Th. Aq. Catena aurea 5301

MATTHAEUS 23,1-4


5301 (Mt 23,1-4)

Chrysostomus super Matth. postquam dominus sacerdotes responsione prostravit, et incorrigibilem eorum conditionem ostendit: sicut clerici, si male fecerint, inemendabiles sunt, laici vero delinquentes facile emendantur: tunc convertit sermones ad apostolos, et ad populum: unde dicitur tunc locutus est iesus ad turbas et ad discipulos suos. infructuosum namque est verbum in quo sic alter confunditur ut alter non erudiatur.

Origenes in Matth. Sunt autem meliores discipuli christi reliquis turbis; et invenies in ecclesiis quosdam affectuosius accedentes ad verbum Dei esse discipulos christi, ceteros autem populum esse ipsius. Et interdum quaedam discipulis solis dicit, quaedam vero turbis simul atque discipulis, sicut haec; unde sequitur dicens: super cathedram moysi, etc. Qui legem moysi profitentur, et interpretari se gloriantur, hi sedent super cathedram moysi. Qui ergo non recedunt a littera legis, scribae dicuntur; qui autem maius aliquid profitentes, dividunt seipsos quasi meliores a multis, pharisaei dicuntur, quod interpretatur divisi; qui autem moysen secundum spiritualem virtutem intelligunt et exponunt, sedent quidem super cathedram moysi, sed non sunt scribae et pharisaei; sed his meliores dilecti christi discipuli. Post adventum autem christi sedent super cathedram ecclesiae, quae est cathedra christi.

Chrysostomus super Matth. Videndum est tamen quomodo quis super cathedram sedeat: quia non cathedra facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat hominem, sed homo locum. Ideoque malus sacerdos de sacerdotio suo crimen acquirit, non dignitatem.

Chrysostomus in Matth. Ne autem aliquis dicat quoniam propter hoc desidior factus sum ad agendum quia malus est doctor, hanc destruit occasionem, cum subdit omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; non enim sua dicunt, sed quae Dei sunt, quae per moysen Deus in legem deduxit. Et intuere quanto circa moysen utitur honore, eam iterum quae ad vetus est testamentum concordiam ostendens.

Origenes. Si autem scribae et pharisaei sedentes super cathedram moysi, sunt iudaeorum doctores, secundum litteram docentes legis mandata; quomodo iubet nos dominus secundum omnia quae dicunt illi, facere, cum apostoli in actibus vetent fideles vivere secundum litteram legis? sed illi docent secundum litteram, legem spiritualiter non intelligentes. quaecumque ergo dicunt nobis ex lege, intelligentes sensum legis facimus et servamus, nequaquam facientes secundum opera eorum; non enim sicut lex docet faciunt, nec intelligunt velamen esse super litteram legis. Vel cum omnia audieris, non omnia intelligas praecepta legis, puta multa quae de escis sunt et quae de hostiis et similia; sed ea quae corrigunt mores. sed quare non de lege gratiae hoc mandavit, sed de doctrina moysi? quia scilicet nondum erat tempus praecepta novae legis ante tempus passionis manifestare. Mihi autem videtur quod et aliquid aliud praedispensans hoc dicit: quia enim accusaturus erat scribas et pharisaeos in sequentibus sermonibus, ne videretur apud stultos ex hoc eorum principatum cupere, vel propter inimicitiam hoc facere, primum a se hanc suspicionem removet, et tunc eos incipit reprehendere, ut turbae non in eadem vitia incidant; et ideo etiam ne existiment quod, quia debent eos audire, ideo eos debeant in operibus imitari: subditur enim secundum vero opera eorum nolite facere. Quid est autem doctore illo miserabilius cuius vitam discipuli cum non sequuntur salvantur, cum imitantur perduntur? .

Chrysostomus super Matth. sicut autem aurum de terra eligitur, et terra relinquitur, sic et auditores doctrinam accipiant, et mores relinquant; frequenter enim de homine malo bona doctrina procedit. Sicut autem sacerdotes melius iudicant propter bonos malos docere, quam propter malos bonos negligere, sic et subditi propter bonos sacerdotes etiam malos honorent, ne propter malos boni etiam contemnantur: melius est enim malis iniusta praestare, quam bonis iusta subtrahere.

Chrysostomus in Matth. considera vero unde incipit eos reprehendere; nam sequitur dicunt enim et non faciunt. Maxime enim accusatione dignus est qui doctrinae auctoritatem habens, legem transgreditur: primo quidem quia praevaricatur qui alios corrigere debet; deinde quia peccans, maiore poena dignus est, propter honorem; tertio quia plus corrumpit, velut in ordine doctoris peccans. rursus autem et aliam eorum reprehensionem ponit, quoniam graves sunt sibi subiectis: unde sequitur alligant enim onera gravia: in quo duplicem eorum malitiam ostendit: unam quidem in hoc quod sine venia expetunt a subiectis summam diligentiam vitae; aliam vero in hoc quod sibiipsis multam concedunt licentiam. oportet autem bonum principem e contrario se habere; in his enim quae secundum seipsum sunt, gravem iudicem esse; in subiectis autem mansuetum. Intende autem qualiter et eorum reprehensionem aggravat: non enim dixit: non possunt, sed nolunt; neque dixit: portare, sed digito movere: idest, neque prope fieri, neque tangere.

Chrysostomus super Matth. et quidem quantum ad pharisaeos et scribas, de quibus loquitur, onera gravia et importabilia dicit legis mandata, de quibus petrus dicit: ut quid vultis imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? onera enim legis quibusdam rationibus fabulosis commendantes, auditoribus quasi vincula super humeros cordis eorum alligabant, ut velut rationis vinculo constricti, non reicerent ea a se; ipsi autem nec ex modica parte ea implebant; idest (ut non dicam pleno opere). sed nec modico tactu, idest digito.

Glossa. Vel alligant onera, idest, undecumque traditiones colligunt, quae conscientiam non levant, sed gravant.

Hieronymus. humeri autem et digitus et onera et vincula, quibus alligant onera, spiritualiter sunt intelligenda. Hic etiam generaliter dominus adversus omnes magistros loquitur qui grandia iubent, et minora non faciunt.

Chrysostomus super Matth. Tales autem sunt qui grave pondus venientibus ad poenitentiam imponunt; et sic dum poena praesens fugitur, contemnitur poena futura. Si enim fascem super humeros adolescentis, quem non potest baiulare, posueris, necesse habet ut aut fascem reiciat, aut sub pondere confringatur: sic et homini, cui grave pondus poenitentiae imponis, necesse est ut aut poenitentiam reiciat, aut suscipiens, dum sufferre non potest, scandalizatus amplius peccet. Deinde etsi erramus modicam poenitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam reddere rationem, quam propter crudelitatem? ubi paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus, ut quid sacerdos eius austerus? vis apparere sanctus? circa tuam vitam esto austerus, circa aliorum benignus: audiant te homines parva mandantem, et gravia facientem. talis est autem sacerdos qui sibi indulget, et alios exigit, quemadmodum malus descriptor tributi in civitate, qui se relevat et onerat tribuentes.


MATTHAEUS 23,5-12


5305 (Mt 23,5-12)

Chrysostomus in Matth. supra dominus arguerat scribas et pharisaeos crudelitatis et negligentiae; consequenter autem arguit eos inanis gloriae, quae fecit eos a Deo recedere; unde dicit omnia autem opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.

Chrysostomus super Matth. In omni re nascitur quod ipsam exterminat, sicut ex ligno vermis, et ex vestimento tinea: unde sacerdotum ministerium, qui positi sunt ad aedificationem sanctitatis, corrumpere diabolus nititur, ut hoc ipsum bonum, dum propter homines fit, fiat malum. Tolle hoc vitium de clero, et sine labore omnia resecabis: ex hoc enim fit ut difficile clerici peccantes poenitentiam agant. Vult autem dominus in hoc ostendere causam propter quam non poterant credere Christo; hoc est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus: impossibile enim est ut credat Christo caelestia praedicanti qui gloriam hominum concupiscit terrenam. Legi enim aliquem interpretantem hunc locum: supra cathedram, idest in honore et gradu quo fuerat moyses, constituti sunt scribae et pharisaei indigne, qui legem prophetantem de Christo venturo praedicabant aliis, ipsi autem non recipiebant praesentem. propter hoc hortatur populum audire legem quam praedicabant, idest credere in Christum praedicatum a lege, et non imitari scribas et pharisaeos incredulos. et reddit causam quare praedicabant ex lege Christum venturum, et non credebant in eum: quia scilicet omnia opera sua faciunt ut ab hominibus videantur, idest quia non praedicabant Christum venturum desiderio adventus eius, sed ut doctores legis esse ab hominibus viderentur.

Origenes in Matth. Ad hoc autem opera sua faciunt ut ab hominibus videantur, visibilem suscipientes circumcisionem, et visibiliter corporalia fermenta auferentes de domibus suis, et similiter his similia agentes. Christi vero discipuli legem in occultis implent, quasi in occulto constituti iudaei, ut apostolus dicit.

Chrysostomus in Matth. Vide autem hic, quod cum quadam intensione eos incusat. Non enim simpliciter ait quod faciant opera sua ut videantur ab hominibus, sed addidit omnia. Deinde monstrat quod neque in magnis vane gloriabantur, sed in quibusdam vilibus rebus: unde subditur dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias.

Hieronymus. Dominus enim cum dedisset mandata legis per moysen, ad extremum intulit: ligabis ea in manu tua, et erunt semper ante oculos tuos; et est sensus: praecepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur; sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in eis. Hoc pharisaei male interpretantes, scribebant in membranis decalogum moysi, idest decem legis verba, complicantes ea, et ligantes in fronte, et quasi coronam capitis facientes, ut semper ante oculos moverentur. Iusserat quoque aliud moyses, ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad israelis populum discernendum: ut quomodo in corporibus circumcisio signum iudaicae gentis daret, ita vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi vero magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis captantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac commonitione retraherentur ad ministeria servitutis Dei. Pictariola ergo illa decalogi, phylacteria vocabant, idest conservatoria: eo quod quicumque habuissent ea, quasi ob custodiam et munimentum sui haberent: non intelligentibus pharisaeis quod haec in corde portanda sunt, non in corpore; alioquin et armaria et arcae habent libros, et notitiam Dei non habent.

Chrysostomus super Matth. illorum autem exemplo adhuc multi aliqua nomina hebraica angelorum confingunt, et scribunt, et alligant; quae non intelligentibus metuenda videntur; quidam vero aliquam partem evangelii scriptam circa collum portant. Sed nonne quotidie evangelium in ecclesia legitur, et auditur ab omnibus? cui ergo in auribus posita evangelia nihil prosunt, quomodo eum possunt circa collum suspensa salvare? deinde ubi est virtus evangelii? in figuris litterarum, an in intellectu sensuum? si in figuris, bene circa collum suspendis; si in intellectu, ergo melius in corde posita prosunt, quam circa collum suspensa. alii vero sic exponunt hunc locum: quia dilatabant verba sua de propriis observantiis, quasi phylacteria, idest conservatoria salutis, ea populo assidue praedicantes. fimbrias autem vestimentorum magnificatas dicit supereminentias eorumdem mandatorum.

Hieronymus. Cum autem superflue phylacteria dilatent, et magnas faciant fimbrias, gloriam cupientes ab hominibus, consequenter arguuntur in reliquis; unde dicitur amant enim primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis.

Rabanus. Notandum, quod non salutari in foro, non primo sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine convenit: sed eos qui haec, sive habita sive non habita, indebite amant, a fidelibus quasi improbos dicit esse cavendos.

Chrysostomus super Matth. Non enim vituperat eos qui in primo loco recumbunt, sed eos qui amant primos discubitus; ad voluntatem vituperationem referens, non ad factum. Sine causa enim loco se humiliat qui corde se praefert: aliquis enim iactator audiens laudabile esse in ultimo loco discumbere, discumbit post omnes, et non solum iactantiam cordis non dimittit, sed adhuc aliam iactantiam humilitatis acquirit, ut qui vult videri iustus, et humilis videatur. Multi enim superbi corpore quidem in novissimo recumbentes, cordis autem elatione videntur sibi in capite recumbere; et multi sunt humiles in capite recumbentes, et conscientia se in ultimo esse existimant.

Chrysostomus in Matth. Intende ubi in eis vana gloria dominabatur: in synagogis scilicet, in quas intrabant alios directuri: in coenis hoc pati qualitercumque tolerabile erat, quamvis doctorem in admiratione esse oporteat, non in ecclesia solum, sed ubique. Si autem diligere talia est incusatio, quam malum est studere ut his aliquis potiatur? .

Chrysostomus super Matth. primas etiam salutationes amant, non solum in tempore, ut eos primum salutemus, sed etiam in voce, ut clamantes dicamus: ave, rabbi; et in corpore, ut flexis capitibus eis incurvemur; et in loco, ut in publico salutentur: unde dicit et salutationes in foro.

Rabanus. Quamvis in hoc culpa non careant, si iidem in foro litibus interesse qui in cathedra moysi magistri synagogae cupiunt appellari, et vocari ab hominibus rabbi.

Chrysostomus super Matth. Idest, vocari volunt, et non esse: nomen appetunt, et officium negligunt.

Origenes in Matth. in ecclesia etiam christi inveniuntur mensarum suscipientes primatum, ut diacones fiant: consequenter autem primas cathedras eorum qui dicuntur presbyteri, praeripere ambiunt; quidam autem machinantur ut episcopi vocentur ab hominibus, hoc est rabbi. Christi autem discipulus diligit quidem in spiritualibus coenis recubitus primos, ut meliora spiritualium ciborum manducet; diligit etiam cum apostolis sedentibus super duodecim thronos, primas cathedras, actibus bonis dignum se praebere festinans cathedris huiusmodi; sic autem et salutationes diligit quae fiunt in nundinis caelestibus, idest caelestibus primitivorum congregationibus. Vocari autem rabbi neque ab hominibus, neque ab aliquo alio diligit iustus, quia unus est magister omnium; unde subdit vos autem nolite vocari rabbi.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Praemissorum, de quibus pharisaeos incusaverat, alia quidem sicut parva et vilia praetermisit, quasi discipulis de his instrui non indigentibus; sed quod erat omnium malorum causa, idest thronum appetere magistralem, hoc in medium ducit ad discipulos instruendum: unde subdit vos autem nolite vocari rabbi: unus est enim magister vester.

Chrysostomus super Matth. quasi dicat nolite vocari rabbi, ne quod Deo debetur, vobis praesumatis. nolite et alios vocare rabbi, ne divinum honorem hominibus deferatis. Unus est enim magister omnium, qui omnes homines naturaliter docet. Si enim homo hominem erudiret, omnes homines discerent qui habent doctores; nunc autem quia non homo docet, sed Deus, multi quidem docentur, pauci autem discunt. Non enim homo intellectum praestat homini docendo, sed a Deo praestitum per admonitionem exercet.

Hilarius in Matth. Et ut meminerint discipuli se filios parentis unius, et per novae nativitatis generationem terreni ortus excessisse primordia, subdit omnes autem vos fratres estis.

Hieronymus contra helvidium. Omnes autem homines affectu fratres dici possunt: quod in duo dividitur: in speciale et commune. in speciale, quia omnes christiani fratres vocantur; porro in commune, quia omnes homines ex uno patre nati, pari inter nos germanitate coniungimur. sequitur et patrem nolite vocare vobis super terram.

Chrysostomus super Matth. in mundo enim, quamvis homo hominem generat, tamen unus est pater qui omnes creavit. Non enim initium vitae habemus ex parentibus, sed transitum vitae per eos accipimus.


Origenes in Matth. sed quis non vocat patrem in terris? qui per omnem actum secundum Deum impletum dicit: pater noster, qui es in caelis.

Glossa. Quia vero apparebat quis esset omnium pater, in hoc quod dixerat qui es in caelis, vult exponere quis sit omnium magister: unde praeceptum de magistro iterum repetit, dicens ne vocemini magistri, quia magister vester unus est: Christus.

Chrysostomus in Matth. non tamen, dum dicitur Christus magister, excluditur pater; sicut neque ex hoc quod Deus pater noster dicitur, hominum pater excluditur Christus.

Hieronymus contra helvidium. Quaeritur autem quare adversum hoc praeceptum apostolus doctorem gentium se esse dixerit, aut quomodo in monasteriis vulgato sermone se invicem patres vocant. quod sic solvitur. Aliud est esse natura patrem, vel magistrum, aliud indulgentia. nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae. Magister enim dicitur ex consortio veri magistri: et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus, et unus filius non praeiudicat ceteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii, ita et unus pater et magister non praeiudicat aliis ut abusive vocentur et patres et magistri.

Chrysostomus in Matth. non solum autem dominus primatus cupere prohibet, sed ad contrarium auditorem inducit; unde subdit qui maior est vestrum, erit minister vester.

Origenes in Matth. Vel aliter. Et si ministrat quis verba divina, sciens quia Christus in eo fructificat, nequaquam se magistrum, sed ministrum profitetur; unde sequitur qui maior est vestrum, erit minister vester: quoniam et ipse Christus cum esset vere magister, ministrum se esse professus est, dicens ego sum in medio vestrum, quasi qui ministrat. Bene autem post omnia quibus vanae gloriae vetavit concupiscentiam, addidit dicens qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur.

Remigius. quod sic intelligitur. Omnis qui se de suis meritis extollit, apud Deum humiliabitur; et qui se de beneficiis humiliat, apud Deum exaltabitur.


MATTHAEUS 23,13


5313 (Mt 23,13)

Origenes in Matth. Christus quasi vere filius Dei illius qui legem dedit, secundum similitudinem benedictionum quae sunt in lege, dixit et ipse beatitudines eorum qui salvantur; secundum similitudinem autem maledictionum positarum in lege, ponit vae adversus peccatores, dicens vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae. Qui fatentur bonitatis esse adversus peccatores ista pronuntiare, intelligant quia simile est propositum Dei in maledictionibus legis; sive autem illa maledictio, sive istud vae, non ex pronuntiante contingit peccanti, sed ex peccatis, quibus dignum se praebet ad susceptionem istorum, quae Deus disciplinae causa praenuntiavit, ut convertantur homines ad bonum: sicut pater increpans filium, profert verba maledictionis; nec tamen vult illum dignum fieri maledictionibus illis, sed magis ab eis divertere. huius autem vae causam subdit: qui clauditis regnum caelorum ante homines; vos autem non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Haec duo praecepta naturaliter inseparabilia sunt: quoniam hoc ipsum sufficit ad expulsionem quod alios non permittit intrare.

Chrysostomus super Matth. regnum caelorum dicuntur scripturae, quia in illis insitum est regnum caelorum: ianua est intellectus earum. Vel regnum caelorum est beatitudo caelestis; ianua autem est Christus, per quem introitur in eam. Clavicularii autem sunt sacerdotes, quibus creditum est verbum docendi et interpretandi scripturas; clavis autem est verbum scientiae scripturarum, per quam aperitur hominibus ianua veritatis. apertio autem eius est interpretatio vera. Vide autem, quia non dixit vae vobis qui aperitis, sed qui clauditis; ergo non sunt scripturae clausae, licet sint obscurae.

Origenes. Pharisaei ergo et scribae nec intrabant, nec eum volebant audire qui dixit: si quis per me introierit, salvabitur; et nec intrantes, idest eos qui credere poterant propter ea quae a lege et prophetis ante fuerant declarata de Christo, introire sinebant, cum omni terrore ianuam claudentes; adhuc derogabant doctrinae eius, et subvertebant omnem propheticam scripturam de eo, et blasphemabant omne opus ipsius quasi falsum et a diabolo factum. Sed et omnes qui mala conversatione sua dant exemplum peccandi in populo; et qui faciunt iniuriam, scandalizantes pusillos, claudere videntur ante homines regnum caelorum. Et hoc peccatum invenitur quidem in popularibus, maxime autem in doctoribus, qui docent quod decet secundum iustitiam evangelii homines, non autem faciunt quod docent. bene autem viventes et bene docentes aperiunt hominibus regnum caelorum; et dum ipsi intrant, alios provocant introire. sed et multi non permittunt intrare in regnum caelorum intrare volentes, quando et sine ratione excommunicant quosdam propter aliquem zelum, qui meliores sunt quam ipsi; et ipsi quidem non permittunt eos introire. Illi autem qui sobrii sunt mente, patientia sua tyrannidem eorum vincentes, quamvis vetiti, tamen intrant et hereditant regnum. Sed et qui cum multa temeritate seipsos dederunt ad professionem docendi priusquam discerent, et iudaicas fabulas imitantes, detrahunt eis qui ea quae sursum sunt in scripturis requirunt, claudunt quantum ad se ante homines regnum caelorum.


MATTHAEUS 23,14



5314 (Mt 23,14)

Chrysostomus in Matth. De reliquo dominus de gula eos reprehendit: et quod deterius est, quoniam non a divitibus, sed a viduis accipiebant unde ventrem implerent; et illorum inopiam conterebant quam relevare oportebat; unde dicitur vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum.

Glossa. Idest, qui vestra superstitione nihil intenditis nisi ut praedam de subiecta plebe faciatis.

Chrysostomus super Matth. sexus autem mulierum incautus est, quia non omnia quae videt aut audit, cum ratione considerat; mollis etiam est, quia facile flectitur vel de malo ad bonum, vel de bono ad malum. virilis autem sexus et cautior et durior est. Propterea simulatores sanctitatis circa mulieres maxime negotiantur: quia nec intelligere eorum simulationes possunt, et facile ad eorum dilectionem inclinantur religionis causa. Praecipue tamen circa viduas negotiantur: primo quidem quia mulier non facile decipitur habens consiliarium virum; deinde quia non facile de facultatibus suis aliquid dant, cum sint in potestate viri. Propterea ergo dominus, dum iudaicos sacerdotes confundit, christianos monet ne viduis mulieribus amplius commorentur quam ceteris: quia etsi voluntas mala non sit, tamen suspicio mala est.

Chrysostomus in Matth. deinde et huius rapinae modus erat gravior: additur enim orationes longas orantes. quicumque enim malum facit, dignus est poena; sed qui a religione causam accipit nequitiae, graviori est obnoxius poenae: unde sequitur propter hoc amplius accipietis iudicium.

Chrysostomus super Matth. Primum quidem pro eo quod estis iniqui; alterum pro eo quod figmentum accipitis sanctitatis: avaritiam enim vestram, religionis colore depingitis; et quasi praestatis diabolo arma Dei, ut ametur iniquitas, dum pietas aestimatur.

Hilarius in Matth. Vel quia hinc procedit regni caelestis observatio, ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio; ideo accipient amplius iudicium, quia poenam proprii peccati et reatum alienae ignorantiae debebunt.

Glossa. vel quia servus sciens et non faciens, vapulabit multis.


MATTHAEUS 23,15


5315 (Mt 23,15)

Chrysostomus in Matth. post praemissa, rursus eos dominus aliter incusat: et quia inefficaces sunt ad multorum salutem, cum multo labore indigeant ut ad salutem unum convertant; et quia non solum desides sunt circa eos quos convertunt, sed eorum etiam destructores, dum eos corrumpunt pravae vitae exemplis: unde dicitur vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum.

Hilarius in Matth. Maris autem et terrae peragratione significat in totius orbis finibus eos esse christi evangelio obtrectaturos, et legis iugo contra iustificationem fidei aliquos subdituros. Proselyti enim sunt ex gentibus in synagogam recepti, quorum futurorum raritas in uno indicatur. Neque enim post christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est; sed quisquis acquisitus fuerit ad fidem iudaeorum, filius fit gehennae.

Origenes in Matth. Quicumque enim post salvatorem iudaizant, docentur imitari affectum eorum qui dixerunt in illo tempore: crucifige, crucifige eum; unde sequitur et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.

Hilarius. Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque sit remissionem peccatorum gentilium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti sunt, sit secutus.

Hieronymus. vel aliter. Scribae et pharisaei totum lustrantes orbem, id studii habebant, de gentibus facere proselytum; idest, advenam incircumcisum miscere populo Dei.

Chrysostomus super Matth. non autem propter misericordiam, volentes eum salvare quem docebant; sed aut propter avaritiam, ut additis in synagogis iudaeis, sacrificiorum adderetur oblatio; aut propter vanam gloriam. qui enim seipsum mergit in gurgite peccatorum, quomodo alterum a peccatis velit eripere? numquid magis misericors potest alteri aliquis esse quam sibi? ex ipsis ergo actibus ostenditur qui propter Deum aliquem vult convertere, aut propter vanitatem. Gregorius moralium. quia vero hypocritae, quamvis perversa semper operentur, loqui tamen recta non desinunt; bene loquendo quidem in fide vel conversatione filios pariunt, sed eos bene vivendo nutrire non possunt: quanto enim se libentius terrenis actibus inserunt, tanto negligentius eos quos genuerant, agere terrena permittunt. Et quia obduratis cordibus vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris agnoscunt: unde et hic hypocritis dicitur et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.

Augustinus contra faustum. Hoc autem, non quia circumcidebantur, dixit; sed quia eorum mores imitabantur, a quibus imitandis suos cohibuerat, dicens: super cathedram moysi, etc. In quibus verbis utrumque debet adverti: et quantus honor delatus sit doctrinae moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et inde fieret proselytus filius gehennae, non quidem verba legis audiendo, sed eorum facta sectando. propterea autem duplo quam illi, quia hoc negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex iudaeis natus, sed sponte iudaeus factus.

Hieronymus. vel quia ante, dum esset gentilis, simplicitate errabat, et erat semel filius gehennae; videns autem magistrorum vitia et intelligens destruere eos opere quod verbo docebant, revertitur ad vomitum suum, et gentilis factus, quasi praevaricator maiori poena dignus erat.

Chrysostomus super Matth. Vel quia forte sub cultura idolorum constitutus, vel propter homines iustitiam servabat; factus autem iudaeus, malorum magistrorum provocatus exemplo, fiebat peior magistris.

Chrysostomus in Matth. Cum enim virtuosus fuerit magister, discipulus imitatur; cum autem fuerit malus, superexcedit. filius autem vocatur gehennae, quomodo filius perditionis, et filius huius saeculi; unusquisque enim cuius opera facit, huius filius appellatur.

Origenes in Matth. ex hoc autem loco discimus quoniam et eorum qui in gehenna futuri sunt, erit differentia tormentorum; quando alter est simpliciter filius gehennae, alter vero dupliciter. Sed et hic videre oportet si generaliter est fieri aliquem filium gehennae, ut puta iudaeum aut gentilem, aut etiam specialiter, ut per singulas species peccatorum fiat quis filius gehennae: ut iustus quidem secundum numerum iustitiarum suarum augeatur in gloria, peccator autem secundum numerum peccatorum suorum multiplicetur in gehenna.


MATTHAEUS 23,16-22


5316 (Mt 23,16-22)

Hieronymus. Sicut in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam, et per occasionem gloriae quaerebant lucra, sic alia traditionis fraude inventa, impietatis arguit transgressores. si quis enim in contentione, seu in aliquo iurgio, vel in causae ambiguo, iurasset in templo, et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis: et hoc est quod dicit vae vobis, duces caeci, qui dicitis: quicumque iuraverit per templum, nihil est; quasi dicat: nihil debet. Sin autem iurasset in auro et pecunia, quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo iurabat, cogebatur exsolvere: unde sequitur qui autem iuraverit in auro templi, debet vel debitor est.

Chrysostomus super Matth. templum quidem ad gloriam Dei pertinet, et ad hominum spiritualem salutem; aurum autem templi, etsi ad gloriam Dei pertineat, tamen magis ad delectationem hominum et ad utilitatem sacerdotum offertur. Iudaei ergo aurum quo ipsi delectabantur, et dona quibus pascebantur, sanctiora dicebant esse quam ipsum templum: ut homines promptiores facerent ad offerenda dona quam ad preces fundendas in templo. Unde convenienter reprehendit dominus, dicens stulti et caeci: quid enim maius est: aurum, an templum, quod sanctificat aurum? multi autem nunc christiani sic insipienter intelligunt. ecce enim si aliqua causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per Deum; qui autem iurat per evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus similiter dicendum est stulti et caeci: nam scripturae propter Deum scriptae sunt, non Deus propter scripturas. Maior ergo est Deus, qui sanctificat evangelium, quam evangelium quod sanctificatur ab eo.

Hieronymus. rursus si quis iurasset in altari, periurii reum nemo retinebat; si autem iurasset in dono vel in oblationibus, hoc est in hostia, vel in victimis, in simila, et ceteris quae offeruntur Deo super altare; hoc studiosissime repetebant. Totum autem faciebant non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem: unde sequitur et qui iuraverit in altari, nihil est; qui autem iuraverit in dono quod super illud est, debet. Arguit enim eos dominus stultitiae et fraudulentiae: quod multo maius sit altare quam hostiae, quae sanctificantur ab altari: unde sequitur caeci: quid enim maius est: donum, an altare, quod sanctificat donum? Glossa. Et ne forte in tantam insaniam prorumperent ut dicerent, aurum sanctius esse templo, et donum altari, eos alia ratione convincit: quia videlicet in iuramento quod fit per templum et altare, continetur iuramentum quod fit per aurum vel per donum: et hoc est quod subdit qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.

Origenes in Matth. Similiter quoniam iudaei consuetudinem habebant per caelum iurare, ad reprehensionem eorum subdit qui iurat in caelo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super ipsum. non ergo, sicut arbitrantur, evadunt periculum in eo quod non per Deum iurant, sed per thronum Dei, scilicet caelum.

Glossa. Qui enim per subiectam creaturam iurat, et per divinitatem praesidentem creaturae iurat.

Origenes. est autem iuramentum confirmatio verbi de quo iuratur. Iuramentum ergo intelligendum est testimonium scripturarum, quod profertur ad confirmationem verbi quod loquimur: ut sit quidem templum Dei scriptura divina; aurum autem sensus positus in ea. Sicut autem aurum quod fuerit extra templum, non est sanctificatum: sic omnis sensus qui fuerit extra divinam scripturam, quamvis admirabilis videatur, non est sanctus. Non ergo debemus ad confirmandam doctrinam nostros intellectus assumere, nisi ostenderimus eos esse sanctos, ex eo quod in scripturis continentur divinis. Altare autem est hominis cor, quod principale habetur in homine. vota autem, et dona quae ponuntur super altare, est omne quod supponitur cordi, ut orare, psallere, eleemosynas facere et ieiunare. Sanctum ergo facit omne votum hominis cor eius, ex quo votum ei offertur. ideo non potest honorabilius esse votum quam cor hominis, ex quo transmittitur votum. Si ergo conscientia hominis non pungat, fiduciam habet ad Deum, non propter dona, sed quia, ut ita dicam, altare cordis sui bene construxit. tertium est ut dicamus quod super templum, idest super omnem scripturam, et super altare, idest super omne cor, est intellectus quidam qui dicitur caelum, et thronus ipsius dicitur Dei, in quo est videre facie revelata, cum venerit quod perfectum est, faciem veritatis.

Hilarius in Matth. Adveniente etiam Christo, inutilem docet esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed lex sanctificatur in Christo; in quo veluti sedes thronusque sit positus; atque ita stulti caecique sunt, qui, sanctificante praetermisso, sanctificata venerantur.

Augustinus de quaest. Evang. Templum etiam et altare, ipsum Christum intelligimus; aurum et donum, laudes et sacrificia precum, quae in eo et per eum offerimus. non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.



Th. Aq. Catena aurea 5301