Th. Aq. Catena aurea 5133

MATTHAEUS 21,33-44


5133 (Mt 21,33-44)

Chrysostomus in Matth. post priorem parabolam, aliam ponit, ut ostendat eorum accusationem esse maiorem, et venia indignam: unde dicitur aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias qui plantavit vineam.

Origenes in Matth. Homo paterfamilias Deus est, qui dicitur homo in quibusdam parabolis; sicut si pater cum parvulo filio suo loquatur infantilia, ut descendat ad verba filii sui, et instruat eum.

Chrysostomus super Matth. homo autem dicitur nomine non natura; similitudine, non veritate: praescius enim filius, quia propter appellationem humani nominis, quasi homo purus fuerit blasphemandus, etiam Deum patrem invisibilem hominem appellavit, qui angelorum et hominum natura dominus est, benevolentia pater.

Hieronymus. Plantavit autem vineam, de qua loquitur isaias: vinea domini sabaoth, domus israel est. sequitur et sepem circumdedit ei, vel murum urbis, vel angelorum auxilia.

Chrysostomus super Matth. vel per sepem intellige custodiam patrum iustorum, qui tamquam murus facti sunt populo israel.

Origenes. Vel custodia Dei fuit sepes ipsius; torcular autem locus libationum, de quo sequitur et fodit in ea torcular.

Hieronymus. Altare scilicet, aut torcularia illa, quorum titulo tres psalmi praenotantur,8,80,83, scilicet martyres.

Hilarius in Matth. vel prophetas quasi quaedam torcularia aptavit, in quos musti modo quaedam ubertas spiritus sancti ferventius influeret.

Chrysostomus super Matth. vel torcular est verbum Dei, quod cruciat hominem, contradicente carnis natura. sequitur et aedificavit turrim.

Hieronymus. idest templum, de quo dicitur per michaeam: et tu turris nebulosa, filia sion.

Hilarius in Matth. vel in turre eminentiam legis extruxit, quae et in caelum ex solo egressa proveheret, et ex qua speculari christi posset adventus. sequitur et locavit eam agricolis.

Chrysostomus super Matth. Quando scilicet per legem constituti sunt sacerdotes et levitae, et procurationem regendi populum susceperunt. Sicut autem colonus, quamvis de suo munere obtulerit domino, non sic eum placat sicut si de vinea eius reditus ei obtulerit, sic et sacerdos non tantum propter suam iustitiam placet Deo, quomodo si populum Dei in sanctitate docuerit: quoniam ipsius iustitia una est, populi autem multiplex. sequitur et peregre profectus est.

Hieronymus. non loci mutatione: nec enim Deus alicubi abesse potest, quo complentur omnia: sed abire videtur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat.

Chrysostomus in Matth. vel peregre profectus est, cum longanimitatem habuit, non semper eorum peccatis poenam inducens.

Origenes in Matth. Vel quia dominus, qui fuerat cum illis in nube diei et in columna ignis per noctem, nequaquam postea similiter apparuit illis. In isaia ergo iudaicus populus vinea nominatur, et comminatio patrisfamilias contra vineam fit; in evangelio autem vinea non culpatur, sed eius coloni. Sed forte in evangelio vinea est regnum Dei, idest doctrina, quae scripturis inserta est sanctis; vita autem irreprehensibilis hominum, est vineae fructus. Littera autem scripturae est vineae sepes circumposita, ut non videantur ab his qui foris sunt, fructus qui sunt in absconso. profunditas autem eloquiorum Dei est vineae torcular; in quod qui profecerunt de eloquiis Dei, infundunt studia sua quasi fructus. Turris autem aedificata, est verbum de ipso Deo et de dispensationibus christi. Hanc vineam tradidit colonis, idest populo ante nos, tam sacerdotibus quam laicis. Et peregre profectus est, ad suam profectionem dans occasionem colonis. appropinquat autem tempus fructuum, et secundum unumquemque, et generaliter populo universo. Primum enim vitae tempus est secundum infantiam; et tunc nihil vinea ostendit, nisi tantum habens in se vitalem virtutem; cum autem inceperit posse loqui, tempus est generationis. Quantum autem proficit anima pueri, tantum et vinea, idest verbum Dei; et post profectum, vinea operatur fructum maturum caritatis, et gaudii, et pacis, et huiusmodi. sed et populo qui acceperunt legem per moysen, tempus fructuum appropinquat aliquando: unde sequitur cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.

Rabanus. Unde tempus fructuum posuit, non proventuum: nullus enim est fructus populi contumacis.

Chrysostomus in Matth. Servos dicit prophetas, qui offerunt, quasi sacerdotes domini, populi fructus et obedientiae ostensionem per opera. Hi autem non solum malitia potiti sunt in non dando fructum, sed etiam in indignando ad eos qui venerunt; et sanguine manus impleverunt; unde sequitur agricolae autem apprehensis servis eius, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

Hieronymus. Caeciderunt quidem, ut ieremiam; occiderunt, ut isaiam; lapidaverunt, ut naboth et zachariam, quem interfecerunt inter templum et altare.

Chrysostomus super Matth. per singulos autem gradus malitiae, Dei misericordia addebatur; et per singulos gradus divinae misericordiae malitia iudaeorum crescebat; et sic contra Dei clementiam malignitas humana certabat: unde sequitur iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

Hilarius in Matth. missi autem plures prioribus, illud tempus designant quo post singulorum prophetarum praedicationem plurimus simul numerus prophetantium emissus est.

Rabanus. vel servi qui missi sunt, ipse legifer moyses intelligitur, et aaron primus sacerdos Dei, quos caesos flagello linguae vacuos emiserunt: alios autem servos, prophetarum choros intellige.

Hilarius. In filio autem ad ultimum misso, domini nostri adventus significatur: sequitur enim novissime autem misit ad eos filium suum.

Chrysostomus in Matth. Quare autem non confestim misit? ut ex his quae ad alios fecerant, seipsos accusarent, et furorem dimittentes, verecundarentur propter filium advenientem: unde sequitur verebuntur filium meum.

Chrysostomus. hunc autem misit, non quasi ad obnoxios poenae sententiam baiulantem, sed poenitentiae veniam: misit eum eos confundere, non punire.

Hieronymus. Quod autem dicit verebuntur filium meum, non de ignorantia venit. Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus intelligitur? sed semper ambigere Deus dicitur, ut libera voluntas homini reservetur.

Chrysostomus in Matth. Vel hoc dicit, annuntians quid fieri debebat, quoniam oportebat eos verecundari; per hoc enim vult ostendere peccatum eorum magnum, et omni excusatione privatum.

Origenes in Matth. Vel illud quod ait verebuntur forte filium meum, videtur impletum in illis iudaeis qui intelligentes Christum, crediderunt in eum. hoc autem quod sequitur: agricolae autem videntes filium, dixerunt inter se: hic est heres; venite, occidamus eum, in illis impletum est qui videntes Christum, et cognoscentes filium Dei, nihilominus crucifixerunt eum.

Hieronymus. Interrogemus arium et eunomium: ecce pater dicitur ignorare. Quidquid pro patre responderint, hoc intelligant de filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.

Chrysostomus super Matth. dicunt autem quidam, quia post incarnationem dictus est Christus filius ex baptismo, sicut ceteri sancti; quos ex hoc loco convincit dominus, ubi dicitur: mittam filium meum. Quando ergo adhuc cogitabat ad transmittendum filium post prophetas, iam filius erat: deinde se eo modo dicitur filius sicut omnes sancti ad quos factum est verbum Dei, debuit et prophetas dicere filios sicut et Christum, aut et Christum servum dicere sicut et ceteros prophetas.

Hieronymus. post hoc autem quod dicunt hic est heres, manifeste dominus probat iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium crucifixisse. Intellexerunt enim eum esse illum cui pater per prophetam dicit: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Hereditas quippe filio sancta ecclesia data est: quam non moriens pater illi reliquit; sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit.

Chrysostomus super Matth. tamen postquam introivit in templum, et vendentes animalia quae ad sacrificium pertinebant, foras eiecit, tunc praecipue cogitaverunt eum occidere: unde dicunt venite, occidamus eum. Dicebant enim intra se: necesse est ut populus per istum dimittat consuetudinem hostiarum, quae ad nostrum pertinent lucrum, et acquiescat offerre sacrificium iustitiae, quod ad gloriam pertineat Dei: et sic iam non erit populus iste possessio nostra, sed Dei. si autem occiderimus eum dum non est qui iustitiae fructum a populo quaerat, semper durabit consuetudo offerendarum hostiarum; et sic populus iste erit nostra possessio, et hoc est quod sequitur et nostra erit hereditas. Haec est cogitatio communis omnium sacerdotum carnalium, qui non sunt solliciti quomodo vivat populus sine peccato; sed aspiciunt quid in ecclesia offeratur, et hoc aestimant sacerdotii sui lucrum.

Rabanus. Vel hereditatem, occiso eo, praeripere moliebantur iudaei, cum fidem quae per eum est, extinguere, et suam magis quae ex lege est iustitiam praeferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere. sequitur et apprehensum eum, eiecerunt extra vineam, et occiderunt.

Hilarius. in Matth. Christus enim extra ierusalem, tamquam extra vineam in sententiam damnationis abiectus est.

Origenes in Matth. Vel quod dicit eiecerunt extra vineam, tale mihi videtur: quantum ad se, alienum eum esse iudicaverunt a vinea et colonis. sequitur cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? .

Hieronymus. interrogat quidem eos dominus, non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur. sequitur aiunt illi: malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis.

Chrysostomus super Matth. quod autem verum responderunt, non est illorum qui iuste iudicaverunt, sed ipsius causae: veritas enim ipsis violentiam fecit. Origenes. Sicut enim caiphas, sic et isti non ex se prophetaverunt contra se, quoniam tollenda ab eis erant eloquia Dei, et danda gentibus fructum in tempore daturis. Vel dominus, quem occiderunt, statim venit resurgens a mortuis, et malos quidem colonos male perdidit, aliis autem colonis, idest apostolis, vineam suam consignavit, idest eis qui ex iudaico populo crediderunt.

Augustinus de cons. Evang. Marcus autem hoc ab ipsis non responsum esse commemorat; sed dominum hoc consequenter locutum, post interrogationem suam, ipsum sibi quodammodo respondisse. Sed facile potest intelligi, vel illorum vocem ita subiectam ut non interponeretur illi responderunt, sed tamen intelligeretur: aut ideo responsionem istam domino potius attributam, quia cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondet, qui veritas est.

Chrysostomus in Matth. vel non est contradictionis: etenim utraque facta sunt: quia scilicet et ipsi primo hoc responderunt, et postea dominus iteravit.

Augustinus de cons. Evang. sed illud magis movet quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit, verum etiam contrariam retulisse responsionem: ita enim narrat: quo audito (scilicet hac sententia ex ore domini prolata). dixerunt: absit. Restat ergo ut intelligamus, in plebe quae audiebat, quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat, quosdam vero illud quod Lucas dicit, idest absit. Nec moveat quod Matthaeus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum; et sic sine interpositione alicuius personae sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis vinea commemoratur: potest enim putari, omnia haec cum principibus sacerdotum locutum fuisse; sed Matthaeus brevitatis causa tacuit, quod Lucas non tacuit; parabolam scilicet istam non ad eos solos dictam qui de potestate interrogaverant, sed ad plebem in qua erant qui dicerent perdet illos et vineam suam dabit aliis: quae vox recte etiam ipsius domini fuisse intelligitur, sive propter veritatem, sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intelligebant contra seipsos parabolam esse dictam.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Lucas quidem secundum responsionem oris eorum narravit; Matthaeus autem secundum responsionem cordis: nam vere visibiliter quidem in facie contradixerunt dicentes: absit. In conscientia autem susceperunt, dicentes malos male perdet. Sicut cum homo deprehensus fuerit in malo, verbis quidem excusat, intus autem eius conscientia recognoscit.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Dominus propter hoc eis parabolam proposuit ut ipsi non intelligentes, contra se sententiam proferrent; sicut et ad David dictum est per nathan. Rursus autem intelligentes quae dicta sunt contra se esse, dixerunt: absit.

Rabanus. Moraliter autem cuique vinea locatur colenda, cum baptismi mysterium datur, quod operando exerceat. Mittitur servus unus, alter et tertius, cum lex, psalmus, prophetia legitur, ad quorum monita bene operetur. Sed missus caeditur et eicitur, cum sermo contemnitur, vel, quod peius est, blasphematur. Heredem quantum ad se occidit, qui filium Dei conculcaverit, et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Perdito malo cultore, vinea alii datur, cum donum gratiae, quod superbus spreverit, humilis accipit.

Chrysostomus super Matth. deinde quasi non acquiescentibus illis, testimonium scripturae inducit. Sequitur enim dicit illis iesus: numquam legistis in scripturis: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? idest, si parabolam meam non intelligitis, vel istam scripturam cognoscatis.

Hieronymus. Variis autem parabolis res eaedem contexuntur; quos enim supra operarios et agricolas appellavit, nunc aedificatores, idest caementarios vocat.

Chrysostomus in Matth. Lapidem autem Christum vocat, aedificatores autem doctores iudaeorum, qui Christum reprobaverunt, dicentes: hic non est a Deo.

Rabanus. Sed illis nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit: quia de utroque populo quotquot ipse voluit, sua fide coniunxit: unde sequitur hic factus est in caput anguli.

Hilarius in Matth. est enim caput anguli factus: quia est inter legem et gentes lateris utriusque coniunctio.

Chrysostomus in Matth. Deinde ut discant quoniam nihil eorum quae fiebant, Deo contrarium erat, subdit a domino factum est.

Origenes in Matth. Idest, iste lapis donum est, donatum a Deo aedificio universo et admirabile caput in oculis nostris, qui possumus eum videre oculis mentis.

Chrysostomus super Matth. quasi diceret: quare non intelligitis, in cuius aedificii angulo ponendus est ille lapis, non in vestro, quando reprobatus est, sed in alio? si autem aliud aedificium est futurum, ergo vestra aedificatio est contemnenda. Unde subdit ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur gentibus facientibus fructum eius.

Origenes in Matth. regnum Dei dicit mysteria regni Dei, idest divinas scripturas, quas tradidit dominus primo quidem populo illi priori cui credita sunt eloquia Dei, secundo autem gentibus facientibus fructum: nemini enim datur verbum Dei nisi facienti fructum de eo; et nemini in quo peccatum regnat, datur regnum Dei; quomodo ergo illi datum est a quo et ablatum est? sed considera quomodo quod datur, intelligitur gratis datum. Quibus ergo locavit, non omnino quasi electis et fidelibus dedit; quibus autem donavit, cum iudicio electionis donavit.

Chrysostomus super Matth. Lapis autem dicitur Christus non solum propter firmitatem, sed etiam quia est inimicorum magna confractio: unde sequitur et qui ceciderit super lapidem istum, etc.

Hieronymus. qui peccator est, et tamen in illum credit, cadit quidem super lapidem et confringitur, sed non omnino conteritur; reservatur enim per patientiam ad salutem; super quem vero ille ceciderit, hoc est cui lapis ille irruerit, et qui Christum penitus negaverit, sic conteret eum ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum.

Chrysostomus super Matth. Aliud est enim confringi, et aliud comminui: de eo enim quod confringitur, aliquid remanet; quod autem comminuitur, quasi in pulverem convertitur. Quod autem cadit ad lapidem, non frangitur secundum quod est lapidis virtus, sed inquantum fortiter cadit, aut propter pondus suum, aut propter altitudinem casus; sic et christianus peccans, non tantum perit, quantum potest perdere Christus, sed quantum ipse se perdit per opera sua: aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis. infideles autem pereunt tantum quantum potest eos perdere Christus.

Chrysostomus in Matth. Vel hic duas perditiones eorum ostendit: unam ab eo quod offenderunt, et scandalizati sunt; quam designat dicens qui ceciderit super lapidem; aliam a captivitate eis superventura; quam manifestat dicens super quem vero ceciderit.

Augustinus de quaest. Evang. Vel de his dicit quod cadent super eum, qui illum modo contemnunt vel iniuriis afficiunt: ideo nondum penitus intereunt, sed tamen confringuntur, ut non recti ambulent: super quos cadet, dum veniet desuper in iudicio cum poena perditionis: ideo dixit conteret eos, ut sint impii, tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.


MATTHAEUS 21,45-46


5145 (Mt 21,45-46)

Hieronymus. Quamvis duro corde iudaei propter incredulitatem essent, tamen intelligebant contra se omnes domini sententias dirigi: unde dicitur et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.

Chrysostomus super Matth. haec est autem differentia bonorum hominum et malorum: bonus enim comprehensus in peccato, gemit quia peccavit; malus autem fremit, non quia peccavit, sed quia comprehensus est in peccato, et non solum poenitentiam non agit, sed magis adversus corripientem irascitur, unde et isti comprehensi, magis ad malitiam sunt excitati; sequitur enim et quaerentes tenere eum, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Origenes in Matth. Sapiunt quidem aliquo de eo quod verum est, prophetam eum aestimantes; non autem magnitudinem eius intelligunt, secundum quod erat filius Dei. Turbas autem sic sapientes de eo, et paratas pro eo pugnare timent principes: neque enim ad eorum scientiam pertingere possunt, nihil dignum sentientes de eo. Deinde sciendum est, quoniam volentium iesum tenere, differentia est. Aliter enim principes et pharisaei quaerebant eum tenere; aliter sponsa quae dicit: tenui eum, nec dimittam, adhuc tentura melius, sicut dicit: ascendam in palmam, et tenebo altitudinem eius. Omnes enim non recte sapientes de divinitate, tenere volunt iesum, et perdere eum. Et alia quidem verba, praeter verbum christi, possibile est comprehendere et tenere; verbum autem veritatis nemo potest comprehendere, idest intelligere; neque tenere, idest convincere; neque separare a sensu credentium; neque mortificare, idest destruere.

Chrysostomus super Matth. omnis etiam homo malus quantum ad voluntatem suam, et manus mittit in Deum et occidit eum. Qui enim praecepta Dei conculcat, qui murmurat contra Deum, et turbato vultu aspicit caelum, nonne, si fieri potuisset, manus mitteret in Deum et occideret eum ut iam licenter peccaret? Rabanus. Sed tamen quod timent mittere manum in iesum propter turbam, quotidie in ecclesia geritur, cum quilibet solo nomine frater, fidei et pacis unitatem, quam non diligit, propter bonos cohabitantes, vel erubescit impugnare, vel timet.


MATTHAEUS 22,1-14


5201 (Mt 22,1-14)

Chrysostomus in Matth. quia dixerat: dabitur genti facienti fructum eius, hic ostendit cui genti: unde dicitur et respondens iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: simile factum est regnum caelorum, etc.

Glossa. dicit autem respondens, idest obvians pravae cogitationi eorum de morte sua.

Augustinus de cons. Evang. parabolam autem istam solus Matthaeus narrat: simile quidem etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ipse ordo indicat.

Gregorius in Evang. hic per nuptias, praesens ecclesia; illic per coenam, aeternum et ultimum convivium designatur; quia et in hanc nonnulli exituri intrant; ad illud quisquis semel intraverit, ulterius non exibit. At si quis forte contendat hanc eamdem esse lectionem, intelligi forsitan potest quia de proiecto eo, qui cum nuptiali veste non intraverat, quod Lucas tacuit, Matthaeus dixit; quod vero per illum coena, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam obsistit: quia cum ad horam nonam apud antiquos prandium fieret quotidie, ipsum quoque prandium coena vocabatur.

Origenes in Matth. regnum autem caelorum simile est, secundum eum quidem qui regnat, homini regi; secundum eum autem qui conregnat, filio regis; secundum ea vero quae sunt in regno regis, servis et invitatis ad nuptias; inter quod est et exercitus regis. Additum est autem homini regi, ut hominibus quasi homo loquatur, et dispenset homines non cupientes dispensari a Deo. Sed tunc cessabit regnum caelorum esse simile homini, cum cessante zelo et contentione et ceteris passionibus et peccatis, cessaverimus secundum hominem ambulare, et videbimus eum sicuti est. Nunc enim videmus eum non sicuti est, sed sicuti per nostram dispensationem factus fuerit nobis.

Gregorius. tunc autem Deus pater Deo filio nuptias fecit quando hunc in utero virginis humanae naturae coniunxit. Sed quia ex duabus personis fieri solet nuptiarum coniunctio, absit hoc ab intellectibus nostris ut personam redemptoris nostri ex duabus personis credamus esse unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc naturis existere dicimus, sed ex duabus personis credere compositum ut nefas vitamus. Securius ergo dici potest, quia in hoc rex pater regi filio nuptias fecit, quod ei per incarnationis mysterium sanctam ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis virginis huius sponsi thalamus fuit.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Cum resurrectio fuerit facta sanctorum, tunc suscipiet hominem vita, quae est Christus, mortalitatem eius sua immortalitate absorbens. Nunc enim quasi arrhas futuri coniugii spiritum sanctum accipimus; tunc autem ipsum Christum plenius in nobis habebimus.

Origenes. vel coniunctionem sponsi ad sponsam, idest christi ad animam, verbi susceptionem intellige; partus autem opera bona.

Hilarius. Merito autem a patre iam sunt hae nuptiae factae, quia aeternitatis huius societas et novi corporis desponsata coniunctio habetur iam perfecta in Christo. sequitur et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias; et noluerunt venire.

Chrysostomus super Matth. ergo quando misit servos suos, iam invitati prius erant. Invitati sunt enim homines a tempore abrahae, cui christi incarnatio promittebatur.

Hieronymus. Misit autem servum suum; nec dubium quin moysen, per quem legem invitatis dedit. si autem servos legerimus, ut plura habent exemplaria, ad prophetas referendum est: quia invitati per eos, venire contempserunt. sequitur iterum misit alios servos, dicens: dicite invitatis, etc. Servi qui secundo missi sunt, melius est ut prophetae intelligantur, quam apostoli; ita tamen si servus supra fuerit scriptus; sin autem servos ibidem legas, hic servi secundi, apostoli sunt intelligendi.

Chrysostomus super Matth. Quos misit cum eis dixit: in viam gentium ne abieritis.. sed potius ite ad oves perditas domus israel.

Origenes in Matth. vel qui primi mittuntur servi vocare invitatos ad nuptias habentur prophetae convertentes ex populo per suas prophetias ad laetitiam et restitutionem ecclesiae ad Christum. Qui autem noluerunt venire in primis invitati, sunt qui noluerunt audire verba prophetarum. Iterum alii transmissi, alia congregatio prophetarum est.

Hilarius in Matth. Vel servi primo missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt; qui autem admonentur ut veniant, invitati antea, populus israel est: in gloriam enim aeternitatis per legem est advocatus. Apostolorum ergo erat proprium commonefacere eos quos invitaverant prophetae. qui vero iterum cum praeceptorum conditione mittuntur, apostolici viri sunt successores eorum. Gregorius in Evang. Sed quia hi qui prius invitati sunt, ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda invitatione iam dicitur ecce prandium meum paravi.

Hieronymus. Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per metaphoram opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intelligantur spiritualia; vel certe dogmatum magnitudo et doctrina Dei lege plenissima sentiri potest.

Chrysostomus super Matth. Cum ergo dominus apostolis dixit: euntes praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum caelorum, hoc significavit quod hic dicitur prandium meum paravi: idest, ex lege et prophetis scripturarum mensas ornavi: unde sequitur tauri mei et altilia occisa sunt.

Gregorius. per tauros autem patres veteris testamenti significantur; qui ex permissione legis inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant. Altilia vero saginata dicimus: ab eo enim quod est alere, altilia, quasi alitilia, vel quasi alita vocamus. Per altilia ergo patres novi testamenti figurantur; qui dum gratiam pinguedinis internae dulcedinis percipiunt, a terrenis desideriis ad sublimia contemplationis suae penna sublevantur. Dicit ergo tauri mei et altilia occisa sunt; ac si diceret: patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia vitae vestrae cogitate.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Ideo dicit et saginata et tauros, non quia et tauri non fuerint saginati, sed quia non omnes saginati fuerunt tauri; ergo saginata tantummodo dicit prophetas, qui fuerunt spiritu sancto repleti; tauros autem qui prophetae fuerunt et sacerdotes, sicut ieremias et Ezechiel: ut enim tauri duces sunt gregis, ita et sacerdotes principes sunt populi.

Hilarius. Vel aliter. Tauri gloriosa martyrum species est, qui confessioni Dei, tamquam hostia electa, sunt immolati; saginata vero sunt homines spirituales, tamquam caelesti pane ad evolandum aves pastae, ceteros accepti cibi ubertate expleturae. Gregorius. Notandum vero, quod in priore invitatione nil de tauris et altilibus dicitur; in secunda autem iam tauri et altilia mactata memorantur: quia omnipotens Deus, cum verba eius audire volumus, adiungit exempla: ut omne quod impossibile credimus, tanto nobis ad superandum fiat facilius, quanto per hoc transisse et alios audimus.

Origenes in Matth. Vel quia prandium quod paratur, est eloquium Dei; fortia quaeque eloquiorum Dei, tauri intelligantur; suavia vero et delectabilia eorum, sunt saginata. Si quis enim proferat quaedam dicta modica et non firma, et non magnam virtutem rationis habentia, videntur macra esse quae proferuntur; saginata autem sunt cum ad unamquamque propositionem exempla multa rationis probatione repleta inducuntur: puta si aliquis de castitate sermonem loquitur, recte intelligitur turtur; sed cum ipsum sanctitatis sermonem cum rationis probatione de scripturis repletum protulerit, ita ut delectet et confirmet animum audientis, protulit eum saginatum.

Chrysostomus super Matth. Quod autem dicitur et omnia parata sunt, intelligitur quia quicquid quaeritur ad salutem, iam adimpletum est in scripturis: qui enim ignorans est, invenit ibi quod discat; qui contumax est, invenit ibi quod timeat; qui laborat, invenit ibi promissa, quibus excitetur ad opus.

Glossa. Vel omnia parata sunt, idest, introitus regni paratus est per fidem meae incarnationis, qui ante fuerat clausus.

Chrysostomus super Matth. Vel omnia parata dicit quae pertinent ad mysterium dominicae passionis et nostrae redemptionis. dicit autem venite ad nuptias, non pedibus, sed fide et moribus. sequitur illi autem neglexerunt. Quare autem neglexerint, manifestat cum subditur et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam.

Chrysostomus in Matth. Quamvis autem videantur rationabiles occasiones esse; sed hinc discimus quod etiam si necessaria sint quae detinent, omnibus tamen praeponere spiritualia oportet. Mihi autem videtur quod his occasionibus usi, negligentiae velamina proponebant.

Hilarius in Matth. Ambitione enim saeculi, tamquam villa, homines occupantur; plures vero propter pecuniae cupiditatem negotiatione detinentur.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Cum labore manuum nostrarum aliquid facimus, puta exercentes agrum vel vineam, aut opus ligni vel ferri, villam colere videmur; cum autem non labore manuum nostrarum alia lucra sequimur, totum hoc negotiatio appellatur. O miserrimus mundus, et miseri qui eum sequuntur. semper enim mundialia opera homines excluserunt a vita.

Gregorius in Evang. Qui ergo intentus labori terreno, vel mundi actionibus deditus, mysterium incarnationis dominicae pensare, et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium pergens, venire ad regis nuptias recusat; et plerumque, quod est gravius, nonnulli vocati gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur: unde subditur reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.

Chrysostomus super Matth. Vel per occupationem villae, populares iudaeorum significat, quos mundi delectatio separavit a Christo; per occupationem vero negotiationis, sacerdotes, ceterosque ministros templi significavit, quos lucri obtentu venientes ad ministerium legis et templi, avaritia separavit a fide; de quibus non dixit quod malignati sunt, sed neglexerunt: qui enim odio aut invidia crucifixerunt Christum, illi malignati sunt: qui autem negotiis impediti non crediderunt, illi neglexisse dicuntur, non malignari. De sua tamen morte dominus tacet, quia in priori parabola dixerat; sed ostendit mortem discipulorum suorum, quos post ascensum ipsius occiderunt iudaei, stephanum lapidantes, et iacobum alphaei occidentes: propter quae ierusalem destructa est a romanis. Et notandum, quod ira in Deo non proprie, sed translative dicitur; tunc enim irasci dicitur quando ulciscitur; unde et hic dicitur rex autem cum audisset, iratus est.

Hieronymus. Quando invitabat ad nuptias, et agebat opera clementiae, hominis nomen appositum est: nunc autem quando ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum dicitur.

Origenes in Matth. dicant autem qui peccant in Deum legis et prophetarum et totius creationis, utrum iste qui et homo dicitur et iratus proponitur, ipse est pater christi. quod si dixerint hunc ipsum esse, cogendi sunt confiteri quoniam multa in eo secundum passibilem hominum naturam esse dicuntur: non quia ipse passibilis est, sed quia morem gerit passibilis naturae hominum. Et secundum hanc consequentiam suscipere convenit et iram Dei et poenitentiam et cetera huiusmodi in prophetis. sequitur et missis exercitibus suis.

Hieronymus. Per hos exercitus, romanos intelligimus sub duce vespasiano et tito, qui, occisis iudaeae populis, praevaricatricem incenderunt civitatem.

Chrysostomus super Matth. Romanus autem exercitus dicitur exercitus Dei: quia domini est terra et plenitudo eius; nec etiam venissent romani ierusalem, nisi eos dominus excitasset.

Origenes in Matth. Vel angelorum agmina sunt exercitus regis nostri. missis ergo exercitibus extinxisse homicidas dicitur, quia in hominibus omne iudicium per angelos exercetur. Homicidas ergo perdit, quia persequentes interimit; civitatem eorum igni succendit, quia illorum non solum animae, sed caro quoque in qua habitaverunt, aeternae gehennae flamma cruciantur.

Origenes. Vel civitas impiorum est, secundum unumquodque dogma, congregatio eorum qui conveniunt in sapientia principum huius saeculi: quam succendit rex et exterminat, quasi ex malis aedificationibus consistentem. Gregorius. Sed is qui invitantem se contemni conspicit, filii sui nuptias vacuas non habebit: quandoque enim sermo Dei inventurus est ubi requiescat: unde subditur tunc ait servis suis.

Origenes. Idest apostolis, aut angelis, qui praepositi erant in vocatione gentium. nuptiae quidem paratae sunt.

Remigius. idest, omne sacramentum humanae dispensationis iam peractum atque completum est. Sed qui invitati erant, idest iudaei, non fuerunt digni: quia Dei iustitiam ignorantes, et suam statuere volentes, indignos se iudicaverunt aeternae vitae. reprobato ergo iudaico populo, ad has nuptias gentilis populus est susceptus: unde sequitur ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias.

Hieronymus. Gentilis enim populus non erat in viis, sed in exitibus viarum.

Remigius. Qui sunt errores gentilium.

Chrysostomus super Matth. vel viae sunt omnes professiones huius mundi, ut puta philosophiae, militiae, et huiusmodi. Dicit ergo ite ad exitus viarum: ut cuiuslibet conditionis homines vocent ad fidem. Adhuc, sicut castitas via est quae ducit ad Deum, sic fornicatio via est quae ducit ad diabolum; et sic de virtutibus et vitiis. Iubet ergo, ut cuiuscumque conversationis vel conditionis homines invitent ad fidem.

Hilarius in Matth. Per viam etiam tempus saeculi intelligendum est; atque ideo ad exitus viarum iubentur ire, quia omnibus retroacta donantur.

Gregorius. vel aliter. In scriptura sacra vias actiones accipimus; exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad eum veniunt quos in terrenis actionibus prospera nulla comitantur.

Origenes. vel aliter. Puto hanc primam vocationem fuisse ad nuptias aliquarum ingenuarum animarum: principaliter enim Deus vult venire ad epulationem divini eloquii eos qui ad intelligendum sunt ingeniosiores; et quoniam qui huiusmodi sunt, nolunt ad istam vocationem venire, transmittuntur alii servi provocantes eos, et promittentes quod, si venerint, percipient prandium paratum a rege. Sicut enim in corporalibus alia est quae nubit sponsa, alii invitatores, alii qui invitantur ad nuptias, sic Deus scit diversos ordines animarum, earumque virtutes, et causas ob quas hi quidem in constitutione sponsae accipiuntur, alii in ordine servorum vocantium, alii in numero invitatorum ad nuptias. Sed qui principaliter quidem fuerant invitati, primos invitatores quasi pauperes sensu neglexerunt, et abierunt sua sequentes, in quibus magis sunt delectati quam in his quae rex per servos quos promittebat. Sed hi leviores sunt his qui servis transmissis iniuriantur et interficiunt; qui scilicet praeparatione contentiosorum verborum ausi sunt tenuisse servos missos, qui non sunt praeparati ad solvendas quaestiones eorum versutas; et contumeliis afficiuntur, vel interficiuntur ab eis. sequitur et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt bonos et malos.

Origenes. Egredientes servi, sive de iudaea et ierusalem apostoli christi, sive ab interioribus angeli sancti, et venientes ad vias diversas diversorum morum, congregaverunt quoscumque invenerunt; et non curant, utrum aliquando ante vocationem mali fuerint aut boni. Bonos autem intelligere hic simpliciter convenit humiliores et rectiores ex eis qui veniebant ad cultum Dei, quibus conveniebat quod apostolus ait: cum gentes quae legem non habent, ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex.

Hieronymus. Inter ipsos enim gentiles infinita est diversitas; cum alios sciamus esse procliviores ad vitia, alios ad honestatem morum virtutibus deditos.

Gregorius. vel hoc dicit, quia in hac ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt. Bonus autem non fuit qui malos tolerare recusavit. sequitur et impletae sunt nuptiae discumbentium.

Origenes in Matth. nuptiae, scilicet christi et ecclesiae, sunt impletae dum restituti Deo qui ab apostolis sunt inventi recubuerunt ad epulandum in nuptiis. Sed quoniam bonos et malos oportuit quidem vocari, non autem ut mali permanerent mali, sed ut deponerent vestimenta contraria nuptiis et induerent nuptialia indumenta, scilicet viscera misericordiae et benignitatis; ideo rex egreditur, ut videat discumbentes priusquam apponatur eis prandium, ut retineat habentes nuptialia vestimenta, et delectet; condemnetque contrarios: unde sequitur intravit autem rex, ut videret discumbentes.

Chrysostomus super Matth. non quia alicubi ipse non est; sed ubi vult per iudicium aspicere, ibi dicitur praesens; ubi autem non vult, absens videtur. Dies autem aspectionis est dies iudicii, quando visitaturus est christianos, qui super mensam scripturarum recumbunt.

Origenes. ingrediens autem invenit quemdam qui non mutaverat proprios mores: unde sequitur et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Singulariter dixit, quia unius sunt generis omnes qui servant malitiam post fidem, quam habuerant ante fidem.

Gregorius. Quid autem debemus intelligere per nuptialem vestem nisi caritatem? quia hanc in se dominus habuit, dum ad sociandae sibi ecclesiae nuptias veniret. Intrat ergo ad nuptias, sed sine veste nuptiali, qui in ecclesia fidem habet, sed caritatem non habet.

Augustinus contra faustum. Vel sine veste nuptiali nuptias adit qui quaerit ibi gloriam non sponsi, sed suam.

Hilarius in Matth. Vel vestis nuptialis est gratia spiritus sancti, et candor habitus caelestis, qui bonae interrogationis confessione susceptus, usque in coetum regni caelorum immaculatus et integer est reservandus.

Hieronymus. Vel vestis nuptialis praecepta sunt domini, et opera quae complentur ex lege et evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum; quod qui in die iudicii inventus fuerit sub nomine christiano non habere, statim corripitur: unde sequitur et ait illi: amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? amicum vocat, quia est invitatus ad nuptias, quasi sit amicus per fidem. Arguit autem impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales.

Origenes. Et quoniam qui peccat et non induit dominum iesum Christum, non habet excusationem aliquam, ideo sequitur at ille obmutuit.

Hieronymus. In tempore enim illo non erit locus impudentiae, nec negandi facultas; cum omnes angeli et mundus ipse testes sint peccatorum.

Gregorius. non autem solum reiectus est a nuptiis qui iniuriam nuptiis fecit, sed adhuc a ministris regis super vincula constitutis ligatus incessione, qua non est usus ad bonum, et apprehensoria virtute, qua nullum opus ad bonum implevit; et condemnatus est in loco ab omni lumine alieno, qui vocatur tenebrae exteriores: unde sequitur tunc rex dixit ministris: ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores.

Gregorius. ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis operibus ligari noluerunt per meliorationem vitae, vel tunc ligat poena quos modo a bonis operibus ligavit culpa.

Augustinus de trin. Pravarum vero atque distortarum voluntatum implicatio vinculum est quo alligatur qui hoc agit, ut proiciatur in tenebras exteriores.

Gregorius. interiores autem tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores vero tenebras aeternam noctem damnationis.

Chrysostomus super Matth. vel per hoc designatur differentia tormentorum in peccatoribus. Sunt enim primae tenebrae exteriores, interiores autem minores, et novissima loci. sequitur ibi erit fletus et stridor dentium.

Hieronymus. In fletu oculorum et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium, magnitudo ostenditur tormentorum. Manus quoque ligatas et pedes, fletum oculorum, et stridorem dentium, ad comprobandam resurrectionis intellige veritatem.

Gregorius in Evang. ut illic dentes strideant, qui de edacitate gaudebant; illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias versabantur; quatenus singula membra supplicio subiaceant, quae hic singulis quibusque vitiis subiecta serviebant.

Hieronymus. et quia in convivio nuptiali non initium, sed finis quaeritur, subditur multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Hilarius in Matth. In invitante enim sine exceptione, publicae bonitatis humanitas est; in invitatis vero, vel vocatis, de iudicio meritorum probitatis electio est.

Gregorius. Nonnulli enim bona nec incipiunt, nonnulli vero in bonis quae inceperunt, minime persistunt. Tanto ergo sibi unusquisque sollicite metuat quanto ignorat quae restant.

Chrysostomus super Matth. Vel aliter. quoties Deus tentat ecclesiam suam, ingreditur ad eam, ut videat discumbentes; et si invenerit aliquem non habentem vestem nuptialem, interrogat eum: ut quid factus es christianus, si haec opera negligebas? talem ergo Christus tradit ministris suis, idest aliquibus magistris seductionis; et ligant manus eius, idest opera, et pedes, idest motus animae; et mittunt eum in tenebras, idest in errores vel gentium, vel iudaeorum, vel haeresim: propinquiores enim sunt tenebrae gentilium, quia veritatem spernunt quam non audierunt; sed exteriores iudaeorum, qui audierunt, sed non crediderunt; sed magis exteriores haereticorum, qui audierunt et didicerunt.



Th. Aq. Catena aurea 5133