Ep. in Sinis Ecclesiae


BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA

EPISCOPIS AC PRESBYTERIS CONSECRATIS


ATQUE FIDELIBUS LAICIS


CATHOLICAE ECCLESIAE EXSTANTIS


IN REPUBLICA POPULARI SINARUM



Salutatio

1 Venerati Fratres Episcopi, carissimi sacerdotes, consecratae personae et fideles universi Catholicae in Sinis Ecclesiae: « Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, propter spem, quae reposita est vobis in caelis. [...] Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem » (Col 1,3-5 Col 1,9-11).

Hae Apostoli Pauli voces aptissimae quidem sunt ut eos patefaciant sensus, quos, uti Petri Successor Ecclesiaeque universalis Pastor, erga vos fovemus. Novistis enim probissime quam alte adhaereatis animo Nostro ac precibus Nostris cotidianis, et quam profunda sit communionis necessitudo quae spiritaliter Nos consociat.

Epistulae propositum

2 Hanc ob causam ad vos cupimus ut fraternae propinquitatis Nostrae indicia perveniant. Permagnum quidem gaudium est propter vestram in Christum Dominum fidelitatem nec non in Ecclesiam, quam quidem constantiam etiam comprobavistis « nonnumquam acerbis quoque doloribus »,[1] « quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini » (Ph 1,29). Nihilominus persistit sollicitudo quibusdam de aspectibus ecclesialis vitae vestra in Natione.

Non audentes singularia pertractare argumenta quaestionum implicatarum vobis iam bene notarum, his Litteris praebere nonnullas admonitiones cupimus de Ecclesiae vita nec non evangelizationis opera in Sinis, vos ut adiuvemus id ad detegendum quod Dominus ac Magister Iesus Christus a vobis expetit, quem credimus « clavem, centrum et finem totius humanae historiae ».[2]

[1] Benedictus XVI, Angelus diei 26 Decembris anni 2006: « Peculiari spiritali coniunctione cogitamus etiam eos catholicos qui suam erga Petri Sedem fidelitatem adservant neque compromissis indulgent, nonnumquam magnis cum doloribus. Eorum exemplum miratur Ecclesia et precatur ut vires habeant ad perseverandum, scientes tribulationes suas fontem esse victoriae etiamsi ad tempus esse videantur perdita causa »: L'Osservatore Romano, 27-28 Decembris anno 2006, p. 12.
[2] Conc. Oecum. Vat. II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, GS 10.



PARS PRIOR

ECCLESIAE CONDICIO – THEOLOGICAE RATIONES


Globalizatio, modernus modus et atheismus

3 Ad vestrum populum Nos animum advertentes, qui alios inter Asiae populos propter millenariae humanitatis suae splendorem excelluit, cum omni sua sapientiae et philosophiae scientiarum et artium experientia, iuvat declarare quomodo proximis praesertim hisce temporibus sese etiam protenderit ad maximas oeconomicae socialisque progressionis metas consequendas, suscitans simul totius orbis curiosam pariter observationem.

Uti Veneratus Noster Decessor, Pontifex Ioannes Paulus II, iam tunc praedicabat, « catholica Ecclesia sua ex parte observanter respicit mirum hoc studium atque in posterum prospicientem operum ordinationem prudenterque etiam suas confert partes ad promovendam et defendendam humanam personam eiusque bona et spiritalem statum nec non transcendentem vocationem. Praesertim vero Ecclesiae cordi sunt incepta et proposita quae primarii sunt momenti etiam pro Natione Sinensi nostri temporis: solidarietas et pax, socialis iustitia et sapiens gubernatio totius sic dictae globalizationis ».[3]

Contentio autem ad optatam necessariamque progressionem oeconomicam et socialem, et conquisitio recentissimorum modorum secum adferunt pariter duas res diversas et inter se adversas verum pari prudentia et positivo animo apostolico aestimandas. Ex altera parte notatur praesertim inter iuvenes crescens studium spiritualis et transcendentis naturae ipsius personae humanae unde derivatur consequens religionis cultus, potissimum christiani nominis. Ex altera vero etiam inter Sinenses animadvertitur proclivitas ad rerum materialium et voluptatum prosecutionem, quae magnis ex urbibus per interiorem etiam Nationem disseminatur.[4]

Hac in re, ubi ad operandum destinamini, commonere vos volumus id quod Pontifex Ioannes Paulus II voce vehementi et strenua adseveravit: nova evangelizatio postulat Evangelii nuntiationem [5] hominibus nostrae aetatis, cum subest ipsa conscientia videlicet, sicut primo volvente christiano millennio Crux in Europa defixa sit atque secundo similiter in Americis et Africa, ita hoc tertio millennio magnam fidei messem in vastissima ac vivissima Asiatica continente collectum iri.[6]

« “Duc in altum” (
Lc 5,4). Dictio haec nobis aequabiliter resonat quos etiam invitat ut gratam praeteriti temporis celebremus memoriam, studiose praesens agamus tempus, fidenter ad posterum nos aperiamus spatium: “Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!” (He 13,8) ».[7] Destinatur etiam in Sinis Ecclesia ut Christi exstet testis, ut cum spe in futura tempora prospiciat et ut in Evangelii nuntiatione sese accommodet novis quaestionibus quas solvat Sinensis Populus oportet.

Rursus nos adiuvat Dei Verbum ut vim arcanam altamque detegamus ipsius peregrinationis Ecclesiae in mundo. Etenim, « ex praecipuis Apocalypsis visionibus una quaedam uti obiectum habet Agnum librum aperientem, antea quidem septem sigillis clausum quem solvere nemo poterat. Ioannes nominatim praebetur ipso in plangendi actu, quoniam neminem reperit qui librum aperiat legatque dignum (cfr Ap 5,4). Narratio inexplicabilis manet neque intellegibilis. Eam nemo legere valet. Haec forsitan Ioannis ploratio ante historiae mysterium adeo obscurum angorem indicat Ecclesiarum Asiaticarum propter Dei silentium coram persecutionibus quibus illae eo tempore exponebantur. Trepidatio est in qua bene etiam stupor noster referri potest coram difficultatibus gravibus, ignorationibus et hostilitatibus quas Ecclesia hodie pariter diversis in orbis partibus patitur. Dolores quidem sunt sibi quos Ecclesia certissime non meretur, sicut etiam Iesus ipse suum non meritus est supplicium. Malignitatem tamen aperiunt hominis, quotiens tentationibus mali se dedit, quemadmodum etiam superiorem illam eventuum condicionem a Deo dispositam ».[8]

Hodie, haud secus atque heri, Evangelium annuntiare idem significat quod est Iesum Christum crucifixum et resuscitatum proclamare et testari, Hominem videlicet novum peccati mortisque victorem. Hominibus enim permittit ille ut in novum rerum prospectum ingrediantur ubi misericordia et amor etiam in inimicos intentus victoriam testificantur crucis de omni debilitate ac hominum miseria. Vestra similiter in Natione eatenus Christi crucifixi et resuscitati annuntiatio fieri poterit quatenus Evangelio fideles et communionem cum Apostoli Petri Successore universaque Ecclesia habentes adimplere noveritis amoris signa et unitatis (« sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem. [...] Sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat, quia tu me misisti »: Jn 13,34-35 Jn 17,21).

[3] Nuntius Con intima gioia Participibus Conventus Internationalis de « Matteo Ricci: per un dialogo tra Cina e Occidente » (24 Octobris 2001), 4: L'Osservatore Romano, 25 Octobris 2001, p. 5.
[4] Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Asia (6 Novembris 1999), : AAS 92 (2000), 456.
[5] Cfr ibid., nn. : AAS 92 (2000), 477-482.
[6] Cfr Sermo Legatis Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae (Manilae, 15 Ianuarii 1995), 11: L'Osservatore Romano, 16-17 Ianuarii 1995, p. 5.
[7] Ioannes Paulus II, Litt. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), NM 1: AAS 93 (2001), 266.
[8] Benedictus XVI, Audientia Generalis (23 Augusti 2006), L'Osservatore Romano, 24 Augusti 2006, p. 4.


Animus ad dialogum benevolum utilemque paratus

4 Personam gerentes Pastoris universalis Ecclesiae Domino nostro patefacere cupimus vivam quidem gratiam ob acerbam fidelitatis testificationem quam in condicionibus reapse difficilibus catholica Sinensium communitas iam reddidit. Eodem vero tempore percipimus, tamquam intimum nostrum et pernecessarium officium nec non amoris nostri paterni declarationem, prementem necessitatem in fide catholicos Sinenses confirmandi eorumque coniunctionem fovendi his instrumentis quae Ecclesiae propria sunt.

Intento praesertim studio vicissitudines persequimur totius Populi Sinensis, erga quem magnam aestimationem alimus tum etiam eo usque amicitiae sensus ut « mature iam videre vias solidas possimus iam restauratas communicationis operaeque adiutricis inter Apostolicam Sedem et Rempublicam Popularem Sinensem », quandoquidem « nutritur amicitia consuetudine et participatione affectuum in rebus laetis ac tristibus sicut etiam sensus solidarietatis auxiliorumque permutationis ».[9] Hac autem in re Veneratus Decessor Noster subiungebat: « Haud mysterium est cuipiam quod Apostolica Sedes, totius quidem catholicae Ecclesiae nomine atque — credimus sane — ad totius hominum generis commoditatem, initium exoptat alicuius colloquendi spatii cum auctoritatibus Popularis Reipublicae Sinensis, ubi praeteriti temporis superata ignorantia simul opera dari potest ad Sinensis Populi bonum tum etiam mundi totius pacem ».[10]

Conscii plane sumus ordinationem rerum cum Republica Populari Sinensi tempus postulare bonamque voluntatem utriusque Partis praeponere. Apostolica Sedes sua vicissim ex parte aperitur semper tractationibus necessariis ut difficile hoc tempus superetur.

Gravior haec condicio malarum interpretationum et ignorantiarum revera non proficit neque Auctoritatibus Sinensibus neque Ecclesiae Catholicae in Sinis. Sicut Pontifex Ioannes Paulus II declaravit cum memoraret id quod pater Matthaeus Ricci

Pekino scripserat,[11] « etiam hodierna Catholica Ecclesia a Natione Sinensi eiusque politicis Auctoritatibus nullum privilegium poscit, sed tantummodo ut dialogum suscipere possit et ut attingat aliquam necessitudinem compositam mutua observantia et altiore cognitione ».[12] Sciant Sinenses: vivum propositum fovet Ecclesia Catholica ut iterum adhuc humile et sui oblitum ministerium offerat in iis quae ei congruunt, ad catholicorum Sinensium commodum bonumque universorum Nationis incolarum.

Quod autem pertinet ad rationis coniunctionis inter politicam communitatem et Ecclesiam in Sinis meminisse placet illuminantem Concilii Vaticani II doctrinam: « Ecclesia, quae, ratione sui muneris et competentiae, nullo modo cum communitate politica confunditur, neque ad ullum systema politicum alligatur, simul signum est et tutamentum transcendentiae humanae personae ». Et ita prosequitur: « Communitas politica et Ecclesia in proprio campo ab invicem sunt independentes et autonomae. Ambae autem, licet diverso titulo, eorundem hominum vocationi personali et sociali inserviunt. Quod servitium eo efficacius in omnium bonum exercebunt, quo ambae melius sanam cooperationem inter se colunt, attentis quoque locorum temporumque adiunctis ».[13]

Quam ob rem catholica quae in Sinis est Ecclesia mandatum sibi munus habet non ut structuram mutet aut Status administrationem, verum ut Christum mundi Salvatorem hominibus nuntiet innixa Dei potestate dum proprium explet apostolatum. Quemadmodum monuimus Nostris in Litteris Encyclicis Deus caritas est: « Ecclesia non potest nec debet sibi assumere politicam contentionem ut societatem quam iustissimam efficiat. Non potest nec debet locum Civitatis proprium occupare. Sed non potest nec debet quoque discedere a studio iustitiam reperiendi. Ingredi debet, per viam rationabilis argumentationis, atque spiritales suscitare vires, sine quibus iustitia, quae semper quoque renuntiationes expetit, nec sese extollere nec progredi valet. Iusta societas non potest esse opus Ecclesiae, sed a politicis illud procurari oportet. Attamen illius magnopere interest pro iustitia operari ut et mens aperiatur et voluntas boni postulationibus ».[14]

Sub lumine horum principiorum, quibus renuntiare non licet, solutio exstantium quaestionum per constantem conflictationem cum legitimis civilibus Auctoritatibus pergi nequit; eodem tamen tempore minime probandum est ut iisdem indulgeatur, cum ipsae rebus quae fidem respiciunt et disciplinam Ecclesiae indebite sese interponunt. Civiles Auctoritates prorsus consciae sunt Ecclesiam, per suum magisterium, christifideles adhortari ut rectos sese cives praebeant, obsequentes et actuosos cooperatores, cum agitur de bono communi in ipsorum Natione; sed patet insuper Ecclesiam a Civitate precari ut eisdem civibus catholicis plenum fidei exercitium permittat eorumque authenticam religiosam libertatem revereatur.

[9] Ioannes Paulus II, Nuntius Con intima gioia Participibus Conventus Internationalis de « Matteo Ricci: per un dialogo tra Cina e Occidente » (24 Octobris 2001), 6: L'Osservatore Romano, 25 Octobris 2001, p. 5.
[10] Ibid.
[11] Cfr Fonti Ricciane, a cura di Pasquale M. D'Elia, S.I., vol. 2, Roma 1949, n. 617, p. 152.
[12] Nuntius Con intima gioia Participibus Conventus Internationalis de « Matteo Ricci: per un dialogo tra Cina e Occidente » (24 Octobris 2001), 4: L'Osservatore Romano, 25 Octobris 2001, p. 5.
[13] Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes,
GS 76.
[14] Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), : AAS 98 (2006), 240. Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, GS 76.


Communio inter Ecclesias particulares

in Ecclesia universali

5 O catholica Ecclesia in Sinis, pusille grex qui ades et operaris in isto amplo et immenso Populo peregrinante in historia, quam Iesu incitantia et provocantia verba tibi resonant: « Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum » (Lc 12,32)! « Vos estis sal terrae, [...] lux mundi »: itaque « sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est » (Mt 5,13 Mt 5,14 Mt 5,16).

In Ecclesia catholica quae est in Sinis adest Ecclesia universalis, Ecclesia Christi, quam in Symbolo confitemur unam, sanctam, catholicam et apostolicam, universalem scilicet discipulorum Domini communitatem.

Ut bene nostis, profunda unitas qua inter se coniunguntur Ecclesiae particulares in Sinis versantes, quae arta nectuntur communione cum omnibus Ecclesiis particularibus per terrarum orbem diffusis, fundamenta habet, praeterquam in sola fide et communi baptismate, praesertim in Eucharistia et in Episcopatu.[15] Et unitas Episcopatus, cuius « Romanus Pontifex, ut successor Petri, est ... perpetuum ac visibile principium et fundamentum »,[16] in saecula manere pergit per apostolicam successionem et est fundamentum quoque identitatis Ecclesiae cuiuslibet temporis cum Ecclesia a Christo super Petrum ceterosque Apostolos aedificata.[17]

Doctrina catholica docet Episcopum principium esse et fundamentum visibile unitatis in Ecclesia particulari, ipsius pastorali ministerio concredita.[18] Sed in omni Ecclesia particulari, ut pleno sensu sit Ecclesia, adsit oportet suprema Ecclesiae auctoritas, id est, Collegium Episcoporum simul cum suo Capite, Romano Pontifice, et numquam sine ipso. Quapropter ministerium Successoris Petri ad essentiam pertinet cuiuslibet Ecclesiae particularis « ab intra ».[19] Praeterea communio omnium Ecclesiarum particularium in sola catholica Ecclesia, et inde, ordinata communio hierarchica omnium Episcoporum, successorum Apostolorum, cum Successore Petri, confirmationem constituunt unitatis fidei et vitae omnium catholicorum. Itaque necesse est, ad unitatem Ecclesiae in singulis nationibus servandam, ut Episcopus quisque in communione cum ceteris Episcopis vitam gerat, et omnes in visibili veraque communione cum Romano Pontifice.

In Ecclesia non sunt advenae, sed omnes cives sunt eiusdem Populi, membra eiusdem Corporis Mystici Christi. Vinculum communionis sacramentalis est Eucharistia, ministerio Episcoporum et presbyterorum confirmata.[20]

Universa quae est in Sinis Ecclesia vocatur ad hanc unitatem vivendam et ostendendam per uberiorem communionis spiritalitatem, quae, attentis veris implicatis condicionibus in quibus catholica communitas versatur, in concordi crescat hierarchica communione. Qua de causa, Pastores et christifideles invitantur ad tuenda et custodienda ea quae ad doctrinam et traditionem Ecclesiae pertinent.

[15] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 26.
[16] Ibid., n. LG 23.
[17] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio ad Catholicae Ecclesiae episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio (28 Maii 1992), 11-14: AAS85 (1993), 844-847.
[18] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 23.
[19] Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio ad Catholicae Ecclesiae episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio (28 Maii 1992), 13: AAS 85 (1993), 846.
[20] Cfr Benedictus XVI, Adhort. ap. postsynodalis Sacramentum caritatis (22 Februarii 2007), 6: « Ecclesiae fides essentialiter eucharistica est fides, quae Eucharistiae mensa praecipue alitur. Fides nimirum Sacramentaque ecclesialis vitae complementares duae sunt facies. Ex Dei Verbo enuntiato concitata, fides alitur atque gratiam Domini resuscitati, quae in Sacramentis efficitur, conveniendo adolescit: “Fides in ritu exprimitur et ritus fidem roborat et fortificat”. Hanc propter causam altaris Sacramentum ecclesialis vitae medium obtinet locum; “Eucharistiae gratia iterum iterumque nascitur Ecclesia”. Quanto vividior in Dei Populo eucharistica est fides, tanto ferventior eius ad vitam ecclesialem est participatio per consciam adhaesionem ad missionem quam Christus suis discipulis commisit. Hac quidem de re ipsa Ecclesiae historia est testis. Omnis insignis reformatio nectitur quodammodo cum denuo detecta fide in praesentia Domini eucharistica, inter populum suum versantis »: L'Osservatore Romano, 14 Martii 2007, p. 2; Supplemento, pp. II-III.


Contentiones et divisiones intra Ecclesiam:

misericordia et reconciliatio

6 Mentem convertens ad universam Ecclesiam per Apostolicas Litteras Novo millennio ineunte, veneratus Noster Decessor, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, haec asseruit: « Alius hic est latissimus campus, in quo necesse erit solidum capiatur operum consilium, tam pro universali quam pro particulari quaque Ecclesia: videlicet de communione (koinonía)quae in se concorporat simulque essentiam ipsam Ecclesiae mysterii demonstrat. Fructus enim communio est ac patefactio illius amoris qui, ex aeterni Patris exortus corde, per Spiritum in nos effunditur quem nobis tribuit Iesus (cfr Rm 5,5) ut ex nobis efficiatur «cor et anima una» (Ac 4,32). Hanc proinde amoris communionem in actum deducens Ecclesia sese exhibebit «sacramentum» seu «signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Domini dicta hac de re clariora sunt quam ut eorum vis imminui possit. Tot namque res, novo etiam saeculo, necessariae erunt ad historicum Ecclesiae cursum; verumtamen si deerit caritas (agape), totum erit supervacaneum reliquum. Idem quidem ipse apostolus Paulus nos rei commonefacit in hymno caritatis: si linguis hominum loquemur et angelorum ac fidem habuerimus ut «montes transferamus», caritatem autem non habuerimus, «nihil» nobis proderit (cfr 1Co 13,2). Ecclesiae «cor» reapse est caritas ».[21]

Huiusmodi annotationes, quae ipsam universalis Ecclesiae naturam respiciunt, peculiarem sensum habent erga Ecclesiam quae est in Sinis. Vos quidem non fugiunt quaestiones, quas ipsa oppetit ad superandas — sive ad intra sive in consuetudinibus cum societate civili Sinensi — contentiones, divisiones et querimonias.

Ad rem quod attinet, praeterito anno, dum de nascenti Ecclesia loquebamur, memorare potuimus id quod sequitur: « communitas discipulorum inde ab exordiis non tantum gaudio Spiritus Sancti, gratia veritatis et amoris afficitur, verum etiam tribulatione, praesertim inducta ex controversiis circa veritates fidei, additis sequentibus communionis lacerationibus. Quemadmodum communio amoris ab initio exsistit et usque ad finem manebit (cfr 1Jn 1,1 sqq), ita pro dolor inde ab initio subsequitur quoque divisio. Quae nobis non est mirandum quod hactenus quoque persistat [...]. Semper igitur, inter mundi vicissitudines et etiam inter Ecclesiae languores, periculum adest fidem amittendi, et sic quoque amittendi amorem et fraternitatem. Iustum igitur est ut ille qui credit in Ecclesiam amoris et in ea vivere cupit, hoc quoque periculum agnoscat [...] ».[22]

Historia insuper Ecclesiae docet nos authenticam communionem declarari non posse sine vexato reconciliationis conatu.[23] Etenim, purificatio memoriae, misericordia erga male agentem, oblivio iniuriarum acceptarum et reconciliatio cordium in amore, nomine Iesu crucifixi et resuscitati peragenda, requirere possunt ut superentur opiniones et aspectus personales, exorti ex dolentibus arduisque experientiis; nihilominus agitur de operibus urgenter aggrediendis ut inter fideles et Pastores Ecclesiae in Sinis vincula communionis et crescant et ostendantur.

Quamobrem, veneratus Noster Decessor ad veniam et ad reconciliationem vos hortari consueverat. Ad huiusmodi rem, placet Nobis recolere partem nuntii quem vobis ille scripsit, instante Anno Sancto bis millesimo: « Dum vos animum paratis ad Magnum Iubilaeum recolendum, in memoriam revocate tempus fuisse, iuxta biblicam traditionem, quo obligatio vigebat debita ad invicem dimittendi, iniustitias patratas expiandi ac sese cum proximo reconciliandi. Vobis etiam nuntiatum est “gaudium magnum quod est omni populo”: amor scilicet et misericordia Patris, Redemptio in Christo peracta. Perinde ac vosmet ipsi prompti eritis ad hunc gaudiosum nuntium excipiendum, ita, exemplo vitae vestrae, eum transmittere poteritis omnibus viris et mulieribus qui apud vos inveniuntur. Ferventer Nos optamus ut interioribus Spiritus Sancti inspirationibus obsequamini, ad invicem dimittentes quae sunt dimittenda, mutuo propius accedentes, alter alterum excipientes, muros superantes, ut praetergredi possitis ea quae vos seiungere valent. Ne obliviscamini verba Iesu in Cena novissima: “In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem” (Jn 13,35). Laeto animo novimus vos, occasione celebrationis Magni Iubilaei, tamquam praestantissimum donum offerre velle unitatem inter vos et cum Successore Petri. Propositum huiusmodi nequit esse nisi fructus Spiritus Sancti, qui per haud faciles vias reconciliationis et unitatis Ecclesiam suam conducit ».[24]

Omnes certi sumus hanc viam ab hodierno in crastinum diem suscipi non posse; sed certi estote universam Ecclesiam instantes effusuram esse supplicationes pro vobis ad hunc finem assequendum.

Praeterea meditamini vestrum reconciliationis iter confirmari exemplo et precatione complurium « testium fidei », qui passi sunt veniamque dederunt, vitam pro futuro Ecclesiae catholicae Sinensis immolantes. Ipsa eorum vita manentem constituit benedictionem apud Patrem caelestem vobis tributam, eorumque memoria uberes haud dubie ferret fructus.

[21] Ep. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), NM 42: AAS 93 (2001), 296. Benedictus XVI, Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), : « Ratio haec agendi Dei dramatis formam nunc acquirit, eo quod in Iesu Christo ipse Deus “ovem amissam” persequitur, humanitatem videlicet dolentem atque deperditam. Cum Iesus suis in similitudinibus de pastore disserit qui ad amissam ovem vadit, de muliere drachmam quaerente, de patre qui prodigo filio occurrit eumque amplexatur, id non in verba tantum recidit, sed eius essentiae et actionis rationem explanat. Eius per crucem in morte illud completur per quod contra se vertit Deus, in quo ipse se tradit, hominem sublevaturus eumque servaturus – amor hic in forma sua extrema adest »: AAS 98 (2006), 228.
[22] Benedictus XVI, Audientia Generalis (5 Aprilis 2006): L'Osservatore Romano, 6 Aprilis 2006, p. 4.
[23] Lumen omnibus utinam exstet experientia quam vetus Ecclesia pertulit persecutionum periodo, nec non doctrina huiusmodi ab ipsa Romae Ecclesia tradita, quae, rigidioribus Novatianorum et Donatistarum sententiis reiectis, hortabatur ad largitatem misericordiae et reconciliationis erga eos qui (« lapsi »), abiuratione facta tempore persecutionum, ad communionem cum Ecclesia iterum admitti precabantur.
[24] Ioannes Paulus II, Nuntius Alla vigilia ad catholicos in Sinis (8 Decembris 1999), 6:L'Osservatore Romano, 11 Decembris 1999, p. 5.


Communitates ecclesiales et Civitatis institutiones:

earum necessitudines in veritate et caritate tenendae

7 Ex attenta inquisitione praefatae dolentis condicionis, qua continentur asperae controversiae (cfr n. 6), quibus implicantur christifideles laici et Pastores, palam detegitur, diversas inter rationes, eloquens munus expletum a quibusdam institutionibus, quae uti praecipuae impositae sunt inspectrices vitae communitatis catholicae. Adhuc enim, approbatio ex parte harum institutionum constituit criterium ut tum communitas, tum personae singulae tum religiosa sedes legibus subiectae et inde « officiales » declarentur. Haec omnia divisiones genuerunt sive apud clerum sive apud fideles. Agitur de condicione, quae provenit praesertim ex causis extra Ecclesiam, quaeque autem graviter viam infregit, ansam quoque tribuens suspicionibus, mutuis accusationibus et denuntiationibus, quae omnia prementis inertiae causa esse pergunt.

Quod attinet ad gravem materiam de amicitiae vinculis fovendis cum institutionibus Civitatis, peculiare praebet lumen hortatio Concilii Oecumenici Vaticani II ad sequendum tum verbum tum rationem agendi Christi Iesu. Ille etenim, « nolens esse Messias politicus et vi dominans,[25] maluit se dicere Filium Hominis qui venit «ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (
Mc 10,45). Sese praebuit ut perfectum Servum Dei,[26] qui “harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet” (Mt 12,20). Potestatem civilem eiusque iura agnovit, iubens censum dari Caesari, clare autem monuit servanda esse iura superiora Dei: “Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo” (Mt 22,21). Tandem in opere redemptionis in cruce complendo, quo salutem et veram libertatem hominibus acquireret, revelationem suam perfecit. Testimonium enim perhibuit veritati,[27] eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim eius non percutiendo vindicatur,[28] sed stabilitur testificando et audiendo veritatem, crescit autem amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad seipsum trahit (cfr Jn 12,32) ».[29]

Veritas et amor duae sunt columnae quibus innititur vita christianae communitatis. Hanc ob causam in memoriam referebamus quod sequitur: « Ecclesia amoris est quoque Ecclesia veritatis, perceptae uti fidelitatis in Evangelium a Domino Iesu suis creditum. [...] Familiam tamen filiorum Dei, ut in unitate et pace vivere possit, necesse est ut aliquis custodiat iuxta veritatem eandemque sapienti gravique iudicio perducat: quod idem est ac exsequi ministerium Apostolorum. Nunc autem ad quandam magni ponderis rem pervenimus. Universa Ecclesia est propria Spiritus, sed quadam praedita est structura, successione scilicet apostolica, cuius est prospicere ut Ecclesia in veritate a Christo tradita permaneat, ex qua profluit quoque capacitas amandi. [...] Quocirca Apostoli eorumque successores custodes sunt et graves testes depositi veritatis: ecce duo aspectus qui simul coniunguntur. [...] Veritas et amor duo vultus exstant eiusdem muneris, quod a Deo provenit et per apostolicum ministerium in Ecclesia custoditur et ad hodiernam usque aetatem nos attingit! ».[30]

Quapropter Concilium Oecumenicum Vaticanum II asserit: « Ad illos etiam qui in rebus socialibus, politicis vel etiam religiosis aliter ac nos sentiunt aut faciunt, reverentia et caritas extendi debent; quo magis quidem humanitate et caritate modos sentiendi eorum intimius comprehendemus, eo facilius cum ipsis colloquium inire poterimus ». Sed idem Concilium nos admonet: « Haec sane caritas et benignitas nequaquam indifferentes erga veritatem et bonum nos reddere debent ».[31]

Considerato « primitivo Iesu consilio »,[32] plane patet praesumptionem quarundam institutionum, quas Civitas exstare voluit et quae ab Ecclesiae structura sunt alienae, sese supra Episcopos ipsos constituendi vitamque ecclesialis communitatis regendi non congruere catholicae doctrinae, ad quam Ecclesia « apostolica » est, sicut etiam Concilium Oecumenicum Vaticanum II confirmavit. « Ecclesia est apostolica sua origine, quia aedificata est “super fundamentum Apostolorum” (Ep 2,20); sua doctrina, quae est eadem ac Apostolorum; sua structura, quoniam doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum successorum, Episcoporum qui sunt in communione cum Successore Petri ».[33] Ideo in unaquaque Ecclesia particulari solus « Episcopus dioecesanus gregem sibi proprio, ordinario et immediato veluti pastori creditum in nomine Domini pascit » [34] et in singulis Nationibus solum legitima Conferentia Episcoporum pastoralia definire potest lineamenta, valida pro universa communitate catholica Civitatis cuius interest.[35]

Declaratus quoque finis memoratarum institutionum ad effectum deducendi « principia independentiae et autonomiae, propriae gestionis et democraticae administrationis Ecclesiae »,[36] componi nequit cum catholica doctrina, quae inde ab antiquis Symbolis fidei profitetur Ecclesiam « unam, sanctam, catholicam et apostolicam ».

Secundum principia supra exposita Pastores et fideles laici recordentur oportet Evangelii praedicationem, catechesim et opera caritatis, actionem liturgiae et cultus necnon cunctas pastorales optiones pertinere solummodo ad Episcopos una cum eorum presbyteris in permanenti continuatione fidei, traditae ab Apostolis in Sacris Scripturis et in Traditione, ideoque nulli externae implicationi subici posse.

Perpensa huiusmodi difficili condicione, haud pauci asseclae catholicae communitatis sese interrogant utrum approbatio ex parte civilium Auctoritatum — necessaria ad publice operandum — forsitan quodammodo in discrimen adducat communionem cum Ecclesia universali. Novimus profecto hanc quaestionem cor Pastorum et fidelium dolenter permovere. Ad rem quod attinet, arbitramur ante omnia officiosam strenuamque fidei depositi necnon communionis sacramentalis et hierarchicae tutelam ex se non obstare colloquio cum Auctoritatibus de his vitae communitatis ecclesialis aspectibus qui civilem ambitum respiciunt. Ne oriuntur quidem peculiares difficultates ut acceptetur approbatio ab Auctoritatibus civilibus concessa, eo tamen pacto ne hoc firmissimorum fidei et communionis ecclesiasticae principiorum repudiationem secum ferat. Attamen in haud paucis certis casibus, si non fere semper, in agnoscendi processibus interveniunt institutiones quae personas implicatas adigunt ad habitus sumendos, gestus faciendos et munera excipienda quae contraria sunt legibus eorum conscientiae veluti catholicorum. Intellegimus itaque quam huiuscemodi variis in condicionibus et rerum adiunctis difficile sit statuere rectam optionem faciendam. Quamobrem Sancta Sedes, post confirmata principia, relinquit deliberationem unicuique Episcopo qui, audito presbyterio, melius potest localem cognoscere condicionem, ponderare veras facultates optionis et perpendere consectaria quae dari possunt in communitate dioecesana. Fieri potest ut decretoria sententia non obtineat consensum omnium sacerdotum et fidelium. Exoptamus tamen ut ea quamvis gravate accipiatur, et unitas servetur communitatis dioecesanae cum Pastore.

Oportet denique ut Episcopi et presbyteri, vero ducti corde pastorum, maximopere contendant ne ansam dent scandali causis, occasiones carpendo ad formandam conscientiam fidelium, singulari attentione tenuioribus praestita: omnia verum gerentur in communione et comprehensione fraterna, vitando accusationes mutuasve damnationes. Etiam hoc in casu prae oculis habeatur oportet quod, praesertim si verum libertatis spatium deest, ad aestimandam cuiuslibet actus moralem vim, praeter obiectivam defectionem, necesse est peculiari cum cura cognoscere verum propositum personae cuius interest. Singuli casus igitur erunt singillatim examinandi, ratione habita de rerum adiunctis.

[25] Cfr Mt 4,8-10 Jn 6,15.
[26] Cfr Is 42,1-4.
[27] Cfr Jn 18,37.
[28] Cfr Mt 26,51-53 Jn 18,36.
[29] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de libertate religosa Dignitatis humanae, DH 11.
[30] Benedictus XVI, Audientia Generalis (5 Aprilis 2006): L'Osservatore Romano, 6 Aprilis 2006, p. 4.
[31] Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, GS 28.
[32] Benedictus XVI, Audientia Generalis (5 Aprilis 2006): L'Osservatore Romano, 6 Aprilis 2006, p. 4.
[33] Compendium Catechismi Catholicae Ecclesiae, 174. Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. CEC 857 CEC 869.
[34] Ioannes Paulus II, Litt. ap. Apostolos suos (21 Maii 1998), 10: AAS 90 (1988), 648.
[35] Cfr C.I.C., can. CIC 447.
[36] Statuta Associationis Patrioticae Catholicae Sinensis (Chinese Catholic Patriotic Association, CCPA), 2004, art. 3.



Ep. in Sinis Ecclesiae