Bernardi in Cantica C. 58

SERMO LVIII. Quomodo sponsus hortatur sponsam, id est viros perfectos, ad regimen imperfectorum. Item de putatione vitiorum in eis facienda, ut virtutes succrescant.

58
1055D

1. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni (Cant. II, 10). Quis hoc dicit? Absque dubio sponsus. Et nonne ipse est, qui paulo ante suscitari dilectam tantopere prohibebat? Quo pacto ergo nunc non solum ut surgat, sed ut et acceleret jubet? Venit in mentem simile quid ex Evangelio. Ea quippe nocte qua Dominus tradebatur, cum fatigatos productioribus vigiliis discipulos 1056A qui secum erant, dormire demum ac requiescere praecepisset, in ipsa hora: Surgite, eamus, inquit, ecce appropinquavit qui me tradet (Matth. XXVI, 46). Nunc quoque similiter uno pene momento et prohibet suscitari sponsam, et suscitat: Surge, inquiens, et veni. Quid sibi itaque vult tam subita haec mutatio voluntatis sive consilii? Putamusne levitate usum sponsum, et aliquid voluisse prius, 1464 quod mox noluerit? Minime. Sed agnoscite eas quas vobis supra, si meministis, commendavi, et non semel, vicissitudines utique sanctae quietis, ac necessariae actionis; et quia non sit in hac vita copia contemplandi, nec diuturnitas otii, ubi officii et operis cogentior urget instantiorque utilitas. More igitur suo sponsus, ubi dilectam paululum in 1056B sinu proprio quievisse persentit, ad ea denuo quae utiliora visa sunt, trahere non cunctatur. Non tamen quasi invitam: nec enim quod fieri vetuit, faceret ullatenus ipse; sed trahi sane a sponso sponsae, est ab ipso accipere desiderium quo trahatur, desiderium bonorum operum, desiderium fructificandi sponso; quippe cui vivere sponsus est, et mori lucrum.

2. Et est desiderium vehemens, quod eam non tantum surgere, sed et surgere festinanter sollicitat: sic quippe habes: Surge, propera, et veni. Nec parum confortat quod audit, veni, et non: Vade: per hoc se intelligens non tam mitti quam duci, et secum pariter sponsum esse venturum. Quid enim difficile 1056C sibi illo comite reputet? Pone me, inquit, juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me (Job XVII, 3); item: Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4). Non itaque suscitatur praeterquam velit, quando fit prius ut velit: quod non est aliud, nisi sancti quaestus immissa aviditas. Animatur etiam ad opus injunctum, et de temporis opportunitate redditur alacrior. Tempus faciendi, inquit, o sponsa, quia hiems transiit, quando operari nemo poterat. Imber quoque, qui inundatione facta operiebat terram, culturas impediebat, et vel sata necabat, vel seri vetabat; is, inquam, imber excurrit, abiit et recessit; flores apparuerunt in terra nostra vernalem profecto temperiem adesse signantes, operandi commoditatem, 1056D frugum vicinitatem ac fructuum. Deinde subdit, ubi et quid primum operari oporteat: Tempus, inquiens, putationis advenit (Cant. II, 11, 12). Ad vineas ergo excolendas ducitur: quae ut possint uberioribus fructibus respondere colonis, ante omnia necesse est sarmenta sterilia projici, succidi noxia, putari superflua. Haec juxta litteram.

3. Nunc jam videamus, quid istiusmodi quasi historico schemate spiritualiter nobis innuatur intelligendum. Et vineas quidem animas esse vel Ecclesias, simulque hujus rei rationem quaenam sit, dixi vobis jam, et audistis, nec opus habetis iterato audire. Ad has itaque revisendas, corrigendas, 1057A intruendas, salvandas, anima perfectior invitatur, quae tamen id ministerii sortita sit, non sua ambitione, sed vocata a Deo tanquam Aaron. Porro invitatio ipsa quid est, nisi intima quaedam stimulatio charitatis pie nos sollicitantis aemulari fraternam salutem, aemulari decorem domus Domini, incrementa lucrorum ejus, incrementa frugum justitiae ejus, laudem et gloriam nominis ejus? Istiusmodi itaque circa Deum religiosis affectibus quoties is qui animas regere, aut studio praedicationis ex officio intendere habet, hominem suum interiorem senserit permoveri; toties pro certo sponsum adesse intelligat, toties se ab illo ad vineas invitari. Ad quid, nisi ut evellat et destruat, et aedificet et plantet?

1057B 4. Verum quoniam operi huic, sicut et omni rei sub coelo, non omne tempus suppetit et aptum est, addit is qui invitat, tempus putationis advenisse. Adesse hoc noverat qui dicebat: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum (II Cor. VI, 2, 3). Vitiosa sine dubio atque superflua, et omne denique quod offendiculum dare, et impedire fructum salutis possit, putare jam et resecare monebat, sciens quia tempus putationis advenerit. Ideo et aiebat fideli cuidam cultori vinearum: Argue, increpa, obsecra (II Tim. IV, 2); in primo et secundo horum putationem vel exstirpationem, in ultimo plantationem 1057C indicens. Et haec quidem 1465 sponsus per os Pauli de tempore operandi. Sed audi quid per proprium os de temporum consideratione, sub alio quidem rerum schemate et nomine, cum nova sponsa sit locutus. Nonne vos dicitis, inquit, quia quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem (Joan. IV, 35); item: Messis quidem multa, operarii pauci: rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IV, 37-38). Sicut igitur ibi metendi animarum segetes tempus adesse monstrabat, ita et hic vineas aeque intelligibiles, id est animas vel Ecclesias, tempus putandi advenisse denuntiat; id forsitan inter utrasque res volens vocabulorum diversitate distingui, ut messes 1057D plebes, vineas congregationes sanctorum cohabitantium intelligamus.

5. Porro hiemale tempus, quod praeteriisse significat, illud mihi designare videtur, cum Dominus Jesus jam non palam ambularet apud Judaeos, eo quod conspirassent adversus eum, volentes eum interficere. Unde et dicebat ad quosdam: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum; et rursum: Ascendite vos ad diem festum hunc, ego non ascendam (Joan. VII, 1-10). Ascendit tamen postea et ipse, non palam, sed quasi in occulto. Extunc ergo et deinceps usque ad adventum Spiritus sancti, quo recaluerunt torpentia fidelium corda, tanquam igne, quam Dominus ad hoc ipsum misit in terram (Luc XII, 1058A 49), hiems fuit. Tunc negaveris hiemem tunc fuisse, cum Petrus sederet ad prunas, non minus gelido corde, quam corpore? Denique: Erat frigus, inquit (Joan. XVIII, 18). Magnum revera frigus cor negantis constrinxerat. Nec mirum tamen, cum ignis ab eo ablatus esset. Nam paulo ante non parvo ferebat zelo, quippe adhuc igni proximus, qui evaginato gladio, ne ignem perderet, servi auriculam amputavit. Sed non erat tempus putationis: et ideo audit: Converte gladium tuum in locum suum. Erat enim hora et potestas tenebrarum: et quisque tunc discipulorum levaret gladium vel ferri, vel verbi, aut ferro truncandus erat, et neminem lucraretur, nec quidpiam fructus afferret; aut certe timoris gladio ad negandum cogendus; 1058B et sic magis ipse periret, juxta verbum Domini quod subjunxit mox, ita dicens: Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit (Matth. XXVI, 51, 52). Quis nempe caeterorum ante pavendam mortis imaginem impavidus staret, trepidante et cedente principe ipso, et qui voce confortatoria sui imperatoris fuerat praemunitus, et praemonitus alios confortare? (Luc. XXII, 32.)

6. Caeterum nec is, nec illi sibi adhuc induerant virtutem ex alto; et ob hoc tutum non erat eis exire in vineas, exerere linguae sarculum, et gladio Spiritus putare vites, purgare palmites, ut fructum plus afferrent. Denique ipse Dominus tacebat in passione, et in multis interogatus non 1058C respondebat (Matth. XXVII, 12), factus, juxta Prophetam, sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 15). Dicebat autem: Si vobis dixero, non credetis mihi; si autem et interrogavero, non respondebitis mihi (Luc. XXII, 67, 68): sciens tempus putationis nondum advenisse, nec responsuram prorsus vineam suam impensis laboribus, id est nec fidei, nec boni operis fructum aliquem relaturam. Quare? Quia hiems erat in cordibus perfidorum, et hiemales quidam malitiae imbres occupaverant terram, jacta semina verbi suffocare, quam fovere paratiores; sed et cultui vinearum omnem nihilominus impendendam operam frustraturi.

7. Quos vos me nunc putatis dicere imbres? 1058D istosne, quos videmus currentes per aera nubes turbulento spiritu spargere super terram? Non est ita. Sed quos de terra in aerem sursum ferunt homines turbulenti spiritus, ponentes in coelum os suum, et lingua eorum transiens in terram, tanquam pluvia amarissima, terram ipsam palustrem ac sterilem facit, et tam plantis quam satis inutilem, non quidem his visibilibus atque corporeis ad nostros utique corporeos usus datis, de quibus nulla plane, sicut nec de bobus cura est Deo. Sed quibus? Profecto quae 1466 sevit et plantavit Dei manus, et non hominis; quae et vel germinare, vel radicare in fide et charitate poterant, et fructus parturire salutis, si bonis et temporaneis imbribus rigarentur. Animae denique sunt, 1059A pro quibus Christus mortuus est. Vae nubibus pluentibus istiusmodi imbres super eas, quae lutum faciant, fructum non afferant! Nam sicut sunt et bonae, et malae arbores, ferentes quaeque fructus pro sui dissimilitudine differentes, bonae videlicet bonos, et malae malos: ita et arbitror nubes et bonas, quae bonos; et malas esse, quae malos pluant imbres. Et vide ne forte innuerit nobis hanc nubium, imbriumque differentiam, qui dicebat: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam (haud dubium quin super vineam) imbrem (Isai. V, 6). Cur putas adjunxisse signanter, meis, nisi quia sunt et malae nubes, quae non sunt ejus? Tolle, tolle, inquiunt, crucifige eum (Joan. XIX. 15). O nubes violentas et turbidas! O imbrem procellosum! o 1059B torrentem iniquitatis, evertere magis, quam fecundare idoneum! Nec minus malus minusve amarus, minori licet impetu proruens, imber ille qui subsecutus est: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Philosophorum ventosa loquacitas non bonus imber est qui sterilitatem magis intulit terris, quam fertilitatem. Multo magis prava dogmata haereticorum mali imbres sunt, quae pro fructibus spinas producunt et tribulos. Mali imbres etiam traditiones Pharisaeorum, quas Salvator redarguit, et ipsi nubes malae. Et nisi existimes me injuriam facere Moysi, nam bona nubes est illa, non omne quod 1059C pluit vel ipsa, bonum tamen dicam ne illi contradicam, qui ait: Dedi illis, id est Judaeis, praecepta non bona (haud dubium quin per Moysen) et justificationes, in quibus non vivent in eis (Ezech. XX, 25). Litteralis illa, verbi causa, observatio Sabbati, sonantis requiem, non donantis; indictus sacrificiorum ritus, interdictus porcinae carnis esus, nonnullorumque similium, quae immunda a Moyse censentur, pluvia est hoc totum ex illa nube descendens, sed nolo in agrum vel hortum meum quandoque descendat. Fuerit sane bona suo tempore; post tempus si venerit, non bonam jam censeo. Omnis etiam Ienis et leniter descendens pluvia, si sit intempestiva, molesta est.

8. Donec ergo istiusmodi aquae pestilentes occupaverunt 1059D terram, et invaluerunt super eam; tempus suum vineae non habuerunt, nec fuit quod sponsa invitaretur ad putandas vineas. Caeterum illis decurrentibus terra apparuit arida, et flores apparuerunt in ea, significantes tempus putationis adesse. Quaeris quando hoc fuit? quando putas, nisi cum refloruit caro Christi in resurrectione? Et hic primus et maximus flos, qui apparuit in terra nostra. Nam primitiae dormientium Christus (I Cor. XV, 20). Ipse, inquam, flos campi et lilium convallium Jesus (Cant. II, 1), ut putabatur filius Joseph a Nazareth (Luc. III, 23), quod interpretatur flos. Is ergo flos apparuit primus, non solus. Nam et multa corpora 1060A sanctorum, qui dormierant, pariter surrexerunt, qui veluti quidam lucidissimi flores simul apparuerunt in terra nostra. Denique venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis (Matth. XXVII, 52, 53). Flores etiam fuerunt qui primi crediderunt de populo, primitiae sanctorum. Flores eorum miracula, instar florum producentia fructum fidei. Nam postquam ille infidelitatis imber aliquantulum, vel ex parte, abiit et recessit, secuta mox est pluvia voluntaria, quam segregavit Deus haereditati suae, et flores apparere coeperunt. Dominus dedit benignitatem, et terra nostra dedit flores suos, ita ut una die tria millia, in alia quinque millia de populo crederent (Act. II, 41; IV, 4): adeo in brevi crevit florum numerus, id est credentium multitudo. Et 1060B non potuit gelu malitiae praevalere adversus flores qui apparebant, nec praeripere, ut assolet, fructum vitae, quem promittebant.

9. Nam cum omnes qui crediderant, induerentur virtute ex alto, surrexerunt ex eis homines, qui minas 1467 hominum contempserunt, fortes in fide. Passi sunt quidem quamplurimos contradictores; sed non cesserunt, neque subterfugerunt, quominus et facerent, et annuntiarent opera Dei. Nam juxta illud in psalmo spiritualiter quidem: Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis (Psal. CVI, 37). Processu temporis tempestas sedata est, et pace reddita terris, creverunt vineae, et propagatae, et dilatatae sunt, et multiplicatae super numerum. Et tunc demum sponsa 1060C ad vineas invitatur, non quidem ad plantandum, sed ad putandum quod plantatum jam erat. Opportune quidem: nam id opus pacis tempus requirebat. Quando etenim persecutionis tempore id liceret? Alioquin sumere in manus gladios ancipites, facere vindictam in nationibus, increpationes in populis; alligare reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; et facere in eis judicium conscriptum (Psal. CXLIX, 6-9) (hoc quippe putare vineas est): haec, inquam, omnia vix vel pacis tempore actitantur in pace. Et de his satis.

10. Poterat etiam finiri sermo, si prius quemque vestrum juxta morem meum de sua vinea monuissem. Quis enim ita ad unguem omnia a se superflua 1060D resecavit, ut nil se habere putet putatione dignum? Credite mihi, et putata repullulant, et effugata redeunt, et reaccenduntur exstincta, et sopita denuo excitantur. Parum est ergo semel putasse; saepe putandum est, imo, si fieri possit, semper; quia semper quod putari oporteat, si non dissimulas, invenis. Quantumlibet in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia putas emortua, et non magis suppressa. Velis, nolis, intra fines tuos habitat Jebusaeus (Judic. I, 21); subjugari potest, sed non exterminari. Scio, inquit, quia non habitat in me bonum. Parum est nisi et malum inesse fateatur. Ait namque: Non quod volo, hoc ago; sed quod 1061A odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 18-20). Aut te ergo, si audes, praefer Apostolo (nempe ipsius ista vox est); aut fatere cum illo te quoque vitiis non carere. Medium denique [alias namque] vitiorum virtus tenet; ac proinde sedula eges non solum putatione, sed et circumcisione. Alioquin verendum, ne circumquaque a lambentibus, vel potius a rodentibus vitiis illa, dum nescis, paulatim elangueat; aut, si supercreverint, suffocetur. Unum in tanto discrimine consilium est, observare diligenter, et mox ut renascentium capita apparebunt, prompta severitate succidere. Non potest virtus cum vitiis pariter crescere. Ergo ut illa vigeat, istaccrescere non sinantur. Tolle superflua, 1061B et salubria surgunt. Utilitati accedit, quidquid cupiditati demis. Demus operam putationi. Putetur cupiditas, ut virtus roboretur.

11. Nobis, fratres, putationis semper est tempus, sicut semper est opus. Confido enim quia nobis hiems jam transiit. Scitis quam hiemem dicam? Timorem illum, qui non est in charitate, qui cum omnes initiet ad sapientiam, neminem consummat; quoniam superveniens charitas extundit illum, tanquam hiemem aestas. Aestas enim charitas est: quae si jam venit, imo quia venit, sicut justum est mihi sentire de vobis, siccaverit necesse est omnem hiemalem imbrem, omnem videlicet anxietatis lacrymam, quam amara recordatio peccati, et timor ante extorquebat judicii. Itaque (quod non dubius dico, etsi 1061C non de omnibus vobis, profecto de pluribus) hic jam imber abiit et recessit: nam et flores apparent indices pluviae suavioris. Habet et aestas pluvias suas suaves et uberes. Quid dulcius lacrymis charitatis? Flet quippe charitas, sed ex amore, non ex moerore; flet ex desiderio, flet cum flentibus. Tali imbre non ambigo rigatos uberius actus obedientiae vestrae, quos laetus intueor, non murmure tetros, non tristitia subobscuros, sed quodam spirituali gaudio jucundos et floridos. Sic sunt, ac si semper flores gestetis in manibus.

1468 12. Ergo si hiems transiit, imber abiit et recessit; si demum flores apparuerunt in terra nostra, et subinde quaedam spiritualis gratiae vernalis 1061D temperies tempus putationis indicit: quid restat, nisi ut de caetero toti incumbamus huic operi tam sancto, tam necessario? Scrutemur, juxta prophetam, vias nostras (Thren. III, 40) et studia nostra, et in eo se quisque judicet profecisse, non cum non invenerit quod reprehendat, sed cum, quod invenerit, reprehendet. Tunc te non frustra scrutatus es, si rursum opus esse scrutinio advertisti: et toties non te fefellit inquisitio tua, quoties iterandam putaveris. Si autem semper hoc, cum opus est, facis, semper facis. Semper ergo opus esse tibi memineris superni auxilii, et misericordiae sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LIX. De gemitibus animae suspirantis ad coelestem patriam, et de commendatione castitatis et viduitatis.

59
1062A

1. Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Minime jam dissimulare queo, quod ecce secundo is, qui de coelo est, de terra loquitur: utique tam dignanter, tam socialiter, quasi unus e terra. Sponsus est iste: qui cum praemitteret flores apparuisse in terra, adjunxit nostra; et nunc nihilominus: Vox, inquit, turturis audita est in terra nostra. Ergone ratione carebit Deo quidem tam insueta, ne dicam indigna, locutio? Nusquam, ut opinor, de coelo sic locutum reperies, nusquam alibi de terra. Adverte igitur, quantae suavitatis sit Deum coeli dicere, in terra nostra. Quique terrigenae et filii hominum, 1062B audite; magnificavit Dominus facere nobiscum (Psal. CXXV, 3). Multum illi cum terra, multum cum sponsa, quam de terris sibi asciscere placuit. In terra, inquit, nostra. Non plane principatum sonat vox ista, sed consortium, sed familiaritatem. Tanquam sponsus hoc dicit, non tanquam Dominus. Quid? Conditor est, et consortem se reputat! Amor loquitur, qui dominum nescit. Carmen nimirum amoris est, nec aliis hoc quam amatoriis fulciri oportuit. Amat et Deus, nec aliunde hoc habet, sed ipse est unde amat. Et ideo vehementius, quia non amorem tam habet, quam hoc est ipse. Verum quos amat, amicos habet, non servos. Denique amicus fit de magistro: nec enim amicos discipulos diceret, si non essent.

1062C 2. Vides amori cedere etiam majestatem? Ita est, fratres; neminem suspicit amor, sed ne despicit quidem. Omnes ex aequo intuetur, qui perfecte se amant, et in se ipso celsos humilesque contemperat; nec modo pares, sed unum eos facit. Tu Deum forsitan adhuc ab hac amoris regula excipi putas; sed qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Quid miraris hoc? Ipse factus est tanquam unus ex nobis. Minus dixi: non tanquam unus, sed unus. Parum est parem esse hominibus: homo est. Inde terram nostram vindicat sibi, sed quasi patriam, non quasi possessionem. Quidni vindicet? Inde illi sponsa, inde substantia corporis; inde sponsus ipse; inde duo in carne una. Si caro una, cur non et 1062D patria una? Coelum coeli Domino, inquit, terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16). Ergo ut filius hominis haereditat terram, ut dominus subjicit, ut conditor administrat, ut sponsus communicat. Dicendo nempe, in terra nostra, proprietatem profecto abnuit, societatem non respuit. Et haec pro eo quod sponsus tam benigno usus est verbo, ut dignatus sit dicere, in terra nostra. Nunc caetera videamus.

3. Vox turturis audita est in terra nostra. Et hoc indicium est transactae hiemis, tempus nihilominus putationis adesse denuntians. Id juxta litteram. Alias turturis vox non dulce admodum sonat, sed signat dulcia. Ipsa avicula, si emis, non magni; si discutis, non parvi pretii est. Et vox quidem gementi, 1063A quam 1469 canenti similior, peregrinationis nostrae nos admonet. Illius doctoris libenter audio vocem: qui non sibi plausum, sed mihi planctum moveat. Vere turturem exhibes, si gemere doceas: et si persuadere vis, gemendo id magis, quam declamando studeas oportebit. Exemplum sane tum in aliis multis, tum vel maxime hoc in negotio, verbo efficacius est. Dabis voci tuae vocem virtutis, si quod suades, prius tibi illud cognosceris persuasisse. Validior operis, quam oris vox. Fac ut loqueris, et non solum me facilius emendas, sed te quoque non levi liberas probro. Non jam pertinebit ad te, si quis dicat: Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere (Matth. XXIII, 4). Sed neque illud verearis 1063B oportet: Tu qui alios doces, te ipsum non doces (Rom. II, 21).

4. Vox turturis audita est in terra nostra. Donec homines pro Dei cultu mercedem tantum in terra, et tantum terram acceperunt, illam utique lacte et melle manantem, minime se cognoverunt peregrinos super terram, nec more turturis ingemuerunt veluti patriae reminiscentes; magis autem pro patria exsilio abutentes, dederunt se comedere pinguia, et bibere mulsum. Ita tandiu non est vox turturis audita in terra nostra. Ubi ergo regni coelorum promissio facta est, tunc intellexerunt homines se non habere hic civitatem manentem, sed futuram inquirere tota aviditate coeperunt; et tunc primum manifeste sonuit in terra vox turturis. Nam dum1063C sancta quaeque jam anima Christi praesentiam suspiraret, regni dilationem moleste ferret, desideratam patriam gemitibus et suspiriis a longe salutaret: nonne tibi videtur vice fungi gemebundae ac castissimae turturis, quaecunque anima in terris ita fecisset? Extunc ergo et deinceps vox turturis audita est in terra nostra. Quidni moveat mihi crebras lacrymas et gemitus quotidianos Christi absentia! Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). Laboravi in gemitu meo, tu scis; sed beatus, qui dicere potuit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum 1063D ejus, gemitus isti comperti sunt. Hoc quippe est quod ipse aiebat. Nunquid possunt, inquit, filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc lugebunt (Matth. IX, 15); ac si diceret: Et tunc vox turturis audietur.

5. Ita est, Jesu bone, venerunt dies illi. Nam ipsa creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, revelationem filiorum Dei exspectans. Non solum autem illa, sed et nos ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 22, 23): hoc scientes, quia quandiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 1-6). Nec vacui gemitus, quibus e coelo tam misericorditer respondetur: Propter miseriam 1064A inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6). Fuit et in tempore Patrum vox ista gementium; sed rara, et penes quemque suus gemitus. Unde et dicebat quis: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Isai. XXIV, 16). Sed et qui aiebat: Gemitus meus a te non est absconditus, profecto monstrabat absconditum esse, qui soli Deo non esset absconditus. Et ideo tunc dici non potuit: Vox turturis audita est in terra nostra; quoniam secretum adhuc paucorum jam tunc multitudinem non exivit. At ubi palam clamatum est: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1), ad omnes jam coepit pertinere gemitus iste turtureus, et una omnibus esse gemendi ratio, quia omnes sciebant Dominum, secundum 1064B quod in Jeremia legitur: Et cognoscent me omnes a minimo usque ad maximum, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 34).

6. Caeterum si multi gementes, quid sibi vult unius expressio? Vox turturis, inquit. Quare non turturum? Forte Apostolus id solvit, ubi ait, quia ipse 1470 Spiritus postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Ita est. Ipse inducitur gemens, qui gementes facit. Et quamlibet multi sint, quos ita gemere audias, unius per omnium labia vox sonat. Quidni illius, qui ipsam in ore singulorum pro quorumque necessitatibus format? Denique unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). Sua vox quemque manifestum facit, et praesentem indicat. Et audi ex Evangelio, 1064C quod vocem habeat Spiritus sanctus. Spiritus,inquit, ubi vult spirat, et vocem ejus audis; et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8). Etsi ille nesciebat, qui litteram occidentem docebat mortuos magister mortuus [scilicet Nicodemus]; nos sciamus, qui translati de morte ad vitam per vivificantem Spiritum, certo et quotidiano experimento, ipso nos illuminante, probamus vota et gemitus nostros ab ipso venire, et ad eum ire, illicque invenire misericordiam in oculis Dei. Quando enim sui Spiritus vocem irritam faceret Deus? At ipse scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

7. Nec soli commendant turturem gemitus; commendat 1064D et castitas. Hujus denique merito digna fuit dari hostia pro virgineo partu. Sic quippe habes: Par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24). Et licet alias quidem per columbam Spiritus sanctus soleat designari; quia tamen libidinosa avis est, non decuit offerri eam in sacrificium Domini, nisi ea sane aetate, qua nesciret libidinem. At turturis non designatur aetas, quoniam agnoscitur castitas in quacunque aetate. Denique compare uno contenta est; quo amisso alterum jam non admittit, numerositatem in hominibus nuptiarum redarguens. Nam etsi forsitan culpa propter incontinentiam venialis est, ipsa tamen tanta incontinentia turpis est. Pudet ad negotium honestatis rationem non posse in homine, quod natura possit in volucre. Cernere 1065A enim est turturem tempore suae viduitatis, sanctae viduitatis opus strenue atque infatigabiliter exsequentem. Videas ubique singularem, ubique gementem audias; nec unquam in viridi ramo residentem prospicies, ut tu ab eo discas voluptatum virentia virulenta vitare. Adde quod in jugis montium et in summitatibus arborum frequentior illi conversatio est: ut, quod vel maxime propositum pudicitiae, decet, doceat nos terrena despicere, et amare coelestia.

8. Ex quibus colligitur, quod vox sit turturis etiam praedicatio castitatis. Neque enim a principio vox ista in terris audita fuit, sed magis illa: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Incassum profecto vox illa pudicitiae sonuisset, 1065B necdum propalata resurgentium patria: in qua longe felicius homines neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelis (Luc. XX, 35, 36). Tune voci illi tempus fuisse tunc dicas, cum maledicto omnis subjacebat sterilis in Israel, cum Patriarchae ipsi plures simul habebant uxores, cum frater fratris absque liberis defuncti semen suscitare ex lege compellebatur? At, ubi insonuit ex ore coelestis turturis commendatio illa spadonum, qui se castraverunt propter regnum Dei (Matth. XIX, 12); et item alterius ejusdem castissimae turturis consilium de virginibus ubique invaluit (I Cor. VII, 25), tunc primum dici veraciter potuit, quia vox turturis audita est in terra nostra.

9. Ergo, si in terra nostra et flores apparuerunt, 1065C et vox turturis audita est; profecto et visu veritas comperta est, et auditu. Vox quippe auditur, flos cernitur. Flos miraculum est, ut nostra superior interpretatio habet, quod voci accedens fructum parturit fidei. Etsi fides ex auditu, sed ex visu confirmatio est. Sonuit vox, splenduit flos, et veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12) per fidelium confessionem, verbo signoque pariter concurrentibus in testimonium fidei. Testimonia ista credibilia facta sunt nimis, dum flos voci, auri oculus attestatur. Audita visa confirmant, ut duorum testimonium (auris loquor et oculi) ratum sit. Propterea Dominus aiebat: Ite, renuntiate Joanni 1471 (ejus nempe discipulis loquebatur) quae audistis et vidistis (Luc. 1065D VII, 22). Nec brevius illis, nec planius intimari fidei valuit certitudo. Eadem sane in brevi etiam universae terrae persuasio facta est, et eodem argumenti compendio. Quae audistis, inquit, et vidistis. O verbum abbreviatum, attamen vivum et efficax! Haud dubius profecto assero, quod auribus oculisque percepi. Intonat tuba salutaris, coruscant miracula, et mundus credit. Cito persuadetur quod dicitur, dum quod stupetur, ostenditur. Habes autem quia profecti apostoli praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI, 20). Habes in monte stupenda claritate transfiguratum, et nihilominus superna testificatum voce (Matth. XVII, 2-5). Habes in Jordane similiter et columbam designantem, et vocem testificantem 1066A (Matth. III, 16, 17). Ita haec duo ubique pariter, vox et signum, ad introducendam fidem ex divina largitate concurrunt: ut latus ad animam per utrasque fenestras ingressus pateat veritati.

10. Sequitur: Ficus protulit grossos suos. Non comedamus ex eis: nec enim esui habiles sunt ob immaturitatem sui. Bonarum ficuum habent speciem, sed similitudinem, non saporem, forte hypocritas designantes. Non abjiciamus tamen, alias forsitan his opus habebimus. Alioquin satis per se ipsos leviter, et ante tempus cadent, sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit (Psal. CXXVIII, 6); quod ego de hypocritis dictum reor. Non sine causa tamen in carmine nuptiali eorum mentio facta est. Erunt sine dubio, etsi non esui, usui qualicunque. 1066B Multa in nuptiis praeter dapes necessarie procurantur. Ego vero istud adeo minime praetereundum existimo, ut quidquid illud est, inter angustias extremitatum sermonis hujus discutere nolim; sed differo in diem alterum, et horam liberiorem. An vero necessarie, vobis tunc experiri licebit: tantum mihi opportunitatem facultatemque obtineant vota vestra ad proferendum quod sentio, in vestram ipsorum aedificationem, in laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.



SERMO LX. De incredulitate Judaeorum, qua compleverunt mensuram patrum suorum occidendo Christum.

60
1. Ficus protulit grossos suos. (Cantic. II, 13). Ex 1066C superioribus pendet praesens locus. Dixerat enim tempus putationis venisse, tam ex floribus qui jam apparebant, quam ex audita turturis voce hoc asserens. Id ipsum adhuc ex grossorum productione affirmat; quia non solum ex floribus et voce turturis experimentum capitur temporis; capitur et ex ficu. Non enim non est aer indulgentior tunc, cum ficus grossos suos protulerit. Ficus flores non habet, sed pro floribus grossos mittit tempore quo caeterae arbores florent. Et quomodo flores apparent et transeunt, ad nihil utiles, nisi quod secuturi fructus quidam praenuntii sunt; ita et grossi. Oriuntur, sed immature cadunt, et dant locum maturandis, ipsi minime habiles ad vescendum. Et hinc ergo, ut dixi, 1066D sumit sponsus experimentum temporis, et argumentum suasionis, ut non pigritetur pergere sponsa ad vineas, quia non perit opera, quae tempestiva venit. Et littera quidem sic

2. Quid vero spiritus? ut plane hoc loco non ficum intueamur, sed populum: nempe de hominibus cura est Deo, non de arboribus. Vere ficus est populus, fragilis carne, parvulus sensu, animo humilis, cujus primi fructus, ut interim nomini alludamus, grossi utique et terreni. Nec enim popularis est studii primum quaerere regnum Dei et justitiam ejus (Matth. VI, 33); sed, ut ait Apostolus, cogitare quae mundi sunt, quomodo placeant uxoribus, vel illae viris. Tribulationem carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 33, 28); sed in novissimis non negamus 1067A eos fructus fidei assecuturos, si bonam habuerint novissimam confessionem, maximeque si carnis opera eleemosynis redemerint. Ergo primi 1472 plebium fructus nec fructus sunt, non magis quam ficuum grossi. Denique si dignos postmodum fructus poenitentiae fecerint (non enim prius quod spirituale est, sed quod animale (I Cor. XV, 46) dicetur illis: Quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? (Rom. VI, 21.)

3. Ego tamen hoc loco non quemvis populum interpretari liberum puto: unus signanter exprimitur. Neque enim, Protulerunt, dixit, quasi de pluribus; sed quasi de una, protulit, inquit, ficus grossos suos; et, ut sentio ego, quae est plebs Judaeorum. Quanta in hanc Salvator parabolice in Evangelio loqui videtur? 1067B ut est illud: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua (Luc. XIII, 6) etc.; item: Videta ficulneam et omnes arbores (Luc. XXI, 29): et Nathanaeli dictum est: Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I, 48). Et rursum maledicit ficulneae, pro eo quod non invenit in ea fructum (Marc. XI, 13, 14). Bene ficus, quae bona licet patriarcharum radice prodierit, nunquam tamen in altum proficere, nunquam se humo attollere voluit, nunquam respondere radici proceritate ramorum, generositate florum, fecunditate fructuum. Male prorsus tibi cum tua radice convenit, arbor pusilla, tortuosa, nodosa. Radix enim sancta. Quid ea dignum tuis apparet in ramis? Ficus, inquit, protulit grossos suos. Non hos nobili a radice traxisti, semen nequam. Quod in ea est, de 1067C Spiritu sancto est; ac per hoc subtile totum ac suave. Tibi unde hi grossi? Et vere quid non grossum in gente illa? Nec actus profecto, nec affectus, nec intellectus, sed nec ritus, quem in colendo Deum habuit. Nam actus in bellis, affectus in lucris totus erat, intellectus in crassitudine litterae, cultus in sanguine pecudum et armentrorum.

4. At dicit aliquis: cum istiusmodi grossos non aliquando proferre gens illa cessaverit, ergo non aliquando tempus putationis non exstitit, quia unum utrique rei tempus existere perhibetur. Non ita est. Dicimus mulieres filios procreasse, non cum parturiunt, sed cum jam pepererunt. Dicimus et arbores edidisse flores suos, non cum coeperint florere, sed potius cum desierint. Ita hic quoque dictum est, 1067D quia ficus protulit grossos suos, non cum aliquos edidit, sed cum totos, id est, cum ad finem pervenit editio. Quaeris quo tempore istiusmodi complementum illi populo accidit? Cum Christum occidit, tunc completa est malitia ejus, juxta quod ipse eis praedixerat: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXI, 32). Unde in patibulo traditurus jam spiritum: Consummatum est, inquit (Joan. XIX, 30). O qualem consummationem dedit grossis suis ficus haec maledicta, et subinde aeterna ariditate damnata! O quam sunt novissimi pejores prioribus! Incipiens ab inutilibus, ad perniciosos pervenit et venenatos. O grossum vipereumque affectum, odire hominem, qui hominum et corpora sanat, et animas salvat! O nihilominus 1068A intellectum grossum et certe bovinum, qui Deum non intellexerunt nec in operibus Dei!

5. Nimium me fortasse queratur in sui suggillatione Judaeus, qui intellectum illius dico bovinum. Sed legat in Isaia, et plus quam bovinum audiet. Cognovit, inquit, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel non cognovit me; populus meus non intellexit (Isai. I, 3). Vides me, Judaec, mitiorem tibi propheta tuo. Ego te comparavi jumentis, ille subjicit. Quanquam in sua persona propheta non dixit hoc, sed in Dei, qui Deum se et ipsis operibus clamat: Etsi mihi, inquit, non creditis, operibus credite: etsi non facio opera Patris mei, nolite credere (Joan. X, 38, 37); nec sic tamen vigilant ad intelligendum. Non fuga daemonum, non obedientia 1068Belementorum, non vita mortuorum, bestialem hanc, et plus quam bestialem hebetudinem ab eis depellere quivit: de qua non minus mirabili quam miserabili caecitate factum est, ut in illud tam horrendum, tamque enormiter grossum facinus proruerint, Domino majestatis injicientes manus sacrilegas. Extunc itaque dici potuit, quia ficus protulit grossos suos, cum jam videlicet legitima illius populi esse coeperunt quasi in exitu super summum: ut novis, juxta veterem prophetiam, supervenientibus, vetera 1473 projicerentur (Levit. XXVI, 10). Non aliter sane, quam quomodo grossi cadunt, et cedunt suborientibus ficubus bonis. Quandiu, inquit, non cessavit ficus producere grossos suos, non te vocavi, o sponsa, sciens non posse una prodire optimas licus. 1068C Nunc autem productis qui prius producendi erant, non jam intempestive te invito, cum boni ac salutares fructus in proximo esse noscantur, inutiles expuncturi.

6. Nam vineae, inquit, florentes odorem dederunt; quod nihilominus appropinquantis fructus indicium est. Hic odor serpentes fugat. Aiunt florescentibus vineis omne reptile venenatum cedere loco, nec ullatenus novorum ferre odorem florum. Quod volo attendant novitii nostri, et fiducialiter agant, cogitantes qualem spiritum acceperunt, cujus primitias daemones non sustinent. Si sic novitius fervor, quid erit absoluta perfectio? Perpendatur ex flore fructus, et saporis virtus ex vi aestimetur odoris. Vineae florentes odorem dederunt. Et in principio quidem sic 1068D fuit. Ad praedicationem novae gratiae secuta est novitas vitae in his qui crediderant, qui conversationem suam inter gentes habentes bonam. Christi erant bonus odor in omni loco (II Cor. II, 14, 15). Odor bonus, testimonium bonum. Hoc de bono opere tanquam de flore odor procedit. Et quoniam tali flore et tali odore inter primordia nascentis fidei fideles animae, veluti quaedam spirituales vineae, refertae apparuerunt, habentes testimonium bonum et ab his qui foris erant; non incongrue, ut opinor, de ipsis dictum sentimus, quia vineoe florentes odorem dederunt. Ad quid? ut eo sane provocati etiam qui necdum crediderant, ex bonis operibus illos considerantes, glorificarent et ipsi Deum, atque ita 1069A eis odor vitae ad vitam esse inciperet. Idcirco ergo dedisse odorem non immerito referuntur, qui non suam gloriam, sed aliorum de sua bona opinione quaesiere salutem. Alioquin poterant more quorumdam quaestum aestimare pietatem, verbi gratia, ostentationis, mercedis. At istud esset non dare odorem, sed vendere. Nunc vero quia omnia sua in charitate faciebant, non plane vendiderunt odorem, sed dederunt.

7. Caeterum si vineae animae, flos opus, odor opinio est: fructus quid? Martyrium. Et vere fructus vitis, sanguis est martyris. Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris(Psal. CXXVI, 2, 3). Propemodum dixissem, fructus vitis. Quidni sanguinem uvae 1069B dixerim meracissimum, sanguinem innocentis, sanguinem Justi? Quidni mustum rubens, probatum, pretiosum, plane de vinea Sorech [alias, Soreth.], torculari passionis expressum? Denique pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 5). Haec pro eo quod dictum est, vineas florentes odorem dedisse.

8. Ita si ad tempora gratiae hunc locum respicere malimus, aut si placet magis referri ad Patres (nam vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isai. V, 7), erit sensus: Christum in carne nasciturum et moriturum odoraverunt prophetae et patriarchae, sed non dederunt tunc eumdem odorem suum, quia non exhibuerunt in carne, quem in spiritu praesenserunt. Non dederunt odorem suum, nec secretum suum 1069Cpublicaverunt, exspectantes ut revelaretur in suo tempore. Quis sane tunc caperet sapientiam in mysterio absconditam, in corpore non exhibitam? Ita vineae tunc quidem non dederunt odorem suum. Dederunt autem postea, cum per successiones generationum nascentem ex se Christum secundum carnem partu virgineo saeculis ediderunt. Tunc plane, inquam, spirituales illae vineae dederunt odorem suum, cum apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4.); et coepit praesentem habere mundus, quem pauci adhuc absentem praesenserant. Vir ille, verbi causa, qui Jacob tangens, et Christum sentiens: Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus 1069D (Gen. XXVII, 27); cum hoc dicebat, habebat delicias suas sibi, nec cuiquam illas communicabat. At ubi venit plenitudo temporis, in quo 1474 misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5); tunc prorsus odor, qui in illo erat, sese ubique sparsit, adeo ut a finibus terrae ipsum sentiens clamaret Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum: currerentque adolescentulae in odore olei hujus (Cant. I, 2, 3). Ita ista vinea dedit odorem suum, et eo temporis dederunt et caeterae, in quibus hic ipse odor vitae exstiterat. Quidni dederunt, e quibus Christus secundum carnem? Dictum est itaque vineas dedisse odorem, sive quia fideles animae bonam de se ubique 1070A opinionem spargunt; sive quod palam facta sunt mundo oracula et revelationes Patrum, et in omnem terram exivit odoratus eorum, dicente Apostolo: Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16).

9. Mirum vero, si nec ficus, nec vineae istae aliquid habent quod mores aedificet. Ego hunc locum arbitror esse et moralem. Dico autem per gratiam Dei quae in nobis est, et ficus nos habere, et vineas. Ficus quidem, qui suaviores in moribus sunt; vineas vero, qui spiritu ferventiores. Omnis qui se inter nos communiter socialiterque agit, et non solum sine querela conversatur 1070B inter fratres, sed et multa cum suavitate fruendum se omnibus praebet in omni officio charitatis, quidni illum vicem agere ficus convenientissime dicam? Qui tamen grossos suos prius protulerit, projeceritque oportet, timorem utique judicii, quem perfecta charitas foras mittit; et amaritudinem peccatorum, quae verae confessioni et infusioni gratiae, crebrarumque profusioni lacrymarum cedat necesse est, caeteraque talia, instar grossorum praeeuntia fructuum suavitatem: quae vos quoque per vosmetipsos cogitare potestis.

10. Ut tamen adhuc ego aliquid adjiciam de ejusmodi quod occurrit, videte ne forte etiam haec inter grossos deputari possint, scientia, prophetia, linguae, similiaque. Etenim ista more grossorum deficere 1070Chabent, et cedere melioribus, dicente Apostolo, quia et scientia destruetur, et prophetiae evacuabuntur, et linguae cessabunt. Fidem quoque ipsam intellectus excludet, speique succedat visio necesse est. Quod enim videt quis, quid sperat? Sola non excidit charitas (Cor. XIII, 8), sed illa qua Deus toto corde, tota anima, tota virtute diligitur (Luc. X, 27). Ideo hanc minime grossis annumeraverim, ne ad ficum quidem dixerim pertinere, sed ad vineas. Jam qui vineae sunt, severiores nobis, quam suaviores se exhibent, in spiritu vehementi agentes, zelantes pro disciplina, vitia acerrime corripientes, aptantes sibi congruentissime vocem illam: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? 1070D (Psal. CXXXVIII, 21). Item: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Et mihi quidem illi in dilectione proximi, isti in dilectione Dei eminere videntur. Sed libet pausare sub hac vite et sub hac ficu, ubi Dei proximique obumbrat dilectio. Utramque teneo cum te amo, Domine Jesu Christe, qui meus proximus es, quoniam homo es, et fecisti mecum misericordiam; et nihilominus es super omnia Deus benedictus in saecula. Amen




Bernardi in Cantica C. 58