Th. Aq. Catena aurea 12825

IOANNES 8,25-27


12825 (Jn 8,25-27)

Augustinus in Ioannem. Quia dixerat supra dominus: nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris, interrogant illi velut quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur; unde dicitur dicebant ergo ei: tu quis es? non enim cum dixisti nisi credideritis quia ego sum, addidisti quis esses. Sciebat autem ibi quosdam esse credituros; et ideo cum dixissent tu quis es? ut scirent quid illum credere deberent, dixit eis iesus principium, qui et loquor vobis; non tamquam diceret: principium sum; sed tamquam diceret: principium me credite: quod in sermone graeco evidenter apparet, ubi principium feminini generis est. Principium ergo me credite, ne moriamini in peccatis vestris: principium enim mutari non potest, in se manet, et innovat omnia. Absurdum est autem ut filium dicamus principium, et patrem principium non dicamus; non tamen duo principia, sicut nec duos deos: spiritus autem sanctus patris et filii est spiritus, nec pater est, nec filius. Pater tamen et filius et spiritus sanctus sunt unus deus, unum lumen, unum principium. Addidit autem qui et loquor vobis: quia humilis propter vos factus ad ista verba descendi. Ergo credite me esse principium: quia ut hoc credatis non solum sum principium, sed et loquor vobis. Nam si principium sicuti est, ita maneret apud patrem, ut non acciperet formam servi, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire non possent? Beda. Sane in quibusdam exemplaribus invenitur qui et loquor vobis; sed congruentius esse probatur, si quia legatur, ut iste sit sensus: principium me esse credite, quia propter vos ad haec verba descendi.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Consideranda est amentia iudaeorum, qui post tempus tantum et signa et doctrinam interrogant tu quis es? quid igitur Christus? a principio loquor vobis, quasi dicat: sermones meos indigni estis audire, non solum ut dicam vobis quis ego sum: vos enim omnia tentantes loquimini; et haec omnia possem arguere, et vos punire; unde sequitur multa habeo de vobis loqui et iudicare.

Augustinus in Ioannem. Supra dixit: ego non iudico quemquam; sed aliud est non iudico, et aliud habeo iudicare. Non iudico, dixit, ad praesens. quod autem dicit multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futurum dicit. ideo autem verus in iudicio ero, quia filius veracis veritas sum; unde sequitur sed qui misit me verax est. Verax est pater, non participando, sed generando veritatem. numquid enim dicturi sumus: plus veritas quam verax? si hoc dixerimus, filium incipiemus dicere patre maiorem.

Chrysostomus. Dicit autem hoc, ut non aestiment quoniam tot audiens ex imbecillitate, non punit; aut quia eorum cogitationes et contumelias non novit.

Theophylactus. Vel quia dixerat multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futuro saeculo reservans subiungit sed qui me misit, verax est; quasi dicat: etsi vos infideles estis, pater meus verax est, qui diem stabilivit in quo vobis retributio fiet.

Chrysostomus. vel aliter. Si in hoc me misit pater, non ut iudicem mundum, sed ut salvem mundum, verax autem est pater; convenienter nullum ego nunc iudico; sed haec loquor quae sunt ad salutem, non quae ad iudicium; unde sequitur et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.

Alcuinus. Audisse autem a patre idem est et esse a patre: quia ab illo habet audientiam a quo habet essentiam.

Augustinus. dat gloriam patri aequalis filius; tamquam dicat: do gloriam ei cuius sum filius; quomodo tu superbus es adversus eum cuius es servus? Alcuinus. cum autem audissent verax est qui misit me, non intellexerunt de quo diceret; unde subditur et non cognoverunt quia patrem eius dicebat Deum. Nondum enim oculos cordis apertos habebant, quibus patris et filii aequalitatem intelligerent.


IOANNES 8,28-30


12828 (Jn 8,28-30)

Augustinus in Ioannem. cum dixisset dominus: verax est qui misit me, non intellexerunt iudaei quod de patre illis diceret. Videbat autem ibi aliquos quos ipse noverat post passionem suam esse credituros; et ideo sequitur dixit ergo eis iesus: cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Recolite illud: ego sum qui sum, et cognoscetis quid sit dictum ego sum. Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam. Ordine vestro cognoscetis qui sum, cum scilicet exaltaveritis filium hominis. Exaltationem autem crucis dicit, quia et ibi exaltatus est quando pependit in ligno. Hoc oportebat impleri per manus eorum qui postea fuerant credituri, quibus dicit hoc. Quare nisi ut nemo in quocumque scelere et male sibi conscius desperaret, quando videat eis donari homicidium qui occiderant Christum? Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter continua: quia multa signa faciens et docens eos non converterat, de cruce de reliquo loquitur, dicens cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum; quasi dicat: vos aestimatis quod tunc maxime a me separati eritis quando me occideritis; ego autem dico quoniam tunc maxime scietis et gratia signorum et resurrectionis et captivitatis vestrae, quoniam ego sum Christus filius Dei, et quod non contrarior illi; propter quod subdit et a meipso nihil facio; sed sicut docuit me pater, sic loquor: per hoc enim indifferentiam substantiae manifestat, et quod nihil extra paternales intelligentias loquitur; si enim Deo contrarius essem, non tantam iram movissem contra eos qui me non audierunt.

Augustinus. Vel aliter. Quia dixerat tunc cognoscetis quia ego sum, et ad ipsum esse pertinet tota trinitas; ne forte subintraret error sabellianorum, continuo subiunxit et a meipso facio nihil; quasi dicat: a meipso non sum: filius enim de patre est deus. Quod ergo addidit sicut docuit me pater, haec loquor, nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis. Nolite vobis quasi duos homines ante oculos ponere, et loquentem patrem ad filium, sicut facis tu quando aliqua verba dicis filio tuo. Quae enim verba fierent unico verbo? si autem loquitur in cordibus vestris sine sono, quomodo loquitur filio suo? incorporaliter pater locutus est filio, quia incorporaliter pater genuit filium; nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse. Si enim simplex est natura veritatis, hoc est filio esse quod nosse. Quemadmodum ergo pater illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset.

Chrysostomus. Rursus ad humilius sermonem reduxit. Sequitur et qui me misit. Ne autem aestiment hoc quod dicit misit me, minorationis esse, dicit mecum est; nam hoc quidem dispensationis, hoc autem deitatis est.

Augustinus. et cum ambo simul sint, unus tamen est missus, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio filii tantum est, non et patris. Ergo inquit qui me misit; idest cuius auctoritate tamquam paterna incarnatus sum. Misit itaque pater filium, sed non recessit a filio; unde sequitur et non reliquit me solum: non enim quo misit filium, non ibi erat pater, qui dixit: caelum et terram ego impleo. Sed quare eum non dereliquit, subdit quia quae placita sunt ei facio semper; non ex quodam initio, sed sine initio, sine fine: Dei enim generatio non habet initium temporis.

Chrysostomus. Vel aliter. Quia continuo dicebant, quoniam non ex Deo est, et quia sabbatum non custodit; contra est, quod ait quoniam quae placita sunt ei facio semper: ostendens quoniam et solvere sabbatum, placitum est ei. Multipliciter enim studet ut ostendat quod nihil facit patri contrarium. Et quia hoc humanius locutus est, subditur haec illo loquente multi crediderunt in eum: ac si diceret evangelista: ne turberis si quid humile a Christo audieris; qui enim post tantam doctrinam nondum suasi erant, humiliora audiunt, et suadentur. Igitur crediderunt quidem, sed non ut oportebat; sed simpliciter quasi laetantes et requiescentes in verborum humilitate: et hoc ostendit evangelista in subsequentibus sermonibus, in quibus narratur quod rursus ei iniuriabantur.



IOANNES 8,31-36


12831 (Jn 8,31-36)

Augustinus in Ioannem. Voluit dominus in profundum fundare fidem eorum qui crediderant, ut non superficie tenus crederent; et ideo dicitur dicebat ergo iesus ad eos qui crediderunt ei iudaeos: si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Per hoc quod dicit si manseritis, ostendit ea quae in eorum corde erant: sciebat enim quoniam crediderunt quidam, sed non manserunt: et magnum quid eis promittit, scilicet vere discipulos eius fieri: in quo occulte tangit quosdam qui prius ab ipso recesserant: et illi eum audierunt et crediderunt, et recesserunt, quia non permanserunt.

Augustinus de verb. Dom.. omnes autem nos unum magistrum habemus, et sub illo condiscipuli sumus. nec ideo magistri sumus, quia de loco superiore loquimur: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ad discipulum autem parum est accedere; sed oportet manere nos in illo: et si in illo non manserimus, cademus. Breve opus, breve verbo, magnum opere, si manseritis. quid enim est in verbis Dei manere, nisi nullis tentationibus cedere? si labor non est, gratis accipis praemium; si labor est, attende magnum praemium. et cognoscetis veritatem.

Augustinus in Ioannem. Quasi dicat: quia nunc credentes estis, manendo, videntes eritis. Non enim quia cognoverunt crediderunt; sed ut cognoscerent crediderunt. quid enim est fides, nisi credere quod non vides; veritas quod credidisti, videre? si ergo permaneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videtur, ut scilicet contemplemur ipsam veritatem sicuti est, non per verba sonantia, sed per lucem splendentem. Veritas incommutabilis est, panis est mentis; reficit, nec deficit; mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. ipsa autem veritas verbum Dei est: haec veritas carne induta est propter nos: latebat in carne, non ut negaretur, sed ut differretur; ut in carne pateretur, ut caro peccati redimeretur.

Chrysostomus in Ioannem. Vel cognoscetis veritatem, hoc est me: ego enim sum veritas. iudaica quidem omnia typus erant, veritatem autem a me scitis.

Augustinus de verb. Dom.. Forte aliquis dicet: et quid mihi prodest cognoscere veritatem? et ideo subiungit et veritas liberabit vos; quasi dicat: si non delectat veritas, delectet libertas. Liberari enim proprie dicitur liberum fieri, quomodo sanari sanum fieri. Hoc in verbo graeco planius est: nam in consuetudine latina maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque liberatur intelligatur pericula evadere, molestiis carere.

Theophylactus. sicut autem supra infidelibus ait: in peccatis vestris moriemini, sic manentibus in fide, absolutionem annuntiat peccatorum.

Augustinus de trin.. Unde etiam veritas liberabit, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. vera autem incommutabilitas est ipsa aeternitas.

Chrysostomus. eorum autem qui crediderant, erat etiam increpationes sufferre; sed hi statim saeviunt. si autem oportebat eos turbari in priori, convenientius erat ut turbarentur in hoc, scilicet quod dixit cognoscetis veritatem, ut dicerent: nunc ergo veritatem nescimus; lex igitur mendacium est, et cognitio nostra? sed nullius horum eis cura erat; sed de mundanis rebus dolent: non enim aliam servitutem noverant nisi mundanam; unde sequitur responderunt ei iudaei: semen abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis: liberi eritis? quasi dicant: eos qui de genere sunt abrahae, qui sunt ingenui, non oportebat servos vocare: nunquam enim servivimus.

Augustinus in Ioannem. vel hoc responderunt, non illi qui iam crediderant, sed qui in turba erant nondum credentes. Hoc autem ipsum nemini servivimus unquam, secundum huius temporis libertatem, quomodo verum dixisti? ioseph non est venumdatus? prophetae sancti in captivitatem non sunt ducti? o ingrati, quid est quod vobis assidue imputat deus, quod vos de domo servitutis liberavit, si nemini servistis? vos autem qui loquimini, quomodo solvebatis tributa romanis, si nemini unquam servistis? Chrysostomus. Quia vero non ad vanam gloriam erant quae dicebantur a Christo, sed ad salutem, non voluit ostendere eos servos esse hominum, sed peccati: quae difficillima servitus est, a qua solus deus eripere potest; unde sequitur respondit eis iesus: amen, amen, dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.

Augustinus. multum commendat quod sic pronuntiat: quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est: amen quippe interpretatur verum, et tamen non est interpretatum, nec graecus hoc interpres ausus est facere, vel latinus. Nam hoc verbum amen hebraeum est: non est autem interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset ligatum, sed ne vilesceret nudatum. iam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite. Verum dico vobis. Veritas dicit; quae utique etsi non diceret: verum dico, mentiri omnino non posset; tamen inculcat, dormientes quodammodo excitat: contemni non vult quod dicit. Omnis, inquit, iudaeus, graecus, dives, pauper, imperator et mendicus, si facit peccatum, servus est peccati.

Gregorius moralium. Quia quisquis se pravo desiderio subicit, iniquitatis domino dudum libera mentis colla supponit. Sed huic domino contradicimus, cum iniquitati, quae nos ceperat, reluctamur: cum consuetudini violenter resistimus; cum culpam poenitendo percutimus et maculas sordium lacrymis lavamus.

Gregorius moralium. quanto autem aliqui liberius peragunt perversa quae volunt, tanto eius servitio obnoxius obligantur.

Augustinus. o miserabilis servitus. servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? secum trahit quocumque fugerit: peccatum enim quod facit intus est; voluptas transit, peccatum non transit: praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Solus de peccato liberare potest qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato; nam sequitur servus autem non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus peccator est: multi intrant in ecclesiam peccatores. non ergo dixit servus non est in domo, sed non manet in domo in aeternum. si ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit? quis gloriabitur mundum se esse a peccato? multum nos terruit; sed adiungit filius autem manet in aeternum. ergo solus in domo sua erit Christus. an forte in hoc quod dicit filius, caput et corpus est? non enim sine causa terruit et spem dedit; terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati absolutione diffideremus. Haec est ergo spes nostra ut a libero liberemur: ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum; et propter hoc subditur si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

Augustinus de verb. Dom.. non a barbaris, sed a diabolo; non a corporis captivitate, sed ab animae iniquitate.

Augustinus in Ioannem. prima libertas est carere criminibus; sed ista inchoata est, non perfecta libertas: quia caro concupiscit adversus spiritum, ut non ea quae vultis faciatis. Libertas autem plena atque perfecta est quando nullae erunt inimicitiae, quando novissima inimica mors destruetur.

Chrysostomus in Ioannem. Vel aliter. quia dixerat qui facit peccatum, servus est peccati, ne praecurrant et dicant: immolationes habemus, illae nos eripere possunt; propterea induxit servus non manet in domo in aeternum. Filius manet in aeternum. Domus mentionem facit, patris principatum domum nominans, ostendens ex translatione humanorum, quoniam sicut dominus in domo, ita ipse omnium potestatem habet: hoc enim quod dicit non manet, significat: non habet potestatem donandi; sed filius, qui est dominus domus, habet. Et ideo sacerdotes veteris legis non habebant potestatem per sacramenta legalia peccata dimittere: omnes enim peccaverunt, etiam sacerdotes, qui pro seipsis, ut dicit apostolus, necesse habebant sacrificia offerre; sed filius hanc habet potestatem; unde concludit si ergo filius vos liberaverit, vere liberi eritis: ostendens quod mundana libertas, de qua gloriabantur, non est vera libertas.

Augustinus. noli ergo libertate abuti ad libere peccandum; sed utere ad non peccandum: erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia; eris liber, si fueris servus iustitiae.


IOANNES 8,37-41


12837 (Jn 8,37-41)

Augustinus in Ioannem. Iudaei se liberos dixerant, quia semen erant abrahae. Quid ergo dominus ad hoc responderit subditur scio quia filii abrahae estis; quasi dicat: agnosco vos quia filii estis abrahae carnis origine, non cordis fide; et ideo subdit sed quaeritis me interficere.

Chrysostomus in Ioannem. hoc enim addidit ut non dicant: peccatum non habemus. Dimittens enim omnem eorum vitam redarguere, hoc quod prae manibus erat, quod adhuc agere volebant, ducit in medium. Paulatim enim eos a cognatione illa removit, erudiens in hoc non magna sapere. Sicut enim libertas et servitus est ab operibus, ita et cognatio. sed ne dicerent: hoc iuste agimus, subiungit causam, dicens quia sermo meus non capit in vobis.

Augustinus. idest, non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic est enim sermo Dei fidelibus tamquam pisci hamus: tunc capit quando capitur; nec fit iniuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur.

Chrysostomus. et non dixit: non capitis meum sermonem; sed non capit meus sermo in vobis, altitudinem suorum dogmatum ostendens. sed possent dicere: quid si a teipso loqueris? propter hoc inducit subdens ego quod vidi apud patrem meum, loquor: non enim solum eamdem substantiam, sed eamdem veritatem habeo patris.

Augustinus. Dominus autem patrem suum Deum vult intelligi; quasi dicat: veritatem vidi, veritatem loquor, quia veritas sum. Si ergo dominus veritatem loquitur quam vidit apud patrem, se vidit, se loquitur, quia ipse est veritas patris.

Origenes in Ioannem. manifestat autem haec auctoritas salvatorem fuisse visorem eorum quae sunt apud patrem; cum tamen homines, quibus revelatio fit, visores non sint.

Theophylactus. cum vero audis quod vidi loquor, nequaquam corporalem visionem intelligas, sed naturalem notitiam veram et approbatam. sicut enim oculi videntes, integre aliquid et vere prospiciunt, nec falluntur; sic ego veraciter ea loquor quae cognovi a patre meo. sequitur et vos quod vidistis apud patrem vestrum facitis.

Origenes. adhuc non nominat patrem ipsorum. Paulo superius abraham commemoravit; sed dicturus est alterum patrem eorum, scilicet diabolum, cuius filii erant, inquantum mali erant, non inquantum homines erant. Malum ergo quod faciunt, dominus eis obiurgat et corripit.

Chrysostomus. alia littera habet: et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facite; quasi dicat: sicut ego verbis et veritate ostendo patrem, ita et vos a rebus ostendite abraham.

Origenes. Item alia littera habet: et vos quae audistis a patre, facite. Audierant enim a patre ea quae in lege et prophetis scripta sunt. Qui autem hoc verbo contra eos qui alterius opinionis sunt, fuerit usus, ostendit quod non alius deus est qui legem dedit et prophetas, et Christi pater. Quaeramus etiam ab inferentibus duas naturas, dicentes: a patre quidem audivisse alienos, inconveniens est. Si autem proprii salvatoris erant, et beatae naturae, qualiter quaerebant illum occidere, et salvatoris sermonem non capiebant? illi autem longe molestius acceperunt quam protulerit dominus, quis eorum esset pater: nam eum qui multarum gentium pater est, fatentur sui fore patrem; unde sequitur responderunt et dixerunt: pater noster abraham est.

Augustinus. quasi dicant: quid tu dicturus es contra abraham? videbantur enim eum provocare ut aliquid mali diceret de abraham, et esset eis occasio faciendi quod cogitabant.

Origenes. sed et hoc ipsum salvator interimit tamquam falso dictum; unde subditur dicit eis iesus: si filii abrahae estis, opera abrahae facite.

Augustinus. et tamen superius ait: scio quia filii abrahae estis; unde non negavit eorum originem, sed facta condemnat. Caro eorum ex illo erat, sed vita non erat.

Origenes. vel dicendum, quod supra in graeco habetur: scio quod semen abrahae estis. Ut ergo haec pateant, videamus primo corporalis seminis et filii differentiam. Manifestum enim est quod semen in seipso habet rationes eius cuius est semen, adhuc manentes et pausantes; filius vero, transmutato semine, et agente in appositam sibi materiam a muliere, per superinducta nutrimenta similitudinem accipit generantis: et quantum ad corporalia si aliquis est filius alicuius, subsistit ex semine; si vero aliquod est semen, non omnino filius efficitur. quoniam autem ex operibus iudicantur aliqui semen abrahae, videndum est ne forte ex aliquibus seminalibus rationibus, infusis quibusdam animabus, oporteat imaginari eos qui semen sunt abrahae. non omnes igitur homines semen sunt abrahae: neque enim omnes habent huiusmodi rationes consitas in eorum animabus. oportet igitur eum qui abrahae semen est, eius fieri per similitudinem et filium. Possibile vero est ex negligentia et otio destruere hoc quod est eius semen. Hi autem ad quos sermo erat, adhuc in spe erant: unde sciebat iesus quod adhuc semen erant abrahae, et nondum peremerant possibilitatem fiendi filii abrahae: propter quod eis dicit si filii abrahae estis, opera abrahae facite. Si autem super hoc quod erant semen abrahae, ad augmentum magnitudinis adolevissent, verbum iesu caperent. Sed quia non accesserant ad hoc quod essent filii, verbum non capiunt, sed interficere volunt verbum, et quasi confringere, non capientes magnitudinem eius. Si igitur aliquis vestrum semen est abrahae, et adhuc verbum Dei non capit, non quaerat interficere verbum; sed transmutet se ad hoc quod sit filius abrahae, et tunc poterit capere filium Dei. Quidam autem unum ex operibus eligunt abrahae, illud scilicet: credidit abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Ut autem concedatur eis quod fides sit opus, cur non dictum est singulariter: opus abrahae facite, sed pluraliter? puto enim quod hoc dictum aequipollet ei quod est: cuncta opera abrahae facite; ut tamen ex historia abrahae allegorice sumpta opera eius spiritualiter prosequamur. neque enim oportet eum qui vult esse filius abrahae, adire ancillarum coniugia, nec post obitum coniugis in senectute aliam ducere coniugem. sequitur nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis.

Chrysostomus. Hanc scilicet veritatem, quod est patri aequalis; propter hoc enim iudaei quaerebant eum interficere. Et ut ostendat quod hoc non est contrarium patri, subdit quam audivi a Deo.

Alcuinus. Quia ipse qui est veritas, a Deo patre genitus erat: audire enim nihil aliud est quam esse a patre.

Origenes. occidere me, inquit, hominem. interim non dico filium Dei; non dico verbum, quia non moritur verbum; hoc dico, quod videtis, quia quod videtis potestis occidere, et quem non videtis, offendere. sequitur hoc abraham non fecit.

Alcuinus. quasi dicat: in hoc probatis vos non esse filios abrahae, quia facitis opera contraria operibus abrahae.

Origenes. sed diceret ad hoc quidam, quoniam superflue dictum est hoc, quod non fecerit abraham quod suis temporibus non contingebat fieri: non enim in suis diebus natus erat Christus. Sed dicendum, quod in temporibus abrahae natus fuerat homo, qui quam audierat a domino veritatem, dicebat; non tamen quaesitus est ab abraham, ut eum occideret. Et scias quod spiritualis adventus iesu nullo tempore defuit sanctis. Ex hoc igitur comprehendo, omnem hominem, qui post regenerationem et ceteras apud se factas divinitus gratias, peccat, denuo crucifigere Dei filium propriis reatibus, in quos rediit; sed hoc abraham non fecit. sequitur vos facitis opera patris vestri.

Augustinus. Adhuc non dicit quis est iste pater eorum.

Chrysostomus. dicit autem hoc dominus, volens eis auferre superfluam gloriam de cognatione, et suadere eis ut non ultra spem salutis habeant in cognatione naturali, sed in ea quae est secundum adoptionem: hoc enim eos prohibebat venire ad Christum, quia aestimabant cognationem abrahae sibi sufficere ad salutem.


IOANNES 8,41-43


12841 (Jn 8,41-43)

Augustinus in Ioannem. Coeperant iudaei utrumque cognoscere: quia non de carnis generatione loqueretur dominus, sed de vitae institutione. Consuetudo autem scripturarum est fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tamquam prostituta subicitur; unde dicitur dixerunt itaque ei: nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum.

Theophylactus. quasi responderent, quod Dei quaererent ultionem; et ideo adversus eum consiliarentur.

Origenes in Ioannem. vel aliter. Quia redarguti sunt non esse filii abrahae, atrocius respondent, latenter designantes, ex adulterio productum fore salvatorem. Sed magis mihi videtur quod conrixando responderunt. Cum enim prius dixissent: pater noster abraham est, et audissent: si filii abrahae estis, opera abrahae facite, fatentur se habere maiorem patrem quam abraham, scilicet Deum, et non ex fornicatione sumpsisse exordium. Non enim ex sponsa, sed ex meretrice, seu materia, daemon, qui nihil facit ex se, producit eos qui carnalibus usi inhaerent materiae.

Chrysostomus in Ioannem. Sed quid dicitis vos? patrem habetis Deum, et Christum incusatis haec dicentem? et nimirum ex fornicatione multi eorum nati erant; etenim illicitas commixtiones faciebant; non tamen hoc redarguit; sed instat, ut ostendat quod non sunt ex Deo; unde sequitur dixit ergo eis iesus: si deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni.

Hilarius de trin.. religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filios confitentes, patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam iudaeorum usurpationem patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, obiurgat. non utique dici potest idipsum esse ex Deo exire, quod venisse. Sed cum ab his qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exiisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exiisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi, qui ex eo genitus est, merenda sit. Nec enim in Deum patrem fit religiosus qui non diligit filium, cum diligendi filii non alia causa sit quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur filius est, non adventu, sed nativitate. Dilectio autem in patrem hinc erit omnis, si filius ex eo esse credatur.

Augustinus. Sic ergo, quod de Deo processit verbum, aeterna processio est: ab illo enim processit ut verbum patris, et venit ad nos, quia verbum caro factum est. Adventus eius, humanitas eius; mansio eius, divinitas eius. Dicitis Deum patrem, cognoscite me vel fratrem. Hilarius. Non esse autem a se sibi originem docuit, cum subdit neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

Origenes. Haec arbitror dici propter quosdam per se venientes, et non missos a patre, de quibus in ieremia dicitur: non mittebam eos, et ipsi currebant. Quoniam autem qui duas naturas ingerunt, utuntur hoc verbo, obiciendum est contra illos. Paulus enim odiebat iesum cum persequeretur ecclesiam Dei; unde dominus ad eum: quare me persequeris? si ergo verum est quod hic dicitur si deus pater vester esset, diligeretis me, palam est quoniam et recte convertitur: si non diligeretis, nequaquam deus pater vester esset. Paulus autem aliquo tempore non diligebat iesum: fuit ergo tempus quo deus pater pauli non extitit. Non igitur natura paulus Dei filius fuit, sed postmodum Dei filius factus est. Quando vero deus alicuius fit pater, nisi quando mandata eius custodit? Chrysostomus. Quia vero semper quaerebant dicentes: quid est hoc quod dicit: quo ego vado, vos non potestis venire? propterea subdit quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum.

Augustinus in Ioannem. Ideo autem audire non poterant, quia corrigi credendo nolebant.

Chrysostomus. Primo igitur captanda est virtus quae verbum divinum exaudiat, ut deinceps validi sistamus ad percipiendam totam locutionem iesu: quoniam quamdiu quis curatus non est in auditu proprio, a verbo quod dicit surdo: aperiaris, auditu percipere nequit.


IOANNES 8,44-47


12844 (Jn 8,44-47)

Chrysostomus in Ioannem. exclusit iudaeos dominus a cognatione abraham; et quia maiora ausi sunt, ut scilicet patrem suum Deum dicerent, de reliquo percutit eos, dicens vos ex patre diabolo estis.

Augustinus in Ioannem. hic iam cavenda est haeresis manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali, et gentem quamdam tenebrarum cum principibus suis, unde diabolus originem ducit; et hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a domino vos ex patre diabolo estis: quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum.

Origenes in Ioannem. In hoc autem simile videntur incurrisse ei qui diceret alteram esse oculi videntis substantiam et alteram caligantis vel se avertentis: quemadmodum enim in his non differt substantia, sed quaedam contingit causa quae facit caligare; sic substantia eadem est, sive recipiat rationem, sive non.

Augustinus. iudaei ergo filii erant diaboli imitando, non nascendo; unde sequitur et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde filii estis, quia talia desideratis, non quia de illo nati estis: quaeritis enim me occidere, hominem qui veritatem vobis dico: et ille invidit homini et occidit; unde sequitur ille homicida erat ab initio: utique in primo homine, in quo potuit fieri homicidium: non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Non ferro accinctus diabolus ad hominem venit; verbum malum seminavit et occidit. Noli ergo putare non esse homicidium quando fratri tuo mala persuades. Vos autem ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem.

Origenes in Ioannem. perpende autem, quod non propter aliquem singulariter tantum, sed pro toto genere quod peremit, inquantum in adam cuncti moriuntur, et vere, dictus est ab initio homicida.

Chrysostomus. et non dixit: opera, sed desideria eius facitis, ostendens quoniam vehementer et ille et ipsi ab occisionibus possidentur: et quia continue eum accusabant quod non est a Deo, insinuat occulte quod hoc etiam eis ex diabolo est; unde sequitur et in veritate non stetit.

Augustinus de civ. Dei. Forte autem aliquis dicet, quod ab initio suae conditionis in veritate non steterit; et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori, ac per hoc falsus et fallax, quia pia subiectione noluit tenere quod naturae est, affectans per superbam elationem simulare quod non est. Huic sententiae quisquis acquiescit, non cum manichaeis sapit, ut suam quamdam propriam, tamquam ex adverso quodam principio, diabolus habeat naturam mali; qui tanta vanitate desipiunt, ut non attendant non dixisse dominum: a veritate alienus fuit; sed in veritate non stetit; ubi a veritate lapsum intelligi voluit. Illud etiam quod ait Ioannes: ab initio diabolus peccat, hoc intelligunt, si naturale est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis? sive quod ait Isaias sub figurata persona principis babyloniae diabolum notans: quomodo cecidit lucifer, qui mane oriebatur? sive quod ezechiel: in deliciis paradisi Dei fuisti: quae si aliter convenientius intelligi nequeunt, oportet ut quod dictum est, in veritate non stetit, sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit; et illud quod ab initio diabolus peccat, non ab initio ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati: coepit enim in ipso peccatum, et ipse initium peccati fuit.

Origenes. est autem uniforme quidem in veritate morari: varium autem ac multiforme, non morari in ea: quibusdam, ut ita dicam, trementibus gressibus et nitentibus sistere in eo, non tamen obtinere valentibus; quibusdam vero non passis illud, sed in periculo consistentibus, secundum illud: mihi autem paulisper commoti sunt pedes, et ceteris ab ea cadentibus. Causa igitur cur diabolus veritatem non colat, subditur quia veritas non est in eo: scilicet quod vana suspicatur et seductus est ipse a seipso: in hoc deterior, quod illi quidem ab eo falluntur, is autem sibi ipsi deceptionis auctor existit. sed oportet investigare quomodo dicitur, quod veritas in ipso non est: utrum quia nullam unquam veram habet doctrinam, sed cuncta quae opinatur, falsa sunt; vel quia Christi particeps non est, qui dixit: ego sum veritas. Impossibile autem est aliquam rationalem substantiam de cunctis opinari falso, et de nullo vel exiliter rectitudinem conspicere. Diabolus igitur saltem id vere capit dogma, considerando de se quod rationalis est. Non igitur eius natura consistit ex contrario veritatis, idest ex errore et ignavia: nunquam enim veritatem cognoscere posset.

Augustinus de civ. Dei. Vel cum dicit quia veritas in eo non est, subiecit indicium, quasi quaesissemus unde ostendatur quod in veritate non steterit, atque quia veritas non est in eo. Esset autem in eo, si in ipsa stetisset. sequitur cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.

Augustinus in Ioannem. in his verbis quidam diabolum putaverunt patrem habere, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic est error manichaeorum. diabolum autem dominus dixit patrem mendacii: non enim omnis qui mentitur, pater mendacii sui est: si enim ab alio mendacium accepisti et dixisti, tu quidem mentitus es, sed pater mendacii non es. Ille vero, quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tamquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii, sicut deus pater est veritatis.

Theophylactus. Is enim et Deum apud homines criminatus est, ad evam dicens: quoniam invidens vobis, lignum inhibuit: et apud Deum quondam criminatus est homines, ut cum dixit: an gratis colit iob dominum? Origenes. attende tamen, quod hoc nomen mendax dicitur tam de diabolo, qui mendacium genuit, sicut hic dicitur quia mendax est, quam de homine, secundum illud: omnis homo mendax. nam si quis mendax non est, huiusmodi non est homo tantum; ita quod ei et similibus dici potest: ego dixi: dii estis. unde, cum aliquis loquitur mendacium, de propriis loquitur. Spiritus autem sanctus loquitur a verbo veritatis et sapientiae, secundum illud: de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. vel aliter. Diabolus non speciale nomen est, sed commune. In quocumque enim opera diaboli fuerint inventa, diabolus est appellandus: operis enim nomen est, non naturae. Itaque hoc in loco patrem iudaeorum cain significat, cuius imitatores volentes esse iudaei, salvatorem peremerunt; ab ipso enim forma data est fratricidii, quem dixit mendacium de propriis loqui, ut ostenderet unumquemque non nisi propria voluntate peccare. Sed quia cain imitator diaboli est, patrem eius diabolum dixit, cuius opera secutus est.

Alcuinus. Sed quia dominus veritas est et filius veracis Dei, veritatem dicit; sed iudaei, qui filii erant diaboli, aversi erant a veritate; et hoc est quod sequitur ego autem quia veritatem dico vobis, non creditis mihi.

Origenes in Ioannem. sed quomodo hoc dicitur iudaeis, qui in eum crediderant? sed considera, quod potest aliquis secundum aliquam intentionem credere, secundum aliam vero non credere: sicut qui credunt in unum qui sub pontio pilato crucifixus est, non autem credunt in natum de maria virgine, in eumdem credunt et non credunt. Sic igitur hi ad quos loquebatur credebant in eum, secundum quod videbatur signorum factor, non credebant autem his quae profunde ab eo dicebantur.

Chrysostomus in Ioannem. Quia igitur inimici estis veritatis, in nullo me incusantes vultis me interficere; et ideo subditur quis ex vobis arguet me de peccato? Theophylactus. Quasi dicat: si Dei filii estis, utique peccantes debetis habere odio. si ergo me quoque, quem exosum habetis, non potestis arguere de peccato; manifestum est quod propter veritatem me odio habetis; quoniam scilicet dicebat se filium Dei.

Origenes in Ioannem. habet autem hoc verbum Christi magnam fiduciam; cum nullus hominum fiducialiter hoc dicere potuerit nisi solus dominus noster, qui peccatum non fecit.

Gregorius in evang.. Pensate autem mansuetudinem Dei. Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores iustificare; unde subdit qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non audistis, quia ex Deo non estis.

Augustinus in Ioannem. Noli attendere naturam, sed vitium. Sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitium non ex Deo. Eis autem hoc dictum est qui non solum peccato vitiosi erant, nam hoc commune erat omnibus, sed etiam praecogniti quod non erant credituri ea fide qua possent a peccatorum obligatione liberari.

Gregorius. interroget se ergo unusquisque, si verba Dei aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur; et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur; et sunt nonnulli qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur; sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt; hi profecto verba Dei non audiunt, quia haec exercere in opere contemnunt.



Th. Aq. Catena aurea 12825