Bernardi in Cantica C. 22

SERMO XXII. De quatuor unguentis sponsi; et totidem virtutibus cardinalibus.

22

1. Si ita pretiosa, ita magnifica sponsae unguenta inventa sunt, quemadmodum cum tractarentur audistis; sponsi qualia sunt? Et si digne ea nos, prout sunt, non sufficimus explicare; haud dubium tamen quin excellentior horum virtus et gratia efficacior sit, quorum solus non solum adolescentulas, sed ipsam quoque sponsam odor excitat ad currendum. Si enim advertis, nil tale de propriis unguentis ausa est polliceri. Et quidem illa optima esse gloriatur; sed non dicit tamen, quia in eis cucurrisset, aut curreret; 0878B quod in istorum solo odore promittit. Quid, si ipsam unctionem in se effusam sentiret, cujus ita tenui exhilarata fragrantia permovetur ut currat? Mirum si non et volaret. Sed dicit aliquis: Desine jam commendare; satis, cum ea coeperis assignare, apparebit quid sint. Non. Minime ego istud polliceor. Sane an vel ipsa sint quae animo suggeruntur dicenda, crede mihi, adhuc nescire me fateor. Existimo enim sponsum varias aromatum atque unguentorum habere species, et non paucas: et alias quidem esse in quibus singulariter oblectatur sponsa, tanquam propinquior ac familiarior; alias vero quae usque ad adolescentulas perveniunt; alias quae pertingunt etiam ad longe positos et extraneos, ut non sit qui se abscondat a calore ejus. Sed licet suavis0878C Dominus universis, maxime tamen domesticis; et quanto quis ei familiarius pro vitae meritis ac mentis puritate appropiat, tanto eum arbitror recentiorum aromatum et unctionis suavioris sentire fragrantiam.

2. Porro in hujusmodi non capit intelligentia, nisi quantum experientia attingit. Ego vero haud temere mihi arrogarim sponsae praerogativam. Novit sponsus quibus deliciis spiritus foveat dilectam, quibus singulariter refocillet sensus ejus inspirationibus, et mulceat odoramentis. Sit tibi fons proprius, in quo ei non communicet alienus, nec indignus bibat ex eo; est quippe hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Caeterum derivantur aquae inde in plateas. Eas me habere ad manum fateor, dum tamen nemo 0878D mihi molestus sit aut ingratus, si de publico haurio et propino. Nam ut paulisper ministerium meum in hac parte commendem, nonnullius profecto fatigationis est atque laboris, quotidie scilicet exire, et haurire etiam de manifestis rivulis Scripturarum, et ex eis singulorum necessitatibus inservire, ut absque suo labore quisque vestrum praesto habeat aquas spirituales ad omne opus; verbi gratia, ad lavandum, ad potandum, ad cibos coquendos. Est nimirum aqua sapientiae salutaris sermo divinus, non modo potans, sed et lavans, dicente Domino: Et vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Sed et crudos carnis cogitatus igne 1335 Spiritus sancti accendente coquit divinum eloquium, ac vertit in sensus spirituales et 0879Acibos mentis, ita ut dicas: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4).

3. Qui mente sane puriori per se ipsos apprehendere sublimiora sufficiunt, quam per nos proferantur, non solum non prohibeo, sed et multum congratulor, dum et ipsi nos patiantur simpliciora simplicioribus ministrare. Quis dabit mihi ut omnes prophetent? Utinam mihi necesse non esset in his occupari! Utinam aut alteri cura incumberet ista, aut certe, quod mallem, nemo in vobis esset qui ea indigeret, essentque omnes docibiles Dei, et ego possem vacare et videre quoniam sponsus est Deus! Nunc vero quem minime interim, non dico intueri, sed ne inquirere quidem licet (quod sine lacrymis 0879B non loquor), regem in decore suo sedentem super cherubin, sedentem super solium excelsum et elevatum, in ea forma, qua aequalis Patri in splendoribus sanctorum ante luciferum genitus est, in qua et semper desiderant angeli eum prospicere, Deum apud Deum: ipsum saltem hominem homo hominibus loquor secundum eam formam, in qua, ut se manifestum nimia sua dignatione et dilectione praeberet, minoratus ab angelis in sole posuit tabernaculum suum et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Suavem magis quam sublimem, et unctum, non altum loquor, qualem denique Spiritus Domini unxit, et misit evangelizare pauperibus, mederi contritis corde, praedicare captivis indulgentiam, et clausis apertionem, praedicare 0879C annum placabilem Domino (Psal. LXI, 1, 2).

4. Salvo igitur cuique, quod forte sublimius subtiliusque de Sponsi unguentis speciali munere sentire sibi et experiri donatum est, ego quod de communi accepi, profero in commune. Ipse siquidem fons vitae, ipse fons signatus, de intra hortum conclusum erumpens, per os Pauli fistulam suam, tanquam vere illa sapientia, quae juxta beati Job sententiam trahitur de occultis (Job XXXVIII, 18), in quatuor sese rivos diffudit, et derivavit in plateas, ubi videlicet et assignat nobis eum factum a Deo sapientiam, et justitiam, et sanctificationem, et redemptionem (I Cor. I, 30). Ex his utique quatuor rivis, tanquam pretiosissimis unguentis: nil enim0879D obstat utrumque intelligi, et aquam, et unctionem; aquam, quia mundant; unctionem, quia fragrant: ex his, inquam, quatuor praemissis, tanquam unguentis pretiosissimis, super montes aromatum de coelestibus speciebus confectis, tanta Ecclesiae nares odoris suavitas replevit, ut mox a quatuor mundi partibus excitata illa dulcedine, supernum properaret ad sponsum, tanquam vere illa regina austri festinans a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, opinionis siquidem odore provocata (III Reg. X, 1-7).

5. Sane et Ecclesia non ante currere valuit in odore sui Salomonis, quousque is qui ab aeterno ex Patre sapientia erat, factus est ei in tempore a Patre sapientia, quo ipsius odorem percipere posset. 0880A Sic justitia, sic sanctificatio, sic et redemptio nihilominus ei factus est, ut horum quoque in odore currere posset, cum haec aeque omnia in se ante omnia esset. Nam et in principio quidem erat Verbum (Joan. I, 1); sed tunc demum ad videndum ipsum pastores venerunt festinantes, cum nuntiatum est factum. Denique et loquuntur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et sequitur, quia venerunt festinantes (Luc. II, 15, 16). Prius non se movebant, dum Verbum erat tantum apud Deum. At ubi Verbum, quod erat, factum est, ubi hoc Dominus fecit et ostendit; tunc venerunt festinantes, tunc cucurrerunt. Quomodo ergo in principio erat Verbum, sed Verbum erat 0880B apud Deum, factum est autem quatenus esse inciperet et apud homines: sic nihilominus in principio sapientia erat, erat justitia, erat sanctificatio et redemptio, sed angelis; ut esset et hominibus, fecit eum haec omnia Pater, et fecit quod Pater. Denique qui factus est, inquit, nobis sapientia 1336 a Deo (I Cor, I, 30). Non ait simpliciter, qui factus est sapientia;sed, qui factus est nobis sapientia: quoniam quod erat angelis, factus est et nobis.

6. At angelis, inquis, quomodo redemptio fuerit, non video. Nec enim auctoritas Scripturarum uspiam assentire videtur, eos aliquando aut peccato exstitisse captivos, aut morti obnoxios, ut necessariam haberent redemptionem, exceptis duntaxat illis qui, superbiae lapsu irremediabili corruentes, 0880C redimi deinceps non merentur. Si itaque angeli nunquam redempti sunt, alii utique non egentes, alii non promerentes; alii quidem, quia nec lapsi sunt; hi autem, quia irrevocabiles sunt, quo pacto tu dicis Dominum Jesum Christum eis fuisse redemptionem? Audi breviter. Qui crexit hominem lapsum, dedit stanti [alias statum] angelo ne laberetur, sic illum de captivitate eruens, sicut hunc a captivitate defendens. Et hac ratione fuit aeque utrique redemptio, solvens illum, et servans istum. Liquet ergo sanctis angelis Dominum Christum fuisse redemptionem, sicut justitiam, sicut sapientiam, sicut sanctificationem: et nihilominus tamen haec ipsa quatuor esse factum propter homines, qui 0880D invisibilia Dei nonnisi per ea quae facta sunt, intellecta conspicere possunt (Rom. I, 20). Sic ergo omne quod erat angelis, factus est nobis. Quid? Sapientia, justitia, sanctificatio, redemptio. Sapientia in praedicatione, justitia in absolutione peccatorum, sanctificatio in conversatione, quam habuit cum peccatoribus; redemptio in passione, quam sustinuit pro peccatoribus. Ubi ergo haec a Deo factus est; tunc Ecclesia odorem sensit, tunc cucurrit.

7. Vide jam quadrifariam unctionem, vide affluentissimam atque inaestimabilem suavitatem ejus, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis. Sedebas, o homo, in tenebrosis [alias tenebris] et umbra mortis per ignorantiam veritatis; sedebas 0881A vinctus catenis delictorum. Descendit ad te in carcerem, non ut torqueret, sed ut erueret de potestate tenebrarum. Et primo quidem veritatis doctor depulit umbram ignorantiae tuae luce sapientiae suae. Per justitiam deinde, quae ex fide est, solvit funes peccatorum, gratis justificans peccatorem. Quo gemino beneficio implevit sermonem illum sancti David: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8). Addidit quoque sancte inter peccatores vivere, et sic tradere formam vitae, tanquam viae, qua redires ad patriam. Ad cumulum postremo pietatis tradidit in mortem animam suam, et de proprio latere protulit pretium satisfactionis, quo placaret Patrem; per quod illum plane ad se versiculum traxit: Apud Dominum misericordia, et 0881B copiosa apud eum redemptio (Psal. CXXIX, 7). Prorsus copiosa; quia non gutta, sed unda sanguinis largiter per quinque partes corporis emanavit.

8. Quid tibi debuit facere, et non fecit? Illuminavit caecum, solvit vinctum, reduxit erroneum, reconciliavit reum. Quis non post illum libenter atque alacriter currat, qui et ab errore liberat, et errata dissimulat; qui deinde merita vivendo tradit, praemia moriendo conquirit? Quam excusationem habet qui in odore horum unguentorum non currit, nisi ad quem forte odor minime pervenit? Sed enim in omnem terram exivit odor vitae; quoniam misericordia Domini plena est terra, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Ergo qui vitalem hanc sparsam ubique fragrantiam non sentit, et ob hoc 0881C non currit, aut mortuus est, aut putidus [alias, putridus. Fragrantia fama est. Pervenit [alias, praevenit] opinionis odor, excitat ad currendum, perducit ad unctionis experimentum, ad bravium visionis. Vox una laetantium, omnium pervenientium: Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum (Psal. XLVII, 9). Omnino propter mansuetudinem, quae in te praedicatur, currimus post te, Domine Jesu, audientes quod non spernas pauperem, peccatorem non horreas. Non horruisti confitentem latronem, non lacrymantem peccatricem, non Chananaeam supplicantem, non deprehensam in adulterio, non sedentem 1337 in telonio, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem 0881D discipulorum, non ipsos crucifixores tuos. In odore horum currimus. Porro sapientiae tuae odorem ex eo percipimus quod audivimus quia si quis indiget sapientia, postulet eam a te, et dabis ei. Aiunt siquidem quod des omnibus affluenter, et non improperes (Jac. I, V). At vero justitiae tuae tanta ubique fragrantia spargitur, ut non solum justus, sed etiam ipsa dicaris justitia, et justitia justificans. Tam validus denique es ad justificandum, quam multus ad ignoscendum. Quamobrem quisquis pro peccatis compunctus esurit et sitit justitiam, credat in te qui justificas impium, et solam justificatus per fidem, pacem habebit ad Deum. Sanctitatem quoque suavissime et copiosissime tua redolet non solum conversatio, sed et conceptio. Peccatum siquidem 0882A non commisisti, nec contraxisti. Qui ergo justificat a peccatis sectari desiderant deliberantque sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum; audiant te clamantem: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX, 2). Considerent vias tuas, et discant a te quia justus sis in omnibus viis tuis, et sanctus in omnibus operibus tuis (Psal. CXLIV, 17). Jam redemptionis odor quantos currere facit? Cum exaltaris a terra, tunc prorsus omnia trahis ad te ipsum. Passio tua ultimum refugium, singulare remedium. Deficiente sapientia, justitia non sufficiente, sanctitatis succumbentibus meritis, illa succurrit. Quis enim de sua vel sapientia, vel justitia, vel sanctitate praesumat sufficientiam sibi ad salutem? Non quod sufficientes,inquit, simus cogitare aliquid a nobis tanquam 0882B ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Itaque cum defecerit virtus mea, non conturbor, non diffido. Scio quid faciam: calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13). Illumina oculos meos, Domine, ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore (Sap. IX, 10), et sapiens sum. Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Psal. XVIV, 7), et justus sum. Deduc me, Domine, in via tua (Psal. LXXXV, 11), et sanctus sum. Verumtamen nisi interpellet sanguis tuus pro me, salvus non sum. Pro his omnibus currimus post te: dimitte nos, quia clamamus post te.

9. Nec currimus aequaliter omnes in odore omnium unguentorum: sed videas alios vehementius 0882C studiis flagrare sapientiae, alios magis ad poenitentiam spe indulgentiae animari, alios amplius ad virtutum exercitium vitae et conversationis ejus provocari exemplo, alios ad pietatem passionis memoria plus accendi. Putamus nos de singulis posse reperire exempla? Currebant in odore sapientiae, qui missi fuerant a Pharisaeis, cum reversi dicerent: Nunquam homo locutus est (Joan. VII, 46); utique admirantes doctrinam, et confitentes sapientiam. Currebat in hoc ipso odore sanctus Nicodemus, qui venit ad Jesum nocte (Joan. III, 2), in splendore multo sapientiae: de multis quippe instructus edoctusque recessit. Verum in odore justitiae cucurrit Maria Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit 0882D multum (Luc. VII, 47). Justa profecto et sancta, et non jam peccatrix, quemadmodum Pharisaeus exprobrabat, nesciens justitiam seu sanctitatem Dei esse munus, non opus hominis; et quia non modo justus, sed et beatus, cui non imputabit Dominus peccatum. An oblitus erat quomodo vel suam ipsius, vel alterius corporalem tangendo lepram fugarat, non contraxerat? Sic tactus a peccatrice justus justitiam impertit, non perdit; nec sorde peccati, qua illam mundat, sed inquinat. Cucurrit et Publicanus, qui cum propitiationem peccatis suis humiliter imploraret, descendit justificatus, teste ipsa Justitia (Luc. XVIII, 14). Cucurrit Petrus, qui lapsus flevit amare (Luc. XXII, 62), quatenus culpam dilueret, recuperaret justitiam. Cucurrit David, qui reatum agnoscens 0883A et confitens, audire meruit: Et Dominus transtulit a te peccatum tuum (II Reg. XII, 13). Porro in sanctificationis odore Paulus currere se testatur, cum Christi se imitatorem esse gloriatur, dicens ad discipulos: Estote imitatores mei, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Cucurrerunt et omnes qui aiebant: Ecce nos reliquimus 1338 omnia, et secuti sumus te(Matth. XIX, 27). Desiderio quippe sequendi Christum reliquerant omnia. Hortatur generaliter universos ad eumdem odorem ista sententia: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Jam qui in odore cucurrerint passionis, si audire vis, universos martyres accipe. En quatuor unguenta assignata habetis; primum, sapientiae; secundum, justitiae; 0883B tertium, sanctificationis; quartum, redemptionis. Tenete nomina, percipite fructum; et compositionis modum, vel numerum specierum, quibus confecta sunt, nolite requirere. Non enim facile in sponsi unguentis haec praesto esse possunt nobis, quemadmodum in superioribus illis sponsae fuerunt. In Christo nempe rerum plenitudo est sine numero, et sine modo. Nam et sapientiae ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5); et justitia ipsius sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7), sicut montes aeterni; et sanctitas singularis, et redemptio inexplicabilis.

10. Dicendum et hoc, quia frustra hujus saeculi sapientes de quatuor virtutibus tam multa disputaverunt, quas tamen apprehendere omnino nequiverunt, 0883C cum illum nescierint, qui factus est nobis a Deo sapientia docens prudentiam; et justitia delicta donans; et sanctificatio, in exemplum temperantiae continenter vivens; et redemptio, in exemplum patientiae fortiter moriens. Forsitan dicit aliquis: Caetera bene conveniunt, sed sanctificatio ad temperantiam minus proprie referri videtur. Ad quod respondetur primum, id esse continentiam, quod temperantiam. Deinde usitatum in Scripturis, sanctificationem pro continentia seu munditia poni. Denique quid illae apud Moysen tam crebrae sanctificationes aliud erant, quam quaedam purificationes hominum temperantium se a cibo, a potu, concubitu, hisque similibus? Sed audi ipsum praecipue Apostolum, quam familiare habeat vel uti, vel usurpare 0883D sanctificationem in hoc sensu. Haec est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione, et non in passione desiderii; item: Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem (I Thess. IV, 3-7). Liquet quod sanctificationem pro temperantia ponit.

11. Educto itaque in lucem quod subobscurum videbatur, redeo ad id unde digressus eram. Quid vobis cum virtutibus, qui Dei virtutem Christum ignoratis? Ubinam, quaeso, vera prudentia, nisi in Christi doctrina? Unde vera justitia, nisi de Christi misericordia? Ubi vera temperantia, nisi in Christi vita? Ubi vera fortitudo, nisi in Christi passione? Soli ergo qui ejus doctrina imbuti sunt, prudentes 0884A dicendi sunt; soli justi, qui de ejus misericordia veniam peccatorum consecuti sunt; soli temperantes, qui ejus vitam imitari student; soli fortes, qui ejus patientiae documenta fortiter in adversis tenent. Incassum proinde quis laborat in acquisitione virtutum, si aliunde eas sperandas putat, quam a Domino virtutum: cujus doctrina, seminarium prudentiae; cujus misericordia, opus justitiae; cujus vita, speculum temperantiae; cujus mors, insigne est fortitudinis. Ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.



SERMO XXIII. De tribus modis contemplationis circa Deum, sub figura trium cellarum.

23

1. Introduxit me rex in cellaria sua. Ecce unde odor, ecce quo curritur. Dixerat quia currendum, 0884B et in quo currendum; sed quo currendum esset, non dixerat. Ergo ad cellaria curritur, et curritur in odore qui ex ipsis procedit, sponsa illum solita sua sagacitate praesentiente, et cupiente in ipsius plenitudinem introduci. Verum de cellariis his quid sentiendum putamus? Cogitemus ea interim loca quaedam redolentia penes sponsum, plena odoramentis, referta deliciis. In istiusmodi nempe officina 1339 potiora quaeque ex horto, sive ex agro servanda reponuntur. Illuc ergo pariter currunt. Qui? Spiritu ferventes animae. Currit sponsa, currunt adolescentulae; sed quae amat ardentius, currit velocius, et citius pervenit. Perveniens, non dico repulsionem, sed nec cunctationem patitur. Sine mora aperitur ei, tanquam domesticae, tanquam 0884Ccharissimae, tanquam specialiter dilectae, et singulariter gratae. Adolescentulae autem quid? Sequuntur a longe; neque enim, cum adhuc infirmae sint, pari possunt devotione cum sponsa currere, nec ipsius omnino imitari desiderium et fervorem; ideoque tardius pervenientes, foris remanent. At charitas sponsae non quiescit, neque insolescit, ut assolet, successibus suis, ut eas obliviscatur, consolans magis et hortans ad patientiam, quatenus aequanimiter et sui ferant repulsam, et illius absentiam. Denique et nuntiat eis gaudium quod percepit, non ob aliud sane, nisi ut sibi congaudeant, dum confidant minime alienum fore a se, quidquid gratiae matri accesserit. Nam nec illa ita proficere curat, 0884D quo ipsarum negligat curam; nec juvandos suos profectus putat illarum damno. Quocunque proinde meritorum praerogativa tollatur ab illis, charitate absque dubio et pia sollicitudine necesse est eam semper esse cum illis. Oportet denique eam sponsum suum imitari, et petentem nimirum coelos, et nihilominus in terris cum suis se fore usque ad consummationem saeculi pollicentem. Sic et ista, quantumvis proficiat, quantumlibet promoveatur; cura, providentia atque affectu ab his, quas in Evangelio genuit, nunquam amovetur, nunquam sua viscera obliviscitur.

2. Dicat itaque eis: Gaudete, confidite. Introduxit me rex in cellaria sua [alias, cubiculum]: putate et vos pariter introductas. Sola introducta videor; sed 0885A soli non proderit. Vestrum omnium est meus omnis profectus: vobis proficio, vobiscum partibor quidquid plus forte vobis meruero. Vis indubitanter scire quia in hoc sensu et affectu locuta sit? Audi quid illae respondeant. Exsultabimus et laetabimur in te. In te, inquiunt,exsultabimus et laetabimur: nam in nobis necdum meremur. Et addunt, Memores uberum tuorum, hoc est, aequanimiter sustinemus dum venias, scientes te plenis ad nos reversuram uberibus. Tunc nos confidimus exsultare et laetari, memores interim uberum tuorum. Quod adjungunt, super vinum (Cantic. I, 3), significant se adhuc quidem pro sui imperfectione carnalium desideriorum, quae vino designantur, recordatione pulsari; vinci tamen eadem desideria memoria abundantiae suavitatis, 0885B quam jam ex uberibus fluentem expertae sunt. Dicerem de uberibus, si non me satis dixisse superius meminissem (serm. 9). Nunc vero vides quomodo de matre praesumunt, quomodo ejus lucra et gaudia sua reputant, propriae repulsae injuriam illius introductione consolantes. Minime ita confiderent, nisi matrem agnoscerent. Audiant hoc praelati, qui sibi commissis semper volunt esse formidini, utilitati raro. Erudimini, qui judicatis terram. Discite subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari, quam metui: et si interdum severitate opus est, paterna sit, non tyrannica. Matres fovendo, patres vos corripiendo exhibeatis. Mansuescite, ponite feritatem; suspendite verbera, producite ubera; pectora lacte pinguescant, non 0885C typho turgeant. Quid jugum vestrum super eos aggravatis, quorum potius onera portare debetis? Cur morsus a serpente parvulus fugit conscientiam sacerdotis, ad quem eum magis oportuerat tanquam ad sinum recurrere matris? Si spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis; considerans unusquisque se ipsum, ne et ipse tentetur (Galat. VI, 1). Alioquin ille in peccato suo morietur: sanguinem autem ejus, ait, de manu tua requiram (Ezech. III, 20). Sed haec alias.

3. Nunc quoniam litterae consequentia ex his quae praetaxavimus manifesta est, videamus jam de cellariis 1340 quid spiritualiter sentire debeamus. In consequentibus mentio fit etiam de horto et de cubiculo, quae ambo nunc adjungo istis cellariis, et in 0885D praesentem disputationem assumo: nam simul tractata melius ex invicem innotescent. Et quaeramus, si placet, tria ista in Scripturis sanctis, hortum, cellarium, cubiculum. In ipsis nempe libenter Deum sitiens anima versatur et moratur, sciens se ibi absque dubio inventuram quem sitit. Sit itaque hortus simplex ac plana historia; sit cellarium moralis sensus; sit cubiculum arcanum theoricae contemplationis.

4. Et primum quidem historiam ad hortum puto non immerito deputari, quod in ea inveniantur viri virtutum, tanquam ligna fructifera in horto sponsi et in paradiso Dei, de quorum bonis actibus ac moribus quot sumis exempla, tot carpis poma. An forte 0886A quis ambigat Dei esse plantationem bonum hominem? Audi sanctum David de viro bono quid canat. Erit, ait, tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non defluet (Psal. I, 3.) Audi Jeremiam eodem spiritu concinentem, et eisdem pene verbis. Erit tanquam lignum, inquit, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus (Jerem. XVII, 8). Item Propheta: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI, 13). Et de se ipso: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei(Psal. LI, 10). Est ergo historia hortus, et ipsa tripartita. Continetur namque in ea coeli et terrae creatio, reconciliatio, et reparatio. 0886B Creatio quidem, tanquam horti satio sive plantatio. Reconciliatio autem, quasi germinatio satorum vel plantatorum. Tempore nempe suo rorantibus coelis desuper, et nubibus pluentibus justum, aperta est terra et germinavit Salvatorem (Isai. XLV, 8), per quem facta est coeli terraeque reconciliatio. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14), pacificans in sanguine suo quae in terris sunt, et quae in coelis (Coloss. I, 20). Porro reparatio futura est in fine saeculi. Erit enim coelum novum, et terra nova: et colligentur boni de medio malorum, tanquam fructus de horto, in Dei promptuaria reponendi. In die illa, ut scriptum est, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis (Isai. IV, 2). Habes igitur tria tempora in horto 0886C historici sensus.

5. In Morali quoque disciplina tria aeque advertere est, cellas quasi tres in cellario uno. Et idcirce forsitan pluraliter cellaria dixit, et non cellarium, cellarum videlicet hunc numerum cogitans. Infra denique introductam se gloriatur in cellam vinariam (Cantic. II, 4). Nos ergo, quia legimus: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX, 9): habentes occasionem ex vocabulo quod Spiritus sanctus cellae huic censuit imponendum reliquis quoque duabus nomina imponamus, aromaticam uni, et unguentariam alteri. Causas horum vocabulorum videbimus postea. Nunc autem adverte cuncta apud sponsum salubria, cuncta suavia reperiri; vinum, unguenta, aromata. Vinum, Scriptura teste, laetificat 0886D cor hominis (Psal. CIII, 15). Exhilarari nihilominus faciem in oleo legis (ibid.), quo utique pulvis pigmentorum infunditur, ut unguenta fiant. Aromata non modo grata suavitate odoris, sed vi quoque medendi utilia sunt. Merito se introductam illuc exsultat sponsa, ubi tanta redundat abertas gratiae.

6. Sed habeo et alia nomina puto et evidentiorem sui gerentia rationem. Et ut suo ordine nominentur, primam nuncupaverim disciplinae; secundam, naturae; postremam, gratiae. In priori discis juxta ethicae partis rationem inferior esse, in sequenti par, in posteriore superior: hoc est, sub alio, cum alio, super alium; vel sic, subesse, coesse, praeesse. Primo 0887A ergo discis esse discipulus, secundo socius, tertio et magister. Et quidem omnes homines natura aequales genuit. At quoniam bono naturae in moribus superbia depravato, facti sunt homines aequalitatis impatientes, contendentes invicem superiores 1341 constitui, atque alterutrum supergredi cupientes, et inanis gloriae cupidi, invicem invidentes, invicem provocantes: primo omnium in cella priori, jugo disciplinae insolentia morum domanda est, quousque duris ac diutinis seniorum attrita legibus humilietur et sanetur cervicosa voluntas, bonumque in se naturae, quod superbiendo amiserat, obediendo recipiat; dum solo jam naturali affectu, non metu disciplinae, cum universis naturae suae sociis, id est cum omnibus hominibus, socialiter, quantum in se est, quieteque sese 0887B habere didicerit, in cellam tandem naturae transiens, experiensque quod scriptum est: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! sicut unguentum in capite (Psal. CXXXII, 1, 2). Accedit nimirum disciplinatis moribus, tanquam tritis speciebus, oleum laetitiae, bonum naturae; et fit unguentum bonum atque jucundum. Quo quasi unctus redditur homo suavis et mitis, homo sine querela, neminem circumveniens, neminem concutiens, neminem laedens, nemini se superextollens aut praeferens, insuper et libenter communicans in ratione dati et accepti.

7. Puto, si bene intellexisti utriusque cellae proprietates, non incongrue me hanc unguentariam, 0887C illam aromaticam appellasse testaberis. In illa denique, sicut pigmentorum vires atque fragrantiam pistilli extorquet et exigit violenta contusio, sic rectorum morum elicit quodammodo et exprimit naturalem vim vis Magisterii, et districtio disciplinae. In hac autem voluntariae et tanquam innatae affectionis grata mansuetudo sponte officiosa currit, instar plane unguenti quod est in capite, ad levem caloris tactum descendentis ac diffluentis per totum. Itaque in cella disciplinae, tanquam siccae ac simplices aromatum species continentur, et inde aromaticam cam denominandam putavi. In ea vero quae naturae dicta est, quoniam jam quasi confecta reponuntur et servantur unguenta, nihilominus ex re nomen et ipsa accepit, ut unguentaria nuncupetur.0887D Nam vinariam quoque cellam, non aliam sane sui nominis arbitror ferre rationem, nisi quod in ea vinum zeli in charitate ferventis reconditur. Nec debet omnino praeesse aliis, qui in eam necdum meruit introduci. Oportet prorsus hoc vino aestuet, qui aliis praesidet, quemadmodum Doctor Gentium aestuabat, quando dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Alioquin improbe satis praeesse affectas, quibus prodesse non curas; et quorum non zeias salutem, subjectionem nimis ambitiose vindicas tibi. Hanc ego cellam quoque gratiae nominavi; non quod absque gratia vel reliquas duas obtinere omnino quis possit, sed ob plenitudinem quae singulariter in ista percipitur. Denique, plenitudo legis est charitas; et, 0888A qui diligit fratrem, legem implevit (Rom. XIII, 10, 8).

8. Vidisti rationem vocabulorum; vide et differentiam cellarum. Nec enim paris facilitatis seu facultatis ejusdem est, petulantes vagosque sensus atque intemperantem carnis appetitum magistri comprimere metu, ac rigida disciplinae cohibere censura; et spontaneo affectu bene cum sociis convenire; castigatis sub ferula vivere moribus, et sola Magistra voluntate gratum paribus gerere morem. Nam neque unius rursum quis dicat esse meriti, uniusve virtutis, socialiter vivere, et utiliter praeesse. Quam multi denique sub praeceptore quieti vivunt, quos si jugo absolvas, videas non posse quiescere, nec se ullo modo aequalibus servare innoxios? Itemque innumeros cernes simpliciter ac sine querela 0888B inter fratres conversari, super fratres non solum inutiliter, sed et insipienter et nequiter. Quadam siquidem bona mediocritate contenti sunt qui hujusmodi sunt, sicut eis mensuram gratiae partitus est Deus; minime quidem egentes magistro, nec 1342 tamen idonei magisterio. Prioribus ergo sequentes quidem in moribus antecellunt; sed utrisque superiores existunt, qui superiores esse sciunt. Denique et accipiunt in promissione qui bene praesunt, constitui super omnia bona Domini sui (Matth. XXIV, 48). At pauci profecto qui utiliter; pauciores, qui et humiliter praesint. Facile tamen utrumque adimplet, qui matrem virtutum discretionem perfecte adeptus, vino nihilominus charitatis usque ad contemptum propriae gloriae, usque ad sui ipsius oblivionem, 0888C et non ad quaerenda quae sua sunt debriatur; quod solo ac miro Spiritus sancti magisterio intra cellam vinariam obtinetur. Virtus siquidem discretionis absque charitatis fervore jacet, et fervor vehemens absque discretionis temperamento praecipitat. Ideoque laudabilis, cui neutrum deest: quatenus et fervor discretionem erigat, et discretio fervorem regat. Ergo taliter oportet esse moratum eum qui praeest. Optimum autem in moribus dixerim, et summam disciplinae hujus perfecte apprehendisse, cui totas has cellas absque offendiculo percurrere et circuire donatum est: qui in nullo prorsus aut resistat prioribus, aut invideat paribus, aut subjectis vel desit in cura, vel in superbia praesit; praelatis obediens, sociis congruens, subditis utiliter condescendens: 0888D quod quidem perfectionis insigne haud dubius sponsae annuerim. Innuit hoc etiam sermo quem dixit, quia Introduxit me rex in cellaria sua, dum non in unam aliquam cellam, sed in cellaria pluraliter se introductam ostendit.

9. Jam ad cubiculum veniamus. Quid et istud? Et id me praesumo scire quid sit? Minime mihi tantae rei arrogo experientiam, nec glorior in praerogativa, quae soli servatur beatae sponsae, cautus juxta illud Graecorum, scire me ipsum; ut sciam etiam cum Propheta, quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5). Tamen si nihil omnino scirem, nihil dicerem. Quod scio, non invideo vobis, nec subtraho: quod nescio, doceat vos qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 0889A 10). Dixi, et meministis, in theoricae contemplationis arcano regis esse quaerendum cubiculum. Sed quomodo de unguentis dixisse me scio, multa videlicet et diversa penes sponsum ea esse, nec omnia praesto omnibus, sed sua quibusque pro diversitate indulta meritorum: sic quoque non unum puto cubiculum regi esse, sed plura. Nam nec una est regina profecto, sed plures: et concubinae multae sunt, et adolescentularum non est numerus. Et unaquaeque invenit secretum sibi cum sponso, et dicit: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV, 16). Non omnibus uno in loco frui datur grata et secreta sponsi praesentia, sed ut cuique paratum est a Patre ipsius. Non enim nos eum elegimus, sed ipse elegit nos, et posuit nos; et ubi ab eo quisque positus est, ibi 0889B est. Denique mulier una compuncta secus pedes Domini Jesu sortita est locum (Luc. VII, 38) cum altera suae devotionis fructum ad caput invenerit, (Matth. XXVI, 7) si tamen altera. Porro Thomas in latere, Joannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio coelo, secreti hujus gratiam sunt assecuti.

10. Quis nostrum digne distinguere sufficiat has varietates meritorum, vel potius praemiorum? Ne omnino tamen praeteriisse quod ipsi novimus [alias movimus] videamur; prior mulier stravit sibi in tuto humilitatis; posterior, in solio spei; Thomas, in solido fidei; Joannes, in lato charitatis: Paulus, in intimo sapientiae; Petrus, in luce veritatis. Sic ergo 0889C apud sponsum mansiones multae sunt, et sive regina, sive concubina, sive etiam de numero sit adolescentularum, congruum quaeque pro meritis accipit ibi locum terminumque, quousque liceat sibi contemplando procedere, et introire in gaudium Domini sui, et rimari dulcia secreta sponsi. Quod suo loco distinctius, quantum dignabitur ipse suggerere, demonstrare conabor. Nunc vero id nosse sufficiat, nulli adolescentularum, nulli concubinarum, nulli 1343 vel reginarum patere omnino accessum ad secretum illud cubiculi, quod suae illi columbae formosae, perfectae uni, unicum sponsus servat. Unde nec ego sane indignor, si non ad illud admittor, 0890A praesertim cum constet mihi ne ipsam quidem sponsam interim adhuc ad omne quod vult pervenire secretum. Denique et flagitat indicari sibi, ubi pascat, ubi cubet in meridie (Cantic. I, 6.)

11. Sed audite quousque pervenerim, aut me pervenisse putaverim. Nec enim jactantiae deputandum est, quod in vestros pando profectus. Est locus apud sponsum, de quo sua jura decernit, et disponit consilia ipse universitatis gubernator, leges constituens omni creaturae, pondus, et mensuram, et numerum. Et locus iste altus et secretus, sed minime quietus. Nam etsi ipse, quantum in se est, disponit omnia suaviter, disponit tamen; et contemplantem, qui forte eo loci pervenerit, quiescere non permittit; sed mirabiliter, quamvis delectabiliter, rimantem et 0890B admirantem fatigat, redditque inquietum. Pulchre utrumque in consequentibus sponsa exprimit, et delectationem videlicet istiusmodi contemplationis, et inquietudinem, ubi et se dormire, et cor suum vigilare fatetur (Cantic. V, 2). Nam in somno quidem suavissimi stuporis, placidaeque admirationis, sentire quietem; in vigiliis vero inquietae nihilominus curiositatis ac laboriosae exercitationis pati se fatigationem significat. Hinc beatus Job: Si dormiero, ait, dico, Quando consurgam? et rursus exspectabo vesperam (Job. VII, 4). Sentisne in his verbis sanctam animam velle interdum molestam quodam modo declinare suavitatem, eamdemque rursum suavem molestiam affectare? Non enim dixisset, 0890CQuando consurgam, si ex toto ei quies illa suae contemplationis placuisset: sed et si ex toto displicuisset, non denuo exspectasset horam quietis, id est vesperam. Non igitur locus est iste cubiculi, ubi nequaquam per omnem modum quiescitur.

12. Est item locus, de quo super rationalem reprobam quidem creaturam immobilis vigilat secretissima et severissima animadversio justi judicis Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. Cernitur, inquam, a timorato contemplatore hoc loco Deus, justo, sed occulto judicio suo, reproborum nec diluens mala, nec acceptans bona; insuper et corda indurans, ne forte doleant, et resipiscant, 0891A et convertantur, et sanet eos. Et hoc non absque certa et aeterna ratione, quod tanto formidolosius constat esse, quanto immobilius fixum exstat in aeternitate. Pavendum valde quod in propheta de hujusmodi legimus, ubi loquens ad angelos suos Deus sic ait: Misereamur impio. Quibus paventibus atque quaerentibus, Non ergo discet facere justitiam? Non, inquit; subdensque causam: In terra, ait, sanctorum iniqua gessit; et non videbit gloriam Domini (Isai. XXVI, 10). Timeant clerici, timeant ministri Ecclesiae, qui in terris sanctorum quas possident, tam iniqua gerunt, ut stipendiis, quae sufficere debeant, minime contenti, superflua quibus egeni sustentandi forent, impie sacrilegeque sibi retineant; et in usus suae superbiae atque luxuriae victum pauperum 0891B consumere non vereantur, duplici profecto iniquitate peccantes, quod et aliena diripiunt, et sacris in suis vanitatibus et turpitudinibus abutuntur.

13. Talibus ergo cum impraesentiarum parcere ac misereri, ne in aeternum parcat, cujus judicia abyssus multa, advertitur; quis hoc loco requiem quaerat? Habet haec visio tremorem [alias, terrorem] judicii, non securitatem cubiculi. Terribilis est locus iste, et totius expers quietis. Totus inhorrui, si quando in eum raptus sum, illam apud me replicans cum tremore sententiam: Quis scit si est dignus amore, an odio? (Eccle. IX, 1.) Nec mirum si titubo ego ibi (folium utique quod a vento rapitur, et stipula sicca (Job. XIII, 25), ubi et maximus ille contemplator 0891C suos quoque fatetur pene motos fuisse pedes, pene effusos gressus; et dicebat: Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quare? In labore, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; 1344 ideoque tenuit eos superbia (Psal. LXXII, 3-6), ne humilientur ad poenitentiam, sed damnentur propter superbiam cum superbo diabolo et angelis ejus. Nam qui in labore hominum non sunt, in labore daemonum profecto erunt, dicente judice: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus(Matth. XXV, 41). Est tamen Dei locus et iste, plane non aliud quam domus Dei, et porta coeli. Hic nempe timeri dicitur Deus; hic sanctum et terribile nomen ejus, et tanquam 0891D ingressus gloriae: Initium planesapientiae timor Domini (Psal. CX, 9, 10).

14. Nec te moveat, quod initium sapientiae huic demum loco dederim, et non priori. Ibi quippe in quodam quasi auditorio suo docentem de omnibus magistram audimus Sapientiam, hic et suscipimus; ibi instruimur quidem, sed hic afficimur. Instructio doctos reddit, affectio sapientes. Sol non omnes, quibus lucet, etiam calefacit; sic Sapientia multos, quos docet quid sit faciendum, non continuo etiam accendit ad faciendum. Aliud est multas divitias scire, aliud et possidere; nec notitia divitem facit, sed possessio. Sic prorsus, sic aliud est nosse Deum, et aliud timere; nec cognitio sapientem, sed timor 0892A facit, qui et afficit. Tune sapientem dixeris, quem sua scientia inflat? Quis illos sapientes nisi insipientissimus dicat, qui cum cognovissent Deum, non tanquam Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt? Ego magis cum Apostolo sentio, qui insipiens cor eorum manifeste pronuntiat (Rom. I, 21). Et bene initium sapientiae timor Domini; quia tunc primum Deus animae sapit, cum eam afficit ad timendum, non cum instruit ad sciendum. Times Dei justitiam, times potentiam; et sapit tibi justus et potens Deus, quia timor sapor est. Porro sapor sapientem facit, sicut scientia scientem, sicut divitiae divitem. Quid ergo prior locus? Tantum praeparat ad sapientiam. Illic praepararis, ut hic initieris. Praeparatio, rerum cognitio est. Verum hanc facillime sequitur elationis 0892B tumor, si non reprimat timor, ut merito dicatur: Initium sapientiae timor Domini, qui se pesti insipientiae primus opponit. Ibi itaque quidam accessus est ad sapientiam, hic et ingressus. Porro nec hic, nec ibi speculanti perfecta est quies; quia illic Deus apparet tanquam sollicitus, hic tanquam turbatus. Non ergo cubiculum quaesieris in his locis, quorum alter auditorium quasi docentis, alter praetorium judicis magis apparet.

15. Sed est locus, ubi vere quiescens et quietus cernitur Deus; locus omnino, non judicis, non magistri, sed sponsi: et qui mihi quidem, nam de aliis nescio, plane cubiculum sit, si quando in illum contigerit introduci. Sed, heu! rara hora, et parva mora! Clare ibi agnoscitur misericordia Domini ab 0892C aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et felix qui dicere potest: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua (Psal CXVIII, 63). Stat propositum Dei, stat sententia pacis super timentes eum, ipsorum et dissimulans mala, et remunerans bona: ut miro modo eis non modo bona, sed et mala cooperetur in bonum. O solus vere beatus, cui non imputabit Dominus peccatum! (Psal. XXXI, 2.) Nam qui non habuerit peccatum, nemo. Omnes enim peccaverunt, et omnes egent gloria Dei (Rom. III, 23). Quis accusabit tamen adversus electos Dei? (Rom. VIII, 33.) Sufficit mihi ad omnem justitiam solum habere propitium, cui soli peccavi. Omne quod mihi ipse non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Non peccare. Dei justitia est;0892D hominis justitia, indulgentia Dei. Vidi haec, et intellexi illius sententiae veritatem: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia generatio coelestis servat eum (I Joan. III, 9). Generatio coelestis, aeterna praedestinatio est, qua electos suos Deus dilexit et gratificavit in dilecto Filio suo ante mundi constitutionem, sic in sancto apparentes sibi, ut viderent virtutem suam et gloriam suam, quo ejus forent consortes haereditatis, cujus et apparerent conformes imaginis. Hos ergo adverti quasi 1345 nunquam peccasse; quoniam etsi qua deliquisse videntur in tempore, non apparent in aeternitate; quia charitas Patris ipsorum cooperit multitudinem peccatorum. Et dixit 0893A beatos, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1); cum subito tanta mihi quoque de me suborta fiducia et infusa laetitia est, quantus certe in loco horroris, id est in loco secundae visionis, non praecesserat timor, ita ut mihi visus sim tanquam unus ex illis beatis esse. O si durasset! Iterum, iterumque visita me, Domine, in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae (Psal. CV, 4, 5).

16. O verae quietis locus, et quem non immerito cubiculi appellatione censuerim! in quo Deus, non quasi turbatus ira, nec velut distentus cura prospicitur; sed probatur voluntas ejus in eo bona, et beneplacens et perfecta. Visio ista non terret, sed 0893B mulcet; inquietam curiositatem non excitat, sed sedat; nec fatigat sensus, sed tranquillat. Hic vere quiescitur. Tranquillus Deus tranquillat omnia; et quietum aspicere, quiescere est. Cernere est regem post diurnas forensium quasi lites causarum, dimissis a se turbis, curarum molestias declinantem, petentem de nocte diversorium, cubiculum introeuntem cum pacis, quos hoc secreto et hac familiaritate dignatur, eo certe securius, quo secretius quiescentem; eo serenius se habentem quo placidius solos intuentem quos diligit. In hoc arcanum et in hoc sanctuarium Dei si quem forte vestrum aliqua hora sic rapi et sic abscondi contigerit, ut minime avocet aut perturbet vel sensus agens, vel cura pungens, vel culpa mordens, vel ea certe, quae difficilius amoventur, 0893C irruentia imaginum corporearum phantasmata; poterit quidem hic, cum ad nos redierit, gloriari et dicere: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Quod tamen an ipsum sit de quo exsultat sponsa, non temere affirmaverim. Est tamen cubiculum, et cubiculum regis; quia nimirum de tribus, quos triplici assignavimus visioni, solus factus est in pace locus iste. Ut enim aperte monstratrum est, et in priori exigua, et in secundo nulla percipitur quies: cum et illic apparens admirabilis, ad indagandi studium exerceat curiositatem; et hic innotescens terribilis, infirmitatem concutiat. At vero tertio isto in loco, non plane terribilis, nec tam admirabilis quam amabilis apparere dignatur, serenus0893D et placidus, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus intuentibus se [alias, invocantibus se].

17. Jam ut horum quae de cellario, horto, cubiculo, longiori sunt disputata sermone, memoria vestra 0894A compendium teneat; mementote trium temporum, trium meritorum, trium quasi praemiorum. In horto advertite tempora, merita in cellario, praemia in triplici illa contemplatione cubiculum inquirentis. Et de cellario quidem ista sufficiant. Porro de horto vel cubiculo si qua addenda, aut alia forte quam dicta sunt, modo advertenda occurrerint, loco suo non praetereamus. Sin autem, sufficiant quae dicta sunt, et minime iterentur, ne unquam in fastidium, quod absit! veniant ea, quae proferuntur ad laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Domini nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.




Bernardi in Cantica C. 22