Th. Aq. Catena aurea 13522

IOANNES 15,22-25


13522 (Jn 15,22-25)

Chrysostomus in Ioannem. ponit iterum dominus aliam discipulorum mitigationem, ostendens quoniam iniuste et in ipsum, et in discipulos talia operabuntur; unde dicitur si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.

Augustinus in Ioannem. iudaeis locutus est Christus, non aliis gentibus. In eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos eius; immo vero non eos solos, sed nos quoque ad eundem mundum pertinere monstravit. numquid ergo sine peccato erant iudaei, quibus Christus locutus est, antequam Christus in carne venisset? sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum sub generali nomine vult intelligi: hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata; hoc autem est, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc ergo peccatum, si non venisset, non utique haberent: adventus enim eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitialis factus est. sequitur nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Si autem hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, excusationem non habent de peccato suo; cur hic dictum est, propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? si autem habent, utrum ad hoc habent ut a poenis alienentur, aut ut mitius puniantur? ad haec inquisita respondeo, eos habere excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato suo, quo in Christum non crediderunt. Sed non in eo sunt numero illi ad quos per discipulos venit: non sunt enim in poena leviori ponendi qui omnino legem Christi accipere noluerunt, et eam, quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Hanc etiam excusationem possunt habere qui priusquam evangelium Christi audirent, vitae huius fine praeventi sunt; sed non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim homines, nisi in eo salvatore salventur qui venit quaerere quod perierat, ad perditionem sine dubio pertinebunt. quamvis dici possit, alios leviores, alios graviores poenas passuros. Ille enim perire Deo dicitur, qui ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur. tanta est autem diversitas suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum: quae quomodo se habeat, altius iudicat sapientia divina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana.

Chrysostomus. Quia vero hinc inde causabantur, quoniam propter patrem eum persequebantur, destruens eorum excusationem, dicit qui me odit, et patrem meum odit.

Alcuinus. Sicut enim qui diligit filium, diligit et patrem, quia una est dilectio patris et filii, sicut una natura; ita et qui odit filium, odit patrem.

Augustinus in Ioannem. Sed cum superius dixerit: nesciunt eum qui me misit, quomodo possunt odisse quem nesciunt? si enim Deum, non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, non utique ipsum oderunt. Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos numquam vidimus oderimus vel diligamus, fama de aliquo sermocinante vel bene vel male. Sed quomodo de quo natura nobis intimatur, dicendus est ignotus? non enim eius facie corporali nobis intimatur; sed tunc nobis ad cognitionem patet quando eius mores et vita non latent: alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur: quia nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. pertinet autem ad nos ut, quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum, virtutumque approbatio; si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio. Proinde, sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit, nesciens, non ipsum, sed quod putat esse ipsum; vel potius diligat nesciens, cum bonum diligit, quod est ille; ita fieri potest ut homo iniustus hominem oderit iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum; quemadmodum autem homines, sic et Deum. Deinde, si interrogarentur iudaei utrum diligerent Deum, se diligere responderent, non ex animo mentientes, sed errando potius opinantes: quomodo enim diligerent patrem veritatis qui habent odio veritatem? nolunt enim sua facta damnari; et hoc habet veritas. Tantum igitur oderunt veritatem quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat; ac per hoc quia veritatem, qua iudicante damnantur, de patre Deo natam nesciunt, etiam ipsum et nesciunt et oderunt.

Chrysostomus. Sic igitur non habent, inquit, excusationem, per hoc quod eam quae a sermonibus doctrinam tribuebam, sed et eam quae ab operibus adieci, secundum moysi legem, qui ab eo qui hoc facit, persuaderi universos iussit; cum ad pietatem ducat, et miracula tribuat. Unde subdit si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.

Augustinus in Ioannem. Hoc scilicet peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Sed quid est quod addidit quae nemo alius fecit? nulla quippe in operibus Christi videntur esse maiora quam suscitatio mortuorum, quod scimus etiam antiquos fecisse prophetas. fecit tamen aliqua Christus quae nemo alius fecit. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae nec ipse nec alius fecit. Sed quod tam multa vitia et malas valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceatur quod iubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit: marcus dicit quod quocumque introibat in vicos vel in villas aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant. haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intelligendum est quod ait in eis, non inter eos vel coram eis, sed prorsus in eis: quia sanavit eos. Nemo tamen alius fecit quicumque talia opera in eis fecit: quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente facit; haec autem ipse non illis facientibus fecit. Sed haec etsi pater aut spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius trinitatis una substantia est. His ergo beneficiis amorem, non odium retribuere debuerunt; et hoc eis exprobrans, adiungit dicens nunc autem viderunt et oderunt me et patrem meum.

Chrysostomus. Hoc autem dicit, ne discipuli dicant: cur igitur intra tot nos induxisti mala? nonne praelia et odium praevidisti? sed et prophetiam inducit, cum subdit sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis.

Augustinus de trin.. legis nomine aliquando simul omnia veteris testamenti sanctarum scripturarum significantur eloquia: et ita dominus hic dicit in lege eorum scriptus est, cum legatur in psalmis.

Augustinus in Ioannem. Eorum autem legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam. Gratis odit qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Deum impii, sic diligunt iusti, ut alia praeter illum bona non expectent: quoniam ipse erit in omnibus omnia.

Gregorius moralium. Aliud est autem bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem: sicut aliud est ex praecipitatione, aliud ex deliberatione peccare. ex infirmitate enim plerumque solet accidere amare bonum, sed implere non posse. ex studio autem peccare, est bonum nec facere nec amare. Sicut ergo nonnumquam gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam non fecisse. Sunt ergo nonnulli in ecclesia, qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur; et quae ipsi facere negligunt, etiam in aliis detestantur. horum peccatum non ex infirmitate aut ignorantia, sed ex solo studio perpetratur.


IOANNES 15,26-27


13526 (Jn 15,26-27)

Chrysostomus in Ioannem. possent discipuli domino dicere: si verba a te audierunt quae nullus dixit; si opera viderunt quae nullus alius fecit, et tamen non profuerunt; si oderunt et patrem tuum et te cum eo, cuius gratia nos mittis, qualiter digni fide erimus? ne igitur haec cogitantes turbentur, consolationem inducit, dicens cum autem venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.

Augustinus in Ioannem. Tamquam diceret: odio me habuerunt et occiderunt videntes: sed tale de me testimonium paraclitus perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes: et quia ille perhibebit, et vos perhibebitis; unde sequitur et vos testimonium perhibebitis. Ille cordibus vestris inspirando, vos vocibus vestris sonando; unde poteritis praedicare quod nostis quia ab initio mecum estis: quod modo non facitis, quia illius spiritus plenitudo nondum adest vobis. Dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi caritas Dei diffusa in cordibus vestris per spiritum sanctum qui dabitur vobis. Ille quippe testimonium perhibens, et testes fortissimos faciens, abstulit amicis Christi timorem, et inimicorum odium convertit in amorem. didymus de spiritu sancto. Spiritum autem sanctum venientem consolatorem dicit, ab operatione ei nomen imponens: quia non solum eos quos se dignos esse reperit, ab omni perturbatione reddit alienos, verum incredibile quoddam gaudium eis tribuit: sempiterna quippe laetitia in eorum corde versatur quorum spiritus sanctus habitator est. Iste spiritus consolator a filio mittitur, non secundum angelorum aut prophetarum aut apostolorum ministerium, sed ut mitti decet a sapientia et virtute spiritum Dei indivisam habentem cum eadem sapientia et virtute naturam. etenim filius missus a patre non separatur atque disiungitur ab eo, manens in illo, et habens illum in semetipso. Qui spiritus sanctus supradicto modo missus a filio, de patre egreditur, non aliunde ad alia transmigrans. Quomodo enim pater non consistit in loco, cum ultra omnem corporum sit naturam; ita et spiritus veritatis nequaquam locorum fine clauditur, cum sit incorporalis, et excedens universam creaturarum essentiam.

Chrysostomus. Propterea vero non spiritum sanctum, sed spiritum veritatis eum vocavit, ut ostendat quod erit fide dignus. Dicit autem quod a patre procedit, quia omnia certissime novit, quemadmodum ipse ait de seipso: quoniam novi unde venio et quo vado. Didymus. sed cum posset dicere: a Deo, sive: omnipotente, potente, nihil horum tetigit; sed ait a patre, non quod pater a Deo omnipotente sit alius; sed secundum proprietatem patris intellectum parientis, egredi ab eo dicitur spiritus veritatis. Mittente autem filio spiritum veritatis, simul mittit et pater, cum eadem voluntate patris et filii, spiritus veniat.

Theophylactus. Et alias quidem patrem dicit mittere spiritum; nunc autem cum se missurum dixit, aequipollentiam denotat. Ne autem censeretur reniti contra patrem, velut ab alia potestate transmittens spiritum, addidit a patre; quasi acceptante patre, et pariter destinante. Cum autem audis quod procedit, ne intelligas processum missionem esse illatam extrinsecus, qua mittuntur administratorii spiritus; sed quoddam differens, et exceptae actionis proprium processum appellat uni principali spiritui attributum: originalis enim consistentia spiritus est processus. Non ergo procedere pro mittere sumendum est, sed ex patre naturalem essentiam obtinere.

Augustinus in Ioannem. Hic aliquis forsitan quaerit utrum et a filio procedat spiritus sanctus: filius enim solius patris est filius, et pater solius filii est pater: spiritus autem sanctus non est unius eorum spiritus, sed amborum, quandoquidem dicit ipse Christus: spiritus patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit apostolus: misit deus spiritum filii sui in corda vestra. Nec ob aliud aestimo ipsum proprie vocari spiritum, cum etiam si de singulis interrogemur, non possimus nisi et patrem et filium spiritum dicere. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet eorum amborum. cur ergo non credamus quod etiam de filio procedat spiritus sanctus, cum filii quoque ipse sit spiritus? si enim ab eo non procederet, non post resurrectionem discipulis suis insufflasset, dicens: accipite spiritum sanctum. De hac quoque virtute credendus est dicere evangelista: virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Si ergo et de patre et de filio procedat spiritus sanctus, cur filius dixit de patre procedit, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est? unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. Si igitur haec intelligatur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris: quanto magis intelligendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait de patre procedit, ut non diceret: de me non procedit. A quo autem habet filius ut sit deus, ab illo habet utique ut procedat ab eo spiritus sanctus. Hinc utcumque et illud intelligitur, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus: quoniam si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est: filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum patrem et Deum filium tale aliquid suspicemur, quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit et ex matre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit. Neque enim possumus dicere quod non sit vita spiritus sanctus, cum vita pater, vita sit filius; ac per hoc sicut pater, cum habeat vitam in semetipso, dedit et filio vitam habere in semetipso, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de seipso.


IOANNES 16,1-4


13601 (Jn 16,1-4)

Augustinus in Ioannem. merito promisso spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes eius, subiunxit haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. cum enim caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, fit pax multa diligentibus legem Dei ut non sit illis scandalum. deinde quae passuri essent exprimens, ait absque synagogis facient vos.

Chrysostomus in Ioannem. iam enim composuerant, ut si quis confessus fuerit Christum, extra synagogam fieret.

Augustinus. quid autem mali erat apostolis expelli de iudaicis synagogis, quasi non fuerint inde exituri, etiam si eos nullus expelleret? sed voluit denuntiare, quia iudaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri. Nam quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen abrahae; si cognoscerent Christum, non aliae fierent ecclesiae Christi, aliae synagogae iudaeorum. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogam facerent eos qui non reliquerunt Christum? deinde cum hoc eis dixisset, adiecit sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quae verba ita subiecit tamquam ex hoc consolaretur eos qui de synagogis iudaicis pellerentur. An forte de synagogis illa separatio sic eos fuerat turbatura ut mori vellent potius quam in hac vita sine iudaeorum congregationibus morari? absit ut sic turbarentur qui Dei, non hominum, gloriam requirebant. iste itaque sensus est in his verbis. extra synagogam facient vos; sed nolite solitudinem formidare. Separati quippe a congregationibus eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia legis veteris sacramenta deserantur, sic interficient vos ut Deo arbitrentur se praestare obsequium, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Hoc enim de iudaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat: extra synagogam facient vos. Nam testes, idest martyres Christi, etiam si occisi sunt a gentilibus, non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare; iudaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se putavit praestare obsequium, credens quod desererent Deum israel quicumque converterentur ad Christum. Hinc ergo accensi et zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, obsequium se Deo praestare credentes, occidebant eos.

Chrysostomus. Deinde consolationem inducit, dicens et haec omnia facient vobis, quia non noverunt patrem neque me; quasi dicat: sufficit vobis in consolationem, propter me et patrem haec pati.

Augustinus. Ne autem ignaros atque imparatos animos mala improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, hanc fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, ostendit subdens haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia dixi vobis. Hora eorum, hora tenebrosa, hora nocturna; sed nox iudaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit.

Chrysostomus in Ioannem. Sed et propter aliam causam hoc praedixit, ut non dicerent, quoniam non praevidit futura; et hoc significat cum dicit reminiscamini quia ego dixi vobis. Et ut non possent dicere, quoniam blandiens nobis, ea quae ad gratiam dicebat solum. Cuius autem gratia hoc a principio non dixit, ostendit dicens haec autem ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram: quia scilicet in custodia mea eratis, et licitum erat interrogare quando volebatis, et super me totum praelium vertebatur: unde superfluum erat hoc a principio vobis dicere; non quia haec tunc non noveram, propterea non dixi.

Augustinus in Ioannem. sed alii tres evangelistae eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam, qua peracta, secundum Ioannem, ista locutus est. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant proximum fuisse passioni cum hoc diceret? non ergo ab initio quando cum illis erat. Sed matthaeus non solum imminente passione, verum etiam ab initio haec denuntiata esse commemorat. Quid sibi ergo vult quod hic dicit haec autem ab initio non dixi, nisi quia ea quae hic dicit de spiritu sancto, quod sit venturus ad eos, et testimonium perhibiturus quando mala passuri sunt, haec eis ab initio non dixit, quoniam cum ipsis erat et eius praesentia consolabantur? abscessurus autem, oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem caritate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent.

Chrysostomus. Vel praedixit quidem quoniam flagella patientur; non autem quod mors eorum reputaretur ut Dei cultura: quod maxime poterat eos attonitos facere. Vel quia illic ea quae a gentibus debebant pati dixit; hic autem et quae a iudaeis dicit.


IOANNES 16,5-11


13605 (Jn 16,5-11)

Chrysostomus in Ioannem. quia discipulos nondum perfectos tristitia impugnabat, eos dominus increpando dirigit, dicens et nunc vado ad eum qui me misit; et nemo ex vobis interrogat me: quo vadis? audientes enim quoniam qui interficiet vos, opinabitur se obsequium praestare Deo, ita ceciderunt ut nihil ei loquerentur; et ideo subditur sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Non parva autem est haec mitigatio, scire eos quoniam sciverat dominus tristitiae eorum superabundantiam, et propter desertionem eius, et propter mala quae didicerant se passuros, et nesciebant si possent viriliter ferre.

Augustinus in Ioannem. Vel quia superius interrogaverant eum quo esset iturus; et responderat se iturum quo ipsi tunc venire non possent: nunc ita se promittit iturum ut nullus eorum quo vadat interroget; et hoc est quod dicit et nemo ex vobis interrogat me: quo vadis? euntem enim in caelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt. Videbat autem dominus quid sua verba in eorum cordibus agerent: spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem quam per spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse, illo vera denuntiante, dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus; unde sequitur sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Noverat autem ille quid eis potius expediret: quia visus interior ipse est melior, quo eos consolaturus erat spiritus sanctus; unde subdit sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam.

Chrysostomus. Quasi dicat: et si millies contristemini, oportet vos audire, quia me recedere vobis confert. Quid autem conferat, ostendit subdens si enim non abiero, paraclitus non veniet ad vos.

Augustinus de trin.. Haec autem dixit non propter inaequalitatem verbi Dei et spiritus sancti; sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus veniret ille qui minor non esset: quia non semetipsum exinanivit sicut filius formam servi accipiens. Oportebat ergo ut auferretur ab eorum oculis forma servi, quam intuentes hoc solum Christum esse putabant quod videbant; unde sequitur si autem abiero, mittam eum ad vos.

Augustinus in Ioannem. numquid autem hic positus, eum non poterat mittere quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse; immo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? quid est ergo si non abiero, paraclitus non veniet ad vos, nisi: non potestis capere spiritum quamdiu secundum carnem nosse persistitis Christum? Christo autem discedente corporaliter, non solum spiritus sanctus, sed et pater et filius illis affuit spiritualiter.

Gregorius moralium. Ac si aperte diceret: si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorium spiritum non perduco.

Augustinus de verb. Dom.. hanc autem habitudinem spiritus sanctus paraclitus attulit, ut, ab oculis carnis forma servi remota, quam de virginis utero accepit, in ipsa Dei forma, in qua patri aequalis, etiam cum in carne dignatus est apparere, permansit, purgata mentis acie ostenderetur.

Chrysostomus. Quid autem hic dicunt qui non convenientem de spiritu sancto habent opinionem? numquid expedit dominatorem abire, et servum accedere? quae autem sit utilitas advenientis spiritus, ostendit cum subditur et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio.

Augustinus in Ioannem. Numquid autem Christus non arguit mundum? an forte quia Christus in iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse? spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguat mundum spiritus sanctus, et non arguat Christus, cum clamet apostolus: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? quos itaque arguit spiritus sanctus, utique et Christus. sed dixit ille arguet mundum, quasi dicat: ille diffundet in cordibus vestris caritatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Exponit deinde quid dixerit, dicens de peccato quidem, quia non crediderunt in me; hoc enim peccatum solum prae ceteris posuit, quia hoc manente, cetera detinentur, et hoc discedente, cetera dimittuntur.

Augustinus de verb. Dom.. Sed multum interest utrum quisque credat ipsum esse Christum et utrum credat in Christum; nam ipsum esse Christum, et daemones crediderunt: ille vero credit in Christum qui et sperat in Christum et diligit Christum.

Augustinus in Ioannem. arguitur ergo mundus de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio. de iustitia vero, quia ad patrem vado. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri: quia ad patrem vado, et iam non videbitis me. Beati enim qui non vident et credunt. Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum quia credebant quod videbant, idest filium hominis; sed quia credebant quod non videbant, idest filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tunc ex omni parte impletum est: iustus ex fide vivit. Erit itaque vestra iustitia, de qua mundus arguetur, quoniam in me, quem non videbitis, credetis; et quandoque me videbitis: quoniam tunc sicut ero videbitis me, non quod sum vobiscum modo; idest, non videbitis mortalem, sed sempiternum; dicendo enim iam non videbitis me, velut nunquam eos de cetero visuros Christum praenuntiavit.

Augustinus de verb. Dom.. vel aliter. Illi non crediderunt: ipse ad patrem vadit. Illorum ergo peccatum, ipsius autem iustitia. Quod enim a patre ad nos venit, misericordia est; iustitia vero quod ad patrem vadit; secundum illud apostoli: propter quod et deus exaltavit illum. Sed si solus vadit ad patrem, quid nobis prodest? an ideo solus, quia Christus unus est cum omnibus membris suis, tamquam caput cum corpore suo? arguitur ergo mundus de peccato in eis qui non credunt in Christum, et de iustitia in eis qui resurgunt in membris Christi. sequitur de iudicio autem, quia princeps mundi huius iam iudicatus est, idest diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo quem diligunt. hoc autem ipso quo foris missus est, iudicatus est; et de hoc iudicio mundus arguitur: quia frustra de diabolo queritur qui non vult credere in Christum, quem iudicatum, idest foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus expugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres et pueri et puellae martyres vicerunt.

Augustinus in Ioannem. Vel iudicatus est, quoniam iudicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est; et de hoc iudicio mundus arguitur, quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbum atque impium imitatur. credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur; transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum quos iustificatos non imitantur; caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur.

Chrysostomus in Ioannem. vel aliter. Arguet mundum de peccato: idest, omnem eorum excusationem abscindet, et ostendet eos sine venia peccasse, non credentes in me, dum videbunt spiritus sancti donationem ineffabilem invocato me fieri.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. hoc etiam modo spiritus sanctus de peccato arguit mundum, quia in nomine salvatoris, qui reprobatus est a mundo, virtutes operatus est. Salvator autem, servata iustitia, non trepidavit reverti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est probavit se inde venisse; unde sequitur et de iustitia, quia ad patrem vado.

Chrysostomus. idest, ire ad patrem erit argumentum quod irreprehensibilem agebam vitam, ut non possint adhuc dicere, quoniam hic homo peccator est, et non est ex Deo. Rursus quoniam expugnavi adversarium (nequaquam autem peccator existens expugnasset), non possunt dicere quod daemonium habeo, et quod seductor sum. Quoniam autem condemnatus est propter me, scient quod conculcabunt eum postea; et resurrectionem meam manifeste scient: non enim me valuit detinere.

Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam.. videntes daemones animas de inferis ire ad caelos, cognoverunt iudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in causa salvatoris, quae tenebat iure amitteret. haec quidem ascendente salvatore visa sunt; sed superveniente in discipulis spiritu sancto, palam aperteque manifestata sunt.


IOANNES 16,12-15


13612 (Jn 16,12-15)

Theophylactus. Quia supra dixerat dominus: expedit vobis ut ego vadam, iam hoc amplificat dicens adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo.

Augustinus in Ioannem. omnes haeretici audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, hac occasione evangelicae sententiae colorare conantur; quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare spiritus erubescit immundus. Sed alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus. ista sunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis. quis autem nostrum audeat eorum se dicere iam capacem quae illi capere non valebant? ac per hoc nec a me expetenda sunt ut dicantur. Sed dicet aliquis: sic multi possunt quod tunc non poterat petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc non poterat petrus, praesertim iam misso spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus. Sed numquid ideo scimus quae sunt quae dicere voluit? absurdissime enim mihi videtur dici, tunc non potuisse portare discipulos quae de altissimis rebus invenimus in apostolicis litteris quae postmodum scriptae sunt, nec ea dominum dixisse narratur. perversarum quidem sectarum homines ferre non possunt quod in scripturis sanctis de fide catholica reperitur, sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates: quid enim est ferre non posse, nisi aequo animo non habere? quis autem fidelis, vel etiam catechumenus, antequam spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiam si non intelligit ea quae post ascensionem domini scripta sunt? dicet autem aliquis: nihil ne spirituales viri habent in doctrina quod carnalibus taceant, et spiritualibus eloquantur? nulla quidem necessitas est ut aliqua secreta doctrinae taceantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda maioribus; sed spirituales spiritualia carnalibus non omnino taceant propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est: nec tamen sic edisserant ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacium, facilius fastidire faciant in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem. Non ergo in his domini verbis nescio quae secreta suscipimus quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint. Sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia dicimus, si vellet nobis Christus dicere, sicut ea dicit angelis suis; quinam homines portare possent, etiam si essent spiritales, quales adhuc apostoli non erant? nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso creatore: et quis eum tacet? quis autem vivens in hoc corpore posset omnem cognoscere veritatem, cum dicat apostolus: ex parte scimus? sed quia per spiritum sanctum fit ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus, de qua idem dicit apostolus: tunc autem facie ad faciem; non quod est in hac tantum vita dominus nobis promisit dicens cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; vel deducet vos in omnem veritatem: quo verbo intelligimus eius nobis plenitudinem in vita alia reservari. ipse autem spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritalia, et in eorum cordibus desiderium maius accendit. Didymus. vel hoc dicit, quod auditores verborum eius nondum fuerant omnia consecuti quae postea pro nomine eius sufferre poterant: sed aliqua tradens eis, illa quae maiora erant, in posterum distulit; quae tunc non poterant, nisi primitus in capite nostro magisterium et forma crucis praeiret. Adhuc etiam typo legis, et umbrae et imaginibus servientes non poterant veritatem, cuius umbram lex portabat, inspicere. Cum autem venerit spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem sua doctrina et institutione, vos transferens a morte litterae ad spiritum vivificantem, in quo solo omnis scripturae veritas posita est.

Chrysostomus. Quia ergo dixerat nunc non potestis portare, tunc autem poteritis; et quoniam spiritus sanctus ducet vos in omnem veritatem, ne hoc audientes, maiorem spiritum sanctum existiment, subiungit non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur.

Augustinus in Ioannem. Simile est hoc ei quod de seipso dixit: non possum a me ipso facere quidquam, sed sicut audio iudico; sed illud secundum hominem posse accipi dicimus. Cum igitur spiritus sanctus nulla susceptione cuiusquam creaturae creatura sit factus, quomodo de illo hoc intelligendum est? sic itaque debemus accipere, ut intelligamus non eum esse a se ipso: nam filius de patre natus est, et spiritus sanctus de patre procedit. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est disserere, et temerarium definire. Audire autem illi scire est, scire vero esse. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia. Semper itaque audit spiritus sanctus, quia semper scit: ab illo ergo audivit, audit et audiet a quo est. didymus. Ait ergo non loquetur a semetipso; hoc est, non sine me et sine meo et patris arbitrio: quia non ex se est, sed ex patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a patre et a me illi est. Ego veritatem loquor; idest, inspiro quae loquor, siquidem spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in trinitate, non secundum consuetudinem nostram accipiendum est, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime trinitatis, quae voluntatem suam inserit cordibus credentium, et eorum qui audire eum sunt digni. Loqui ergo patrem et audire filium, eiusdem naturae in patre et filio consensusque significatio est. Spiritus vero sanctus, qui est spiritus veritatis spiritusque sapientiae, non potest filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a filio, idest procedens veritas a veritate, consolator manans a consolatore, deus de Deo spiritus veritatis procedens. Denique ne quis illum a patris et filii voluntate et societate discerneret, scriptum est sed quae audiet loquetur.

Augustinus de trin.. Non autem hinc efficitur ut minor sit spiritus sanctus; secundum hoc enim dictum est quod de patre procedit.

Augustinus in Ioannem. nec moveat quod verbum futuri temporis positum est: illa quippe audientia sempiterna est, quia est sempiterna scientia. in eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur: quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est; non tamen mendaciter dicimus: fuit et est et erit; fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. didymus. Per spiritum etiam veritatis futurorum sanctis viris scientia certa conceditur: unde et prophetae hoc eodem repleti spiritu praenuntiabant, et quasi praesentia intuebantur quae erant deinceps secutura; unde sequitur et quae ventura sunt annuntiabit vobis.

Beda. Constat quia multi spiritus sancti gratia repleti, quae ventura erant agnoverunt; sed quia multi variis coruscant virtutibus, nec tamen quae ventura sunt agnoscunt, potest hic sermo sic accipi: quae ventura sunt, vobis annuntiabit, idest, gaudia vobis caelestis patriae ad memoriam reducet. Ventura vero apostolis nuntiavit, mala scilicet quae pro confessione Christi erant passuri, et bona quae pro eisdem malis erant percepturi.

Chrysostomus in Ioannem. elevavit igitur per hoc eorum mentem, cum ad nihil ita avidum sit humanum genus ut ad sciendum futura. Ab hac igitur eos eruit sollicitudine, ostendens, quoniam futura eis pericula praedicat ut non incidant non observantes. Deinde ostendens quoniam dixerit omnem veritatem in quam spiritus sanctus adducet, subiungit ille me clarificabit.

Augustinus in Ioannem. quia scilicet diffundendo in credentium cordibus caritatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis qualiter patri filius esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam caritatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama eius diffusa est toto orbe terrarum. Quod enim facturi erant in spiritu sancto, hoc eumdem spiritum dixit esse facturum.

Chrysostomus. et quia dominus dixerat: magister vester unus est Christus; ut et spiritus sanctus suscipiatur ab eis, subiunxit quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Didymus. Accipere hic ut divinae naturae conveniat intelligendum est: quomodo enim filius dans non privatur his quae tribuit, neque eum damno suo impartitur aliis, sic et spiritus sanctus non accipit quod ante non habuit: si enim prius quod non habebat accepit, translato in alium munere vacuus largitor effectus est. Sic igitur spiritum sanctum a filio accipere id quod suae naturae fuerat, cognoscendum est; et non aliam dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. Siquidem et filius eadem a patre suscipere dicitur in quibus ipse subsistit: neque enim quid aliud est filius, exceptis his quae ei dantur a patre; neque alia est spiritus sancti substantia praeter id quod datur a filio.

Augustinus. Non autem propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est filio spiritus sanctus, quia filius accipiat a patre, spiritus sanctus a filio, quasi quibusdam gradibus, naturam. unde ipse quaestionem solvens, cur hoc dixerit, explanat dicens omnia quae habet pater, mea sunt: propterea: dixi vobis, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. didymus. Quasi dicat: licet a patre procedat spiritus veritatis, tamen quia omnia quae habet pater, mea sunt, et ipse patris spiritus meus est, et de meo accipiet. Cave autem ne cum ista dicuntur, putes rem esse aliquam et possessionem quae a patre habeatur, ac a filio; verum quae habet pater iuxta substantiam, idest aeternitatem, immutabilitatem, bonitatem, haec eadem habet et filius. Procul hinc absint dialecticorum tendiculae; dicunt enim: ergo et pater est filius. Si autem dixisset: omnia quaecumque habet deus, mea sunt, haberet occasionem impietas consurgendi; cum vero dixerit omnia quae habet mea sunt, patris nomine se filium declaravit, paternitatem qui filius erat non usurpavit; quamvis et ipse per adoptionis gratiam multorum sanctorum sit pater. Hilarius de trin.. Non ergo in incerto dominus reliquit, utrum ex patre an ex filio spiritus paraclitus esse putetur: a filio enim accepit quod ab illo mittitur, et a patre procedit. Et interrogo utrum idipsum sit a filio accipere quod a patre procedere. Certe idipsum atque unum esse existimabitur a filio accipere, quod si acciperet a patre; cum enim ait omnia quaecumque habet pater, sua esse, et idcirco dixisse, de suo accipiendum esse, docet etiam a patre accipienda, a se tamen accipi, quia omnia quae patris sunt, sua sunt. non habet haec unitas diversitatem; nec differt a quo acceptum sit, quod datum a patre, datum referatur a filio.



Th. Aq. Catena aurea 13522