Augustinus, de Trinitate 1526

1526
Quamobrem cum tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo Dei et Verbi Dei, in qua tamen nonnulla similitudo comperta est; illud quoque fatendum est, quod etiam cum similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est 164 (quod utique qui dixit, hanc procul dubio quae nunc est dissimilitudinem attendit), nec tunc natura illi erimus aequales. Semper enim natura minor est faciente, quae facta est 165. Et tunc quidem verbum nostrum non erit falsum, quia neque mentiemur, neque fallemur: fortassis etiam volubiles non erunt nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes 166, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus: tamen cum et hoc fuerit, si et hoc fuerit, formata erit creatura quae formabilis fuit, ut nihil iam desit eius formae, ad quam pervenire deberet: sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati, ubi non formabile aliquid formatum vel reformatum est, sed forma; neque informis, neque formata, ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia.

Caritas tribus communis.

1527
Satis de Patre et Filio, quantum per hoc speculum atque in hoc aenigmate 167 videre potuimus, locuti sumus. Nunc de Spiritu Sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disserendum est. Qui Spiritus Sanctus secundum Scripturas sanctas, nec Patris solius est, nec Filii solius, sed amborum 168: et ideo communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat caritatem. Ut autem nos exerceret sermo divinus, non res in promptu sitas, sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas, maiore studio fecit inquiri. Non itaque dixit Scriptura, Spiritus Sanctus caritas est; quod si dixisset, non parvam partem quaestionis istius abstulisset: sed dixit: Deus caritas est 169; ut incertum sit, et ideo requirendum, utrum Deus Pater sit caritas, an Deus Filius, an Deus Spiritus Sanctus, an Deus ipsa Trinitas. Neque enim dicturi sumus, non propterea Deum dictum esse caritatem, quod ipsa caritas sit ulla substantia, quae Dei digna sit nomine; sed quod donum sit Dei, sicut dictum est Deo: Quoniam tu es patientia mea 170. Non utique propterea dictum est, quia Dei substantia est nostra patientia; sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur: Quoniam ab ipso est patientia mea 171. Hunc quippe sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio. Tale est enim: Tu es patientia mea; quale est: Tu es, Domine, spes mea 172; et: Deus meus misericordia mea 173, et multa similia. Non est autem dictum: "Domine caritas mea"; aut: "Tu es caritas mea"; aut: "Deus caritas mea": sed ita dictum est: Deus caritas est 174; sicut dictum est: Deus Spiritus est 175. Hoc qui non discernit, intellectum a Domino, non expositionem quaerat a nobis: non enim apertius quidquam possumus dicere.

1528
Deus ergo caritas est 176: utrum autem Pater, an Filius, an Spiritus Sanctus, an ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus, hoc quaeritur. Sed iam in hoc libro superius disputavi 177, non sic accipiendam esse Trinitatem quae Deus est, ex illis tribus quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut tamquam memoria sit omnium trium Pater, et intellegentia omnium trium Filius, et caritas omnium trium Spiritus Sanctus, quasi Pater nec intellegat sibi nec diligat, sed ei Filius intellegat, et Spiritus Sanctus ei diligat, ipse autem sibi et illis tantum meminerit; et Filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei Pater, et diligat ei Spiritus Sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intellegat; itemque Spiritus Sanctus nec meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei Pater, et intellegat ei Filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat: sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sua quisque natura. Nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intellegentia, aliud dilectio sive caritas: sed unum aliquid sit quod omnia valeat, sicut ipsa sapientia; et sic habetur in uniuscuiusque natura, ut qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. Si ergo haec intellecta sunt, et quantum nobis in rebus tantis videre vel coniectare concessum est, vera esse claruerunt; nescio cur non sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia; ita et caritas et Pater dicatur et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes una caritas. Sic enim et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus Sanctus Deus, et simul omnes unus Deus.

Tamen proprie Spiritus Sanctus caritas nuncupatur, sicut Verbum proprie Dei Sapientia dicitur.

1529
Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus Sanctus 178, nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit principaliter Spiritus Sanctus nisi Deus Pater 179. Ideo autem addidi, Principaliter, quia et de Filio Spiritus Sanctus procedere reperitur 180. Sed hoc quoque illi Pater dedit, non iam exsistenti et nondum habenti: sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo Donum commune procederet, et Spiritus Sanctus spiritus esset amborum. Non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis Trinitatis ista distinctio. Hinc enim factum est ut proprie Dei Verbum etiam Dei sapientia diceretur 181, cum sit sapientia et Pater et Spiritus Sanctus. Si ergo proprie aliquid horum trium caritas nuncupanda est, quid aptius quam ut hoc sit Spiritus Sanctus? Ut scilicet in illa simplici summaque natura, non sit aliud substantia et aliud caritas; sed substantia ipsa sit caritas, et caritas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu Sancto, et tamen proprie Spiritus Sanctus caritas nuncupetur.

1530
Sicut Legis nomine aliquando simul omnia veteris Instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Isaia testimonium ponens Apostolus, ubi ait: In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic 182; praemisit tamen: In Lege scriptum est 183. Et ipse Dominus: In Lege, inquit, eorum scriptum est, quia oderunt me gratis 184; cum hoc legatur in Psalmo 185. Aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysen 186, secundum quod dictum est: Lex et Prophetae usque ad Ioannem 187; et: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 188. Hic utique proprie Lex appellata est, de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam Psalmi significati sunt: et tamen alio loco ipse Salvator: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me 189. Hic rursus Prophetarum nomen, exceptis Psalmis, intellegi voluit. Dicitur ergo Lex universaliter cum Prophetis et Psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est 190. Item dicuntur communiter Prophetae simul cum Psalmis, dicuntur et proprie praeter Psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest, multa rerum vocabula, et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta vitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet caritatem appellare Spiritum Sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest caritas nuncupari.

Quia per Spiritum diffunditur in cordibus nostris Dei caritas.

1531
Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus Sanctus et Pater ipse sapientia 191; ita Spiritus Sanctus proprie nuncupatur vocabulo caritatis, cum sit universaliter caritas et Pater et Filius. Sed Dei Verbum, id est, unigenitus Dei Filius aperte dictus est Dei sapientia, ore Apostolico, ubi ait: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 192: Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus caritas invenimus, si diligenter Ioannis apostoli scrutemur eloquium; qui cum dixisset: Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; secutus adiunxit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus est: qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus dilectio est 193. Hic manifestavit eam se dixisse dilectionem Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio. Sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus Sanctus ex Deo Patre procedit 194, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem Deum, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est, ut non sit ex Deo: ac per hoc dilectio quae ita Deus est, ut ex Deo sit, aut Filius est, aut Spiritus Sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed qua Ipse dilexit nos, et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris 195; et hinc exhortatus esset ut et nos invicem diligamus, atque ita Deus in nobis maneat, quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui: In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis 196. Spiritus itaque Sanctus de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis: hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur Deus dilectio. Denique paulo post cum hoc ipsum repetisset atque dixisset: Deus dilectio est; continuo subiecit: Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus manet in eo 197: unde supra dixerat: In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis 198. Ipse ergo significatur ubi legitur: Deus dilectio est 199. Deus igitur Spiritus Sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum in dilectionem Dei et proximi, et ipse dilectio est 200. Non enim habet homo unde Deum diligat, nisi ex Deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligamus eum, quia ipse prior dilexit nos 201. Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 202.

Quia Spiritus Dei donum.

1532
Nullum est isto Dei dono excellentius 203. Solum est quod dividit inter filios regni aeterni 204 et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per Spiritum Sanctum munera 205, sed sine caritate nihil prosunt 206. Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus Sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram 207. Nec Spiritus proprie dicitur Donum, nisi propter dilectionem: quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et Angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens: et si habuerit prophetiam, et scierit omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est: et si distribuerit omnem substantiam suam, et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil ei prodest. Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa vero dilectio sive caritas (nam unius rei est utrumque nomen), si habeat eam qui non loquitur linguis, nec habet prophetiam, nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam, nec distribuit omnia sua pauperibus, vel non habendo quod distribuat, vel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat, si talis passionis nulla temptatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. Sine caritate quippe fides potest quidem esse, sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus: In Christo, inquit: Iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed fides quae per dilectionem operatur 208: sic eam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremiscunt 209. Dilectio igitur quae ex Deo est et Deus est, proprie Spiritus Sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei caritas, per quam nos tota inhabitet Trinitas 210. Quocirca rectissime Spiritus Sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum Dei 211. Quod Donum proprie quid nisi caritas intellegenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum?

Quod ex Scripturis probatur.

1533
An et hoc probandum est, Dei Donum dictum esse in sacris Litteris Spiritum Sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in Evangelio secundum Ioannem Domini Iesu verba dicentis: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae 212. Porro Evangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum 213. Unde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum Spiritum potavimus 214. Utrum autem donum Dei sit appellata aqua ista, quod est Spiritus Sanctus, hoc quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam Spiritum Sanctum esse, ita invenimus alibi in ipso Evangelio hanc aquam donum Dei appellatam 215. Nam Dominus idem quando cum muliere Samaritana ad puteum loquebatur, cui dixerat: Da mihi bibere 216; cum illa respondisset, quod Iudaei non couterentur Samaritanis; respondit Iesus, et dixit ei: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? 217 et cetera. Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 218. Quia ergo haec aqua viva, sicut Evangelista exposuit 219, Spiritus est Sanctus, procul dubio Spiritus Donum Dei est 220, de quo hic Dominus ait: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam 221. Nam quod ibi ait: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae 222; hoc isto loco: Fiet in eo, inquit, fons aquae salientis in vitam aeternam 223.

1534
Paulus quoque apostolus: Unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi 224, atque ut donationem Christi Spiritum Sanctum ostenderet, secutus adiunxit: Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus 225. Notissimum est autem, Dominum Iesum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse Spiritum Sanctum, quo impleti qui crediderant, linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait, dona 226; non, donum: id enim testimonium de Psalmo posuit. Hoc autem in Psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus 227. Sic enim plures codices habent, et maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit Apostolus, quemadmodum Propheta, non, "donum". Sed cum Propheta dixerit, accepisti dona in hominibus 228; Apostolus maluit dicere: dedit dona hominibus 229; ut ex utroque scilicet verbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est divini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus, tamquam caput membris suis: accepit in hominibus idem ipse utique membris suis, propter quae membra sua clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris 230? et de quibus membris suis ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 231. Ipse ergo Christus, et dedit de caelo, et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, et Propheta et Apostolus, quia per donum, quod est Spiritus Sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia: quamvis ipsum donum a quo cuique propria dividuntur omnes habeant, id est, Spiritum Sanctum 232. Nam et alibi cum multa dona commemorasset: Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 233. Quod verbum et in Epistola quae ad Hebraeos est invenitur, ubi scriptum est: Attestante Deo signis et ostentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti divisionibus 234. Et hic cum dixisset: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus; Quod autem ascendit, ait, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores 235. Ecce quare dicta sunt dona: quia, sicut alibi dicit: Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? 236, et cetera. Hic autem adiunxit: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi 237. Haec est domus, quae, sicut Psalmus canit, aedificatur post captivitatem 238: quoniam qui sunt a diabolo eruti, a quo captivi tenebantur, de his aedificatur domus Christi, quae domus appellatur Ecclesia 239. Hanc autem captivitatem ipse captivavit 240, qui diabolum vicit. Et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum traheret, eum iustitiae prius, deinde potentiae vinculis alligavit. Ipse itaque diabolus est appellata captivitas, quam captivavit qui ascendit in altum, et dedit dona hominibus 241, vel accepit in hominibus.

1535
Petrus autem apostolus, sicut in eo libro canonico legitur, ubi scripti sunt Actus Apostolorum, loquens de Christo, commotis corde Iudaeis et dicentibus: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis; dixit ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus Sancti 242. Itemque in eodem libro legitur, Simonem Magum Apostolis dare voluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem, qua per impositionem manus eius daretur Spiritus Sanctus 243. Cui Petrus idem: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei aestimasti te per pecunias possidere 244. Et alio eiusdem libri loco, cum Petrus Cornelio et eis qui cum eo fuerant loqueretur, annuntians et praedicans Christum, ait Scriptura: Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro venerant, quia et in nationes donum Spiritus Sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum 245. De quo facto suo quod incircumcisos baptizaverat, quia priusquam baptizarentur, ut nodum quaestionis huius auferret, in eos venerat Spiritus Sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Hierosolymis, et hac re audita movebantur, ait post cetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit Spiritus Sanctus in illos, sicut et in nos in initio. Memoratusque sum verbi Domini, sicut dicebat: Quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. Si igitur aequale donum dedit illis, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum non dare illis Spiritum Sanctum? 246 Et multa alia sunt testimonia Scripturarum, quae concorditer attestantur Donum Dei 247 esse Spiritum Sanctum, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Sed nimis longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est, quibus haec quae diximus satis non sunt?

1536
Sane admonendi sunt, quandoquidem Donum Dei iam vident dictum Spiritum Sanctum, ut cum audiunt: Donum Spiritus Sancti 248, illud genus locutionis agnoscant, quod dictum est: In exspoliatione corporis carnis 249. Sicut enim corpus carnis nihil est aliud quam caro; sic Donum Spiritus Sancti nihil est aliud quam Spiritus Sanctus. In tantum ergo Donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut Donum Dei, ut etiam se ipsum det sicut Deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis, de quo dictum est: Spiritus ubi vult spirat 250: Et apud Apostolum quod iam supra commemoravi 251: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 252. Non est illic conditio dati et dominatio dantium, sed concordia dati et dantium.

Quia Patris et Filii ineffabilis communio. Sed non solus caritas in Trinitate, quia caritas est divina substantia.

1537
Quapropter si sancta Scriptura proclamat: Deus caritas est 253; illaque ex Deo est, et in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus, quia de Spiritu suo dedit nobis, ipse Spiritus est Deus caritas 254. Deinde, si in donis Dei nihil maius est caritate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus Sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit caritas, qui dicitur et Deus et ex Deo? Et si caritas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid convenientius quam ut ille dicatur caritas proprie, qui Spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur vel intellegitur, ut non solus Spiritus Sanctus caritas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus est in illa Trinitate, vel spiritus vel sanctus, quia et Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, quod non ambigit pietas 255: et tamen ipse non frustra proprie dicitur Spiritus sanctus. Quia enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus Sanctus est caritas, profecto et Filius non solius Patris, verum etiam Spiritus Sancti Filius invenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur Filius unigenitus Dei Patris, ut tamen et illud verum sit quod Apostolus ait de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 256. Non dixit: "Filii sui"; quod si diceret, verissime diceret, quemadmodum quia saepe dixit, verissime dixit: sed ait: Filii caritatis suae. Filius ergo est etiam Spiritus Sancti, si non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus Sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas Spiritus Sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic vocetur: quod autem dictum est: Filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur, quam Filii sui dilecti, quam Filii postremo substantiae suae. Caritas quippe Patris quae in natura eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia, ut saepe iam diximus, et saepe iterare non piget. Ac per hoc Filius caritatis eius nullus est alius, quam qui de substantia eius est genitus.

Contra Eunomii sententiam.

1538
Quocirca ridenda est dialectica Eunomii, a quo Eunomiani haeretici exorti sunt: qui cum non potuisset intellegere, nec credere voluisset 257, unigenitum Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, Filium Dei esse natura, hoc est, de substantia Patris genitum; non naturae vel substantiae suae sive essentiae dixit esse Filium, sed filium voluntatis Dei, accidentem scilicet Deo volens asserere voluntatem qua gigneret Filium 258: videlicet ideo quia nos aliquid aliquando volumus, quod antea non volebamus; quasi non propter ista mutabilis intellegatur nostra natura, quod absit ut in Deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est: Multae cogitationes in corde viri; consilium autem Domini manet in aeternum 259; nisi ut intellegamus sive credamus 260, sicut aeternum Deum, ita in aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile, sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de voluntatibus verissime dici potest: "Multae voluntates in corde viri; voluntas autem Domini manet in aeternum". Quidam ne filium consilii vel voluntatis Dei dicerent unigenitum Verbum, ipsum consilium seu voluntatem Patris idem Verbum esse dixerunt. Sed melius, quantum existimo, dicitur consilium de consilio, et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia: ne absurditate illa quam iam refellimus, Filius dicatur Patrem facere sapientem vel volentem, si non habet Pater in substantia sua consilium vel voluntatem. Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti, utrum Deus Filium volens an nolens genuerit: ut si diceret: "Nolens", absurdissima Dei miseria sequeretur; si autem: "Volens", continuo quod intendebat velut invicta ratione concluderet, non naturae esse Filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo, utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus: ut si responderet: "Nolens", sequeretur illa miseria quam de Deo credere magna insania est; si autem diceret: "Volens", responderetur ei: "Ergo et ipse Deus est sua voluntate, non natura" 261. Quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret, et sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videret? Sed voluntas Dei si et proprie dicenda est aliqua in Trinitate persona, magis hoc nomen Spiritui Sancto competit, sicut caritas. Nam quid est aliud caritas, quam voluntas?

Epilogus supra dictorum: homo imago Trinitatis totum debet referre quod vivit ad Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam.

1539
Video me de Spiritu Sancto in isto libro 262 secundum Scripturas sanctas hoc disputasse, quod fidelibus sufficit scientibus iam Deum esse Spiritum Sanctum 263, nec alterius substantiae, nec minorem quam est Pater et Filius, quod in superioribus libris secundum easdem Scripturas verum esse docuimus 264. De creatura etiam quam fecit Deus, quantum valuimus, admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt, ut invisibilia eius, per ea quae facta sunt, sicut possent, intellecta conspicerent, et maxime per rationalem vel intellectualem creaturam, quae facta est ad imaginem Dei 265; per quod velut speculum, quantum possent, si possent, cernerent Trinitatem Deum, in nostra memoria, intellegentia, voluntate 266. Quae tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci, reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem. Ad quam summam Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod vivit. Verum ne hanc imaginem ab eadem Trinitate factam, et suo vitio in deterius commutatam, ita eidem comparet Trinitati, ut omni modo existimet similem; sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum esse satis videbatur, admonui.

De similitudine Patris et Filii in memoria et intellegentia nostra.

1540
Deum Patrem, et Deum Filium, id est, Deum genitorem qui omnia quae substantialiter habet, in coaeterno sibi Verbo suo dixit quodam modo, et ipsum Verbum eius Deum, qui nec plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter, quam quod est in illo qui Verbum non mendaciter sed veraciter genuit; quemadmodum potui, non ut illud iam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in aenigmate 267 quantulumcumque coniciendo videretur in memoria et intellegentia mentis nostrae, significare curavi: memoriae tribuens omne quod scimus, etiamsi non inde cogitemus, intellegentiae vero proprio modo quodam cogitationis informationem. Cogitando enim quod verum invenerimus, hoc maxime intellegere dicimur, et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae, ubi hoc etiam primum cum cogitaremus invenimus, et gignitur intimum verbum, quod nullius linguae sit, tamquam scientia de scientia, et visio de visione, et intellegentia quae apparet in cogitatione, de intellegentia quae in memoria iam fuerat, sed latebat: quamquam et ipsa cogitatio quamdam suam memoriam nisi haberet, non reverteretur ad ea quae in memoria reliquerat, cum alia cogitaret.

In voluntate imago Spiritus Sancti.

1541
De Spiritu autem Sancto nihil in hoc aenigmate 268 quod ei simile videretur ostendi, nisi voluntatem nostram, vel amorem seu dilectionem quae valentior est voluntas: quoniam voluntas nostra quae nobis naturaliter inest, sicut ei res adiacuerint vel occurrerint, quibus allicimur aut offendimur, ita varias affectiones habet. Quid ergo, est? Numquid dicturi sumus voluntatem nostram, quando recta est, nescire quid appetat, quid evitet? Porro si scit, profecto inest ei sua quaedam scientia, quae sine memoria et intellegentia esse non possit. An vero audiendus est quispiam dicens, caritatem nescire quid agat, quae non agit perperam? Sicut ergo inest intellegentia, inest dilectio illi memoriae principali, in qua invenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus pervenire; quia et duo ista invenimus ibi, quando nos cogitando invenimus et intellegere aliquid et amare, quae ibi erant et quando inde non cogitabamus: et sicut inest memoria, inest dilectio huic intellegentiae quae cogitatione formatur; quod verbum verum sine ullius gentis lingua intus dicimus, quando quod novimus dicimus; nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus: ita dilectio quae visionem in memoria constitutam, et visionem cogitationis inde formatam quasi parentem prolemque coniungit, nisi haberet appetendi scientiam, quae sine memoria et intellegentia non potest esse, quid recte diligeret ignoraret.

Sed quanta disparitas trinitatis quae in homine est a Trinitate quae Deus est.

1542
Verum haec quando in una sunt persona, sicut est homo, potest nobis quispiam dicere: "Tria ista, memoria, intellectus, et amor, mea sunt, non sua; nec sibi, sed mihi agunt quod agunt, imo ego per illa. Ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem: et quando ad memoriam meam aciem cogitationis adverto, ac sic in corde meo dico quod scio, verbumque verum de scientia mea gignitur, utrumque meum est, et scientia utique et verbum. Ego enim scio, ego dico in meo corde quod scio. Et quando in memoria mea cogitando invenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum invenio in memoria mea, quo ego intellego, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio memor est, et vult redire ad ea quae in memoria reliquerat, eaque intellecta conspicere 269 atque intus dicere, mea memoria memor est, et mea vult voluntate, non sua. Ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid vitare, per meam, non per suam memoriam meminit; et per intellegentiam meam, non per suam, quidquid intellegenter amat, intellegit". Quod breviter dici potest: "Ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum, nec intellegentia, nec dilectio, sed haec habeo". Ista ergo dici possunt ab una persona, quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. In illius vero summae simplicitate naturae quae Deus est, quamvis unus sit Deus, tres tamen personae sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.

Disparitas eruitur.

1543
Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re alia, propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria, imago dicitur; sicut imago dicitur simul et tabula, et quod in ea pictum est; sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula nomine imaginis appellatur. Verum in illa summa Trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo; in illa unus Deus et dicatur et sit, nec in uno Deo sit illa Trinitas, sed unus Deus 270. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa tria una persona est, ita est illa Trinitas: sed tres personae sunt, Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. Quamvis enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent, id est, qua res intellegibiles ita continentur, ut non in eam per sensus corporis venerint, habeat pro modulo suo in hac imagine Trinitatis incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcumque similitudinem Patris; itemque intellegentia hominis, quae per intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur, et nullius linguae cordis verbum est, habeat in sua magna disparitate nonnullam similitudinem Filii; et amor hominis de scientia procedens, et memoriam intellegentiamque coniungens, tamquam parenti prolique communis, unde nec parens intellegitur esse, nec proles, habeat in hac imagine aliquam, licet valde imparem, similitudinem Spiritus Sancti: non tamen, sicut in ista imagine Trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa Trinitate cuius haec imago est, unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus est, et tres sunt illae, non una persona. Quod sane mirabiliter ineffabile est, vel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago Trinitatis, ipsa vero summa Trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa Trinitas personarum trium, quam haec unius. Illa quippe in natura divinitatis, sive id melius dicitur deitatis, quod est, hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est: nec aliquando non fuit, aut aliter fuit; nec aliquando non erit, aut aliter erit. Ista vero tria quae sunt in impari imagine, etsi non locis quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista vita magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non videmus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra: in alio duo haec amoris magnitudine superari, sive sint ipsa duo inter se aequalia, sive non sint. Atque ita a singulis bina, et a binis singula, et a singulis singula, a maioribus minora vincuntur. Et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res quae per gratiam non mutatur: quia non aequatur creatura Creatori, et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur.

Imago ut speculum intellegenda.


Augustinus, de Trinitate 1526