Bernardi in Cantica C. 27

SERMO XXVII. De ornatu sponsae, et qualiter anima sancta in coelum dicatur.

27
1360

1. Quia debitis humanitatis officiis amicum revertentem in patriam prosecuti sumus, redeo, fratres, ad propositum aedificandi quod intermiseram. Incongruum namque est diu flere laetantem; et sedenti ad epulas lacrymas multas ingerere, importunum. 0912D Sed et si nostras defleamus aerumnas, ne id quidem oportet nimis, ne non tam amasse illum, quam nostra quaesisse de illo commoda videamur. Temperet sane dilecti gaudium moestitiam desolatorum; et tolerabilius fiat nobis quod nobiscum non est, quia cum Deo est. Fretus ergo orationibus vestris, volo in lucem, si possum, prodere quidquid illud est, quod opertum illis pellibus sentio, quae in exemplum 0913A decoris sponsae productae sunt. Hoc, si recolitis [alias, sicut recolitis], tactum fuit, sed indiscussum remansit: porro discussum et declaratum, quomodo nigra sit sicut tabernacula Cedar.Quomodo ergo sicut pelles Salomonis formosa (Cant. I, 4), quasi vero Salomon in omni gloria sua quidquam habuerit condignum decore sponsae, et gloria ornatus ejus? Et quidem si non ad decorem sponsae, sed ad nigredinem potius nescio quas pelles istas, sicut et tabernacula Cedar respicere diceremus, fortassis competeret, nec deesset unde id congruere monstraremus, sicut et monstrabimus. At vero si sponsae claritati quarumcunque decorem pellium comparandum putamus, hic prorsus opus nobis est ejus ad quem pulsastis auxilio, quatenus mysterium hoc digne aperire 0913B possimus. Quid namque eorum quae in facie lucent, si internae cujuspiam sanctae animae pulchritudini comparetur, non vile ac foedum recto appareat aestimatori? Quid, inquam, tale in se ostendit ea quae praeterit figura hujus mundi, quod aequare speciem animae possit illius, quae exuta terreni hominis vetustatem, ejus qui de coelo est, decorem induit, ornata optimis moribus pro monilibus, ipso purior sicut et excelsior aethere, sole splendidior? Noli ergo respicere ad istum Salomonem, cum indagare cupis cujusmodi se pellibus similem in decore sponsa glorietur.

2. Quid est ergo quod dicit: Formosa sum sicut pelles Salomonis? Magnum et mirabile quiddam, ut 0913C ego aestimo: si tamen non hunc, sed illum hic attendamus, de quo dicitur: Ecce plus quam Salomon hic (Matth. XII, 42). Nam usque adeo is meus Salomon est, ut non modo pacificus (quod quidem Salomon interpretatur), sed et pax ipsa vocetur, Paulo perhibente quia ipse est pax nostra (Ephes. II, 14). Apud istum Salomonem non dubito posse inveniri quod decori sponsae omnino comparare non dubitem. Et praesertim de pellibus ejus adverte in Psalmo: Extendens, ait, coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2). Non ille profecto Salomon, etsi multum sapiens, multumque potens, extendit coelum sicut pellem; sed is potius qui non tam sapiens quam ipsa Sapientia est, ipse prorsus extendit et condidit. Istius siquidem, et non illius illa vox est: Quando praeparabat 0913Dcoelos, haud dubium quin Deus Pater, ego aderam. Aderat sine dubio praeparanti coelos sua virtus, suaque sapientia. Nec putes astitisse otiosam, et quasi ad spectandum solummodo, quia dixit, aderam, non etiam, praeparabam. Respice paulisper inferius, et invenies aperte subjungentem, quia eram cum eo componens omnia (Prov. VIII, 27-30). Denique ait: Quaecunque enim Pater facit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 19). Et ipse itaque extendit coelum sicut pellem. Pulcherrima pellis, quae in modum magni cujusdam tentorii universam operiens faciem terrae, solis, lunae atque stellarum varietate tam 0914A spectabili humanos oblectat aspectus. Quid hac pello formosius? quid 1361 ornatius coelo? Minime tamen vel ipsum ullatenus conferendum gloriae et decori sponsae, eo ipso succumbens, quod praeterit et haec figura ipsius, utpote corporea, et corporeis subjacens sensibus. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18).

3. Sed est rationalis quaedam sponsae species, et spiritualis effigies; ipsaque aeterna, quia imago aeternitatis. Decor ejus, verbi gratia, charitas est, et charitas, sicut legitis, nunquam excidit (I Cor. XIII, 8). Est certe et justitia: Et justitia ejus, inquit, manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3). Est etiam patientia; et legitis nihilominus quia patientia pauperum 0914B non peribit in finem (Psal. IX, 19). Quid voluntaria paupertas? quid humilitas? Nonne altera regnum aeternum (Matth. V, 3), altera aeque exaltationem promeretur aeternam? (Luc. XIV, 11.) Eo quoque spectat et timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Sic prudentia, sic temperantia, sic fortitudo, et si quae sunt virtutes aliae, quid nisi margaritae sunt quaedam in sponsae ornatu, splendore perpetuo coruscantes? Perpetuo, inquam, quia sedes et fundamentum perpetuitatis. Nec enim perpetuae beataeque vitae omnino locus in anima est, nisi mediis quidem interjectisque virtutibus. Unde Propheta Deo, qui utique vita beata est: Justitia, inquit, et judicium praeparatio sedis tuae(Psal. LXXXVIII, 15). Et Apostolus dicit: Christum 0914C habitare, non omni modo quidem, sed signanter per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Domino quoque sessuro super asellum, vestes suas discipuli substraverunt (Matth. XXI, 7, 8); significantes Salvatorem seu salutem nequaquam insidere nudae animae, quam non videlicet vestitam invenerit doctrina et moribus apostolorum. Et ideo Ecclesia promissionem habens futurae felicitatis, curat interim praeparare et praeornare se in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV, 10) gratiarum atque virtutum, quo digna et capax plenitudinis gratiae inveniatur.

4. Caeterum spirituali huic tam pulchrae varietati, quam de prima interim stola in quadam veste suae 0914D sanctificationis accepit, nullo pacto ego comparaverim in decore coelum hoc visibile atque corporeum, quamvis in suo genere quidem siderea varietate pulcherrimum. Sed est coelum coeli, de quo Propheta: Psallite, inquit, Domino, qui ascendit super coelum coeli ad orientem (Psal. LXVII, 33, 34). Et hoc coelum intellectuale ac spirituale: et qui fecit coelos in intellectu (Psal. CXXXV, 5), creavit illud et statuit in sempiternum, ipsumque inhabitat. Ne vero putes sponsae devotionem citra illud remanere coelum, in quo scit habitare dilectum: ubi enim thesaurus ejus, ibi et cor ejus (Matth. VI, 21). Aemulatur 0915A sane assistentes vultui ad quem suspirat, et quibus se interim non valet videndo associare, studet conformare vivendo, moribus magis, quam vocibus clamans: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8).

5. Prorsus de hoc coelo minime sibi indignum ducit ducere similitudinem. Hoc extentum sicut pellis, non spatiis tamen locorum, sed affectibus animorum; hoc miris variisque artificis distinctum operibus. Divisiones autem sunt, non colorum, sed beatitudinum. Nam alios quidem posuit angelos; alios autem, archangelos; alios vero, virtutes; alios, dominationes; alios, principatus; alios, potestates; alios, thronos; alios cherubin, atque alios seraphin. Sic stellatum coelum hoc; sic depicta haec pellis. 0915B Haec una de pellibus mei Salomonis, et haec praecipua in omni ornatu multiformis gloriae ejus. Habet autem grandis ista pellis quamplurimas in se aeque Salomonis pelles, quoniam unusquisque beatus et sanctus, qui ibi est, pellis est utique Salomonis. Benigni siquidem sunt atque extenti in charitate, pertingentes usque ad nos, quibus gloriam, quam habent, 1362non invident, sed optant; ita ut ex ipsis hujus rei gratia demorari apud nos non graventur, seduli circa nos, et curam gerentes nostri, omnes administratorii spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis (
He 1,14). Quamobrem sicut coelum coeli singulariter dicitur universa illa multitudo collecta beatorum; sic et coeli coelorum propter singulos, qui utique 0915C coeli sunt, nominantur, et ad singulos spectat quod dicitur: Extendens coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2). Viderie, credo, quaenam illae pelles, et cujus sint Salomonis, de quarum sponsa similitudine gloriatur.

6. Nunc jam intueamini ejus gloriam, quae et coelo se comparat, et illi coelo, quod tanto est gloriosius, quanto divinius. Nec immerito usurpat inde similitudinem, unde originem ducit. Nam si propter corpus, quod de terra habet, tabernaculis Cedar se assimilat, cur non et propter animam, quae de coelo est, coelo aeque similem se esse glorietur, praesertim cum vita testetur originem, testetur naturae dignitatem et patriae? Unum Deum adorat et colit, quo 0915D modo angeli, Christum super omnia amat, quo modo 0916A angeli, casta est, quo modo angeli, idque in carne peccati et fragili corpore, quod non angeli, quaerit postremo, et sapit quae apud illos sunt, non quae super terram. Quod evidentius coelestis insigne originis, quam ingenitam, et in regione dissimilitudinis, retinere similitudinem, gloriam vitae caelibis in terra, et ab exsule, usurpari, in corpore denique pene bestiali vivere angelum? Coelestis sunt ista potentiae, non terrenae, et quod vere de coelo sit anima quae haec potest, aperte indicant. Audi tamen apertius: Vidi, inquit, civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam, tanquam sponsam ornatam viro suo; et addidit: Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tubernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis (Apoc. 0916B XXI, 2, 3). Ad quid? Credo ut sibi acquirat sponsam de hominibus. Mira res! Ad sponsam veniebat, et absque sponsa non veniebat. Quaerebat sponsam, et sponsa cum ipso erat. An duae erant? Absit! Una est enim, ait, columba mea.Sed sicut de diversis ovium gregibus unum facere voluit, ut sit unum ovile, et unus pastor (Joan. X, 16), ita cum haberet sponsam inhaerentem sibi a principio multitudinem angelorum, placuit ei et de hominibus convocare Ecclesiam, atque unire illi quae de coelo est, ut sit una sponsa, et sponsus unus. Ergo ex adjecta ista, perfecta est illa, non duplicata, et agnoscit de se dictum: Una est perfecta mea (Cant. VI, 8). Porro unam conformitas facit, nunc quidem in simili devotione, postea vero et in pari gloria.

0916C 7. Habes itaque utrumque de coelo, et sponsum, scilicet Jesum, et sponsam, Jerusalem. Et ille quidem ut videretur, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). At illam in quanam, putamus, forma seu specie, aut in quo habitu videlicet descendentem vidit ille qui vidit? An forte in frequentia angelorum, quos vidit descendentes et ascendentes super Filium hominis? (Joan. I, 51.) Sed melius dicimus quod sponsam tunc viderit, cum Verbum in carne vidit, agnoscens duos in carne una. Dum enim sanctus ille Emmanuel terris intulit magisterium disciplinae coelestis, dum supernae illius Jerusalem, quae est mater nostra, visibilis 0916D quaedam imago et species decoris ejus per ipsum 0917A nobis et in ipso expressa innotuit: quid nisi in sponso sponsam perspeximus, unum eumdemque Dominum gloriae admirantes, et sponsum decoratum corona, et sponsam ornatam monilibus suis? Ipse igitur qui descendit, ipse est et qui ascendit, ut nemo ascendat in coelum, nisi qui de coelo descendit, unus idemque Dominus, et sponsus in capite, 1363 et sponsa in corpore. Nec frustra in terris visus est homo coelestis, cum de terrenis coelestes quamplurimos fecerit sibi similes, ut sit quod legitur: Qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV, 48). Extunc igitur in terra vivitur more coelestium, dum instar supernae illius beataeque creaturae, haec quoque, quae a finibus terrae venit audire sapientiam Salomonis, coelesti viro nihilominus casto inhaeret amore, etsi necdum 0917B quomodo illa juncta per speciem, tamen sponsata per fidem, juxta promissum Dei dicentis per prophetam: Sponsabo te mihi in misericordia et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide (Ose. II, 19). Unde magis magisque conformari satagit formae, quae de coelo venit, discens ab ea verecunda esse et sobria, discens pudica et sancta, discens patiens atque compatiens, postremo discens mitis et humilis corde. Et ideo moribus hujuscemodi contendit et absens placere ei, in quem angeli prospicere concupiscunt, ut dum desiderio fervet angelico, probet se proinde civem sanctorum, et domesticam Dei, probet dilectam, probet sponsam.

8. Ego puto omnem animam talem non modo coelestem 0917C esse propter originem, sed et coelum ipsum posse non immerito appellari propter imitationem. Et tunc liquido ostendit quia vere origo ipsius de coelis est, cum conversatio ejus in coelis est. Est ergo coelum sancta aliqua anima, habens solem intellectum, lunam fidem, astra virtutes. Vel certo sol, justitiae zelus aut fervens charitas; et luna continentia. Quomodo enim claritas, ut aiunt, lunae nonnisi a sole est, sic absque charitate seu justitia continentiae meritum nullum est. Hinc denique Sapiens: O quam pulchra est, inquit, casta generatio cum charitate! (Sap. IV, 1.) Porro stellas dixisse virtutes non me poenitet, considerantem congruentiam similitudinis. Quo modo nempe stellae in nocte lucent, in die latent, sic vera virtus, quae saepe in prosperis 0917D non apparet, eminet in adversis. Illud sane cautelae 0918A est, hoc necessitatis. Ergo virtus est sidus, et homo virtutum, coelum. Nisi quis forte cum Deum, per prophetam dixisse legit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXVI, 1); coelum hoc volubile visibileque intelligendum existimet, et non potius illud, de quo alibi apertius Scriptura commemorat: Anima, inquiens, justi sedes est sapientiae. Qui autem ex doctrina Salvatoris sapit spiritum esse Deum, atque in spiritu adorandum(Joan. IV, 24); etiam sedem ei non ambigit assignare spiritualem. Ego vero fidenter id fecerim, non minus in hominis justi, quam in angelico spiritu. Confirmat me in hoc sensu maxime illa fidelis promissio: Ego et Pater,ait Filius, ad eum, id est ad sanctum hominem, veniemus et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Prophetam quoque 0918B non de alio dixisse coelo arbitror: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4). Manifeste autem Apostolus dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17).

9. Nec mirum, si libenter inhabitat coelum hoc Dominus Jesus, quod utique, non quomodo caeteros, dixit tantum ut fieret, sed pugnavit ut acquireret, occubuit ut redimeret. Ideo et post laborem voto potitus, ait: Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam (Psal. CXXXI, 14). Et beata cui dicitur: Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Quid tu tristis es nunc, o anima mea, et quare conturbas me? Putasne et tu penes te invenias locum Domino? Et quis nobis locus in nobis huic idoneus gloriae, sufficiens majestati? Utinam 0918C vel merear adorare in loco ubi steterunt pedes ejus. Quis dabit mihi saltem vestigiis adhaerere sanctae cujuspiam animae, quam elegit in habitationem sibi? Tamen, si dignetur infundere et meam animam unctione misericordiae suae, atque ita extendere sicut pellem, quae utique cum ungitur dilatatur, quatenus et ego dicere valeam: Viam 1364 mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32); potero etiam ipse fortassis ostendere in me ipso, etsi non coenaculum grande stratum, ubi possit recumbere cum discipulis suis; attamen ubi saltem reclinet caput. A longe suspicio illos certe beatos, de quibus dicitur: Et inhabitabo in eis, et deambulabo in illis (II Cor. VI, 16).

0918D 10. O quanta illi animae latitudo, quanta et meritorum 0919A praerogativa, quae divinam in se praesentiam, et digna invenitur suscipere, et sufficiens capere! Quid illa, cui et spatiosa [alias, spatia] suppetunt deambulatoria, ad opus quidem majestatis? Non est profecto intricata forensibus causis curisve saecularibus, nec certe ventri et luxuriae dedita; sed nec curiosa spectandi, seu cupida omnino dominandi, vel etiam tumida dominatu. Oportet namque primo quidem his omnibus vacuam esse animam, ut coelum fiat atque habitatio Dei. Alioquin quomodo poterit vacare, et videre quoniam ipse est Deus? Sed et odio sive invidiae aut rancori minime prorsus indulgendum, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). Deinde necesse est eam crescere ac dilatari, ut sit capax Dei. Porro latitudo 0919B ejus, dilectio ejus, sicut dicit Apostolus: Dilatamini in charitate (II Cor. VI, 13). Nam etsi anima minime, cum sit spiritus, quantitatem corpoream recipit; tamen confert illi gratia quod negatum est a natura. Crescit quidem et extenditur, sed spiritualiter; crescit non in substantia, sed in virtute; crescit et in gloria; crescit etiam in templum sanctum in Domino; crescit denique et proficit in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Ergo quantitas cujusque animae aestimetur de mensura charitatis quam habet, ut verbi gratia, quae multum habet charitatis, magna sit; quae parum, parva; quae vero nihil, nihil, dicente Paulo; Si charitatem non habuero, nihil sum (I Cor. XIII, 3). Quod si quantulamcunque habere coeperit, ut saltem diligentes 0919C se diligere curet, ac salutare vel fratres suos, et eos qui se salutant; jam nonnihil quidem illam animam dixerim, quae in ratione dati et accepti socialem saltem retinet charitatem. Verumtamen juxta sermonem Domini, quid amplius facit? (Matth. V, 47.) Nec amplam proinde, nec magnam, sed plane angustam modicamque censuerim animam, quam adeo modicae charitatis esse cognoverim.

11. At si grandescat et proficiat, ita ut transiens limitem angusti obnoxiique amoris hujus, latos fines bonitatis gratuitae tota libertate spiritus apprehendat, quatenus largo quodam gremio bonae voluntatis ad omnem seipsam curet extendere proximum, diligendo unumquemque tanquam seipsam; nunquid 0919D jam illi recte dicetur: Quid amplius facis? quippe quae seipsam tam amplam facit. Amplum, inquam, gerit charitatis sinum, quae complectitur universos, etiam quibus nulla se novit carnis necessitudine junctam, nulla spe percipiendi commodi cujusquam illectam, nulla percepti redhibitione obnoxiam, nullo denique omnino astrictam debito, nisi illo sane, de quo dicitur: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Verum si adjicias etiam usquequaque vim facere regno charitatis, ut usque ad ultimos ejus terminos occupare illud pius invasor praevaleas, dum ne inimicis quidem claudenda viscera pietatis existimes; benefacias his quoque qui te oderunt, ores et pro persequentibus ac calumniantibus te, nec non et cum his qui oderunt pacem 0920Aesse pacificus studeas: tunc prorsus latitudo coeli, latitudo tuae animae; et altitudo non dispar, sed nec dissimilis pulchritudo; impleturque tunc demum in ea quod dicitur: Extendens coelum sicut pellem (Psal. CIII, 2): in quo jam mirae latitudinis, altitudinis, ac pulchritudinis coelo summus et immensus atque gloriosus, non modo dignanter habitat, sed et spatiose deambulat.

1365 12. Videsne quales in se habeat Ecclesia coelos, cum sit nihilominus ipsa, in sua quidem universitate, ingens quoddam coelum, extentum a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum? Vide etiam consequenter, cui et in hoc ipso assimiles eam, si tamen non tibi excidit illud quod paulo ante memoratum est hujus rei 0920B exemplar, de coelo videlicet coeli, et coelis coelorum (Supra Nb 9). Ergo exemplo illius quae sursum est mater nostra, haec quoque quae adhuc peregrinatur, habet coelos suos, homines spirituales, vita et opinione conspicuos, fide puros, spe firmos, latos charitate, contemplatione suspensos. Et hi pluentes pluviam verbi salutarem, tonant increpationibus, coruscant miraculis. Hi enarrant gloriam Dei, hi extenti sicut pelles super omnem terram, legem vitae et disciplinae digito quidem Dei scriptam in semetipsis ostendunt, ad dandam scientiam salutis plebi ejus: ostendunt et Evangelium pacis, quoniam Salomonis sunt pelles.

13. Agnosce jam in his pellibus supernarum illarum imaginem, quae in sponsi ornatu non longe 0920C superius describebantur (Supra Nb 3). Agnosce similiter et reginam astantem a dextris ejus, circumamictam similibus ornamentis, non tamen paribus (Psal. XLIV, 10). Nam etsi huic etiam in loco peregrinationis suae, et in die virtutis suae, in splendoribus sanctorum, non minima claritatis atque decoris est portio; differenter tamen illum coronat integritas et consummatio gloriae beatorum. Quanquam et sponsam dixerim perfectam atque beatam, sed ex parte. Nam ex parte tabernaculum Cedar; formosa tamen, sive in illa portione sui, quae jam beata regnat; sive etiam in illustribus viris, quorum, etiam in hac nocte, sua sapientia atque virtutibus, tanquam coelum suis sideribus, adornatur. 0920D Unde propheta: Qui docti, inquit, fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3).

14. O humilitas! o sublimitas! Et tabernaculum Cedar, et sanctuarium Dei; et terrenum habitaculum, et coeleste palatium; et domus lutea, et aula regia; et corpus mortis, et templum lucis; et despectio denique superbis, et sponsa Christi. Nigra est, sed formosa, filiae Jerusalem: quam etsi labor et dolor longi exsilii decolorat, species tamen coelestis exornat, exornant pelles Salomonis. Si horretis nigram, miremini et formosam; si despicitis humilem, sublimem suspicite. Hoc ipsum quam cautum, quam plenum consilii, plenum discretionis et 0921A congruentiae est, quod in sponsa dejectio ista, et ista celsitudo, secundum tempus quidem, eo moderamine sibi pariter contemperantur, ut inter mundi hujus varietates et sublimitas erigat humilem, ne deficiat in adversis; et sublimem humilitas reprimat, ne evanescat in prosperis? Pulchre omnino ambae res, cum ad invicem contrariae sint, sponsae tamen pariter cooperantur in bonum, subserviunt in salutem.

15. Et haec pro eo quod sponsa videtur de pellibus Salomonis inducere similitudinem. Restat tamen aperiendus ille super eodem capitulo sensus, quem in principio commemoravi et promisi, qualiter videlicet tota ad solam nigredinem similitudo referatur: qua quidem non estis promissione fraudandi. 0921B Caeterum id differendum in aliud sermonis principium; tum quia hoc jam hujus flagitat longitudo; tum etiam ut praeveniat ex more oratio ea, quae in laudem et gloriam sunt referenda sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.



SERMO XXVIII. De nigredine et formositate sponsi, et quomodo auditus potius quam visus valeat in rebus fidei, et ad notiiam veritatis.

28
1366

1. Tenetis, credo, cujus et quibus Salomonis pellibus decorem sponsae sentiam comparatum, si tamen ad ostensionem commendationemque referatur decoris data ex his similitudo. At si ad nigredinem magis referenda putetur, sicut et illa de 0921C tabernaculis Cedar: non equidem aliunde occurrit mihi quidquam de hujusmodi pellibus Salomonis, nisi quas forte rex in usum tabernaculi soleret assumere, si quando in tentoriis habitare liberet; quas utique, si quae tamen fuerunt, obscuras sine dubio et tetras esse necesse fuit, tanquam quae quotidiano forent expositae soli, et frequentium injuriis pluviarum. Neque id frustra, sed ut is qui intus repositus erat ornatus, nitidior servaretur. Hoc exemplo sponsa non negat nigredinem, sed excusat; nec probro ducit qualemcunque habitum, quem charitas formet, judicium veritatis non improbet. Denique quis infirmatur, cum quo non infirmetur? quis scandalizatur, et non uritur? (II Cor. 0921D XI, 29.) Induit se compassionis naevum, ut morbum in altero passionis levet, vel sanet; nigrescit candoris zelo, lucro pulchritudinis.

2. Multos candidos facit unius denigratio, non cum tingitur culpa, sed cum cura afficitur. Expedit, inquit, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50): expedit ut unus pro omnibus denigretur similitudine carnis peccati, et non tota gens nigredine condemnetur peccati: splendor et figura substantiae Dei obnubiletur in forma servi pro vita servi: candor vitae aeternae nigrescat in carne, pro carne purganda: speciosus 0922A forma prae filiis hominum, pro filiis hominum illuminandis obscuretur in passione, turpetur in cruce, palleat in morte: ex toto non sit ei species neque decor, ut sibi speciosam atque decoram acquirat sponsam Ecclesiam sine macula et sine ruga. Agnosco pellem Salomonis, imo ipsum in pelle nigra Salomonem amplector. Habet et Salomon nigredinem, sed in pelle; foris niger, in cute niger, non intus: alioquin omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 3, 14). Intus divinitatis candor, decor virtutum, splendor gloriae [alias, gratiae], innocentiae puritas: sed tegit haec despicabilior infirmitatis color; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, dum tentatur per omnia pro similitudine absque peccato. Agnosco denigratae formam naturae; agnosco 0922B tunicas illas pelliceas, protoplastorum peccantium habitum (Gen. III, 21). Denique semetipsum denigravit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). Agnosco sub pelle haedi, qui peccatum significat, et manum quae peccatum non fecit, et collum per quod mali cogitatio non transivit; ideoque non est inventus dolus in ore ejus (Isa. LIII, 9). Novi quod sis lenis natura, mitis et humilis corde, blandus aspectu, suavis spiritu, et quidem unctus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Unde ergo nunc ad instar Esau pilosus et hispidus? Cujusnam rugosa et tetra imago haec, et unde hi pili? Mei sunt: nam pilosae manus similitudinem 0922C exprimunt peccatoris. Meos agnosco hos pilos; et in pelle mea video Deum Salvatorem meum.

3. Non tamen Rebecca sic illum induit, sed Maria; tanto digniorem qui benedictionem acciperet, quanto sanctior quae peperit. Et bene in meo habitu; quia mihi benedictio vindicatur, mihi postulatur haereditas. Siquidem audierat: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Tuam, inquit, haereditatem, tuamque possessionem dabo tibi. Quomodo dabis ei, si sua est? Et quomodo suam mones ut postulet? aut quomodo sua, si necesse habet ut postulet? Mihi proinde postulat, qui 1367 meam ad hoc induit formam, ut suscipiat causam. Quippe disciplina pacis nostrae super eum, dicente propheta,0922D et Dominus in eo posuit iniquitatem omnium nostrum (Isa. LIII, 5, 6): unde debuit fratribus per omnia similari, sicut ait Apostolus, ut misericors fieret (Hebr. II, 17). Propterea vox quidem, vox Jacob est; manus autem, manus sunt Esau (Gen. XXVII, 22). Suum est quod auditur ex eo: quod in eo videtur, nostrum. Quod loquitur, spiritus et vita est: quod apparet, mortale et mors. Aliud cernitur, et aliud creditur. Nigrum sensus renuntiat, fides candidum et formosum probat. Niger est, sed oculis insipientium: nam fidelium mentibus formosus valde: niger est, sed formosus: niger reputatione Herodis, 0923A formosus confessione latronis, centurionis fide.

4. Quam formosum adverterat qui exclamavit: Vere homo hic Filius Dei erat! Sed in quo advertit, advertendum. Si enim attenderet quod apparebat, quomodo formosus, quomodo Filius Dei? Quid nisi deforme et nigrum oculis spectantium occurrebat, cum expansis in cruce manibus medius duorum nequam, risum malignantibus daret, fletum fidelibus? Et solus erat risui, qui solus poterat esse terrori, solus honori debuerat. Unde igitur advertit pulchritudinem Crucifixi, et quod is sit Filius Dei, qui cum iniquis reputatus est? (Isa. LIII, 12.) Respondere aliquid ad id nostrum nec fas, nec opus est; nec enim evangelistae hoc diligentia praeteriit. Sic enim habes: Videns autem centurio qui ex adverso 0923B stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39). Ergo ad vocem credidit, ex voce agnovit Filium Dei, et non ex facie. Erat enim fortasse ex ovibus ejus, de quibus ait: Oves meae vocem meam audiunt (Joan. X, 17) .

5. Auditus invenit quod non visus; oculum species fefellit, auri veritas se infudit. Oculus pronun tiabat infirmum, oculus foedum, oculus miserum, oculus morte turpissima condemnatum; auri Dei Filius, auri formosus innotuit; sed non Judaeorum, quia erant incircumcisi auribus. Merito Petrus abscidit auriculam servi, ut viam faceret veritati, et veritas liberaret eum, id est liberum faceret. Erat ille centurio incircumcisus, sed non 0923C aure, qui ad unam exspirantis vocem sub tot infirmitatis indiciis Dominum majestatis agnovit. Ideoque non despexit quod vidit, quia credidit quod non vidit. Non autem credidit ex eo quod vidit; sed ex eo procul dubio quod audivit, quia fides ex auditu (Rom. X, 17). Dignum quidem fuerat per superiores oculorum fenestras veritatem intrare ad animam; sed hoc nobis, o anima, servatur in posterum, cum videbimus facie ad faciem. Nunc autem unde irrepsit morbus, inde remedium intret, et per eadem sequatur vestigia vita mortem, tenebras lux, venenam serpentis antidotum veritatis; et sanet oculum qui turbatus est, ut serenus videat quem turbatus non potest. Auris prima mortis janua, prima aperiatur 0923D et vitae; auditus, qui tulit, reparet visum; quoniam nisi crediderimus, non intelligemus. Ergo auditus ad meritum, visus ad praemium. Unde Propheta, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et laetitiam (Psal. L, 10): quod fidelis retributio auditionis beata visio sit, et beatae meritum visionis fidelis auditio. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Porro, fide oportet mundari oculum qui videat Deum, quemadmodum habes: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9).

6. Interim ergo, dum necdum paratus est visus, auditus excitetur, auditus exercitetur, auditus 0924A excipiat veritatem. Felix, cui Veritas attestatur, dicens: In auditu oris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Dignus qui videam, si priusquam videam, obedisse inveniar; securus videbo, ad quem meae obedientiae munus praecesserit. Quam beatus qui ait: Dominus Deus aperuit mihi aurem, et ego non contradico, retrorsum non abii (Isa. L, 5). Ubi et voluntariae habes obedientiae formam, et longanimitatis exemplum. Qui enim non contradicit, spontaneus est; et qui retro non abiit, perseverat. Utrumque necessarium; 1368 quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Utinam et mihi aperiat aurem Dominus, intret ad cor meum sermo veritatis, mundet oculum, et laetae praeparet 0924B visioni, ut dicam Deo etiam ipse: Praeparationem cordis mei audivit auris tua (Psal. IX, 17); ut audiam a Deo, etiam ipse cum caeteris obedientibus: Et vos mundi esti propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Nec omnes mundantur qui audiunt, sed qui obediunt: Beati qui audiunt, et custodiunt illud (Luc. XI, 28). Talem requirit auditum qui mandat dicens: Audi, Israel (Deut. VI, 3); talem offert qui ait: Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 9); talem spondet qui dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9).

7. Et ut scias etiam Spiritum sanctum hunc in animae spirituali profectu ordinem observare, ut videlicet prius formet auditum, quam laetificet visum: 0924C Audi, inquit, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Quid intendis oculum? Aurem para. Videre desideras Christum? Oportet te prius audire eum, audire de eo, ut dicas cum videris: Sicut audivimus, sic vidimus (Psal. XLVII, 9). Immensa claritas, visus augustus, et non potes ad eam. Potes auditu, sed non aspectu. Clamantem denique Deum: Adam, ubi es? (Gen. III, 9.), non videbam jam peccator, audiebam tamen. Sed auditus aspectum restituet, si pius, si vigil, si fidelis praecesserit. Fides purgabit quem turbavit impietas; et quem inobedientia clausit, aperiet obedientia. Denique: A mandatis tuis, inquit, intellexi (Psal. CXVIII, 104): quod intellectum reddat observatio mandatorum, quem tulit transgressio. 0924DAdverte adhuc in sancto Isaac quomodo prae caeteris sensibus auditus in jam sene viguerit. Caligant oculi patriarchae, palatum seducitur, fallitur manus, non fallitur auris. Quid mirum, si auris percipit veritatem, cum fides ex auditu, auditus per verbum Dei (Rom. X, 17), verbum Dei veritas sit? Vox, inquit, vox Jacob est. Nihil verius. Manus autem manus sunt Esau (Gen. XXVII, 22). Nihil falsius. Falleris: manus similitudo decepit te. Nec in gustu veritas, etsi suavitas est. Nam quomodo habet veritatem qui se putat edere venationem, cum domesticis vescatur haedorum carnibus? Multo minus 0925A oculus qui nihil videt. Non est veritas in oculo, non sapientia. Vae qui sapientes estis, ait, in oculis vestris! (Isa. V, 21.) Non bona sapientia, cui maledicitur. Mundi est, ac per hoc stultitia apud Deum (I Cor. III, 19).

8. Bona et vera sapientia trahitur de occultis, ut sapit beatus Job (Job XXVIII, 18). Quid foris eam quaeris in corporis sensu? Sapor in palato, in corde sapientia est. Non quaeras sapientiam in oculo carnis, quia caro et sanguis non revelat eam, sed spiritus (Matth. XVI, 17). Non in gustu oris: nec enim invenitur in terra suaviter viventium (Job XXVIII, 13). Non in tactu manus, cum sanctus dicat: Si osculatus sum manum meam ore meo, quod est iniquitas maxima, et negatio in Deum (Job XXXI, 27, 0925B 28). Quod tunc fieri arbitror, cum donum Dei, quod est sapientia, non Deo, sed meritis ascribitur actionum. Sapiens fuit Isaac, sed tamen erravit in sensibus. Solus habet auditus verum, qui percipit verbum. Merito carnem redivivam Verbi tangere prohibetur mulier carnaliter sapiens; plus quippe tribuens oculo quam oraculo, id est carnis sensui quam verbo Dei. Quem enim mortuum vidit, resuscitatum [alias resurrecturum] non credidit, cum tamen hoc promiserit ipse. Denique non quievit oculus, usque dum satiatus est visus; quoniam non erat consolatio fidei, nec Dei rata promissio. Nonne coelum et terra, et quidquid omnino carnis oculus attingere potest, ante habent transire et perire, quam iota unum aut unus apex ex omnibus quae locutus 0925C est Deus? Et tamen cessavit a fletu in visu oculi, quae noluit consolari in verbo Domini; pluris habens experimentum, quam fidem. At experimentum fallax.

9. Mittitur ergo ad certiorem fidei cognitionem; quae utique apprehendit quod sensus nescit, experimentum non invenit. Noli me tangere, inquit: hoc est: Dissuesce huic seducibili sensui; innitere verbo, fidei assuesce. Fides nescia falli, fides invisibilia comprehendens, 1369 sensus penuriam non sentit. denique transgreditur fines etiam rationis humanae, naturae usum, experientiae terminos. Quid interrogas oculum ad quod non sufficit? Et manus quid explorare conatur quod supra ipsam est? Minus est quidquid ille vel illa renuntiet. Sane fides pronuntiet de 0925D me, quae majestati nihil minuat. Disce id habere certius, id tutius sequi, quod illa suaserit. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17). Quasi vero cum jam ascenderit, tunc tangi ab ea velit aut possit. Et utique poterit, sed affectu, non manu; voto, non oculo; fide, non sensibus. Quid tu me, ait, modo tangere quaeris, quae sensu corporis gloriam aestimas resurrectionis? Nescis quod tempore adhuc meae mortalitatis transfigurati ad horam morituri corporis gloriam oculi discipulorum sustinere nequiverint? (Matth. XVII, 6.) Adhuc quidem tuis sensibus gero morem, formam ingerendo servilem, quam de consuetudine recognoscas. Caeterum mirabilis facta et gloria mea ex 0926A te, confortata est, et non poteris ad eam. Differ ergo judicium, suspende sententiam, et tantae rei definitionem ne credas sensui, fidei reservato. Illa dignius, illa definiet certius, quae plenius comprehendet. Denique comprehendit suo illo mystico ac profundo sinu, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, illa in se quasi quodam involucro clausum portat, servatque signatum.

10. Illa igitur digne me tanget, quae Patri consedentem suscipiet, non jam in humili habitu, sed in coelesti: carne ipsa, sed altera specie. Quid deformem vis tangere? Exspecta ut formosum tangas. Nam qui deformis modo, tunc formosus; deformis tactui, deformis aspectui; deformis denique deformi 0926B tibi, quae sensibus plus inhaeres, fidei minus. Esto formosa, et tange me; esto fidelis, et formosa es. Formosa formosum et dignius tanges, et felicius. Tanges manu fidei, desiderii digito, devotionis amplexu; tanges oculo mentis. At nunquid adhuc nigrum? Absit! Dilectus tuus candidus et rubicundus. Formosus plane quem circundant flores rosarum, et lilia convallium; hoc est, martyrum, virginumque chori: et qui medius resideo, utrique non dissideo choro, virgo et martyr. Quomodo denique candidis non congruo virginum choris, virgo, Virginis filius, virginisque sponsus? Quomodo non roseis martyrum, causa, virtus, fructus et forma martyrii? Talem talis taliterque tange, et dic: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus (Cant. V, 10). 0926C Millia millium cum dilecto, et decies centena millia circa dilectum, et nemo ad dilectum. Num tibi verendum erit, ne forte in quempiam de multitudine errore incidas, quaerendo quem diligis? Non prorsus ambiges quemnam eligas. Facile occurret electus e millibus, cunctis insignior, et dices: Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae (Isa. LXIII, 1). Non ergo in pelle nigra, quae hactenus sane ingerenda fuit oculis persequentium, ut contemnerent occidendum; aut etiam amicorum, et recognoscerent redivivum. Non, inquam, jam in pelle occurret nigra, sed in veste alba, speciosus forma, non modo prae filiis hominum, sed etiam prae vultibus angelorum. Quid me vis tangere in humili habitu, servili forma, specie contemptibili? 0926D Tange coelesti decorum specie, gloria et honore coronatum; divina quidem majestate tremendum, sed ingenita serenitate gratum ac placidum.

11. Inter haec advertenda prudentia sponsae, et profunditas sermonum ejus, quae sub figura pellium Salomonis, scilicet in carne, rimata est Deum, in morte vitam; summam gloriae et honoris inter opprobria, et sub nigro denique habitu crucifixi candorem innocentiae, splendoremque virtutum, sicut illae utique pelles, cum essent nigrae atque despectae, pretiosa et praecandida praedivitis regis in se ornamenta servabant. Merito nigredinem non contemnit in pellibus, decorem qui sub pellibus est advertens. Et ideo quidam 1370 illam contempserunt, 0927A quia hunc minime cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Non cognovit Herodes, et idcirco despexit; non cognovit Synagoga, quae nigredinem illi passionis et infirmitatis improperans, Alios, ait, salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Sed cognovit latro de cruce, licet in cruce, qui et innocentiae puritatem confessus est. Hic autem, inquiens, quid mali fecit? et gloriam regiae majestatis simul est protestatus: Memento mei, dicens, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 41, 42). Cognovit centurio, qui Filium Dei clamat (Matth. XXVII, 54); cognoscit Ecclesia, quae et aemulatur nigredinem, ut decorem participet. Non confunditur 0927B nigra videri, nigra dici, ut dilecto dicat: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10). At sane nigra instar pellium Salomonis, foris scilicet, et non intus: neque enim intus nigredinem meus Salomon habet. Denique non ait: Nigra sum sicut Salomon; sed, sicut pelles Salomonis: quod in superficie tantum sit veri nigredo pacifici. Peccati nigredo intus est; et prius interiora culpa commaculat, quam ad oculos prodeat. Denique de corde exeunt cogitationes malae, furta, homicidia, adulteria, blasphemiae: et haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19, 20); sed absit ut Salomonem! Minime prorsus apud verum pacificum istiusmodi inquinamenta reperies. Oportet namque esse sine peccato eum qui tollit 0927C peccata mundi, quo ad reconciliandos peccatores inventus idoneus, jure sibi nomen vindicet Salomonis.

12. Sed est nigredo affligentis poenitentiae, cum assumitur lamentatio pro delictis. Hanc fortassis non abhorreat in me Salomon, si sponte tamen induam mihi pro peccatis meis; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19). Est et afficientis compassionis, si afflicto condoleas; et fraternum te decoloret incommodum. Nec hanc profecto rejiciendam putat noster pacificus, quippe quam et sibi ipse pro nobis dignanter induit, qui peccata nostra tulit in corpore suo super lignum (I Petr. II, 24). Est et persecutionis: quae etiam 0927D pro summo ornamento habetur, si quidem suscipiatur pro justitia et veritate. Unde est illud: Ibant gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41); denique: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10). Hac potissimum gloriari Ecclesiam arbitror, hanc libentius imitari de pellibus sponsi. Denique et habet in promissione: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20).

13. Unde et addit sponsa: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Cant. I, 5), hoc est: Nolite me notare quasi deformem, quia cernitis pro ingruente persecutione minus florentem, minus secundum gloriam saeculi coloratam. Quid 0928A exprobratis nigredinem, quam fervor persecutionis, non conversationis pudor invexit? Vel solem dicit zelum justitiae, quo ascenditur et accingitur adversus malignantes, dicens Deo: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10)? et illud: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei; illud quoque: Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 139 53); item: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) Etiam illud Sapientis caute observat: Filiae, ait, tibi sunt? noli ostendere laetum vultum ad ipsas (Eccli. VII, 26): ut scilicet remissis et mollibus et fugitantibus disciplinam, non candorem serenitatis, sed obscurum severitatis exhibeat. Vel decolorari a 0928B sole, est ignescere charitate fraterna, flere cum flentibus, cum infirmitantibus infirmari, uri ad scandala singulorum. Vel sic: Sol justitiae decoloravit me Christus, cujus amore languco. Languor iste, coloris quaedam exterminatio est, et defectus in desiderio animae: unde et dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum et defecit spiritus meus (Psal. LXXVI, 3). Ergo, instar urentis solis, desiderii ardor peregrinantem in corpore decolorat, dum vultui gloriae inhiantem, impatientem facit 1371 repulsa, et excruciat amantem dilatio. Quis nostrum ita sancto amore ardet, ut desiderio videndi Christum, omnem colorem praesentis gloriae, laetitiaeque fastidiat et deponat, illa ei prophetica voce contestans: Et diem hominis non desideravi, tu scis 0928C (Jerem. XVII, 16); item cum sancto David: Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI, 7); id est, praesentium bonorum inani laetitia despicit colorari? Vel certe decoloravit me sol, sui nimirum comparatione splendoris, dum approprians illi, ex eo me obscuram deprehendo, nigram invenio, foedam despicio. Caeterum alias quidem formosa sum; quid fuscam dicitis, solius solis pulchritudini succumbentem? At sensui priori videntur magis assentire ea quae sequuntur. Adjiciens siquidem: Filii matris meae pugnaverunt contra me; persecutionem passam se esse aperte significat. Sed hinc aliud sermonis principium ordiemur, quoniam sufficere hac vice possunt, quae accepimus de gloria sponsi Ecclesiae 0928D Domini nostri Jesu Christi, dono ipsius, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 27