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu, regiae potestatis: et tamen neutrum sibi Iesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab eo constitutus super Sion montem sanctum eius: et utrumque nunc demonstraretur, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.

4. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit; et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei 5. Hoc silentium Domini nostri Iesu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum, et apud ipsum Pilatum 6: ut non frustra de illo prophetia praecesserit: Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum 7; tunc utique quando interrogantibus non respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus saepe responderit; tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Cum ergo iudicaretur, ubicumque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit; id est, non sicut male sibi conscius qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis.

5. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Iesus: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper: propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet 8.

Ecce respondit, et tamen ubicumque non respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo 9; et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore alterius maioris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus dederat potestatem, ut etiam esset sub Caesaris potestate. Quapropter non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non enim tantum est, ut tibi omni modo liberum sit: propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exserturus es metuendo. Nec timendo quidem, praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere multo magis malum est, quam timendo. Et ideo non ait verax magister: Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum; tamquam ille non haberet: sed ait, maius habet peccatum; ut etiam se habere intellegeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc maius est.

6. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum 10. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quaerebat? Lege superiora, et invenies iamdudum eum quaerere dimittere Iesum. Exinde itaque intellegendum est: Propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Iudaei, qui eum illi tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quaerebat eum dimittere.

7. Iudaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari 11. Maiorem timorem se ingerere putaverunt Pilato. terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt: Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori quia Filium Dei se fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret: sed magis Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae.

8. Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit: Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta 12. Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium qui dixit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum 13, quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus 14. Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus: Dicit Iudaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? 15 Adhuc terrorem quem de Caesare ingesserant, superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo: Regem vestrum crucifigam? quos de ignominia Christi mitigare non potuit: sed timore mox vincitur.

9. Responderunt enim pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur 16. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo eis illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupiebat quando dicebat: Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum? 17 Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam 18; et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est: Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim dictum: Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerent eum; sed, ut crucifigeretur, id est, ut iudicio ac potestate praesidis crucifigeretur. Sed ideo illis traditum x dixit Evangelista, ut eos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. Quod autem sequitur: Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt, potest ad milites iam referri apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur: Milites ergo cum crucifixissent eum 19: quamvis evangelista etiamsi totum Iudaeis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed haec sequentia alio sermone tractanda sunt.


Aug - in Ioannis 113