Th. Aq. Catena aurea 4620

MATTHAEUS 16,20-21


4620 (Mt 16,20-21)

Origenes in Matth. Postquam petrus confessus est Christum filium Dei vivi, quia noluit hoc eos interim praedicare, subdit tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset iesus Christus.

Hieronymus. Sed cum supra mittens discipulos ad praedicandum iusserit eis ut annuntiarent adventum suum, videtur esse contrarium quod hic praecipit ne se dicant esse iesum Christum. Mihi videtur aliud esse Christum praedicare, aliud iesum Christum. Et Christus commune dignitatis est nomen, iesus proprium vocabulum salvatoris.

Origenes in Matth. vel tunc leviter quidem de eo annuntiabant, quasi de magno et mirabili viro; Christum autem esse eum nondum annuntiabant. Qui autem vult etiam Christum eum praedicatum prius ab apostolis, dicet, quoniam leviter praemittere voluit eos mentionem nominis sui, ut interim facto silentio praedicationis huius, hoc ipsum quod leviter de Christo auditum fuerat, digeratur in sensibus auditorum. aut ita est solvenda quaestio: ut videantur ea quae superius de annuntiando Christo sunt dicta, non ad tempus pertinere quod fuit ante christi resurrectionem, sed ad tempora post futura. Haec autem quae mandat ut nemini dicant, tunc apostolis convenire: inutile enim est ipsum quidem praedicare, crucem autem eius tacere. propterea praecepit eis ut nemini dicerent quia ipse est Christus, et praeparabat eos, ut postmodum dicant, quoniam ipse est Christus, qui crucifixus est, et resurrexit a mortuis.

Hieronymus. Quod ne quis putet nostrae tantum esse intelligentiae quod sequitur, causas tunc prohibitae praedicationis exponit: sequitur enim exinde coepit iesus ostendere discipulis suis quia oportebat eum ire hierosolymam, et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. est autem sensus: tunc me praedicate cum ista passus fuero: quia non prodest Christum publice praedicari, et eius vulgare in populis maiestatem, quem post paululum flagellatum visuri sunt et crucifixum.

Chrysostomus in Matth. quod enim semel radicatum est et postea evulsum, si iterum plantetur, difficile retinebitur apud multos: quod autem infixum semel est, et mansit postea immobile, facile provehitur ad augmentum. propter hoc autem immoratur tristibus praedicendis, et sermonem multiplicat, ut aperiat discipulorum mentes.

Origenes. et vide quia non dixit: coepit dicere vel docere, sed ostendere; quia sicut corporalia ostendi dicuntur, sic ostendi dicuntur a Christo ea quae loquebatur. Non autem sic puto eis qui corporaliter eum multa patientem viderunt, ostensa fuisse ea quae videbantur, quomodo discipulis ostensus est rationabilis sermo de mysterio passionis et resurrectionis christi: et tunc quidem coepit ostendere; consequenter autem postea capacioribus factis plenius demonstravit: quia omne quod coepit iesus, hoc perfecit. Oportebat autem eum ire in ierusalem, ut occidatur quidem in hierosolymis quae sunt deorsum, regnet autem resurgens in ierusalem caelesti. postquam enim resurrexit Christus, et alii consurrexerunt ei, iam non deorsum quaeritur ierusalem, vel domus orationis in ea, sed sursum. Patitur autem multa a senioribus ierusalem terrenae, ut glorificetur ab his qui capiunt beneficia eius caelestibus senioribus. Tertia autem die resurrexit a mortuis, ut eripiens maligno, acquirat eis qui liberati fuerint hoc donum, ut baptizentur spiritu et anima et corpore in nomine patris et filii et spiritus sancti, qui sunt tres dies simul perpetuo instantes eis qui per eos facti fuerunt filii lucis.


MATTHAEUS 16,22-23


4622 (Mt 16,22-23)

Origenes in Matth. Adhuc initia eorum quae ostendebantur dicente Christo, petrus indigna haec filio Dei vivi arbitrabatur; et quasi oblitus quoniam filius Dei vivi nihil dignum increpatione facit aut agit, coepit increpare; et hoc est quod dicitur et assumens eum petrus, coepit increpare illum.

Hieronymus. Saepe diximus nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse petrum in dominum salvatorem. qui ergo post confessionem suam et praemium salvatoris quod audierat, non vult destrui confessionem suam, nec putat posse fieri ut Dei filius occidatur, assumit eum in affectum suum vel separatim ducit, ne praesentibus ceteris condiscipulis videatur magistrum arguere; et coepit illum increpare amantis affectu, et obstans dicere absit a te, domine. Vel, ut melius habetur in graeco, ileos si kyrie, u mi este si tuto; hoc est, propitius sis tibi, domine; non erit tibi hoc; quasi necessariam haberet propitiationem. Cuius affectum quidem suscipiens Christus, ignorantiam exprobrat; unde sequitur qui conversus dixit petro: vade post me, satana; scandalum mihi es.

Hilarius in Matth. sciens enim dominus diabolicae artis instinctum, petro ait vade retro post me, idest ut exemplum suae passionis sequatur. in eum vero per quem opinio haec suggerebatur, conversus, adiecit satana, scandalum mihi es. Non enim convenit existimare petro satanae nomen et accusationem scandali deputari, post indulta illa beatitudinis et potestatis tanta praeconia.

Hieronymus. Sed mihi error apostolicus de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Prudens ergo lector consideret, petro illam beatitudinem ac potestatem in futuro promissam, non in praesenti datam; quam si statim dedisset ei, nunquam in eo pravae confessionis error invenisset locum.

Chrysostomus in Matth. Quid etiam mirabile est haec pati petrum, qui de his revelationem non suscepit? ut enim discas, quia neque illa quae de Christo confessus fuerat, ex se locutus est, vide qualiter in his quae non revelata sunt ei, turbationem patiatur: humana enim et terrestri cogitatione, quae sunt christi considerans, aestimabat turpe et indignum esse ei quod pateretur. Et ideo dominus subiecit quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.

Hieronymus. Quasi dicat: meae voluntatis est et patris, ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum tritici cadere in terram ut multos afferat fructus; et ideo, quia contraria loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. Satanas enim interpretatur adversarius, sive contrarius. non tamen ut plerique putant, eadem satanas et petrus sententia condemnantur: petro enim dicitur vade retro me, satana; idest: sequere me, qui contrarius es voluntati meae; ille audit: vade, satana; et non ei dicit retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum.

Origenes in Matth. Dixit ergo petro vade post me, quasi desistenti per ignorantiam ire post Christum. Satana autem dixit ei, quasi per ignorantiam aliquid habenti contrarium Deo. Beatus autem ad quem convertitur Christus, etiam si corripiendi causa convertitur. Sed quare dixit ad petrum scandalum mihi es, cum in psalmo 118,165 dicatur: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum? sed respondendum est, quoniam non solum iesus non scandalizatur, sed nec omnis homo qui in dilectione Dei perfectus est. Sed quantum ad se, qui tale aliquid vel agit vel loquitur, scandalum est alteri; licet ille inscandalizabilis sit. Aut certe omnem discipulum peccantem scandalum sibi appellat, sicut et paulus dicebat: quis scandalizatur, et ego non uror?

MATTHAEUS 16,24-25

4624 (Mt 16,24-25)

Chrysostomus in Matth. postquam petrus dixerat: propitius esto tibi; nequaquam erit tibi hoc, et audivit: vade retro me, satana, non fuit dominus hac solum increpatione contentus; sed ex superabundantia voluit ostendere inconvenientiam dictorum a petro, et fructum suae passionis: unde subditur tunc iesus dixit discipulis suis: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; quasi dicat: tu dicis mihi: propitius esto tibi; ego autem dico tibi, quoniam non solum me prohibere a passione nocivum tibi est; sed neque salvari poteris, nisi patiaris et moriaris, et vitae abrenunties semper. Et vide quia non coactivum facit sermonem; non enim dixit: si nolueritis, oportet vos hoc pati, sed si quis vult. hoc autem dicens magis attrahebat: qui enim libertati auditorem dimittit, magis attrahit; qui vero violentiam infert, multoties impedit. Non autem solis discipulis suis; sed commune hoc dogma orbi terrarum proponit, dicens si quis vult, idest, si mulier, si vir, si rex, si liber, si servus. tria autem sunt quae dicuntur: abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Gregorius in Evang. quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est, non appropinquat. sed si nos ipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? vel quis est qui vadit, si se deseruit? sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi. tunc ergo nosmetipsos relinquimus et abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur ad quod per novitatem vocamur.

Gregorius super Ezech. Semetipsum etiam abnegat quicumque mutatur ad meliora, et incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.

Gregorius moralium. semetipsum etiam abnegat qui calcato typo superbiae, ante Dei oculos se esse a se alienum demonstrat. Origenes. Quamvis autem videatur aliquis a peccato abstinere, tamen nisi in crucem christi crediderit, non potest dici Christo confixus, sive cruci: unde sequitur et tollat crucem suam.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Qui negat alium, vel fratrem, vel famulum, vel quemcumque, et si flagellatum viderit, et quodcumque patientem, non assistit, non adiuvat: ita vult corpori nostro nos non ignoscere, ut si flagellaverint, vel quodcumque aliud fecerint, corpori non parcamus. Hoc enim est parcere: sicut patres tunc ignoscunt filiis, cum magistris eos tradentes, iusserint, ut non parcant. Ne autem aestimes quod usque ad verba tantum et contumelias oportet abnegare seipsum, ostendit usque ad quantum abnegare seipsum oporteat; quia usque ad mortem, etiam turpissimam, scilicet crucis: quod significat in hoc quod dicit et tollat crucem suam, et sequatur me. In Matth.


Hilarius. sequendus enim est dominus, cruce assumpta passionis suae; et si non sorte, tamen voluntate comitandus est.

Chrysostomus in Matth. Quia etiam latrones multa gravia patiuntur, ut non aestimes quod passio malorum sufficiat, adiungit causam patiendi cum dicit et sequatur me, ut propter eum omnia sustineas, et alias eius virtutes addiscas: hoc est enim sequi Christum ut oportet, diligentem esse circa virtutes, et pati omnia propter ipsum.

Gregorius in Evang. duobus etiam modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam affligitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Sed quia ipsis virtutibus quaedam vitia mixta sunt, dicendum nobis est, quod abstinentiam carnis nonnumquam vana gloria obsidet: quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur. Compassionem vero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnumquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat: unde ad haec excludenda, subdit et sequatur me.

Hieronymus. Vel aliter. Tollit crucem suam qui mundo crucifigitur; cui autem mundus crucifixus est, sequitur dominum crucifixum.

Chrysostomus in Matth. deinde, quia grave videbatur quod dictum est, per ea quae consequuntur id mitigat, praemia ponens supereminentia laboribus, et malitiae poenas: unde sequitur qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam.

Origenes in Matth. quod dupliciter potest intelligi. primum sic: si quis amator vitae praesentis, parcit animae suae, timens mori, et putans animam suam per hanc mortem perire; iste volens hoc modo salvare animam suam, perdet eam, alienam illam faciens a vita aeterna. Si quis contemnens vitam praesentem, usque ad mortem pro veritate certaverit, perdet quidem animam suam quantum ad vitam praesentem; sed quoniam propter Christum perdet eam, magis eam salvam faciet in vitam aeternam. alio modo sic: si quis intelligit quae est vera salus, et acquirere vult eam ad salutem animae suae, iste abnegans semetipsum, perdit quantum ad voluptates carnales animam suam propter Christum; et perdens animam suam hoc modo, salvat eam per opera pietatis: dicendo enim qui voluerit, praecedentem et sequentem unum sensum esse ostendit. Si ergo quod superius dixit abneget semetipsum, de morte corporali dixit, consequenter hoc de sola morte intelligere debemus dictum esse. si autem abnegare seipsum est carnalem conversationem reicere, et perdere animam est deponere voluptates carnales.


MATTHAEUS 16,26-8


4626 (Mt 16,26-8)

Chrysostomus in Matth. quia dixerat: qui vult salvare, perdet, et: qui perdet, salvabit, utrobique salutem et perditionem ponens, ne aliquis aestimet aequalem esse hinc inde perditionem et salutem, subiungit quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? quasi dicat: ne dicas, quod qui pericula quae propter Christum imminent, effugit, salvet animam suam, idest vitam temporalem. sed pone etiam cum anima, idest vita temporali, totum orbem terrarum: quid ex his homini erit amplius, anima in perpetuum pereunte? si enim famulos tuos videres in laetitia, te autem in malis ultimis constitutum: quid lucrareris ex eorum dominio? hoc etiam in anima tua reputa, cum carne lasciviente, ipsa futuram perditionem expectat.

Origenes in Matth. Puto etiam quod mundum lucratur qui non abnegat semetipsum, nec perdit animam suam quantum ad voluptates carnales, et ipse facit animae suae detrimentum; ideo duobus nobis propositis, magis est eligendum ut mundum perdamus, et lucremur animas nostras.

Chrysostomus in Matth. Sed si regnaveris super universum orbem terrarum, non poteris animam tuam emere: unde sequitur aut quam dabit homo commutationem pro animam sua? ac si dicat: divitias si perdideris, poteris dare divitias alias ad eas redimendas; animam autem perdens, non poteris animam aliquam dare, sed neque aliquid aliud. Quid autem mirabile est si in anima hoc contingit? etenim in corpore hoc videtur contingere. Etsi enim decem millia diademata corpori insanabiliter aegroto circumposueris, non curatur. Origenes. Et prima quidem facie commutatio animae est in substantia, ut det substantiam suam homo pauperibus, et salvet animam suam. Sed puto quod non habet aliquid homo quod dans quasi commutationem animae suae, liberet eam de morte. Deus autem pro animabus hominum dedit commutationem pretiosum sanguinem filii sui.

Gregorius in Evang. Vel aliter potest continuari: quia sancta ecclesia aliud habet tempus persecutionis, et aliud pacis; redemptor noster ipsa eius tempora distinguit in praeceptis: nam persecutionis tempore ponenda est anima; pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt, frangenda sunt desideria terrena: unde dicitur quid enim prodest homini? .

Hieronymus. Provocatis autem discipulis ut abnegarent se et tollerent crucem suam, grandis fit error audientium. Idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit filius enim hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis. Times mortem? audi gloriam triumphantis. Vereris crucem? ausculta angelorum ministeria.

Origenes. quasi dicat: nunc quidem filius hominis venit, sed non in gloria: non enim decebat eum in gloria constitutum peccata nostra portare; sed tunc veniet in gloria cum ante praeparaverit discipulos suos, factus sicut illi, ut illos faceret sicut et ipse, conformes gloriae suae.

Chrysostomus in Matth. Non autem dixit in tali gloria in quali est pater, ne alteritatem gloriae suspiceris; sed ait gloria patris, ut eadem gloria ostendatur. Si autem gloria una est, manifestum quod et substantia una est. Quid ergo times, petre, mortem audiens? tunc me videbis in gloria. Si autem ego in gloria, et vos. sed tamen dicens gloriam, terribilia immiscuit, in medium iudicium introducens: unde sequitur et tunc reddet unicuique secundum opera eius.

Hieronymus. Non est enim distinctio iudaei et gentilis, viri et mulieris, pauperum et divitum, ubi non personae, sed opera considerantur.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit, non solum peccatoribus poenas commemorans, sed iustis bravia et coronas.

Hieronymus. Poterat autem apostolorum tacita cogitatio istiusmodi scandalum sustinere. occisionem et mortem nunc dicis esse futuram; quod autem promittis te affuturum in gloria, in tempora longa differtur. Praevidens ergo occultorum cognitor quid possent obicere, praesentem timorem praesenti compensat praemio, dicens amen dico vobis: sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec veniat filius hominis in regno suo.

Chrysostomus in Matth. Volens ergo monstrare quid est illa gloria in qua postea venturus est, eis in praesenti vita revelavit, sicut possibile erat eos discere, ut neque in domini morte iam doleant.

Remigius. Quod ergo hic dicitur, impletum est in tribus discipulis, quibus dominus transfiguratus in monte, gaudia aeternae repromissionis ostendit; qui viderunt eum in regno suo venientem, idest in ea claritate fulgentem, in qua, peracto iudicio, videbitur ab omnibus sanctis.

Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem non praedicit nomina eorum qui ascensuri erant in montem, quia reliqui valde concupiscerent sequi, exemplum illius gloriae visuri, et graviter tulissent velut despecti.

Gregorius in Evang. vel regnum Dei, praesens ecclesia vocatur: et quia nonnulli ex discipulis eius usque adeo in corpore victuri erant ut ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra huius mundi gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur sunt quidam de hic stantibus.

Origenes. moraliter autem verbum Dei his qui noviter inducuntur ad fidem, formam habet servi; perfectis autem venit in gloria patris sui. Angeli autem illius sunt prophetarum sermones, quos non est possibile ante spiritualiter intelligere nisi cum spiritualiter intellectum fuerit verbum christi, ut videantur simul apparere in maiestate. tunc autem dabit unicuique de gloria sua secundum actum eius: quia quanto quis melior fuerit in actibus suis, tanto spiritualius intelligit Christum vel prophetas ipsius. Stantes autem ubi stat iesus, sunt qui fundatas habent apud iesum animae bases: ex quibus qui melius stant dicuntur non gustare mortem, donec videant verbum Dei quod venit in regno suo, videntes eminentiam Dei, quam videre non possunt qui diversis involuti sunt peccatis; quod est mortem gustare, qua peccans anima moritur. Sicut enim vita est et panis vivus qui de caelo descendit, sic et inimica eius mors panis est mortuus. ex istis autem panibus quidam modicum manducant, tantum gustantes; quidam autem abundantius: qui enim raro et modicum peccant, tantummodo gustant mortem; qui autem perfectius susceperint spiritualem virtutem, non gustant eam, sed vivo pane semper vescuntur. Quod autem dicit donec videant, non definit tempus, ut postquam transierit illud donec, fiat quod ante non fuerat factum; sed rem quae necessaria est, exponit: qui enim semel videt eum in gloria eius, iam nequaquam gustabit mortem.

Rabanus. Sanctos autem mortem gustare testatur, a quibus mors corporis quasi libando gustatur, vita vero animae possidendo tenetur.


MATTHAEUS 17,1-4


4701 (Mt 17,1-4)

Remigius. Claritatem suae visionis, quam promiserat dominus discipulis suis, in hac transfiguratione habita in monte post sex dies complevit: unde dicitur et post sex dies assumpsit petrum et iacobum et ioannem fratrem eius.

Hieronymus. Quaeritur autem quomodo post sex dies assumpsit eos, cum Lucas evangelista octonarium numerum ponat. Sed facilis est responsio: quia hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem non confestim facta promissione eos sursum ducit, sed post sex dies, ut reliqui discipuli nihil patiantur humanum, idest aliquem invidiae motum; vel ut horum dierum spatio vehementiori concupiscentia repleti, qui assumendi erant, sollicita mente accederent.

Rabanus. Merito autem post sex dies gloriam illam ostendit, quia post sex aetates futura est resurrectio.

Origenes. vel quia in sex diebus totus factus est visibilis mundus; qui transcendit omnes res mundi, potest ascendere super montem excelsum, et gloriam aspicere verbi Dei.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem hos tres assumpsit, quoniam aliis potiores erant. Intende autem qualiter Matthaeus non occultat eos qui sibi praepositi sunt: hoc enim et Ioannes facit, praecipuas petri laudes commemorans. ab aemulatione enim et vana gloria mundus fuit apostolorum chorus.

Hilarius in Matth. In tribus autem assumptis, de trium origine: sem, cam et iaphet, futura electio populi ostenditur.

Rabanus. vel tres solummodo discipulos secum ducit, quia multi sunt vocati, pauci vero electi. vel quia qui nunc fidem sanctae trinitatis incorrupta mente servant, tunc aeterna eius visione laetantur.

Remigius. Ostensurus autem dominus gloriam suae claritatis discipulis, duxit eos in montem: unde sequitur et duxit illos in montem excelsum seorsum: in quo docet quia necesse est omnibus qui Deum contemplari desiderant, ut non in infimis voluptatibus iaceant, sed amore supernorum semper ad caelestia erigantur; et ut ostendat discipulis quatenus gloriam divinae claritatis non in huius saeculi profundo quaerant, sed in caelestis beatitudinis regno. Ducuntur autem seorsum, quia sancti viri toto animo et fidei intentione separati sunt a malis, funditusque separabuntur in futuro; vel quia multi vocati, pauci vero electi. sequitur. Et transfiguratus est ante eos.

Hieronymus. Qualis enim futurus est tempore iudicandi, talis apostolis apparuit. nemo autem putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus spirituale vel aereum; sed quomodo transfiguratus sit, evangelista demonstrans dicit et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Certe transformatus est dominus in eam gloriam qua venturus est postea in regno suo. Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit, etsi corpus spirituale fuerit: unde et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere candida, ut alius evangelista dixerit, qualia fullo super terram non posset facere; huiusmodi autem corporale est et tactui subiacet, non spirituale et aereum, quod illudat oculos, et tantum in phantasmate aspiciatur.

Remigius. Si autem facies domini resplenduit sicut sol, et sancti sicut sol fulgebunt, numquid erit aequalis claritas domini et servorum? nequaquam. Sed quia nihil lucidius invenitur sole, idcirco ad manifestandum exemplum futurae resurrectionis, et facies domini resplendere, et iusti fulgere dicuntur sicut sol.

Origenes in Matth. mystice autem, cum aliquis transcenderit sex dies, secundum quod diximus, videt transfiguratum iesum ante oculos cordis sui. Diversas enim habet verbum Dei formas; apparens unicuique secundum quod videnti expedire cognoverit; et nemini supra quod capit, semetipsum ostendit: unde non dixit simpliciter transfiguratus est, sed coram eis. In evangeliis enim iesus simpliciter intelligitur ab eis qui non ascendunt per excitationem verborum spiritualium super excelsum sapientiae montem; eis autem qui ascendunt, iam non secundum carnem cognoscitur, sed Deus verbum intelligitur. Coram his ergo transfiguratur iesus, et non coram illis qui sunt deorsum in conversatione terrena viventes. Hi autem coram quibus transfiguratur, facti sunt filii Dei, et ostenditur eis sol esse iustitiae; et vestimenta ipsius fiunt candida sicut lumen; quae sunt sermones et litterae evangeliorum, quibus iesus est indutus, secundum illa quae ab apostolis dicuntur de eo.

Glossa. vel vestimenta christi sanctos significant, de quibus isaias: omnibus his velut vestimento vestieris; et nivi comparantur, quia candidi erunt virtutibus, et omnis vitiorum aestus ab eis remotus erit. sequitur et apparuerunt illis moyses et elias cum eo loquentes.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem multas habet rationes. Et prima quidem est haec. quia enim turbae dicebant eum esse eliam vel ieremiam, aut unum ex prophetis, capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc videatur differentia servorum et domini. Alia ratio est: quia enim continue iesum accusabant iudaei tamquam transgressorem legis, et blasphemum, patris sibi gloriam usurpantem; ut ostendatur ab utraque accusatione innoxius, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit. Etenim moyses legem dedit, et elias pro gloria Dei aemulator fuit. Alia ratio est: ut discant quoniam mortis et vitae potestatem habet: propter hoc et moysen, qui morte defecerat, et eliam, qui nondum mortem passus fuerat, in medium ducit. Aliam causam et ipse evangelista revelat, scilicet monstrare crucis gloriam, et mitigare petrum et alios discipulos passionem timentes: loquebantur enim, ut alius evangelista dicit, de excessu quem completurus erat in ierusalem: unde eos in medium ducit qui se morti exposuerunt pro his quae Deo placebant, et pro plebe credentium: etenim tyrannis uterque se libere praesentavit: moyses quidem pharaoni, elias autem achab. Ducit autem et propter hoc eos in medium: volebat enim quod discipuli illorum privilegia zelarent, ut scilicet fierent mansueti sicut moyses, et zelantes sicut elias.

Hilarius in Matth. quod etiam moyses et elias ex omni sanctorum numero assistunt, medius inter legem et prophetas Christus in regno est: cum his enim israelem, quibus testibus praedicatus est, iudicabit.

Origenes in Matth. Si quis etiam intelligit spiritualem legem convenientem sermonibus iesu, et in prophetis absconditam christi sapientiam; ille vidit moysen et eliam in gloria una cum iesu.

Hieronymus. Considerandum est etiam, quod scribis et pharisaeis de caelo signa poscentibus dare noluit; hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de caelo. elia inde descendente quo conscenderat, et moyse ab inferis resurgente: quod et achaz per isaiam praecipitur, ut petat sibi signum de inferno vel de excelso. Origenes. Quid autem fervidus petrus dixerit, subditur respondens autem petrus dixit ad iesum: domine, bonum est nos hic esse. Quia enim audivit quod oportet eum hierosolymam ire, adhuc timet pro Christo; sed post increpationem non audet dicere rursus: propitius esto tibi; sed idem occulte per alia signa insinuat. Quia enim videbat multam quietem et solitudinem, cogitavit convenientem ibi stationem esse ex loci dispositione: quod significat dicens bonum est nos hic esse. Vult etiam ibi semper esse; ideo tabernaculorum meminit, dicens si vis, faciamus hic tria tabernacula. Cogitavit enim quod si hoc fieret, non ascenderet hierosolymam; et si non ascenderet, Christus non moreretur: ibi enim sciebat scribas insidiari ei. Cogitabat etiam quod elias aderat, qui in monte ignem descendere fecit, et moyses, qui intravit nebulam, et Deo locutus est: unde occultari poterant, ut nullus persecutorum sciret ubi essent.

Remigius. Vel aliter. Visa domini maiestate et duorum servorum, petrus adeo delectatus est ut cuncta temporalia oblivioni traderet, et ibi in perpetuum vellet manere. Si autem tunc petrus sic accensus est, quanta erit suavitas et dulcedo videre regem in decore suo, et interesse choris angelorum et omnium sanctorum? in eo sane quod ait petrus, domine, si vis, devotionem subditi et obedientis servi ostendit.

Hieronymus. Erras tamen, petre, et sicut alius evangelista testatur, nescis quid dicas. Noli tria tabernacula quaerere, cum unum sit tabernaculum evangelii, in quo lex et prophetae recapitulanda sunt. Si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum domino conferas; sed fac tria tabernacula, immo unum patri et filio et spiritui sancto: ut quorum est una divinitas, unum sit in pectore tuo tabernaculum.

Remigius. Erravit etiam, quia voluit ut regnum electorum constitueretur in terra; quod dominus promiserat dare in caelis. Erravit etiam, quia oblitus est se et socios suos esse mortales; et absque gustu mortis voluit subire aeternam felicitatem.

Rabanus. Et in eo quod caelesti conversationi tabernacula facienda putavit; in qua domus necessaria non erat, cum scriptum sit: templum non vidi in ea.


MATTHAEUS 17,5-9


4705 (Mt 17,5-9)

Hieronymus. Qui carnale e frondibus aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operiuntur umbraculo; unde dicitur adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos.

Chrysostomus in Matth. Cum dominus comminatur, nubem tenebrosam ostendit, sicut in sina; hic autem quia non terrere volebat, sed docere, nubes apparuit lucida.

Origenes in Matth. Lucida autem nubes obumbrans sanctos, est virtus paterna, vel forte spiritus sanctus: dicam etiam salvatorem nostrum esse lucidam nubem, quae obumbrat evangelium et legem et prophetas; sicut intelligunt qui possunt aspicere lumen ipsius in praemissis.

Hieronymus. Quia vero imprudenter interrogaverat petrus, propterea domini responsionem non meretur; sed pater respondet pro filio, ut verbum domini: qui me misit, ipse de me testimonium perhibet.

Chrysostomus in Matth. neque autem moyses loquitur, neque elias, sed pater omnibus maior vocem emittit ex nube, ut discipuli credant quod a Deo vox erat. Semper enim apparere solet Deus in nube, sicut scriptum est: nubes et caligo in circuitu eius; et hoc est quod dicitur et ecce vox de nube.

Hieronymus. Vox quidem patris de caelo loquentis auditur, qui testimonium perhibeat filio, et petrum, errore sublato, doceat veritatem; immo per petrum ceteros apostolos: unde subdit dicens hic est filius meus dilectus: huic est faciendum tabernaculum, huic obtemperandum; hic est filius, illi servi sunt; debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui domino tabernaculum praeparare.

Chrysostomus in Matth. ne igitur timeas, petre. Si enim potens est Deus, manifestum quia et filius similiter potens est; si autem diligitur, ne timeas: nullus enim eum quem diligit prodit, nec tu aequaliter eum diligis genitori. neque autem solum diligit eum quia genuit, sed quia unius est voluntatis cum ipso: sequitur enim in quo mihi complacui; ac si diceret: in quo requiesco, quem accepto, quia omnia quae sunt patris, cum diligentia exequitur, et est voluntas una ipsius et patris: quare et si crucifigi vult, non contradicas.

Hilarius in Matth. hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, sed et hunc audiendum, vox de nube significat, dicens ipsum audite: ut scilicet idoneus ipse praeceptorum talium auctor qui saeculi damnum, crucis voluntatem, obitum corporis, et post haec regni caelestis gloriam facti confirmasset exemplo.

Remigius. Dicit ergo ipsum audite, ac si aliis verbis diceret: recedant umbrae legales, et typi prophetarum; et solum coruscum lumen evangelii sequamini. Sive ideo ait ipsum audite, ut illum esse ostenderet quem moyses praedixerat, dicens: prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris: tamquam me audietis ipsum. Sic ergo dominus undique habuit testes, ex caelo vocem patris, ex paradiso eliam, ex inferis moysen, ex hominibus apostolos, ut in nomine iesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et infernorum.

Origenes in Matth. Vox autem de nube, aut ad moysen et eliam loquitur, qui desiderabant videre filium Dei et audire eum, aut discipulos docet.

Glossa. notandum autem, quod bene convenit mysterium secundae regenerationi (quae scilicet erit in resurrectione, ubi caro resuscitabitur). cum mysterio primae, quae est in baptismate, ubi anima resuscitatur. in baptismate enim christi, operatio totius trinitatis ostensa est; fuit enim ibi filius incarnatus, apparuit in columbae specie spiritus sanctus, et pater fuit ibi in voce declaratus: et similiter in transfiguratione, quae est sacramentum secundae regenerationis, tota trinitas apparuit: pater in voce, filius in homine, spiritus sanctus in nube. Quaeritur autem quare spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube declaratus est. Dona siquidem sua per species declarare solet. Innocentiam autem in baptismate donat, quod per avem simplicitatis designatur. Daturus est autem claritatem et refrigerium in resurrectione; ideo in nube refrigerium, in fulgore nubis claritas resurgentium corporum designatur. sequitur et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.

Hieronymus. Triplicem autem ob causam pavore terrentur: vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei patris vocem loquentis audierant: humana enim fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit: quanto enim quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam.

Remigius. In eo vero quod sancti apostoli in faciem ceciderunt, fuit indicium sanctitatis: quia sancti in faciem cadere dicuntur, impii vero retrorsum.

Chrysostomus in Matth. Sed cum ante in christi baptismo, quando talis etiam vox de caelo delata est, nullus ex turba quae aderat, tale aliquid passus est, quomodo discipuli in monte ceciderunt? quia scilicet et solitudo, et altitudo, et silentium erat multum, et transfiguratio stupore plena, et lumen purum, et nubes extensa; ex quibus omnibus stupor in eis congregabatur.

Hieronymus. Quia vero illi iacebant et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu fuget timorem, et debilitata membra solidentur; et hoc est quod dicitur et accessit iesus, et tetigit eos. Quos autem manu sanaverat, etiam sanavit imperio: unde sequitur dixitque eis: surgite, et nolite timere. Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur. sequitur levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum iesum: quod rationabiliter factum est, ne si moyses et elias perseverassent cum domino, patris vox videretur incerta cui potissimum daret testimonium. Vident etiam iesum stantem ablata nube, et moysen et eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discesserat, utrumque in evangelio reperitur. sequitur et descendentibus illis de monte praecepit iesus, dicens: nemini dixeritis visionem hanc, donec filius hominis a mortuis resurgat. Non vult ergo in populis praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.

Remigius. Sive quia, si maiestas illius divulgaretur in populo, populi impedirent dispensationem passionis eius, resistendo principibus sacerdotum, et sic redemptio humani generis retardaretur.

Hilarius in Matth. Silentium etiam rerum gestarum quas viderant imperat, ut cum essent spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritualium testes essent.



Th. Aq. Catena aurea 4620