Th. Aq. Catena aurea 13616

IOANNES 16,16-22


13616 (Jn 16,16-22)

Chrysostomus in Ioannem. postquam dominus discipulos relevavit per ea quae de spiritu sancto promisit, rursus eorum oppressit sensum dicens modicum et iam non videbitis me. Hoc autem facit, ut assuefaciat eos per tristium auditionem, bene ferre suam separationem: eam enim quae dolet animam, et a tristitia multa detinetur, nihil ita consuevit quietare, ut quae tristitiam pariunt verba revoluta continue.

Beda. Dicit enim modicum et iam non videbitis me; quia tentus est nocte illa a iudaeis, et in mane crucifixus et vespere sepultus ab humanis est seclusus obtutibus.

Chrysostomus. Si vero quis diligenter scrutabitur, hoc consolationis est dicere quoniam ad patrem vado: hoc enim est ostendere quod non perierit, sed mors eius translatio sit; et aliam consolationem eis imposuit cum adiecit et iterum modicum, et videbitis me: ostendens quoniam et redibit, et in pauco erit separatio, et continua quae cum eis coexistentia.

Augustinus in Ioannem. Haec autem verba domini obscura erant discipulis, antequam id quod dicit esset impletum; unde sequitur dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: quid est hoc quod dicit nobis: modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem? Chrysostomus. Hoc autem non intelligebant, aut propter tristitiam, quae amovebat a mente eorum ea quae dicebantur, aut propter immanifestationem eorum quae dicebantur: idcirco videbatur eis duo contraria ponere, non existentia contraria. Si enim videbimus te, aiunt, quomodo vadis? si vero vadis, qualiter et videbimus? propterea dicunt quid est hoc quod dicit nobis: modicum? nescimus quid loquitur.

Augustinus. nam in praecedentibus, quia non dixerat modicum, sed dixerat ad patrem vado, aperte illis visus est loqui. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est. Post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus post paululum resurrexit, et viderunt eum. Dicit autem et iam non videbitis me; quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderunt.

Alcuinus. vel aliter. Modicum tempus est futurum quo non videbitis me, idest illud triduum quo in sepulchro quievit; et iterum est modicum futurum tempus quo videbitis me, idest illi quadraginta dies, in quibus eis saepius post passionem suam usque ad tempus ascensionis suae apparuit; et ideo illo modico tempore videbitis me, quia vado ad patrem: quia non semper in terra corporaliter sum mansurus, sed per humanitatem quam assumpsi, ascensurus in caelum. sequitur cognovit autem iesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: de hoc quaeritis inter vos, quia dixi vobis: modicum et non videbitis me. Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos. Ignorantiam ipsorum pius magister intelligens, secundum illorum dubitationem respondit, quasi expositurus quid esset quod dixit.

Augustinus. Quod sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte domini, et confestim de resurrectione laetati. Mundus autem (quo nomine significati sunt inimici, a quibus Christus occisus est) tunc utique laetatus est occiso Christo, quando sunt discipuli contristati; unde sequitur mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

Alcuinus. sed et cunctis fidelibus convenit hic sermo domini, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna contendunt. flentibus autem iustis, mundus gaudet, quia in praesenti delectantur, alterius vitae nulla gaudia sperantes.

Chrysostomus. Deinde ostendens quoniam tristitia parit gaudium, et quoniam tristitia brevis, laetitia vero infinita est, ad exemplum venit mundanum, dicens mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

Augustinus. Ista similitudo ad intelligendum non videtur esse difficilis; quoniam comparatio eius in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit; nam sequitur et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc magis esse consuevit quando non puella, sed puer nascitur. quod vero subdit et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium ipsorum ipse iesus est, significat quod ait apostolus: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur.

Chrysostomus. significat etiam praedicto exemplo quoniam solvit ipse mortis pressuras, et novum hominem regenerans esse fecit. Et non dixit quoniam non erit ei tribulatio, sed neque meminit eius: tantum est quod succedit gaudium; ita erit et sanctis. Et non dixit: quoniam natus est puer, sed: quoniam homo, occulte suam resurrectionem insinuans.

Augustinus. Vel de futuris visione et gaudio, quae superius dicta sunt, melius existimo intelligi modicum et iam non videbitis me: modicum enim est hoc totum spatium quo praesens pervolat saeculum; ideo namque addidit quia vado ad patrem: quod ad superiorem sententiam referendum est, ubi ait modicum et iam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait modicum et videbitis me. Eundo quippe ad patrem, facturus erat ut eum non viderent. illis ergo ait modicum et iam non videbitis me, qui eum tunc corporaliter videbant: quia iturus erat ad patrem et eum deinceps mortales visuri non erant qualem cum ista loquebatur videbant. Quod vero addidit et iterum modicum et videbitis me, universae promisit ecclesiae. Hoc autem modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur; cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit.

Alcuinus. mulier autem sancta ecclesia est, propter fecunditatem bonorum operum, et quia spiritales Deo filios generat. Haec mulier dum parit, idest dum in mundo virtutum profectibus insistit, dum undique tentatur et affligitur, tristitiam habet de hoc, quia venit hora eius ut patiatur: quia nemo carnem suam odio habuit.

Augustinus in Ioannem. Nec tamen in huius gaudii parturitione sine gaudio tristes sumus; sed, sicut apostolus ait: spe gaudentes; quia et ipsa mulier parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole quam tristis est de praesenti dolore.

Alcuinus. Sed cum peperit, idest cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, iam non meminit pressurae praecedentis, propter gaudium perceptae retributionis, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier nato in hoc mundo homine laetatur, ita ecclesia, nato in vitam aeternam fidelium populo, exultatione repletur.

Beda. Nec novum debet videri si natus dicatur qui ex hac vita migraverit: sicut enim consuete nasci dicitur cum quis de utero matris procedens in hanc lucem ingreditur, ita potest natus appellari qui solutus a vinculis carnis, ad lucem aeternam sublimatur: unde sanctorum solemnia, non funebria, sed natalitia vocantur.

Alcuinus. Quod autem dicit iterum videbo vos, idest assumam vos ad meipsum. Vel iterum videbo vos; idest, iterum videndus apparebo; et gaudebit cor vestrum.

Augustinus. Hunc enim totius laboris sui fructum ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo. Et ideo masculum, quoniam ad istum fructum contemplationis, cuncta officia referuntur actionis; solus enim liber est qui propter se appetitur, et non refertur ad aliud: huic servit actio. Ad hoc enim refertur quidquid bene agitur: ibi est finis qui sufficit nobis: aeternus igitur erit. Neque enim finis nobis sufficit nisi cuius nullus est finis. De hoc igitur quod sufficit nobis rectissime audivimus gaudium vestrum nemo tollet a vobis.


IOANNES 16,23-28


13623 (Jn 16,23-28)

Chrysostomus in Ioannem. rursus ostendit dominus quod expedit eum abire, cum dicit et in illo die me non rogabitis quidquam.

Augustinus in Ioannem. hoc verbum quod est rogare non solum petere, verum et interrogare significat; et graecum evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi.

Chrysostomus. Dicit ergo et in illo die, scilicet cum resurrexero, me non rogabitis quidquam, idest non dicetis: ostende nobis patrem, et: quo vadis? quoniam scietis per spiritum sanctum. Vel non rogabitis me, idest, non indigebitis mediatore ad impetrandum; sed sufficiet nomen meum, quod invocantes, omnia accipietis; unde sequitur amen, amen, dico vobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Ostendit autem nominis virtutem, si non visus neque rogatus, sed nominatus solum apud patrem facit mirabilia. Non ergo, ait, existimetis, quia de reliquo non ero vobiscum, vos derelictos esse; nomen enim meum maiorem dabit vobis securitatem; unde sequitur usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

Theophylactus. alacritas enim vestra tunc erit integerrima, cum ad vota vobis petita succedent.

Chrysostomus. Quia obumbrata erant quae dicta sunt, subiunxit haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis: idest erit tempus quando scietis omnia manifeste; dicit autem resurrectionis tempus: sed palam de patre meo annuntiabo vobis: etenim quadraginta diebus disputavit cum eis congregatis, loquens de regno Dei. Et nunc, inquit, in timore existentes non attenditis his quae dicuntur; tunc autem resuscitatum videntes, poteritis palam omnia dicere.

Theophylactus. Adhuc praebet illis fiduciam, quoniam recipient in tentationibus auxilium desuper, cum subdit in illo die in nomine meo petetis: adeo assero vobis patrem favere quod neque interventu meo ulterius indigebitis; unde subdit et non dico vobis quia ego rogabo patrem pro vobis: ipse enim pater amat vos. Porro ne resiliant a domino, velut eo ulterius non egentes subiungit quia vos me amastis; quasi dicat: ob hoc diligit vos pater, quia vos me dilexistis. cum itaque excideritis ab amore meo, confestim et a paterno decidetis.

Augustinus in Ioannem. Sed numquid ideo amat ille quia nos amamus, an potius quia ille amat, ideo nos amamus? hoc ipse evangelista dicit: nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos. amat ergo nos pater, quia nos amamus filium, cum a patre et filio accepimus, ut patrem amemus et filium. Amavit ipse quod fecit; sed non in nobis faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret. Hilarius de trin.. Caret etiam apud patrem intercessionis necessitate perfecta de filio fides, quae quod a Deo exierit, credit, atque amat, et per seipsam iam et audiri meretur et amari, natum ex Deo filium missumque confessa; unde sequitur et credidistis quia a Deo exivi. Nativitas itaque eius, et adventus ostenditur, cum subdit exivi a patre et veni in mundum. alterum in dispensatione, alterum in natura est. A patre enim venisse et a Deo exisse, non est significationis eiusdem; cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud a patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse. Cum autem exire a Deo sit ex nativitate subsistere, quid aliud quam deus esse posset? Chrysostomus in Ioannem. quia vero resurrectionis sermo non modicum eos mitigabat, et cum hoc audire quod a Deo exivit et illuc vadit, continue ea circumvolvit; unde sequitur iterum relinquo mundum et vado ad patrem. nam hoc quidem certificabat quoniam recte in ipsum credebant: hoc vero quoniam sub munitione eius futuri erant.

Augustinus. Exiit enim a patre, quia de patre est; in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit. Mundum reliquit corporali discessione, perrexit ad patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione: quia sic in mundum venit exiens a patre ut non desereret patrem. Sed dominum iesum Christum posteaquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum: nam interrogatus est a discipulis ascensurus in caelum, quando regnum restitueret israel; rogatus est a stephano cum esset in caelo, ut spiritum eius susciperet. Et quis audeat dicere rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? puto ergo, quod dicit in illa die me non rogabitis quidquam, non ad illud tempus referendum esse quo resurrexit, sed ad illud quando videbimus eum sicuti est; quae visio non temporalis vitae est, sed aeternae, ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus, quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit.

Alcuinus. Sic ergo dicit: in futuro me non rogabitis quidquam; sed interim, dum in peregrinatione huius miseriae conversamini, si petieritis patrem, dabit vobis; unde subdit amen, amen, dico vobis: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.

Augustinus. hoc quod ait si quid, non quodlibet intelligitur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil. Non autem petitur in nomine salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis: non enim sonum litterarum aut syllabarum, sed quod sono recte ac veraciter intelligitur, hic accipiendum est, cum dicit in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico filio Dei sentiendum, non petit in eius nomine. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit, et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit; accipit autem quando debet accipere: quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est, quod ait dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus, quia non utcumque dictum est dabit; sed dabit vobis. quod autem sequitur, usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia in nomine meo non petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in nomine eius non nihil, sed gaudium plenum petant, subdit petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, non carnale, sed spirituale gaudium est; et quando tantum erit ut aliquid ei iam non sit addendum, tunc erit plenum.

Augustinus de trin.. hoc est autem plenum gaudium vestrum quo amplius non est, frui Deo, trinitate, ad cuius imaginem facti sumus.

Augustinus in Ioannem. Quidquid ergo petitur quod pertinet ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. sequitur haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam futurum saeculum intelligi, ubi videbimus palam quod apostolus dicit: facie ad faciem; ut quod ait haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab apostolo dictum est: videmus nunc per speculum in aenigmate. Annuntiabo autem vobis quia per filium pater videbitur: neque enim patrem quis cognoscit nisi filius, et cui voluerit filius revelare.

Gregorius moralium. Palam quippe de patre annuntiare se asserit; quia per patefactam tunc maiestatis suae speciem, et quomodo ipse gignenti non impar oriatur, et quomodo utrorumque spiritus utrique coaeternus procedat ostendet.

Augustinus. sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: in illo die in nomine meo petetis: in futuro enim saeculo quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum? petitio namque alicuius est indigentiae. Relinquitur itaque ut intelligatur iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus spirituales esse facturus. Homo autem animalis sic audit quaecumque audit de Dei natura ut aliud quam corpus cogitare non possit. Ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod tamquam proverbia deputet, sed quia sic cogitat quomodo qui proverbia solent audire, neque intelligere. Cum vero spiritalis coeperit omnia diiudicare, etiam si in hac vita velut per speculum et ex parte perspicit, tamen nullo corporis sensu, nulla imaginaria cogitatione, sed mentis certissima intelligentia, capit Deum non corpus esse, sed spiritum. Ita palam de patre annuntiante filio ut eiusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat, nunc in eius nomine petunt qui petunt: quia in sono eius nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt cogitare dominum nostrum iesum Christum, inquantum homo est, pro nobis interpellare patrem; inquantum deus est, nos exaudire cum patre: quod eum significasse arbitror, ubi ait et non dico vobis quia ego rogabo patrem pro vobis. Ad hoc quippe intuendum, quomodo non roget patrem filius, sed simul exaudiant rogantes pater et filius, non nisi spiritualis oculus mentis ascendit.


IOANNES 16,29-33


13629 (Jn 16,29-33)

Chrysostomus in Ioannem. quia discipulos hoc maxime respirare fecit quod erant patris amici, propterea dicunt se cognoscere quod omnia nosset; unde sequitur dicunt ei discipuli eius: ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.

Augustinus in Ioannem. cum autem adhuc promittatur futura illa hora in qua sine proverbiis locuturus est; cur isti hoc dicunt, nisi quia illa quae scit ipsis non intelligentibus esse proverbia, usque adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant? Chrysostomus. quoniam autem ad id quod in eorum mente erat respondit, subdunt nunc scimus quoniam scis omnia. vides qualiter imperfecte se habebant, qui post tot et tanta demonstrata dicunt nunc scimus; et hoc dicunt tamquam ei quamdam gratiam tribuentes. Et non est opus tibi ut quis te interroget; hoc est, antequam audias, nosti ea quae scandalizant nos, et quiescere nos fecisti dicens quoniam pater vos amat.

Augustinus. quid ergo vult sibi quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur: non est opus tibi ut quidquam interroges, dicendum potius putaverunt non est opus tibi ut quis te interroget? quod utrumque legimus factum: et interrogasse scilicet dominum, et interrogatum fuisse. Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret: et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat ut scirent ab eo aliqua qui noverat omnia. ille autem non opus habebat ut quod ab eo scire quisque vellet, per ipsius cognosceret interrogationem: quia priusquam interrogaretur, interrogatorum noverat voluntatem. praevidere autem cogitationes hominum, magnum domino non erat, sed magnum parvulis erat, qui subdunt in hoc credimus quia a Deo existi.

Hilarius de trin.. Per id enim credunt quod a Deo exiit, quia ea quae Dei sunt agit. nam cum dominus utrumque dixisset, a Deo exivi, et a patre veni in hunc mundum, nihil admirationis in eo habuerunt quod frequenter audierunt: unde non addunt: a patre venisti in hunc mundum: sciebant enim a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem vero illam filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, tunc primum coeperunt advertere, cum illum sine proverbiis profiterentur esse locutum. Non enim per consuetudinem humani partus deus ex Deo nascitur, cuius a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno: non est portio, non est defectio, non est diminutio, non derivatio; non est protensio, non passio, sed viventis naturae ex vivente nativitas est. deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomine electa, non ut esset coepit ex nihilo; sed exiit a manente, et exiisse significationem habet nativitatis, non inchoationis.

Augustinus. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonet; unde subditur respondit eis iesus: modo creditis.

Beda. Quod duobus modis pronuntiari potest; affirmando scilicet et insultando. si insultando, hic est sensus: tardius ad credendum evigilastis: ecce enim venit hora ut dispergamini unusquisque in propria etc.. Si affirmando, sensus est: verum est quod creditis; sed ecce venit hora ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis.

Augustinus in Ioannem. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua eius carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem.

Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem dispergamini, scilicet quando tradar: tantum enim vobis dominabitur timor ut neque simul possitis recedere. Sed ego ex hoc nullum patiar malum; unde subdit et non sum solus, quia pater mecum est.

Augustinus. ad hoc intelligendum eos volebat extendi et crescere ne sic a patre filium cogitarent exisse ut putarent etiam recessisse. Deinde sermonem concludit dicens haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis.

Chrysostomus. idest, ut non abiciatis me a mente vestra. Non enim nunc solum quando comprehendar, fient vobis adversa, sed donec eritis in mundo pressuram habebitis, idest tribulationem; et hoc est quod subdit in mundo pressuram habebitis.

Gregorius moralium. Quasi dicat: sit vobis de me interius quod consolando reficiat, quia erit de mundo exterius, quod saeviendo graviter premat.

Augustinus. illud initium habitura fuerat ista pressura de quo dicit venit hora ut dispergamini unusquisque in propria; sed non eo modo erat perseveratura: quod enim adiunxit, et me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post eius ascensionem fuerant in mundo habituri, ut relinquant eum, sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo; unde sequitur sed confidite.

Chrysostomus. idest, resurgite mente: magistro enim superante inimicos, non oportet discipulos anxiari; unde subdit quia ego vici mundum.

Augustinus. dato autem spiritu sancto confiderunt, et vicerunt, non nisi in illo: non enim vicisset ille mundum, si membra eius vinceret mundus. Cum autem dicitur haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, non recentiora paulo ante ab eo dicta, sed omnia debemus accipere: sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, sive ex quo post coenam exorsus est hunc mirabilem prolixumque sermonem. Hanc enim causam commendavit sermonis sui, ut in illo pacem haberent. Haec pax finem temporis non habebit; sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit.


IOANNES 17,1-5


13701 (Jn 17,1-5)

Chrysostomus in Ioannem. quia dixerat dominus: in mundo pressuram habebitis, post admonitionem in orationem convertitur, erudiens nos in tribulationibus, omnia dimittentes, ad Deum refugere; unde dicitur haec locutus est iesus.

Beda. Illa intelligi debent quae in coena locutus est, quaedam quidem sedendo usque ibi: surgite, eamus hinc; deinde stando usque ad hymni finem, cuius hoc est initium: et sublevatis oculis in caelum dixit: pater, venit hora: clarifica filium tuum.

Chrysostomus. propter hoc in caelum oculos elevavit ut nos doceret extensionem quae est in orationibus, ut stantes sursum aspiciamus, non oculis carnis solum, sed et mentis.

Augustinus in Ioannem. Poterat autem dominus in forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se patri exhiberi voluit precatorem ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad patrem oratio, discipulorum est aedificatio: profecto et nostrum, qui fueramus conscripta lecturi. Hoc autem quod ait pater, venit hora, ostendit omne tempus, et quid et quando faceret, vel fieri sineret, ab illo dispositum qui tempori subditus non est. non autem credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante: absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Hilarius de trin.. Non diem autem, non tempus, sed horam venisse dicit. In hora diei portio est: et quae erat haec hora? iam nunc conspuendus, flagellandus, crucifigendus erat: sed clarificat pater filium. Sol de cursu operis defecit, et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa senserunt; ad onus domini in cruce pendentis terra tremuit, et eum qui moriturus erat se contestata est non capere. Proclamat centurio: vere filius Dei erat iste; praedictioni consentit effectus. Dominus dixerat clarifica filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se filium, sed et proprietate qua dicitur tuum: multi enim nos filii Dei, sed non talis hic filius: hic enim proprius et verus est filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Ergo post clarificationem eius, veritatem confessio secuta est: nam verum Dei filium centurio confitetur, ne quis credentium ambigeret quod aliquis persequentium non negasset.

Augustinus in Ioannem. Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? nam in passione magis eius humilitas quam claritas commendatur. quod ergo ait: pater, venit hora, clarifica filium tuum, sic intelligendum est tamquam dixerit: venit hora seminandae humilitatis: fructum non differas claritatis. Hilarius de trin.. Sed forte infirmus reperietur filius dum clarificationem potioris expectat. Et quis non patrem potiorem confitebitur, cum ipse dicat: pater maior me est? sed cavendum est ne apud imperitos gloriam filii honor patris infirmet; nam sequitur ut filius tuus clarificet te. Non ergo infirmus est filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus. Ergo expostulatio clarificationis dandae vicissimque reddendae, eamdem in utroque ostendit divinitatis virtutem.

Augustinus. merito autem quaeritur quomodo patrem clarificaverit filius, cum sempiterna claritas patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed apud homines minor erat, quando in iudaea tantummodo deus notus erat; quia vero per evangelium Christi factum est ut pater innotesceret gentibus, patrem clarificavit et filius. Dicit ergo clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te; ac si dicat: resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Deinde magis pandens quomodo clarificet patrem filius, subiungit sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans. hoc autem quod potestas Christo a patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est.

Hilarius de trin.. Caro enim factus ipse vitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus. Vel acceptio potestatis sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est. Non est infirmitati datio deputanda, cum in eo significetur pater esse quod dederit, et in eo filius deus maneat quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem.

Chrysostomus in Ioannem. Dicit autem dedisti ei potestatem omnis carnis: ut ostendat quod non ad iudaeos solos sua praedicatio, sed ad totum orbem terrarum extenditur. Sed quid est quod dicit omnis carnis? non enim utique omnes crediderunt. Et quidem quantum ex eo est, omnes crediderunt; si vero non attendebant his quae dicebantur, non eius qui dicebat, est criminatio, sed eorum qui non susceperunt.

Augustinus in Ioannem. Dicit ergo sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ita te glorificet filius, idest notum te faciat omni carni quam dedisti ei; sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Hilarius de trin.. Sed in quo tandem aeternitatis vita est, ostendit cum subdit haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Vita est verum Deum nosse; sed solum hoc non facit vitam: quid ergo connectitur? et quem misisti iesum Christum.

Hilarius de trin.. Dum autem ariani intelligunt solum patrem verum Deum, solum iustum, solum sapientem, a communione horum, secundum hos, filius separatur. soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero; quae si in patre solo, et non in filio existimabuntur, necesse est ut filius deus falsus et insipiens esse credatur. nulli autem dubium est veritatem ex natura et ex virtute naturae esse: verum enim triticum est quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis excussum, et in far comminutum, et in panem coctum, et in cibum sumptum reddit ex se et naturam panis et munus. Quaero ergo in quo filio veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura nec virtus. Naturae enim suae virtute usus est, ut essent quae non erant, et fierent quae placerent. an forte quod ait te solum, communionem atque unitatem suam a Deo separat? separat sane, si non ad id quod ait te solum verum Deum, continue subiecit et quem misisti iesum Christum. Per id enim ecclesiae fides Christum verum Deum confessa est, quod solum verum Deum confessa patrem sit: non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis nativitas intulit.

Augustinus de trin.. Videndum est ergo an intelligere cogamur, cum dictum est patri ut cognoscant te solum verum Deum, tamquam hoc insinuare voluerit, quia et solus pater deus verus est, ne non nisi ipsa tria simul, patrem et filium et spiritum sanctum, intelligeremus esse Deum. Nunc ergo ex domini testimonio et patrem solum verum Deum dicimus, et filium solum Deum verum, et spiritum sanctum solum verum Deum; et simul patrem et filium et spiritum, idest simul ipsam trinitatem, non tres veros deos, sed unum verum Deum.

Augustinus. Vel ordo verborum est: ut te, et quem misisti iesum Christum, cognoscant solum verum Deum; consequenter enim et spiritus sanctus intelligitur, quia spiritus est patris et filii, tamquam caritas consubstantialis amborum. sic igitur filius glorificat te, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio mei est vita aeterna, tanto magis in vita aeterna, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna. Tunc ergo Dei cognitio perfecta erit quando nulla mors erit: summa tunc Dei clarificatio, quia summa gloria. A veteribus autem gloria definita est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur, quomodo deus laudabitur quando ipse videbitur? propter quod scriptum est: beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio, et ideo clarificatio.

Augustinus de trin.. quod dixerit famulo suo moysi: ego sum qui sum, hoc contemplabimur cum vivemus in aeternum.

Augustinus de trin.. Cum enim fides nostra videndo fiat veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas.

Augustinus in Ioannem. sed prius hic clarificatur deus cum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentibus praedicatur; propter quod dicit ego te clarificavi super terram.

Hilarius de trin.. Haec quidem clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis profectum, sed ad honorem qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur.

Chrysostomus. Unde bene dixit super terram: in caelo enim glorificatus fuerat, et in natura gloriam habens, et ab angelis adoratus. Non igitur de illa gloria ait quae substantiae eius est, sed de ea quae ad culturam hominum pertinet; unde subdit opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem.

Augustinus. Non ait: iussisti, sed dedisti: ubi commendatur evidens gratia: quid enim habet quod non accepit, etiam in unigenito, humana natura? sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, nisi consummasse se dicat quod se consummaturum certissime novit? Chrysostomus. Vel dicit consummavi; quasi, ea quae ex parte mea sunt omnia feci; aut quia, cum id quod maximum est factum est, dici potest totum iam factum esse. Radix enim bonorum submissa erat, quam omnino debebat sequi fructus: et quia his quae futura erant, ipse iam aderat et copulabatur.

Hilarius de trin.. Post quae, ut meritum obedientiae et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adiecit et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum.

Augustinus. Supra dixerat: pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te; in quo verborum ordine ostenderat, prius a patre clarificandum filium, ut patrem clarificaret filius; modo autem dixit ego te clarificavi, et nunc clarifica me; tamquam prior ipse patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intelligendum est utroque verbo superius usum eo ordine quo futurum erat; modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, velut si dixisset: ego te clarificabo super terram, opus consummando quod dedisti mihi ut faciam, et nunc clarifica me tu, pater: quae est omnino eadem sententia, nisi quod hic additur clarificationis modus, cum subdit claritate quam habui, priusquam mundus fieret, apud te. ordo verborum est: quam habui apud te, priusquam mundus esset. Hoc quidam sic intelligendum putaverunt tamquam natura humana quae suscepta est a verbo, converteretur in verbum, et homo mutaretur in Deum; immo, si diligentius cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis, vel duplicari Dei verbum dicturus est, vel augeri; sed quisquis Dei filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. Cum ergo videret illius praedestinatae suae glorificationis venisse tempus, ut et nunc fieret in redditione quod fuerat in praedestinatione iam factum, oravit dicens et nunc clarifica me tu, pater, etc.: idest, illam claritatem quam habui apud te praedestinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Hilarius de trin.. Vel orabat ut id quod ex tempore erat, gloriam eius quae sine tempore est claritatis acciperet, ut in Dei virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur.



Th. Aq. Catena aurea 13616