Th. Aq. Catena aurea 10038

LUCA 10,38-42

10038 (Lc 10,38-42)

Beda. Dilectio dei et proximi, quae superius verbis et parabolis continebatur, hic ipsis rebus et veritate designatur; dicitur enim factum est autem dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum.

Origenes. Cuius quidem nomen lucas hic tacet; sed ioannes exprimit vocans ipsum bethaniam.

Augustinus de verb. dom.. Sed dominus qui in sua propria venit, et sui eum non receperunt, susceptus est tamquam hospes; sequitur enim et mulier quaedam martha nomine, excepit illum in domum suam; sicut solent suscipi peregrini; sed tamen suscepit famula dominum, aegra salvatorem, creatura creatorem. Ne quis autem dicat: o beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt; noli dolere, cum inquit: quod enim uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. accepta autem forma servi, in illa pasci a servis voluit dignatione, non conditione. habebat carnem, in qua quidem esuriret et sitiret; sed in eremo esurienti angeli ministrabant; ergo quod pasci voluit, pascenti praestitit. Martha igitur dominus pascere disponens et praeparans circa ministerium occupabatur; Maria vero soror eius pasci magis elegit a domino; sequitur enim et huic erat soror nomine maria, quae etiam sedens secus pedes domini, audiebat verbum illius.

Chrysostomus. non simpliciter dicitur de Maria quod sederet prope iesum, sed secus pedes illius; ut ostendat diligentiam, assiduitatem et solertiam erga auditionem, et multam reverentiam quam habebat ad dominum.

Augustinus de verb. Dom.. quanto autem humilius ad pedes sedebat, tanto amplius capiebat: confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denatat de tumoribus collis.

Basilius. omnis autem operatio et verbum salvatoris regula est pietatis et virtutis; ob hoc enim induit corpus nostrum, ut nos conversationem illius imitemur pro posse.

Cyrillus. Exemplo igitur suo docet discipulos qualiter se gerere debeant in domibus eorum qui eos suscipiunt; ut scilicet applicantes ad domum, non resupini quiescant, sed potius repleant suscipientes sacris et divinis doctrinis: hi vero qui domum parant, exeant obviam hilariter et ferventer duabus de causis. primo quidem aedificabuntur in doctrinis eorum quos suscipiunt, deinde et recipient caritatis mercedem; unde et hic sequitur martha autem satagebat circa frequens ministerium.

Augustinus. bene martha circa corporalem domini necessitatem vel voluntatem ministrabat, quasi mortali; sed qui erat in carne mortali, in principio erat verbum; ecce quod Maria audiebat; verbum caro factum est, ecce cui martha ministrabat: laborabat ista, vacabat illa; verumtamen martha laborans multum in illa occupatione et negotio ministrandi interpellavit dominum, et de sorore conquesta est; sequitur enim et ait: domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? erat enim Maria intenta dulcedini verbi domini; a martha convivium domino parabatur, in cuius convivio Maria iam iucundabatur. Cum ergo suaviter audiret verbum dulcissimum, et corde intentissimo pasceretur, interpellato domino a sorore sua, quomodo putamus eam timuisse ne diceret ei dominus: surge, et adiuva sororem tuam? mira enim suavitate tenebatur; quae profecto maior est mentis quam ventris. sed causam suam tamquam otiosa iudici maluit committere, nec in respondendo voluit laborare: si enim pararet respondendi sermonem, remitteret audiendi intentionem. respondit ergo dominus, qui in verbo non laborabat, quia verbum erat; sequitur enim et respondens dixit illi dominus: martha, martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Repetitio nominis indicium est dilectionis, aut forte movendae intentionis, ut audiat attentius. bis vocata audit turbaris erga plurima; idest, circa multa es occupata: vult enim homo occurrere quando ministrat, et aliquando non potest: quaeritur quod deest, paratur quod adest: distenditur animus; nam si martha sufficeret, adiutorium sororis non posceret: multa sunt, diversa sunt, quia carnalia sunt, temporalia sunt. Praeponitur autem unum multis; non enim a multis unum, sed multa ab uno; unde sequitur porro unum est necessarium. circa unum se voluit occupari, secundum illud: mihi adhaerere Deo bonum est. Unum sunt pater et filius et spiritus sanctus: ad hoc unum non nos perducit, nisi multi habeamus cor unum.

Cyrillus. Vel aliter. Cum susceperint aliqui fratres deum, non sollicitentur erga multum officium, nec poscant quae prae manibus non sunt, et opus exuperant: gravat enim passim in qualibet re quod superfluit: generat enim volentibus conferre taedium: convivis autem videtur quod sunt aliis causa laboris.

Basilius. absurdum etiam est cibos ad sustentationem corporis sumere, ac per eos iterum officere corpori, et impedire ipsum erga mandatorum divinorum officium. Si ergo adveniat aliquis pauperum, sumat formam et exemplar modestiae ciborum; nec causa vivere volentium in deliciis mensam propriam praeparemus: uniformis enim est Christiani vita, ad unam intendens intentionem, scilicet ad gloriam dei; multiformis vero et varia vita eorum qui de foris sunt, pro libito variata. Tu vero cur dum copia ciborum et causa delectationis fratri praeparas mensam, criminaris eum voluptatis, et diffundis in eum gulositatis opprobria, arguens delicias eius in eo quod praeparas? non commendavit dominus martham occupatam circa frequens ministerium.

Augustinus de verb. Dom.. Quid ergo? putamus reprehensum esse ministerium marthae, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae tanto hospite laetabatur? hoc si verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus: vacent verbo, occupentur circa scientiam salutarem; nihil sit cura eis quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane; vacent opera misericordiae, uni instetur scientiae.

Theophylactus. non ergo dominus hospitalitatem prohibet, sed plurimorum turbationem, scilicet abstractionem et tumultum. et vide consilium domini; quod prius dominus nihil dixerat marthae; sed postquam quam illa sororem ab auditu studebat avellere, tunc dominus occasione habita increpavit eam: usque enim adeo honoratur hospitalitas, donec ad necessaria nos attrahit; cum vero incipit ab utilioribus impedire, manifestum est quod honorabilior est divinorum auditus.

Augustinus de verb. Dom.. Non ergo dominus opus reprehendit, sed munus distinxit; sequitur enim Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. non tu malam, sed illa meliorem. Unde meliorem? quia ab ea non auferetur, a te auferetur aliquando onus necessitatis: non enim cum veneris ad illam patriam, invenies peregrinum quem suscipias hospitio. sed bono tuo auferetur, ut quod melius est detur: auferetur a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa in portu est: aeterna enim est dulcedo veritatis; in hac tamen vita augetur, in illa perficietur, numquam auferetur.

Ambrosius. agat ergo te sicut mariam desiderium sapientiae: hoc enim maius, hoc perfectius opus, ne ministerii cura cognitionem verbi caelestis avertat. Nec arguas eos et otiosos iudices, quos videas sapientiae studere.

Augustinus de quaest. Evang.. mystice autem quod martha excepit illum in domum suam, significat ecclesiam, quae nunc excepit dominum in cor suum. Maria soror eius, quae sedebat ad pedes domini, et audiebat verbum eius, significat eamdem ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae, sola sapientia perfruitur. Quod autem conqueritur quod soror eius eam non adiuvet, occasio datur sententiae domini, qua ostendit istam ecclesiam sollicitam esse et turbari erga plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii huius merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam partem elegisse, quia per hanc ad illam tenditur, et non aufertur.

Gregorius moralium. Vel per mariam, quae verba domini residens audiebat, contemplativa vita exprimitur; per martham exterioribus obsequiis occupatam, activa vita significatur. Sed marthae cura non reprehenditur, mariae vero laudatur: quia magna sunt activae vitae merita, sed contemplativae potiora. Unde nec auferri unquam mariae pars dicitur: quia activae vitae opera corpore transeunt, contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt.


LUCA 11,1-4

10101 (Lc 11,1-4)

Beda. Post historiam sororum, quae duas ecclesiae vitas significaverunt, non frustra dominus et ipse orasse, et discipulos orare docuisse scribitur; quia et oratio quam docuit, utriusque in se vitae continet mysterium et ipsarum perfectio vitarum, nostris non viribus est obtinenda, sed precibus; unde dicitur et factum est cum esset in quodam loco orans.

Cyrillus. cum autem habeat omnis boni plenitudinem, cur orat, si plenus est, et in nullo penitus eget? ad hoc dicimus, quod competit ei ex modo dispensationis in carne, cum voluerit, humana prosequi tempore ad hoc conveniente. Si enim comedit et bibit, non incongrue utebatur oratione: ut doceat nos non esse erga hoc tepidos, sed attentius insistere orationibus. titus. Cum autem novam conversationem vidissent discipuli, novam formam orationis postulaverunt, cum plures orationes continerentur in veteri testamento; unde sequitur ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: domine, doce nos orare; ne scilicet contra deum peccemus, alia quaerentes pro aliis, vel Deo assistentes in oratione non eo modo quo expedit.

Origenes. Et ut orationis doctrinam proferat, infert sicut ioannes docuit discipulos suos; de quo scilicet nos docuisti, quod inter natos mulierum nullus eo maior surrexit: et quia praecepisti nobis petere aeterna et grandia; unde erit nos ad horum pervenire notitiam, nisi a te Deo et salvatore nostro? Gregorius nyssenus. Orationis ergo doctrinam explicat discipulis, qui solerter notitiam orationis expostulant; ostendens qualiter implorari oporteat divinum auditum.

Basilius. Duo autem sunt modi orationis. unus quidem laudis cum humilitate: secundus vero petitionis, remissior. quoties ergo oras, non prius ad petendum prorumpas. Sin autem tuum criminaris affectum, quasi necessitate coactus supplices deo. Sed cum incipis orare, quamlibet desere creaturam visibilem et invisibilem; sumas autem exordium a laude illius qui cuncta creavit; unde subditur et ait illis: cum oraveritis, dicite: pater.

Augustinus de verb. Dom.. Primus sermo quantae gratiae? faciem tuam non audebas ad caelum levare, et subito accepisti gratiam Christi. Ex malo servo factus es bonus filius; ideo praesume non de tua operatione, sed de Christi gratia. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis, non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad patrem; qui te per lavacrum genuit, qui per filium te redemit: patrem dicas quasi filius; sed noli tibi aliquid specialiter vindicare: solius Christi specialis est pater, nobis est pater omnibus in communi: quia illum solum genuit, nos autem creavit. Et ideo secundum Matthaeum dicitur: pater noster, et additur: qui es in caelis; in illis scilicet caelis de quibus dictum est: caeli enarrant gloriam dei. Caelum est ubi culpa cessavit, ubi nullum mortis est vulnus.

Theophylactus. Non autem dicit: qui es in caelis, tamquam ibi circumscribatur; sed ut ad caelos erigat auditorem et abstrahat a terrenis.

Gregorius nyssenus. vide autem quantae praeparationis opus est ut audacter possis Deo dicere pater; quia si ad res mundanas intuitum dirigis, aut humanam gloriam ambis, aut sordes passibilis appetitus, et hanc orationem enunties; audire mihi videor deum dicentem: cum corruptae fueris vitae, si patrem vocas incorruptibilitatis genitorem, foeda voce inquinas incorruptibile nomen: nam qui patrem mandavit vocare, proferre mendacium non concessit. Omnium vero bonorum exordium est glorificare nomen dei in vita nostra; unde subdit sanctificetur nomen tuum. Quis enim est adeo bestialis qui videns in credentibus vitam puram, non glorificet nomen invocatum in tali vita? igitur qui dicit in oratione sanctificetur in me invocatum nomen tuum, hoc orat: fiam, tuo concurrente subsidio, iustus, et abstinens a quolibet malo.

Chrysostomus. sicut enim cum quis caeli pulchritudinem aspicit, dicit: gloria tibi, deus, sic etiam cum aspicit alicuius virtutem: quia hominis virtus multo magis quam caelum glorificat deum.

Augustinus de verb. Dom.. Vel dicitur sanctificetur nomen tuum, in nobis, ut ad nos possit eius sanctificatio pervenire. Titus. vel dicit sanctificetur nomen tuum: idest, nota sit tua sanctitas toti mundo, et laudet te decenter. Rectos autem decet collaudatio. iussit igitur orare pro emendatione mundi totius.

Cyrillus. Quoniam penes eos ad quos nondum pervenit fides, contemnitur adhuc nomen dei; sed ubi iubar veritatis super eos illuxerit, eum fatebuntur sanctum sanctorum. Titus. Et quia in nomine iesu est gloria dei patris; tunc nomen patris sanctificabitur, quando Christus erit notus.

Origenes. Vel quia nomen dei ab errantibus attribuitur culturis et creaturis, nondum est sanctificatum, ut sit separatum a quibus debuit separari. Decet ergo nos orare ut nomen dei adaptetur soli vero deo, cui adaptatur quod subditur adveniat regnum tuum: ut scilicet evacuetur principatus, et potestas, et virtus, et regnum mundi, quin etiam peccatum, quod regnat in mortalibus nostris corporibus.

Gregorius nyssenus. Imploramus etiam a domino liberari a corruptione, eximi a morte. Vel secundum quosdam, adveniat regnum tuum, idest, veniat super nos spiritus sanctus tuus, ut purificet nos.

Augustinus de verb. dom.. Tunc enim venit regnum dei quando eius sumus gratiam consecuti: ipse enim ait: regnum dei intra vos est.

Cyrillus. Vel qui hoc dicunt, videntur optare rursum refulgentem in mundo omnium salvatorem. Mandavit autem in oratione petere illud tempus revera terribile, ut sciant quod vivere decet eos non lente vel remisse, ut illud tempus non paret eis flammam et vindictam, sed magis honeste secundum voluntatem ipsius, ut eis tempus illud nectat coronas: unde, secundum Matthaeum sequitur: fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.

Chrysostomus. Quasi dicat: praesta nobis, domine, conversationem imitari caelestem, quatenus quaecumque tu vis, nos etiam velimus.

Gregorius nyssenus. Quoniam enim vitam humanam post resurrectionem similem dicit esse venturam vitae angelicae, consequens est vitam mundanam ad vitam quae postmodum speratur, disponi, ut in carne viventes, carnaliter non vivamus. per hoc autem verus medicus animae solvit morbi naturam; ut quos occupavit infirmitas per hoc quod a voluntate divina recesserant, a morbo denuo liberet copulatio ad voluntatem divinam. Est enim sanitas animae executio debita voluntatis divinae.

Augustinus in enchir.. apud evangelistam igitur Matthaeum septem petitiones continere videtur dominica oratio; evangelista vero lucas in oratione dominica petitiones non septem, sed quinque complexus est, nec ab illo utique discrepavit. Sed quomodo illa septem sint intelligenda, ipse sub brevitate commonuit. nomen quippe dei sanctificatur in spiritu; dei autem regnum in resurrectione futurum est. Ostendens ergo lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praetermittendo voluit intelligi. Deinde tres alias adiunxit; et primo de pane quotidiano, dicens panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Augustinus de verb. dom.. In graeco dicitur epiusion, hoc est supersubstantialem. Non iste est panis qui vadit in corpus, sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Latinus autem hunc quotidianum panem dicit, quem graeci dicunt advenientem. Si quotidianus ille est panis, cur post annum illum sumas, quemadmodum graeci in oriente facere consueverunt? accipe quotidie quod quotidie tibi prosit: sic vive quod quotidie merearis accipere. Mors domini significatur, et remissio peccatorum. Qui vulnus habet, medicinam quaerit; vulnus est, quia sub peccato sumus; medicina est caeleste et venerabile sacramentum. Si quotidie accipis, quotidie tibi est hodie; Christus tibi quotidie resurgit: hodie est enim quando Christus resurgit. Titus. Vel panis animarum divina est virtus afferens futuram vitam perennem, sicut panis ex terra prodiens vitam temporalem conservat. Cum autem quotidianum dixisset, divinum qui advenit et futurus est, significat; quem nobis hodie praestari requirimus, poscentes quoddam eius principium atque gustum, quando spiritus in nobis inhabitans virtutem operatur, quae superat omnem virtutem humanam; puta castitatem, humilitatem, etc.

Cyrillus. Putant autem forsan aliqui indecens esse, sanctos a Deo quaerere corporalia; et ob hanc causam applicant quod dicitur, ad spiritualem considerationem. ego autem concedam quod oportet sanctos praecipue satagere ad obtinenda spiritualia dona; illud tamen decet inspicere quod irreprehensibiliter petunt, domino praecipiente, panem communem: ex eo enim quod panem iussit quaerere, idest quotidianum alimentum, videtur quod nihil concedat eos habere, sed magis honestam colere paupertatem: non enim est habentium panem petere, sed oppressorum penuria.

Basilius. Quasi dicat: panem quotidianum, qui nostrae substantiae competit ad vitam diurnam, non tibi ipsi commendes; sed ad deum causa eius refugias, exponens ei necessitatem naturae.

Chrysostomus in Matthaeum. Postulanda ergo sunt divinitus necessaria vitae, non ciborum diversitates et vina odorifera, et cetera quae delectant guttur, onerant autem ventrem, et mentem perturbant; sed panis, qui potest substantiam corporis sustentare; et illum qui nobis hodie tantummodo sufficit, ut de crastino non cogitemus. Unam autem solam petitionem sensibilem quaerimus, ut praesentibus non affigamur.

Gregorius nyssenus. Postquam autem per bona opera fiduciam sumere docuit, consequenter remissionem reatuum docet implorare; sequitur enim et dimitte nobis peccata nostra. Titus. Hoc autem additum est necessario, pro eo quod nullus sine peccato reperitur, ne impediamur a sacra participatione propter humana peccata. cum enim teneamur exhibere Christo omnimodam sanctitatem, qui spiritum sanctum habitare facit in nobis, redarguendi sumus, si non observemus ei templum mundum. Huic autem defectui subvenitur per dei bonitatem indulgentem humanae fragilitati peccatorum punitionem. Hoc autem iuste fit a iusto deo, quando nos quasi debitoribus relaxamus, his scilicet qui nobis nocuerunt, et debita non exhibuerunt; unde subditur siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis.

Cyrillus. vult enim, ut ita loquar, patientiae quam homines colunt, imitatorem fieri deum, ut qualem ipsi exhibuerunt conservis bonitatem, talem pari lance recipere petant a deo, qui iuste recompensat, et novit omnium misereri.

Chrysostomus. Haec igitur animadvertendo grates agendae sunt debitoribus nostris: fiunt enim nobis, si sapimus, causa indulgentiae maximae; et pauca exhibentes, plurima reperiemus: nam et nos multa debemus et magna debita domino; quorum si minimam partem a nobis vellet exigere, iam perissemus.

Augustinus de verb. Dom.. Debitum autem quid est nisi peccatum? ergo si non accepisses alieni fenoris pecuniam, non deberes; et ideo peccatum tibi imputatur. habuisti enim pecuniam, cum qua dives nascereris, ad imaginem et similitudinem factus dei; sed perdidisti quod habebas; sicut dum arrogantiam desideras vindicare, perdidisti humilitatis pecuniam; accepisti a diabolo debitum, quod non erat necessarium: cautionem tuam tenebat inimicus; sed eam dominus crucifixit, et suo cruore delevit. Potens est autem dominus, qui abstulit peccatum, et debita nostra donavit, custodire nos adversus diaboli insidias, qui culpam generare consuevit; unde sequitur et ne nos inducas in tentationem, quam scilicet ferre non possumus. sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana conditio. titus. A diabolo enim non tentari est impossibile; sed ne a Deo relinquamur ad tentationes, hoc deprecamur. Quod autem ex permissione divina contingit, illud deus quandoque facere dicitur in scriptura; et secundum hoc, nisi prohibeat tentationis invalescentiam, quae supra nos est, tunc nos in tentationem inducit.

Maximus. Vel mandat dominus ut petamus ne nos inducas in tentationem; idest, non permittas voluptuosarum et spontanearum tentationum nos experientiam pati. Iacobus autem docet, pro veritate certantes non remitti tentationibus involuntariis et causativis laborum, dicens: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.

Basilius. Non tamen decet nos orando petere afflictiones corporales; universaliter enim praecepit orare, non subire tentationem; sed postquam aliquis subiit, expedit a domino petere virtutem perferendi, ut consummetur in nobis illud: qui sustinet usque ad finem, salvus erit.

Augustinus in enchir.. at vero quod Matthaeus in ultimo posuit: sed libera nos a malo, iste non posuit, ut intelligamus ad illud superius, quod de tentatione dictum est, pertinere: ideo quippe ait: sed libera, non ait: et libera; tamquam unam petitionem demonstrans: noli hoc, sed hoc. sed sciat unusquisque in eo se liberari a malo quod non infertur in tentationem.

Augustinus de verb. Dom.. unusquisque enim petit ut a malo, hoc est ab inimico et peccato, liberetur; sed qui Deo se committit, diabolum non timet. si enim deus pro nobis, quis contra nos?

LUCA 11,5-8

10105 (Lc 11,5-8)


Ambrosius. Quis etiam est nobis amicior quam qui pro nobis corpus suum tradidit? datur autem nobis hic alius praecepti modus, ut omnibus momentis, non solum diebus, sed etiam noctibus, oratio deferatur; sequitur enim et ibit ad illum media nocte: sicut petiit david quando dixit: media nocte surgebam ad confitendum tibi; neque enim timuit excitare dormientem, quem scit semper esse vigilantem. Nam si ille tam sanctus, et qui regni erat necessitatibus occupatus, septies in die laudem domino dicebat; quid nos facere debemus, qui eo amplius rogare debemus quo frequentius carnis ac mentis fragilitate delinquimus? quid quod diligendo dominum deum tuum, non solum tibi, sed etiam aliis poteris mereri? sequitur enim et dicet illi: amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit ad me de via, et non habeo quod ponam ante illum.

Augustinus de verb. Dom.. quid autem sunt isti tres panes nisi mysterii caelestis alimentum? fieri enim potest ut aliquis passus fuerit amicum aliquid interrogantem quod respondere non possit; et tunc se invenit non habere quando coactus est dare. Venit ergo tibi amicus de via huius saeculi, in qua omnes velut peregrini transeunt, nec ullus quasi possessor manet; sed omni homini dicitur: transi, da venturo locum, aut forte de via mala, hoc est de vita mala, fatigatus nescio quis amicus tuus non inveniens veritatem, qua audita et percepta beatus fiat. Venit ad te tamquam ad Christianum, et dicit: redde mihi rationem: et interrogat quod forte tu per simplicitatem fidei nesciebas; et non est unde reficias esurientem et compelleris quaerere in dominicis libris: fortassis enim quod ille interrogavit, in libro positum est; sed obscurum est; ipsum paulum, aut petrum, aut aliquem prophetam interrogare non sineris: iam enim requiescit familia ista cum domino isto suo; et saeculi huius ignorantia valida est, hoc est nox media, et urget amicus esuriens, cui simplex fides non sufficit. Numquid deserendus est? ergo ad ipsum dominum, cum quo familia requiescit, pulsa orando; de quo subditur et ille de intus respondens dicat: noli mihi molestus esse. Qui differt dare, vult ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum.

Basilius. Forsitan etiam ob hoc differt quasi ingeminans tui assiduitatem et frequentiam erga se, et ut agnoscas quid donum dei sit, et in timore donata custodias. Quicquid enim aliquis multo labore acquirit, nititur custodire, ne cum illud perdiderit, suum laborem amittat.

Glossa. Non ergo aufert impetrandi licentiam, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi; sequitur enim iam ostium clausum est.

Ambrosius. hoc est ostium quod aperiri sibi etiam paulus exposcit, non solum suis, sed etiam populi orationibus obsecrans se iuvari, ut aperiatur sibi ostium ad loquendum mysterium Christi. Et fortasse illud est ostium quod apertum vidit ioannes, cui dictum est: ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri.

Augustinus de quaest. Evang.. Significatur ergo tempus famis verbi cum intelligentia clauditur, et illi qui apostolicam sapientiam tamquam panem erogantes per orbem terrae praedicaverunt, iam sunt in secreta quiete cum domino; et hoc est quod subditur et pueri mei mecum sunt in cubili.

Gregorius nyssenus. Opportune eos qui per arma iustitiae impassibilitatem vindicaverunt sibi, pueros appellat, docens quod bonum, quod per studia in nobis acquiritur, ab initio fuerat in natura repositum: nam quando aliquis abrenuntians carni per rationem, exercitio vitae virtuosae passionem confutavit, tunc quasi puer insensibiliter se habet erga passiones. cubile autem requiem intelligimus salvatorum.

Glossa. Et propter praemissa subdit non possum surgere, et dare tibi: quod est ad difficultatem impetrandi referendum.

Augustinus. Vel aliter. amicus ad quem venitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur secundum quam quis rogat deum in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intelligentiam trinitatis, qua praesentis vitae consoletur labores. ipsa enim angustia media nox est, qua cogitur vehementer instare. In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius substantiae esse trinitatem. Amicus autem veniens de via intelligitur hominis appetitus, qui debet rationi servire: serviebat autem consuetudini temporali: quam viam vocat propter omnia transeuntia. converso autem homine ad deum, etiam ille appetitus a consuetudine revocatur. sed si non consoletur interius gaudium de doctrina spirituali, qua creatoris trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine quem premit aerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia, et intus non est refectio de laetitia doctrinae spiritualis: et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum a domino, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur; sequitur enim et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis: et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Comparatio est a minori: si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia sed taedio compulsus, quanto magis deus dat, qui sine taedio largissime donat quod petitur? Augustinus de verb. Dom.. cum autem perveneris ad tres panes, hoc est ad cibum et intelligentiam trinitatis, habes et unde vivas, et unde pascas. Ne timeas, ne finias: non enim panis ille finietur, sed indigentiam tuam finiet; disce et doce, vive et pasce.

Theophylactus. vel aliter. Media nox finis est vitae, in quo multi ad deum adveniunt. Amicus autem est angelus, qui accipit animam. vel media nox est profundum tentationum, in quo constitutus petit a Deo tres panes, necessitatem scilicet corporis, animae et spiritus, per quae in tentationibus non periclitamur. Amicus autem qui de via venit, ipse deus est, qui in tentationibus nos probat: cui non habet quod apponat qui in tentatione infirmatur. Quod autem dicit et clausa est ianua, intelligendum est, quod docet nos ante tentationes praeparatos esse; postquam vero tentationi incidimus, praeparationis ianua clauditur, et imparati inventi, nisi deus adiuvet, periclitamur.


LUCA 11,9-13

10109 (Lc 11,9-13)

Augustinus de verb. Dom.. posita similitudine, adiunxit exhortationem dominus, et omnino stimulavit nos quaerere, petere, pulsare, donec accipiamus quod petimus; unde dicit et ego dico vobis: petite, et dabitur vobis.

Cyrillus. quod dicit dico vobis, vim habet iuramenti: deus enim non mentitur. Quandocumque autem innuit audientibus aliquid cum iuramento, ostendit inexcusabilem nostrae fidei parvitatem.

Chrysostomus in Matthaeum. Per petitionem autem orationem ostendit; per inquisitionem vero studium et sollicitudinem, cum subdit quaerite, et invenietis: quae enim quaeruntur, plurima cura indigent: quod maxime est in deo. Plura namque sunt quae sensum nostrum impediunt. Sicut ergo aurum perditum quaerimus, sic deum sollicite perquiramus. Ostendit etiam quod quamvis non aperiat illico ianuam, tamen immorandum est; unde subdit pulsate, et aperietur vobis: quia si quaerens immoraberis, utique recipies; ob hoc reclusum est ostium ut faciat te pulsare: ideo non mox annuit ut exposcas.

Graecus. Vel per hoc quod dicit pulsate, forsitan insinuat petere cum effectu: pulsat enim aliquis manu: boni autem operis signum est manus. vel haec tria possunt aliter distingui: virtutis enim initium est petere notam fieri viam veritatis; secundus vero gradus est quaerere qualiter oporteat transire per viam; tertius gradus est ut cum virtutes attigerit, pulset ad ostium, ut intret spatiosam cognitionem: quae omnia orando aliquis acquirit. Vel petere quidem est orare: quaerere vero, per bona opera agere orationi condigna; pulsare autem est orationi immorari, nec desistere.

Augustinus. non autem nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. erubescat humana pigritia; plus vult ille dare quam nos accipere.

Ambrosius. Qui autem promittit aliquid, spem debet afferre promissi, ut mandatis obedientia deferatur, promissis fides; et ideo subdit omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.

Origenes. Quaeret autem aliquis qualiter quidam orantes non exaudiantur. Ad quod dicendum, quod quicumque recto tramite ad quaerendum accedit, nil omittens ex his quae conferunt ad petitorum obtentum, accipiet revera quod precatus est dari sibi: si quis autem divertat a proposito debitae petitionis, cum non petat ut decet, non petit; quo fit ut cum non recipiat, quod hic dicitur, non falsificetur; nam et magistro dicente: quicumque veniet ad me, assequetur disciplinarum peritiam, adire magistrum realiter accipimus, hoc est ut ferventer et diligenter vacet documentis ipsius; unde et iacobus dicit: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, scilicet causa voluptatum vanarum. Sed dicet aliquis: immo cum aliqui rogant pro divina notitia obtinenda et recuperatione virtutum, non obtinent. Cui dicendum, quod non propter se bona petiverunt accipere, sed ut commendentur per ea.

Basilius. Si quis etiam ob torporem exhibeat se desideriis, et traditor sui fiat in manus hostium, hunc deus nec adiuvat, nec exaudit, eo quod per peccatum alienum se fecit a deo. Decet ergo offerre quidem quicquid interest sua; clamare autem ad deum, ut adiuvet eum. Est autem divinum subsidium implorandum non remisse, nec mente huc illucque vagante: eo quod talis non solum non impetrabit quod petit, sed magis dominum irritabit: nam si aliquis coram principe stans, fixum habet et intrinsecum et extrinsecum oculum, ne forsitan puniatur: quanto magis coram Deo attentum ac tremebundum oportet assistere? si vero debilitatus a peccato fixe nequis orare, quantumcumque potes te ipsum cohibeas, ut stando coram Deo ad eum dirigas intellectum; et deus ignoscit, eo quod non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes, ut oportet, assistere coram deo. Si sic ergo teipsum compellis, ne discedas donec accipias. Ideo ergo quandoque petis et non accipis, quia perperam postulasti, vel infideliter, vel leviter, vel non conferentia tibi, vel destitisti. Saepius autem quidam obviant dicentes: quare oramus? an ignorat deus quibus opus est nobis? novit quippe, et omnia spiritualia uberius dat nobis et antequam postulemus; sed opera virtutis et regnum caelorum oportet prius optare, optantem vero quaerere, ingerentem per fidem et patientiam quicquid interest sua, in nullo delicto redargutum a propria conscientia.

Ambrosius. Ergo praeceptivus locus frequenter orandi spes est impetrandi. Ratio autem persuadendi prius fuit in praecepto, postea fit in exemplo; quod ostendit subdens quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Cyrillus. In quo instruit nos salvator quiddam necessarium: frequenter enim inconsulto, voluptatum impetu, irruimus ad perniciosa desideria. Cum igitur aliquid talium a Deo petimus, nequaquam impetrabimus: ad quod ostendendum utitur patenti exemplo ex his quae penes nos sunt: cum enim filius tuus petit panem, gratanter propinas, quia cibum petit opportunum; quando vero sensus penuria lapidem poscit ut comedat, non affers ei, sed potius prohibes eum a nocivo desiderio: ut sit sensus: quis autem ex vobis patrem petit panem, quem scilicet pater dat, numquid lapidem dabit illi? scilicet si petierit. Eadem quoque ratio est in serpente et pisce, de quo subdit aut piscem; numquid pro pisce serpentem dabit illi? et similiter in ovo et scorpione, de quo subdit aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Origenes. tu tamen attende, si panis quidem est animae cibus in cognitione, sine quo non contingit salvari: puta perspicax ratio vitae debitae: piscis autem est amor disciplinae; puta mundi constitutionem agnoscere, elementorum effectum, et quaecumque consequenter disserit sapientia. Itaque nec vice panis deus propinat lapidem, quem volebat diabolus a Christo manducari; nec vice piscis serpentem, quem comedunt aethiopes, indigni pisces comedere; nec similiter dat vice nutritivi et utilis, non comestibilia et nociva: quod refertur ad scorpionem et ovum.

Augustinus de quaest. Evang.. Vel potius intelligitur caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illa cetera nihil sint, sicut sine pane mensa est inops: cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intelligitur fides invisibilium vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur. Quod etiam fides huius mundi fluctibus circumiactata non frangitur, recte pisci comparatur; cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit. in ovo intelligitur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur; cui contrarium posuit scorpionem, cuius aculeus venenatus retro timendus est, sicut contrarium spei est retrospicere, cum spes futurorum in illa quae ante sunt se extendat.

Augustinus de verb. Dom.. Quanta tibi loquitur mundus, quanta post dorsum strepit, ut retro respicias? o munde immunde, quid strepis, quid avertere conaris? tenere vis periens; quid faceres si maneres? quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta mentiris? Cyrillus. Ex praemisso autem exemplo concludit si ergo vos, cum sitis mali, idest cum mentem susceptivam pravitatis geratis, non autem uniformem et fixam in bono, sicut deus.

Beda. Vel malos vocat saeculi amatores, qui dant illa quae secundum sensum suum iudicant bona; quae etiam in sua natura sunt bona, et ad usum infirmae vitae pertinent; unde subdit nostis bona data dare filiis vestris. Apostoli etiam, qui merito electionis bonitatem humani generis excesserant, supernae bonitatis respectu, mali esse dicuntur: quia nihil per semetipsum bonum, nisi deitas sola. Quod vero subditur quanto magis pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? pro quo Matthaeus posuit: dabit bona petentibus se, ostendit spiritum sanctum plenitudinem donorum dei: quia omnes utilitates quae ex donorum dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte emanant.

Athanasius. Nisi autem spiritus sanctus esset de substantia dei, qui solus est bonus, nequaquam hic appellaretur bonus, quando dominus renuit dici bonus in eo quod homo factus est.

Augustinus de verb. Dom.. Ergo, avare, quid quaeris? aut si aliud petas, quid tibi sufficiat, cui deus non sufficit?


Th. Aq. Catena aurea 10038