Bernardi in Cantica C. 24

SERMO XXIV. Agit praecipue contra detestabile vitium detractionis; et qua in re rectitudo hominis potissimum consistat.

24
1346

0894B

1. Hoc demum tertio, fratres, reditum ab Urbe nostrum clementior oculus e coelo respexit, et vultus tandem serenior desuper arrisit nobis. Quievit Leonina rabies, finem accepit malitia, Ecclesia pacem recepit. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, qui eam per hoc ferme octennium diro schismate conturbarat. Num vero ego gratis de tantis periculis ero redditus vobis? Vestris desideriis donatus sum, vestris me profectibus paro: quorum vivo meritis, volo vivere studiis et saluti. Quodque dudum coepta in Canticis me exsequi vultis libenter quidem accipio, et dignum arbitror interruptum potius resarcire sermonem, quam novi ordiri 0894C quidpiam. Vereor autem ne dissuetum per id temporis animum et distentum diu habitum, non solum ad tam diversa, sed etiam ad tam indigna, dignitas materiae, prout oportet, non admittat. Sed si quod habeo, hoc vobis do; poterit et fideli obsequio meo Deus, etiam quod non habeo, dare ut dem. Si non; culpetur sane ingenium, non voluntas.

2. Locus autem unde incipere debemus, ni fallor, iste est: Recti diligunt te. Quod antequam explanare incipiamus, quid sit videamus, cujus sit, quisnam hoc videlicet dicat. A nobis namque exigitur quod auctor non loquitur. Et fortasse melius adolescentulis id damus, ut suis verbis et hoc addant. 0894D Siquidem cum dixissent: Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum (nec dubium quin matri loquerentur), continuato sermone hoc quoque inferunt: Recti diligunt te 0895A (Cant. I, 3). Puto propter aliquas de numero ipsarum, quae non idem saperent, licet pariter currere viderentur; quae sua sunt quaerentes, et non ambulantes simpliciter neque sincere, sed speciali gloriae matris invidentes, et captantes occasionem murmurandi adversus eam, ex eo nimirum quod sola in cellaria introisset. Quod non est aliud nisi quod Apostolus ait: Periculum in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Ipsae sunt denique quibus exprobrantibus subinde pro se satisfacere cogitur, ubi eis ita respondet: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 4). Itaque propter murmurantes et blasphemantes dicitur ab his quae bonae, quae simplices, quae humiles et mansuetae sunt; ab his, inquam, dicitur sponsae consolandi gratia: Recti diligunt te. 0895B Non sit tibi, inquiunt, cura de iniqua reprehensione blasphemarum harum, cum constet quia Recti diligunt te. Bona profecto consolatio, cum blasphemamur a malis bene facientes, si recti diligant nos. Omnino sufficit adversus os loquentium iniqua, opinio bonorum cum testimonio conscientiae. In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Mansueti, inquit, laetentur (Psal. XXXIII, 2). Mansuetis placeam, et aequanimiter audio quidquid in me jactare voluerit livor perditarum.

3. Ergo in hoc sensu puto appositum, Recti diligunt te. Nec absurde, ut aestimo: cum ubique pene in choro adolescentularum tales inveniantur, quae acta sponsae curiose observent, derogandi, non imitandi 0895Ccausa. Torquentur in bonis seniorum suorum, malis pascuntur. Videas ambulare seorsum, convenire sibi et sedere pariter, moxque laxare procaces linguas in detestandum susurrium. Una uni conjungitur, nec 1347spiraculum incedit in eis; tanta est libido detrahendi, audiendive detrahentem. Ineunt familiaritatem ad maledicendunt, concordes ad discordiam. Conciliant inter se inimicissimas amicitias, et pari consentaneae malignitatis affectu celebratur odiosa collatio. Haud secus egere quondam Herodes et Pilatus, de quibus narrat Evangelium quia facti sunt amici in illa die (Luc. XXIII, 12), hoc est in die Dominicae passionis. Convenientibus sic in unum, non est Dominicam coenam manducare, sed magis propinare et bibere calicem daemoniorum; 0895D dum importantibus linguis aliorum perditionis virus, aliorum aures intrantem mortem libenter excipiunt. Sic quippe, juxta prophetam, intrat mors per fenestras nostras (Jerem. IX, 21), cum prurientes auribus et oribus, lethale poculum detractionis invicem nobis ministrare contendimus. Non veniat anima mea in concilio detrahentium, quoniam Deus odit eos, dicente Apostolo: Detractores Deo odibiles (Rom. I, 30). Quam sententiam Deus ipse loquens in psalmo, audi quomodo confirmat: Detrahentem, inquit, proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5).

4. Nec mirum, cum id praecipue vitium charitatem, quae Deus est, et quidem caeteris acrius, impugnare et persequi cognoscatur, quemadmodum vos quoque potestis advertere Omnis qui detrahit, primum 0896Aquidem se ipsum prodit vacuum charitate, Deinde quid aliud detrahendo intendit, nisi ut is, cui detrahit, veniat in odium vel contemptum ipsis, apud quos detrahit? Ferit ergo charitatem in omnibus qui se audiunt lingua maledica, et quantum in se est, necat funditus et exstinguit: non solum autem, sed et in absentibus universis, ad quos volans verbum forte per eos, qui praesentes sunt, pervenire contigerit. Vides quam facile et in brevi ingentem multitudinem animarum velociter currens sermo tabe malitiae hujus inficere possit. Propterea dicit de talibus propheticus spiritus: Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3). Utique tam veloces, quam velociter currit sermo. Unus est 0896B qui loquitur, et unum tantum verbum profert; et tamen illud unum verbum, uno in momento, multitudinis audientium, dum aures inficit, animas interficit. Cor siquidem felle livoris amarum per linguae instrumentum spargere nisi amara non potest, dicente Domino: Ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Et sunt species pestis hujus, dum alii quidem nude atque irreverenter, uti in buccam venerit, virus evomant detractionis; alii autem quodam simulatae verecundiae fuco conceptam malitiam, quam retinere non possunt, adumbrare conentur. Videas alta praemitti suspiria, sicque quadam cum gravitate et tarditate, vultu moesto, dimissis superciliis, et voce plangenti egredi maledictionem, et quidem tanto persuasibiliorem, quanto creditur ab his qui0896C audiunt, corde invito, et magis condolentis affectu, quam malitiose proferri. Doleo, inquit, vehementer, pro eo quod diligo eum satis, et nunquam potui de hac re corrigere eum. Et alius: Mihi quidem, ait, bene compertum fuerat de illo istud; sed per me nunquam innotuisset. At quoniam per alterum patefacta est res, veritatem negare non possum: dolens dico, revera ita est. Et addit: Grande damnum! nam alias quidem in pluribus valet; caeterum in hac parte, ut verum fateamur, excusari minime potest.

5. His paucis adversus malignissimum vitium commemoratis, revertamur ad explanandi ordinem, et demonstremus qui sint hoc loco intelligendi Recti. Non enim arbitror sentire quempiam rectae intelligentiae,0896D secundum corpus rectos dici eos qui sponsam 1348 diligunt. Propterea demonstranda nobis est spiritualis, id est animi cordisve, rectitudo. Spiritus est qui loquitur, spiritualibus spiritualia comparans. Ergo secundum animum, non secundum terrenam et faeculentam materiam, Deus hominem rectum fecit. Ad imaginem quippe et similitudinem suam creavit illum (Gen. I, 27). Ipse vero, quemadmodum psallis: Rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16). Rectus itaque Deus rectum fecit hominem similem sibi, id est sine iniquitate, sicut non est iniquitas in eo. Porro iniquitas, cordis est, non carnis vitium, ut per hoc noveris in spirituali portione tui, et non in crassa luteaque substantia Dei similitudinem conservandam fore, sive reparandam. 0897A Spiritus enim est Deus, et eos qui volunt similes ei vel perseverare, vel fieri, oportet intrare ad cor, atque in spiritu id negotii actitare: ubi revelata facie speculantes gloriam Dei, in eamdem imaginem transformentur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18).

6. Quanquam et corporis staturam dedit homini Deus rectam; forsitan ut ista corporea exterioris viliorisque rectitudo figmenti hominem interiorem illum, qui ad imaginem Dei factus est, spiritualis suae servandae rectitudinis admoneret, et decor limi deformitatem argueret animi. Quid enim indecentius, quam curvum recto corpore gerere animum? Perversa res est et foeda, luteum vas, quod est corpus de terra, oculos habere sursum, coelos libere suspicere, 0897B coelorumque luminaribus oblectare aspectus; spiritualem vero coelestemque creaturam suos econtrario oculos, id est internos sensus atque affectus, trahere in terram deorsum; et quae debuit nutriri in croceis, haerere luto, tanquam unam de suibus, amplexarique stercora (Thren. IV, 5). Erubesce, anima mea, divinam pecorina commutasse similitudinem; crubesce volutari in coeno, quae de coelo es. Erubesce, anima, ait corpus, in mei consideratione. Creata creanti similis recta, me quoque accepisti adjutorium simile tibi, utique secundum lineamenta corporeae rectitudinis. Quocunque te vertas, sive ad Deum sursum, sive ad me deorsum (nemo siquidem carnem suam unquam odio habuit), ubique occurrit tibi species decoris tui, ubique pro statu tuae dignitatis 0897C habes de magisterio sapientiae familiarem admonitionem. Me ergo meam, quam tui gratia accepi, retinente et servante praerogativam; tu quomodo non confunderis amisisse tuam? Cur suam in te Conditor intuetur abolitam similitudinem, cum tuam in me tibi conservet, assidueque repraesentet? Jam omne adjutorium, quod tibi ex me debebatur, vertisti tibi in confusionem; abuteris obsequio meo, indigne humanum corpus inhabitas, brutus et bestialis spiritus.

7. Istiusmodi ergo curvae animae non possunt diligere sponsam, quoniam non sunt amicae sponsi, cum sint mundi. Qui vult, inquit, amicus esse hujus mundi, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Ergo 0897D quaerere et sapere quae sunt super terram, curvitas animae est; et e regione, meditari ac desiderare quae sursum sunt, rectitudo. Et ipsa ut perfecta sit, in sensu definiatur et consensu. Rectum reverante dixerim, si recte in omnibus sentias, et factis non dissentias. Invisibilis animi statum nuntiet fides et actio. Rectum judica, si fide catholicum, et justum opere probaveris. Si quo minus, curvum 0898A censere non dubites. Sic nempe habes: Si recte offers et recte non dividis, peccasti (Gen. IV, 7). Recte quidem quodcunque horum offers, recte autem ab alterutro ea non dividis. Noli esse rectus oblator et pravus divisor. Quid dividis actum a fide? Inique dividis, fidem perimens tuam: nam fides sine 1349 operibus mortua est (Jac. II, 20). Munus mortuum offers Deo? Si enim quaedam anima fidei ipsa devotio est, quid fides quae non operatur ex dilectione, nisi cadaver exanime? Bene honoras Deum munere fetido? bene placas tuae fidei interfector? Quomodo hostia pacifica ubi tam saeva discordia est? Non mirum si Cain insurrexit in fratrem, qui suam prius occiderat fidem. Quid miraris, o Cain, si ad tua non respicit munera qui te despicit? (Gen. IV, 5.) Nec 0898B hoc mirum si non respicit ad te, qui ita divisus es in te. Si manum devotioni, quid animum das livori? Non concilias Deum tibi, discors tecum, non placas, sed peccas; et nondum quidem impie ferendo, sed tamen dividendo non recte. Etsi necdum fratricida, jam tamen fideicida teneris. Nunquid rectus, vel quando manum porrigis Deo, cujus cor in terram trahit livor et fraternum odium? Quomodo rectus, cujus fides mortua, cujus opus mors, cujus nulla devotio, amaritudo multa? Erat quidem in offerente fides, sed non in fide dilectio; recta oblatio, sed crudelis divisio.

8. Mors fidei est separatio charitatis. Credis in Christum? fac Christi opera, ut vivat fides tua. Fidem tuam dilectio animet, probet actio. Non incurvet 0898C terrenum opus, quem fides coelestium erigit. Qui te dicis in Christo manere, debes, sicut ipse ambulavit, et tu ambulare. Quod si propriam gloriam quaeris, florenti invides, absenti detrahis, reponis laedenti te: hoc Christus non fecit. Confiteris te nosse Deum, factis autem negas. Non recte plane, sed impie linguam Christo, animam dedisti diabolo. Audi ergo quid dicat: Homo iste labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me (Isa. XXIX, 13). Non es profecto rectus, qui tam non recte dividis. Non potes attollere caput pressum diaboli jugo. Non te subrigere praevales, cui dominatur iniquitas. Iniquitates tuae supergressae sunt caput tuum, et sicut onus grave gravatae sunt super te (Psal. XXXVII, 0898D 5). Iniquitas denique sedet super talentum plumbi (Zach. V, 7). Vides quod non faciat hominem rectum fides etiam recta, quae non operatur ex dilectione. At qui sine dilectione est, non habet unde diligat sponsam. Sed nec opera, quamvis recta, rectum cor efficere sufficiunt sine fide. Quis enim rectum dicat hominem non placentem Deo? Sine fide autem impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Qui non placet 0899A Deo, non potest illi placere Deus. Nam cui placet Deus, Deo displicere non potest. Porro cui non placet Deus, nec sponsa ejus. Quomodo ergo rectus, qui nec Deum diligit, nec Ecclesiam Dei, cui dicitur: Recti diligunt te? Si ergo nec fides sine operibus, nec opera sine fide sufficiunt ad animi rectitudinem; nos qui in Christum credimus, fratres, rectas studeamus facere vias nostras et studia nostra. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum, ut toti recti inveniamur, fidei nostrae rectitudinem rectis actibus comprobantes, dilectores sponsae, dilecti a sponso Jesu Christo Domino nostro, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO XXV. De nigredine et formositate sponsae, id est Ecclesiae.

25

0899B 1. Ecce quod dixeram in sermone, quia aemulis lacessentibus sponsa respondere cogatur, quae corpore quidem de numero adolescentularum esse videntur, animo autem longe sunt. Ait nempe: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 4). Patet quod detraherent ei, nigredinem improperantes. Sed adverte sponsae patientiam ac benignitatem. Non modo enim non reddidit maledictum pro maledicto, sed insuper benedixit, filias Jerusalem vocans, quae magis pro sua nequitia filiae Babylonis, vel filiae Baal, aut si quod aliud nomen improperii occurrisset, appellari meruerant. Sane didicerat a propheta, imo ab ipsa unctione quae docet suavitatem, calamum 1350 quassatum non conterendum, et linum fumigans non exstinguendum (Isa. XLII, 3). Propterea 0899C non putavit amplius irritandas satis commotas per sed nec quidquam addendum stimulis invidiae, qua torquebantur. Magis autem cum his qui oderunt pacem, studuit esse pacifica, sciens se etiam insipientibus debitricem. Maluit ergo ipsas favorabili demulcere vocabulo, quia curae fuit ei infirmarum potius operam dare saluti quam propriae ultioni,

2. Omnibus quidem optanda est ista perfectio; proprie autem optimorum forma est praelatorum. Sciunt quippe boni fidelesque praepositi, languentium sibi creditam animarum curam, non pompam. Cumque internum murmur cujuspiam illarum querulae vocis indicio deprehendunt, etsi in ipsos usque ad convicia et contumelias prorumpentis; medicos se 0899D et non dominos agnoscentes, parant confestim adversus phrenesim animae, non vindictam, sed medicinam. Haec igitur ratio cur sponsa filias Jerusalem dicat eas ipsas, quas malevolas sustinet atque maledicas: videlicet ut in blando sermone deliniat murmurantes, commotionem sedet, sanet livorem. Scriptum est enim: Lingua pacifica compescit lites (Prov. XXV, 15). Alias vero filiae revera Jerusalem quodam modo sunt quae hujusmodi sunt, nec falso ita eas nominat sponsa. Sive enim propter sacramenta Ecclesiae, quae indifferenter quidem cum bonis suscipiunt; sive propter fidei aeque communem confessionem, sive ob fidelium corporalem saltem societatem, seu etiam propter spem futurae salutis, a qua omnino non sunt, quandiu hic vivunt, vel tales desperandae, 0900A quantumlibet vivant desperate; non incongrue filiae Jerusalem nominantur.

3. Videamus jam quid illud fuerit dicere: Nigra sum, sed formosa. Nullane in his verbis repugnantia est? Absit! Propter simplices dico, qui inter colorem et formam discernere non noverunt, cum forma ad compositionem pertineat, nigredo color sit. Non omne denique quod nigrum est continuo deforme est. Nigredo, verbi causa, in pupilla non dedecet; et nigri quidam lapilli in ornamentis placent; et nigri capilli candidis vultibus etiam decorem augent et gratiam. Sic tibi quoque facile advertere est in rebus innumeris. Quanquam sine numero sunt, quae in superficie quidem reperies decoloria, in compositione vero decora. Tali fortassis modo potest 0900B sponsa, cum pulchritudine utique compositionis, naevo non carere nigredinis; sed sane in loco peregrinationis suae. Alioquin erit cum eam sibi in patria exhibebit sponsus gloriae gloriosam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi. At vero nunc si diceret, quia nigredinem non haberet, se ipsam seduceret, et veritas in ea non esset. Quamobrem ne mireris quia dixit: Nigra sum, et rursum nihilominus, quia formosa sit, gloriatur. Quomodo enim non formosa cui dicitur: Veni, formosa mea? (Cant. II, 10.) Cui autem dicitur: Veni, nondum pervenerat, ne forte quis putet hoc dictum, non quidem huic nigrae, quae adhuc laborat veniendo in via; sed beatae illi, quae jam prorsus absque nigredine regnat in patria.

0900C 4. Sed audi unde nigram et unde formosam se dixerit. An nigram quidem ob tetram conversationem, quam prius habuit sub principe hujus mundi, imaginem terrestris hominis adhuc portans; formosam vero de coelesti similitudine, quam postea commutavit, ambulans jam in novitate vitae? Sed si hoc est, cur non magis de praeterito, nigra fui, et non nigra sum, dicit? Si cui tamen placet hic sensus, id quod sequitur, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4), sic oportet intelligi, ut de veteri quidem conversatione Cedar, de nova vero Salomonis se dixerit tabernaculum. Hoc enim esse pelles, quod tabernaculum, propheta ostendit dicens: Repente vastata sunt tabernacula mea, sabito pelles 0900D meae (Jerem. IV, 20). Prius igitur 1351 nigra, sicut vilissima tabernacula Cedar: postea formosa, sicut pelles gloriosi regis.

5. Sed videamus quomodo ad statum potius vitae potioris utrumque respiciat. Si consideremus habitum exteriorem sanctorum, eum qui in facie est, quam sit humilis utique et abjectus, et quadam neglectus incuria; cum tamen identidem intus revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformentur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18): nonne una quaelibet talis anima merito nobis videbitur posse respondere exprobrantibus sibi nigredinem: Nigra sum, sed formosa? Vis tibi denique demonstrem animam et nigram pariter, et formosum? Epistolae, inquiunt, 0901A graves sunt; sed praesentia corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10). Paulus hic erat. Itaque Paulum, o filiae Jerusalem, de praesentia corporis aestimatis, et tanquam decolorem deformemque contemnitis, quia cernitis homunculum afflictari in fame et siti, et frigore et nuditate, in laboribus plurimis, in plagis supra modum, in mortibus frequenter? (II Cor. XI, 23, 27.) Haec sunt quae denigrant Paulum. Pro hujusmodi doctor gentium reputatur inglorius, ignobilis, niger, obscurus; tanquam denique peripsema hujus mundi. Enimvero nonne ipse est qui rapitur in paradisum, qui unum alterumque perambulans, usque ad tertium sui puritate penetrat coelum? O vere pulcherrima anima! quam, etsi infirmum inhabitantem corpusculum, pulchritudo coelestis 0901B admittere non despexit, angelica sublimitas non rejecit, claritas divina non repulit. Hanc vos dicitis nigram? Nigra est, sed formosa, filiae Jerusalem. Nigra vestro, formosa divino angelicoque judicio. Etsi nigra est, forinsecus est. Sibi autem pro minimo est, ut a vobis judicetur, aut ab his qui secundum faciem judicant. Homo siquidem videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI, 7). Propterea etsi nigra foris, sed intus formosa, ut ei placeat cui se probavit. Non enim vobis: quibus si adhuc placeret. Christi servus non esset. Felix nigredo, quae mentis candorem parit, lumen scientiae, conscientiae puritatem.

6. Audi denique quid per prophetam Deus promittat istiusmodi nigris, quos aut humilitas poenitentiae, 0901C aut charitatis zelus, tanquam solis aestus, decolorasse videtur. Si fuerint, ait, peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isai. I, 18). Non plane contemnenda in sanctis ista nigredo extera, quae candorem operatur internum, et sedem proinde praeparat sapientiae.Candor est enim vitae aeternae sapientia, ut Sapiens definit (Sap. VII, 26): et candidam oportet esse animam, in qua ipsa sedem elegerit. Quod si anima justi sedes est sapientiae, haud dubie dixerim animam justi esse candidam. Et fortassis justitia ipsa candor est. Justus autem erat Paulus, cui reposita fuerat corona justitiae (II Tim. IV, 8). Candida proinde Pauli anima erat, et sapientia sedebat in ea, ita ut sapientiam loqueretur inter perfectos, sapientiam 0901D in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi hujus agnovit. Porro hunc in eo sapientiae, justitiaeque candorem nigredo illa exterior de praesentia corporis infirma, de laboribus plurimis, de jejuniis ac vigiliis multis, aut operabatur, aut promerebatur. Ideoque et quod nigrum est Pauli, speciosius est omni ornatu extrinseco, omni etiam regio cultu. Non comparabitur ei quantalibet pulchritudo carnis, non cutis utique nitida et arsura, non facies colorata vicina putredini, non vestis pretiosa obnoxia vetustati, non auri species, splendorve gemmarum, seu quaeque talia, quae omnia sunt ad corruptionem.

7. Merito proinde omnis cura sanctorum, spreto 0902A ornatu cultuque superfluo exterioris sui hominis, qui certe corrumpitur, omni se diligentia praebet et occupat excolendo ac decorando interiori illi, qui ad imaginem Dei est, et renovatur de die in diem. Certi sunt enim Deo non posse esse quidquam acceptius imagine sua, si proprio fuerit restituta decori. 1352 Propterea et omnis gloria eorum intus, non foris est; hoc est, non in flore feni, aut in ore vulgi, sed in Domino. Unde et dicunt: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): quod conscientiae solus sit arbiter Deus, cui soli placere desiderant; et cui placere, sola vera et summa gloria est. Non mediocris plane gloria illa quae intus est, in qua gloriari dignatur et Dominus gloriae, dicente David: Omnis gloria ejus filiae regis 0902B ab intus (Psal. XLIV, 14). Et tutior sua cuique gloria, dum habet eam in semetipso, et non in altero. At non in solo fortassis candore interno, sed in exteriori quoque nigredine et exteriore gloriandum, ne quid omnino sanctis depereat, sed omnia cooperantur in bonum. Non solum igitur in spe, sed et gloriari in tribulationibus. Libenter, ait, gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Optanda infirmitas, quae Christi virtute compensatur. Quis dabit mihi non solum infirmari, sed et destitui ac deficere penitus a memetipso, ut Domini virtutum virtute stabiliar? Nam virtus in infirmitate perficitur. Denique ait: Quando infirmor, tunc fortis sum et potens (II Cor. XII, 9, 10).

8. Quod cum ita sit, pulchre sponsa convertit sibi ad 0902C gloriam, quod ei pro opprobrio ab aemulis intorquetur; non modo formosam, sed et nigram esse se glorians. Non enim erubescit nigredinem, quam novit praecessisse et in sponso: cui similari quantae etiam gloriae est? Nil sibi gloriosius proinde putat, quam Christi portare opprobrium. Unde vox illa prorsus exsultationis et salutis: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi! (Galat. VI, 14.) Grata ignominia crucis ei qui Crucifixo ingratus non est. Nigredo est, sed forma et similitudo Domini. Vade ad sanctum Isaiam, et describet tibi qualem in spiritu illum viderit. Quem namque alium dicit virum doloris, et scientem infirmitatem; et quia non erat ei species neque decor? Et addidit: Nos putavimus eum tanquam leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. 0902D Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 3, 5). Ecce unde niger. Junge et illud sancti David: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); et habes totum in sponso, quod sponsa de se hoc in loco testata est.

9. Num tibi recte et ipse videtur secundum ea quae dicta sunt, aemulis posse respondere Judaeis: Niger sum, sed formosus, filii Jerusalem? Niger plane, cui non erat species, neque decor; niger, quia vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Denique se ipsum fecit peccatum (II Cor. V, 21): et nigrum dicere verear? Intuere sane pannis sordidum, plagis lividum, illitum 0903A sputis, pallidum morte; et nigrum vel tunc profecto fatebere. Percunctare etiam apostolos, eumdem ipsum qualem in monte perspexerint; aut certe angelos, in qualem prospicere concupiscant; et nihilominus formosum mirabere. Ergo formosus in se, niger propter te. Quam formosum et in mea forma te agnosco, Domine Jesu! non ob divina tantum quibus effulges miracula, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Beatus qui te in his hominem inter homines conversantem diligenter observans, se ipsum praebet pro viribus imitatorem tui. Hoc jam beatitudinis munus formosa tua primitias suae dotis accepit; nec quod formosum est tui, imitari pigra; nec quod nigrum sustinere confusa. Unde et dicebat: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem; 0903B et addidit similitudinem: Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. At istud obscurum est, nec attingendum omnino fatigatis. Habetis tempus ad pulsandum. Si non dissimulatis, aderit qui revelat mysteria; nec cunctabitur aperire, qui et ad pulsandum invitat. Ipse est enim qui aperit, et nemo claudit (Apoc. III, 7), sponsus Ecclesiae Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.



SERMO XXVI. In quo beatus Bernardus obitum fratris sui Girardi luget.

26
1353

1. Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4). Hinc incipiendum, quia hic desiit sermo superior. Hoc exspectatis audire quid sit, et qualiter 0903C ei quod proximo tractatum est capitulo coaptetur, quia similitudo est. Potest enim hoc ita subjunctum fuisse, ut utraque pars similitudinis ad id solum respondeat, quod ibi praecesserat: Nigra sum. Potest et ita, ut duobus illis duo ista, id est singula singulis, referantur. Ille sensus simplicior, iste obscurior est. Sed tentemus utrumque: et prius quidem hunc, qui difficilior apparet. Non autem in duobus primis, sed in duobus duntaxat extremis difficultas est. Nam Cedar quidem, quod interpretatur tenebrae, aperte satis cum nigredine convenire videtur; sed pelles Salomonis cum formositate non ita. Porro tabernacula in eamdem nihilominus concurrere convenientiam quis non videat? Quid enim tabernacula, nisi nostra sunt corpora, in quibus peregrinamur? Nec enim 0903D habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14). Sed et militamus in eis, tanquam in tabernaculis; prorsas violenti ad regnum. Denique militia est vita hominis super terram (Job 0904A VII, 1); et quandiu militamus in hoc corpore, peregrinamur a Domino, id est a luce. Nam Dominus lux est; et in quantum quisque cum eo non est, in tantum in tenebris est, hoc est in Cedar. Flebilem proinde vocem illam agnoscat suam: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5, 6).Est ergo hoc habitaculum nostri corporis, non civis mansio, aut domus indigenae; sed aut tabernaculum militantis, aut stabulum viatoris. Est, inquam, hoc corpus tabernaculum, et tabernaculum Cedar, quod nimirum animam, quasi objectu sui, incircumscripti luminis interim nunc fraudat aspectu; nec sinit omnino videre illud, nisi per speculum quidem et in aenigmate, non autem facie ad faciem (I 0904B Cor. XIII, 12).

2. Videsne unde Ecclesiae nigredo, unde pulcherrimis quoque animabus nonnulla rubigo inhaeserit? De tabernaculo profecto Cedar, de exercitio laboriosae militiae, de diuturnitate miseri incolatus, de angustiis aerumnosi exsilii, de corpore denique fragili et gravi; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Propterea et cupiunt dissolvi, ut corpore levatae, Christi avolent in amplexus. Unde et gemens una de miseris aiebat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Scit nimirum quae hujusmodi est, quod non possit in tabernaculo Cedar carere ad purum macula aut ruga, non quantulacunque nigredine; 0904C et cupit exire, ut se possit exuere. Et haec ratio, cur sponsa nigram se dixerit sicut tabernacula Cedar. Sed enim quomodo formosa, sicut pelles Salomonis? At nescio quid sublime ac sacrum sentio in his pellibus involutum, quod minime ausim omnino contingere, nisi ad nutum sane ipsius, qui reposuit et signavit. Legi nimirum: Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). Supersedeo igitur et differo. Vobis interim curae erit solito impetrare 1354 favorem vestris precibus; ut eo alacriores, quo fidentiores redeamus ad id, quod attentioribus eget animis. Et fortassis inveniet pius pulsator, quod temerarius scrutator non posset. Quanquam et moeror finem imperat, et calamitas 0904D quam patior.

3. Quousque enim dissimulo, et ignis quem intra me ipsum abscondo, triste pectus adurit, interiora depascitur? Clausus latius serpit, saevit acrius. Quid mihi et cantico huic, qui in amaritudine 0905A sum? Vis doloris abducit intentionem, et indignatio Domini ebibit spiritum meum. Subtracto siquidem illo, per quem mea in Domino studia utcunque libera esse solebant, simul et cor meum dereliquit me. Sed feci vim animo, ac dissimulavi usque huc; ne affectus fidem vincere videretur. Denique plorantibus aliis, ego, ut advertere potuistis, siccis oculis secutus sum invisum funus, siccis oculis steti ad tumulum, quousque cuncta peracta sunt exsequiarum solemnia. Indutus sacerdotalibus, solitas in cum orationes proprio ore complevi, terram meis manibus ex more jeci super dilecti corpus, terram mox futurum. Qui me intuebantur flebant, et mirabantur quod non flerem ipse, cum non illum quidem, sed me potius, qui illum amisissem, omnes miserarentur. 0905B Cujus enim vel ferreum pectus super me ibi non moveretur, quem videret Girardo superstitem? Commune damnum; sed prae meo non reputabatur infortunio. At ego quibus poteram viribus fidei, reluctabar affectui, nitens vel invitus non moveri frustra addictione naturae, universitatis debito, conditionis usu, potentis jussu, judicio justi, flagello terribilis, Domini voluntate. Pro hujusmodi semper extunc et deinceps exegi a memetipso non indulgere multo fletui, multum tamen turbatus et moestus. Nec potui imperare tristitiae, qui potui lacrymae; sed, ut scriptum est: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXXVI, 5). At suppressus dolor altius introrsum radicavit, eo, ut sentio, acerbior factus, quo non est exire permissus. Fateor, victus0905C sum. Exeat necesse est foras quod intus patior. Exeat sane ad oculos filiorum, qui scientes incommodum, planctum humanius aestiment, dulcius consolentur.

4. Scitis, o filii, quam justus sit dolor meus, quam dolenda plaga mea. Cernitis nempe quam comes deseruit me in via hac qua ambulabam, quam non segnis ad opus, quam suavis ad mores. Quis ita mihi pernecessarius? cui aeque dilectus ego? Frater erat genere, sed religione germanior. Dolete, quaeso, vicem meam vos, quibus haec nota sunt. Infirmus corpore eram, et ille portabat me; pusillus corde eram, et confortabat me; piger et negligens, et excitabat me; improvidus et obliviosus, et commonebat me. Quo mihi avulsus es? quo mihi raptus e manibus, homo unanimis, homo secundum cor 0905D meum? Amavimus nos in vita; quomodo in morte sumus separati? Amarissima separatio! et quam non posset omnino efficere nisi mors. Quando enim me vivus vivum desereres? Omnino opus mortis, horrendum divortium. Quis enim tam suavi vinculo mutui nostri non pepercisset amoris, nisi totius suavitatis inimica mors? Bene mors, quae unum rapiendo, duos furiosa peremit. 1355 An non mors etiam mihi? Imo plus mihi, cui utique omni morte 0906Ainfelicior vita servata est. Vivo ut vivens moriar; et hoc dixerim vitam? Quam mitius me privares, o austera mors, vitae usu, quam fructu! nam vita sine fructu gravior mors. Denique duplex malum ligno paratur infructuoso, securis et ignis (Matth. III, 10). Ergo meis laboribus invidens, elongasti a me amicum et proximum, per cujus maxime studium erant, si quando erant, fructuosi. Satius proinde mihi fuisset periclitari vita, quam tua, o Girarde, praesentia, qui meorum in Domino studiorum eras sollicitus incitator, fidelis [alias, fortis] adjutor, cautus examinator. Cur, quaeso, aut amavimus, aut amisimus nos? Dura conditio, sed mea miseranda fortuna, et non illius! Nam tu, chare frater, si charos amisisti, chariores utique recepisti. 0906B Me vero quaenam jam miserum consolatio manet post te unicum solatium meum? Placita fuit pariter utrique societas corporum pro morum concordia; sed solum me divisio vulneravit. Commune quod libuit; quod triste et lugubre, meum: in me transierunt irae, in me confirmatus est furor. Erat ambobus alterutrum grata praesentia, dulce consortium, suave colloquium; sed tantas utriusque delicias ego perdidi, tu mutuasti. Et quidem immutatis illis retributio multa.

5. Quanto fenore gaudiorum ac benedictionum cumulo cares hodie nobis, frater charissime! Habes certe pro me tantillo repositam tibi Christi praesentiam; nec dispendium sentis absentiae a nobis tuae, angelorum admistus choris. Non est igitur 0906C quod causeris tu de nostra quasi subtracta tibi praesentia, cui affatim sui suorumque copiam Dominus majestatis indulsit. At ego pro te quid? Quam vellem scire quidnam sentias nunc de me illo unico tuo, mediis nutante curis et poenis, destituto te baculo imbecillitatis meae! si tamen licet adhuc cogitare de miseris, ingresso abyssum luminis, atque illo pelago aeternae felicitatis absorpto. Forte enim etsi nosti nos secundum carnem, sed nunc jam non nosti: et quoniam introisti in potentias Domini, memoraris justitiae ejus solius, immemor nostri. Caeterum qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), et in divinum quemdam totus immutatur affectum, nec potest jam sentire aut sapere nisi Deum, et quod sentit et sapit Deus, plenus Deo. Deus autem charitas 0906D est, et quanto quis conjunctior Deo, tanto plenior charitate. Porro impassibilis est Deus, sed non incompassibilis, cui proprium est misereri semper et parcere. Ergo et te necesse est misericordem esse, qui inhaeres misericordi, quamvis jam minime miser sis: et qui non pateris, compateris tamen. Affectus proinde tuus non est imminutus, sed immutatus; nec, quoniam Deum induisti, nostri cura te exuisti; et ipsi enim cura est de nobis (I Petr. V, 7). Quod infirmum 0907A est abjecisti, sed non quod pium. Charitas denique nunquam excidit (I Cor. XIII, 8): non oblivisceris me in finem.

6. Videor mihi quasi audire fratrem meum dicentem: Nunquid mater oblivisci poterit filii uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui (Isa. XLIX, 15). Non expedit prorsus. Scis ubi verser, ubi jaceam, ubi reliqueris me; non est qui porrigat manum. Ad omne quod emerserit, respicio ad Girardum ut consueveram, et non est. Heu! tunc ingemisco miser, sicut homo sine adjutorio. Quem consulam ambiguis? cui in adversis fidam? quis portabit onera? quis pericula propulsabit? Nonne ubique gressus meos Girardi oculi anteibant [alias, animabant]? Nonne tuum, Girarde, pectus curae meae 0907B notius, quam meum ipsius habebant, familiarius incursabant, acrius urgebant? Nonne in lingua tua illa placabili et potenti meam a sermonibus saeculi frequentissime vindicabas, 1356 et amico reddebas silentio? Dominus dederat illi linguam eruditam, ut sciret quando deberet proferre sermonem. Ita denique in prudentia responsorum suorum, et in gratia data sibi desuper, et domesticis satisfacieba et exteris, ut pene me nemo requireret, cui prior forte Girardus occurrisset. Occurrebat autem adventantibus, opponens se, ne subito meum otium incursarent. Si quibus sane per se satisfacere non quibat, hos perducebat ad me, caeteros emittebat. O virum industrium! o amicum fidelem! et amico gerebat morem, et officiis charitatis non deerat. 0907C Quis vacua ab eo recessit manu? Si dives, consilium; si pauper, subsidium reportabat. Nec quaerebat quae sua sunt, qui se mediis ingerebat curis, ut ego vacarem. Sperabat enim, sicut erat humillimus, majorem de nostra quiete fructum, quam si vacaret ipse. Interdum tamen postulabat absolvi, et alteri cedere, quasi qui melius provideret. Sed ubi ille inveniretur? Nec petulanti aliquo, ut assolet, in eo officii detinebatur affectu, sed solo intuitu charitatis. Siquidem plus omnibus laborabat, et minus omnibus accipiebat; ita ut saepe, cum aliis necessaria ministraret, egeret ipse in pluribus, verbi causa, cibo aut veste. Denique cum se sentiret decessui propinquare: «Deus,» inquit, «tu scis quod quantum 0907D in me fuit, semper optavi quietem; mihi intendere, tibi vacare. Sed implicitum tenuit timor tuus, voluntas fratrum, et studium obediendi, super omnia abbatis pariter et fratris germana dilectio.» Ita est. Gratias tibi, frater, de omni fructu meorum, si quis est, in Domino studiorum. Tibi debeo si profeci, si profui. Tu intricabaris, et ego tuo beneficio feriatus sedebam mihi, aut certe divinis obsequiis sanctius occupabar, aut doctrinae filiorum utilius intendebam. Cur enim securus intus non essem, cum te scirem agentem foris manum dexteram meam, lumen oculorum meorum, 0908A pectus meum, et linguam meam? Et quidem indefessa manus, oculus simplex, pectus consilii, lingua loquens judicium, sicut scriptum est: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium (Psal. XXXVI, 30).

7. Sed quid dixi foris agentem illum? quasi interna Girardus nesciret, ac spiritualium expers esset donorum. Norunt qui illum norunt spirituales, quam verba ejus spiritum redolerent. Norunt contubernales, quam mores ejus et studia non carnem saperent, sed ferverent spiritu. Quis illo rigidior in custodia disciplinae? quis in castigando corpus suum districtior, suspensior vel sublimior in contemplando, subtilior in disserendo? Quoties cum eo disserens ea didici quae nesciebam; et qui docturus adveneram, doctus 0908B magis abscessi? Nec mirum de me, cum magni ac sapientes viri id ipsum nihilominus ex illo sibi accidisse testentur. Non cognovit litteraturam; sed habuit litterarum inventorem sensum, habuit et illuminantem Spiritum. Nec in maximis tantum, sed in minimis maximus erat. Quid, verbi causa, in aedificiis, in agris, hortis, aquis, cunctis denique artibus seu operibus rusticorum? quid, inquam, vel in hoc rerum genere Girardi subterfugit peritiam? Caementariis, fabris, agricolis, hortulanis, sutoribus, atque textoribus facile magister erat. Cumque omnium judicio omnibus esset sapientior, solis in suis oculis non erat sapiens. Utinam multos, etsi minus sapientes, non plus tangeret illa maledictio: Vae qui sapientes estis in oculis vestris (Isa. V, 21)! Scientibus ista loquor, 0908Cet adhuc plura his de illo, et majora compertis. Parco tamen, quia caro mea, et frater est. Hoc tamen securus addo: mihi utilis in omnibus, et prae omnibus; fuit utilis in parvis et magnis, in privatis et publicis, foris et intus. Merito ex eo pendebam totus, qui mihi totum erat. 1357 Solum pene reliquerat mihi provisoris honorem et nomen: nam opus ipse faciebat. Ego vocitabar abbas, sed ille praeerat in sollicitudine. Merito requievit in illo spiritus meus, per quem licebat delectari in Domino, praedicare liberius, orare securius. Per te, inquam, mihi, frater mi, mens sobria et grata quies, sermo efficacior, pinguior oratio, frequentior lectio et ferventior affectus.

0908D 8. Heu! sublatus es, et haec omnia simul. Tecam omnes pariter abiere deliciae, et laetitiae meae. Jam curae irruunt, jam molestiae hinc inde pulsant, et angustiae undique solum me repererunt, solae mihi te abeunte remanserunt, solus sub sarcina gemo. Aut ponere, aut opprimi necesse est, quia tu tuos humeros subduxisti. Quis mihi tribuat cito mori post te? Nam pro te nolim, nec te tua fraudare gloria. Porro supervivere tibi, labor et dolor. Vivam, quoad vivam, in amaritudine; vivam in moerore: et haec sit mihi consolatio, ut moerendo affligar. Non parcam; et juvabo manum Domini: etenim manus 0909A Domini tetigit me. Me, inquam, tetigit et percussit, non illum, quem vocavit ad requiem; me occidit, cum succidit illum. Nunquid enim occisum quis dixerit, quem plantavit in vita? At quod illi vitae janua fuit, mihi plane est mors; meque illa morte mortuum dixerim, non hunc qui obdormivit in Domino. Exite, exite, lacrymae jampridem cupientes; exite, quia is qui vobis meatum obstruxerat, commeavit. Aperiantur cataractae miseri capitis; et erumpant fontes aquarum, si forte sufficiant sordes diluere culparum, quibus iram merui. Cum consolatus fuerit super me Dominus, tunc fortassis et ego merear consolari, si tamen non pepercero a moerore: nam, qui lugent, ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Propterea condescendat mihi omnis sanctus, et in 0909B spiritu lenitatis qui spiritualis est, sustineat lamentantem. Luctus meus humano, quaeso, pensetur affectu, non usu. Videmus nempe mortuos quotidie plangere mortuos suos: fletum multum, et fructum nullum. Non culpamus affectum, nisi cum excedit modum; sed causam. Ille nimirum naturae est, et ejus turbatio poena peccati: haec vanitas et peccatum. Etenim ibi sola, nisi fallor, plorantur damna gloriae carnis, vitae praesentis incommoda. Et plorandi qui ita plorant. Nunquid ego sic? Similis mihi affectus, sed altera causa, dissimilisque intentio. Nulla mihi sane querela de omnibus quae sunt mundi. In his profecto quae sunt Dei, ademptum doleo fidele auxilium, salutare consilium. Girardum lugeo: 0909C Girardus est in causa, frater carne, sed proximus spiritu, socius proposito.

9 Adhaesit anima mea animae illius; et unam fecit de duabus, non consanguinitas, sed unanimitas. Carnis quidem necessitudo non defuit; sed plus junxit societas spiritus, consensus animorum, morum conformitas. Cum ergo essemus cor unum et anima una, hanc meam pariter atque ipsius animam pertransivit gladius, et scindens, mediam partem locavit in coelo, partem in coeno deseruit. Ego, ego illa portio misera in luto jacens, truncata parte sui, et parte potiori; et dicitur mihi: Ne fleveris? Avulsa sunt viscera mea a me; et dicitur mihi: Ne senseris? Sentio, sentio vel invitus, quia nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est;0909D sentio prorsus et doleo, et dolor meus in conspectu meo semper. Non sane nos poterit duritiae et insensibilitatis arguere ille qui verberat, quomodo illos de quibus ait: Percussi eos, et non doluerunt (Jerem. V, 3). Affectum meum confessus sum, et non negavi. Carnalem quis dixerit: ego humanum non nego, sicut nec me hominem. Si nec hoc sufficit, nec carnalem negaverim. Nam et ego carnalis sum, venundatus sub peccato, addictus morti, poenis et aerumnis obnoxius. Non sum, fateor, insensibilis ad poenas, mortem horreo meam et meorum. Meus Girardus erat, meus plane. An non meus, qui frater sanguine fuit, professione 1358 filius, sollicitudine pater, consors spiritu [alias, concors spiritu], intimus affectu? Is recessit a me; sentio, laesus sum, et graviter.

0910A 10. Ignoscite, filii: imo si filii, vicem dolete paternam. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, qui certe consideratis quam gravia pro peccatis recepi de manu Domini. In virga indignationis suae percussit me, digne pro meritis, dure pro viribus. An leve quis dixerit vivere me absque Girardo, nisi qui ignorat quid mihi cum Girardo? Nec tamen contradico sermonibus sancti; nec reprehendo judicium, quo recepit quisque quo dignus est: ille, coronam quam meruit; ego, quam debui poenam. Nunquid quia sentio poenam, reprehendo sententiam? Humanum est illud, hoc impium. Humanum, inquam, et necesse affici erga charos, sive delectabiliter cum praesto sunt, sive cum absunt, moleste. Non erit otiosa socialis conversatio, praesertim 0910B inter amicos: et quid effecerit mutuus amor in sibi praesentibus, horror indicat separationis, et dolor de invicem separatis. Doleo super te, Girarde charissime, non quia dolendus, sed quia ablatus. Et ideo fortassis dolendum mihi potius super me, qui bibo calicem amaritudinis. Et solus dolendus, quia solus bibo: non enim et tu. Solus ego patior quod solent pariter pati qui se diligunt, cum se amittunt.

11. Utinam non te amiserim, sed praemiserim! utinam vel tarde aliquando sequar te quocunque ieris! Non enim dubium quin ad illos ieris, quos circa medium extremae noctis tuae invitabas ad laudem, cum in vultu et voce exsultationis subito erupisti 0910C in illud Davidicum, stupentibus qui assistebant: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis (Psal. CXLVIII, 1). Jam tibi, frater mi, nocte adhuc media diescebat, et nox sicut dies illuminabatur Prorsus illa nox illuminatio tua in deliciis tuis. Accitus sum ego ad id miraculi, videre exsultantem in morte hominem, et insultantem morti. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Jam non stimulus, sed jubilus. Jam cantando moritur homo, et moriendo cantat. Usurparis ad laetitiam, mater moeroris; usurparis ad gloriam, gloriae inimica; usurparis ad introitum regni, porta inferi; et fovea perditionis, ad inventionem salutis: idque ab homine peccatore. Juste nimirum, quia tu inique in hominem innocentem et justum potestatem temeraria 0910D usurpasti. Mortua es, o mors, et perforata hamo quem incauta glutiisti, cujus illa vox est in propheta: O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne (Ose. XIII, 14). Illo, inquam, hamo perforata, transeuntibus per medium tui fidelibus latum laetumque exitum pandis ad vitam. Girardus te non formidat, larvalis effigies. Girardus per medias fauces tuas transit ad patriam, non modo securus, sed et laetabundus et laudans. Cum ergo supervenissem, et extrema jam psalmi, me audiente, clara voce complesset, suspiciens in coelum, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Et repetens eumdem sermonem, ac frequenter ingeminans: Pater, Pater, conversus ad me, exhilarata quidem facie: «Quanta,» inquit, «dignatio 0911A Dei, patrem hominum esse! quanta hominum gloria, Dei filios Dei esse et haeredes! Nam si filii, et haeredes.» Sic cantabat quem nos lugemus: in quo et meum, fateor, luctum pene in cantum convertit, dum intentus gloriae ejus, propriae fere miseriae obliviscor.

12. Sed revocat me ad me pungens dolor, facileque a sereno illo intuitu, tanquam a levi excitat somno perstringens anxietas. Plangam igitur, sed super me, quia super illum jam vetat ratio. Puto enim, si opportunitas daretur, modo diceret nobis: Nolite flere super me, sed super vos ipsos flete. Planxit merito David super parricida filio (II Reg. XIX, 1), cui perpetuo sciret obstructum exitum de ventre mortis mole criminis. Merito super Saul et 0911B super Jonatham (II Reg. I, 17); quibus aeque 1359 absorptis semel, emersio jam non speratur. Et quidem resurgent, sed non ad vitam; imo ad vitam, ut vivi in morte infelicius moriantur. Quanquam de Jonatha possit non immerito haerere sententia. At mihi etsi non ista suppetit plangendi ratio, non tamen nulla. Plango primum super mea ipsius plaga, atque hujus jactura domus; plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Girardus pater erat; plango certe et super universo statu nostri ordinis nostraeque professionis, qui de tuo, Girarde, zelo, consilio et exemplo robur non mediocre capiebat; plango postremo, etsi non super te, propter te tamen. Hinc prorsus, hinc afficior graviter, 0911C quia vehementer amo. Et nemo mihi molestus sit, dicens non debere sic affici; cum benignus Samuel super reprobo rege (I Reg. XVI, 1), et pius David super parricida filio satisfecerint affectioni, et non ad injuriam fidei, non in superni suggillationem judicii. Absalon fili mi, ait sanctus David, fili mi Absalon (II Reg. XVIII, 33): et ecce plus quam Absalon hic. Salvator quoque videns civitatem Jerusalem, et praevidens ruituram, flevit super eam (Luc. XIX, 41). Et ego propriam, et quae in praesenti est desolationem non sentiam? Plagam meam recentem, et gravem non doleam? Ille flevit compatiendo, et ego patiendo non audeam? Et certe ad tumulum Lazari nec flentes arguit, nec a fletu prohibuit, insuper et flevit cum flentibus: Et lacrymatus est, inquit, 0911D Jesus (Joan. XI, 35). Fuerunt lacrymae illae testes profecto naturae, non indices diffidentiae. Denique et prodiit mox ad vocem ejus qui erat mortuus, ne continuo putes fidei praejudicium dolentis affectum.

13. Sic nec fletus utique noster infidelitatis est signum, sed conditionis indicium; nec quia percussus ploro, arguo ferientem, sed provoco pietatem, severitatem 0912A flectere satago. Unde et verba mea dolore sunt plena, non tamen et murmure. Nunquid non plenum justitiae protuli, quod unius sententiae complemento et punitus est qui debuit, et coronatus qui meruit? Et adhuc dico: Bene utrumque fecit dulcis et rectus Dominus. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Cantet tibi misericordia, quam fecisti cum servo tuo Girardo; cantet et judicium, quod nos portamus. In altero bonus, in altero justus laudaberis. An solius laus bonitatis? Est et justitiae. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137). Girardum tu dedisti, Girardum tu abstulisti: et si dolemus ablatum, non tamen obliviscimur quod datus fuit, et gratias agimus quod habere illum meruimus, quo carere in tantum non volumus, 0912B in quantum non expedit.

14. Recordor, Domine, pacti mei et miserationis tuae, ut magis justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Cum pro causa Ecclesiae anno praeterito Viterbii essemus, aegrotavit ille, et invalescente languore, cum jam proxima videretur vocatio, ego aegerrime ferens comitem peregrinationis, et illum comitem in terra relinquere aliena, nec resignare his qui mihi cum commiserant, quoniam amabatur ab omnibus, sicut erat amabilis valde; conversus ad orationem cum fletu et gemitu: Exspecta, inquam, Domine, usque ad reditum. Restitutum amicis tolle jam eum, si vis, et non causabor. Exaudisti me, Deus: convaluit, opus perfecimus0912C quod injunxeras, redivimus cum exsultatione reportantes manipulos pacis. Porro ego oblitus pene sum meae conventionis, sed non tu. Pudet singultuum horum, qui praevaricationis me arguunt. Quid plura? Repetiisti commendatum, recepisti tuum. Finem verborum indicunt lacrymae; tu illis, Domine, finem modumque indixeris.




Bernardi in Cantica C. 24