Catechismus Cath. Eccl. 1077

1077 « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae, in laudem gloriae gratiae Suae, in qua gratificavit nos in Dilecto » (Ep 1,3-6).

1078 Benedictio actio est divina quae vitam donat et cuius Pater est fons. Eius benedictio est simul verbum et donum (bene-dictio, ,Û-8("). Haec locutio homini applicata adorationem et redditionem Creatori eius significabit in gratiarum actione.

1079 Inde ab initio usque ad temporum consummationem, totum Dei opus benedictio est. Inde a primae creationis liturgico poëmate usque ad caelestis Ierusalem cantica, inspirati auctores consilium annuntiant salutis tamquam immensam benedictionem divinam.

1080 Inde ab initio, Deus viventibus, praesertim viro et mulieri, benedixit. Foedus cum Noe et cum omnibus entibus animatis hanc fecunditatis renovat benedictionem, non obstante hominis peccato propter quod terra est « maledicta ». Sed inde ab Abraham, benedictio divina penetrat hominum historiam quae mortem versus ibat, ut illam faceret vitam versus, ad eius fontem, ascendere: per fidem « patris credentium » qui benedictionem accipit, salutis historia inauguratur.

1081 Benedictiones divinae in mirabilibus et salvificis manifestantur eventibus: tales sunt nativitas Isaac, exitus de Aegypto (Pascha et Exodus), donum Terrae promissae, electio David, Dei praesentia in Templo, exilium purificans et reditus « parvi residui ». Lex, Prophetae et Psalmi qui populi electi intexunt liturgiam, has divinas simul commemorant benedictiones illisque cum laudis et gratiarum actionis respondent benedictionibus.

1082 In Ecclesiae liturgia, benedictio divina plene revelatur et communicatur: Pater tamquam fons et finis omnium benedictionum creationis et salutis agnoscitur et adoratur; in Verbo Suo, pro nobis incarnato, mortuo et resuscitato, nos Suis cumulat benedictionibus, et per Illum in corda nostra donum effundit quod omnia continet dona: Spiritum Sanctum.

1083 Duplex tunc intelligitur liturgiae christianae ratio tamquam responsionis fidei et amoris « benedictionibus spiritualibus » quibus Pater nos gratificavit. Ex altera parte, Ecclesia, suo Domino unita et sub Spiritus Sancti actione (cf. Lc 10,21), Patri benedicit « super inenarrabili dono Eius » (2Co 9,15), per adorationem, laudem et gratiarum actionem. Ex altera vero, et usque ad consilii Dei consummationem, Ecclesia Patri « oblationem suorum propriorum donorum » offerre non desinit Eumque precari ut Spiritum Sanctum super hanc mittat oblationem, super semetipsam, super fideles et super totum mundum, ut, per communionem in morte et resurrectione Christi-Sacerdotis et per virtutem Spiritus, hae divinae benedictiones fructus ferant vitae « in laudem gloriae gratiae Suae » (Ep 1,6).

II. Christi opus in liturgia

Christus glorificatus...

1084 Christus, « sedens ad dexteram Patris » et Spiritum Sanctum in Suum effundens corpus, quod est Ecclesia, iam operatur per sacramenta a Se instituta ad Suam gratiam communicandam. Sacramenta signa sunt sensibilia (verba et actiones), nostro actuali generi humano accessibilia. Efficaciter gratiam efficiunt quam significant propter Christi actionem et per Spiritus Sancti virtutem.

1085 In Ecclesiae liturgia, Christus Suum Paschale mysterium praecipue significat et efficit. In vita Sua terrestri, Iesus per Suam doctrinam annuntiabat et per Suos actus mysterium Paschale anticipabat Suum. Cum Hora venit (cf. Jn 13,1 Jn 17,1), unicum historiae vixit eventum qui non transit: Iesus moritur, sepelitur, resurgit a mortuis et sedet ad dexteram Patris « semel » (Rm 6,10 He 7,27 He 9,12). Eventus est realis, qui in nostra historia accidit, sed est unicus: omnes alii historiae eventus semel adveniunt, deinde transeunt, a praeterito tempore devorati. E contra, mysterium Paschale Christi solum in praeterito permanere non potest, propterea quod Ipse per Mortem Suam destruxit mortem et quidquid Christus est, et quidquid Ipse pro omnibus hominibus fecit et passus est, aeternitatem participat divinam et sic omnia transcendit tempora et praesens efficitur. Eventus crucis et Resurrectionis permanet omniaque ad vitam trahit.

...inde ab Apostolorum Ecclesia...

1086 « Sicut Christus missus est a Patre, ita et Ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae, annuntiarent Filium Dei Morte Sua et Resurrectione nos a potestate Satanae et a morte liberasse et in Regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et sacramenta, circa quae tota vita liturgica vertit, exercerent »(878).
(878) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 6: AAS 56 (1964) 100.


1087 Sic Christus resuscitatus, Apostolis Spiritum Sanctum donans, eis Suam sanctificationis concredit potestatem: (cf. Jn 20,21-23) ipsi signa Christi efficiuntur sacramentalia. Per Eiusdem Spiritus Sancti virtutem, hanc potestatem suis concredunt successoribus. Haec « successio apostolica » totam liturgicam Ecclesiae vitam struit: ipsa sacramentalis est per Ordinis sacramentum transmissa.

...praesens in terrestri est liturgia...

1088 « Ad tantum vero opus perficiendum (dispensationem seu communicationem Sui operis salutis) Christus Ecclesiae Suae semper adest, praesertim in actionibus liturgicis. Praesens adest in Missae Sacrificio cum in ministri persona, "Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Seipsum tunc in cruce obtulit", tum maxime sub speciebus eucharisticis. Praesens adest virtute Sua in sacramentis, ita ut cum aliquis baptizat, Christus Ipse baptizet. Praesens adest in Verbo Suo, siquidem Ipse loquitur dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur. Praesens adest denique cum supplicat et psallit Ecclesia, Ipse qui promisit: "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Mt 18,20) »(879).
(879) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 7: AAS 56 (1964) 100-101.


1089 « Tanto in opere, quo Deus perfecte glorificatur et homines sanctificantur, Christus Ecclesiam, Sponsam Suam dilectissimam, Sibi semper consociat, quae Dominum suum invocat et per Ipsum Aeterno Patri cultum tribuit »(880).
(880) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 7: AAS 56 (1964) 101.


...quae liturgiam participat caelestem

1090 « In terrena liturgia caelestem illam praegustando participamus, quae in sancta Civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum minister et tabernaculi veri; cum omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae Domino canimus; memoriam sanctorum venerantes partem aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, donec Ipse apparebit vita nostra, et nos apparebimus cum Ipso in gloria »(881).
(881) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 8: AAS 56 (1964) 101; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, LG 50: AAS 57 (1965) 55-57.


III. Spiritus Sanctus et Ecclesia in liturgia

1091 Spiritus Sanctus est in liturgia paedagogus fidei populi Dei, artifex « operum capitalium Dei » quae Novi Testamenti sunt sacramenta. Optatum et opus Spiritus in corde Ecclesiae est ut ex Christi resuscitati vivamus vita. Cum in nobis fidei invenit responsum quod Ipse suscitavit, vera fit cooperatio. Propter hanc liturgia opus fit commune Spiritus Sancti et Ecclesiae.

1092 In hac sacramentali dispensatione mysterii Christi, Spiritus Sanctus operatur eodem modo ac aliis temporibus Oeconomiae salutis: Ipse Ecclesiam praeparat ut Domino occurrat suo; fidei congregationis Christum commemorat et manifestat; praesens et actuale Christi facit mysterium per Suam transformantem virtutem; Spiritus denique communionis Ecclesiam vitae et missioni coniungit Christi.

Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum

1093 Spiritus Sanctus in Oeconomia sacramentali figuras adimplet Veteris Foederis. Propterea quod Ecclesia Christi erat « in historia populi Israel ac Foedere Antiquo mirabiliter praeparata »(882), Ecclesiae liturgia, tamquam partem integrantem atque non substituendam, elementa conservat cultus Veteris Foederis, ea sua faciens:
- praecipue lectionem Veteris Testamenti;
- psalmorum orationem;
- et maxime memoriam eventuum salutarium et realitatum significantium quae suam in mysterio Christi invenerunt adimpletionem (Promissionis et Foederis, Exodus et Paschatis, Regni et Templi, Exilii et Reditus).

(882) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 2: AAS 57 (1965) 6.


1094 Super hanc utriusque Testamenti harmoniam(883), catechesis Paschalis Domini ordinatur (cf. Lc 24,13-49), deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium Christi. Ea « typologica » appellatur quia novitatem Christi revelat inde a « figuris » (JbB4H) quae Illum in primi Foederis factis, verbis et symbolis annuntiabant. Per hanc in Spiritu veritatis inde a Christo novam lectionem, revelantur figurae (cf. 2Co 3,14-16). Sic diluvium et Arca Noe salutem praefigurabant per Baptismum (cf. 1P 3,21), pari modo nubes et Maris Rubri transitus, atque aqua de petra figura erat spiritualium Christi donorum (cf. 1Co 10,1-6); manna deserti Eucharistiam, « Panem de caelo verum » (Jn 6,32), praefigurabat.
(883) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 14-16: AAS 58 (1966) 824-825.


1095 Hac de causa, Ecclesia, praesertim temporibus Adventus, Quadragesimae et maxime nocte Paschatis, omnes hos magnos historiae salutis eventus in « hodie » suae liturgiae iterum legit iterumque vivit. Sed hoc etiam exigit ut catechesis fideles adiuvet ad se huic intelligentiae « spirituali » Oeconomiae salutis aperiendos, qualem liturgia Ecclesiae manifestat facitque vivere.

1096 Liturgia Iudaica et liturgia christiana. Melior cognitio fidei et vitae religiosae populi Iudaici, sicut adhuc hodie in professione exprimuntur et in vitam ducuntur, ad quasdam liturgiae christianae rationes melius intelligendas potest adiuvare. Pro Iudaeis et pro christianis, sacra Scriptura pars est essentialis liturgiarum ipsorum: pro proclamatione Verbi Dei, responsione ad hoc Verbum, oratione laudis et intercessionis pro vivis et defunctis, recursu ad misericordiam divinam. Verbi liturgia, in sua propria structura, a liturgia Iudaica originem invenit suam. Oratio Horarum et alii textus et formularia liturgica parallelos habent suos, sicut etiam ipsae formulae nostrarum maxime venerabilium orationum, qualis est « Pater noster ». Preces eucharisticae etiam in exemplaribus traditionis Iudaicae inspirantur. Relatio inter liturgiam Iudaicam et liturgiam christianam, sed etiam differentia contentuum earum, peculiariter visibiles sunt in magnis festivitatibus anni liturgici, sicut in Paschate. Christiani et Iudaei Pascha celebrant: Pascha historiae versus futurum tendens apud Iudaeos; Pascha adimpletum in Christi morte et resurrectione apud christianos, licet semper in consummationis definitivae exspectatione.

1097 In Novi Foederis liturgia, omnis actio liturgica, speciatim celebratio Eucharistiae et sacramentorum, occursus est inter Christum et Ecclesiam. Liturgica congregatio suam habet unitatem ex « communione Spiritus Sancti » qui filios Dei coniungit in unum Christi corpus. Illa affinitates superat humanas, gentilitias, culturales et sociales.

1098 Congregatio se debet praeparare ut Domino occurrat suo, ut sit plebs perfecte parata (cf. Lc 1,17). Haec cordium praeparatio commune est opus Spiritus Sancti et congregationis, praesertim ministrorum eius. Gratia Spiritus Sancti fidem suscitare conatur, conversionem cordis et voluntati Patris adhaesionem. Hae dispositiones praesupponuntur pro acceptione aliarum gratiarum quae in ipsa offeruntur celebratione et pro vitae novae fructibus ad quos deinde producendos celebratio destinatur.


Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat

1099 Spiritus et Ecclesia cooperantur ut Christus Eiusque opus salutis manifestentur in liturgia. Praecipue in Eucharistia et analogice in ceteris sacramentis, liturgia Memoriale est mysterii salutis. Spiritus Sanctus vivens Ecclesiae est memoria (cf. Jn 14,26).

1100 Verbum Dei. Spiritus Sanctus imprimis congregationi commemorat liturgicae sensum eventus salutis, vitam donans Dei Verbo quod annuntiatur, ut recipi possit et in vitam adduci:
« Maximum est sacrae Scripturae momentum in liturgia celebranda. Ex ea enim lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex ea significationem suam actiones et signa accipiunt »(884).
(884) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 24: AAS 56 (1964) 106-107.


1101 Spiritus Sanctus intelligentiam Verbi Dei spiritualem legentibus praebet et audientibus, secundum cordium eorum dispositiones. Per verba, actiones et symbola quae celebrationis tramam efformant, fideles et ministros in relatione viventi ponit cum Christo, Verbo et Imagine Patris, ut illi possint facere ut in eorum vitas sensus rerum transeat quae in celebratione audiunt, contemplantur et agunt.

1102 « Verbo (...) salutari (...) in corde fidelium alitur fides, qua congregatio fidelium incipit et crescit »(885). Verbi Dei annuntiatio in quadam instructione non sistit: responsum fidei postulat, tamquam consensum et obligationem, in ordine ad Foedus inter Deum Eiusque populum. Spiritus Sanctus etiam gratiam praebet fidei, eam roborat et crescere facit in communitate. Liturgica congregatio est imprimis communio in fide.
(885) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
PO 4: AAS 58 (1966) 996.


1103 z!lVµl0F4H. Celebratio liturgica semper ad interventus Dei salvificos in historia refertur. « Revelationis Oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut (...) verba (...) opera proclament et mysterium in eis contentum elucident »(886). In liturgia verbi, Spiritus Sanctus congregationi « revocat in memoriam » quidquid Christus pro nobis fecit. Secundum actionum liturgicarum naturam et traditiones Ecclesiarum rituales, celebratio « memoriam facit » mirabilium Dei in Anamnesi plus minusve explicata. Spiritus Sanctus, qui sic memoriam suscitat Ecclesiae, excitat etiam gratiarum actionem et laudem (-g8("l).
(886) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum,
DV 2: AAS 58 (1966) 818.


Spiritus Sanctus mysterium Christi efficit actuale

1104 Liturgia christiana non solum commemorat eventus qui nos salvaverunt, sed eos actuales reddit, praesentes efficit. Paschale Christi mysterium celebratur, non iteratur; celebrationes iterantur; in unaquaque ex illis effusio supervenit Spiritus Sancti qui unicum mysterium reddit actuale.

1105 z+Bi80F4H (« invocatio-super ») est intercessio in qua sacerdos Patrem supplicat Spiritum mittere Sanctificatorem, ut oblationes corpus et sanguis fiant Christi et fideles ea recipientes fiant et ipsi vivens Deo oblatio.

1106 Epiclesis est, cum Anamnesi, in corde uniuscuiusque celebrationis sacramentalis, modo magis particulari Eucharistiae:
« Et quaeris quomodo panis fit corpus Christi, ac vinum (...) sanguis Christi? Ego vero tibi repono Spiritum Sanctum supervenire, et ea facere, quae sermonem conceptumque omnem procul exsuperant. (...) Sat tibi sit audire, hoc fieri per Spiritum Sanctum; quemadmodum et ex sancta Dei Genitrice per Spiritum Sanctum Dominus Sibimet et in Seipso carnem sumpsit »(887).
(887) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 86 (De fide orthodoxa, 4, 13): PTS 12, 194-195 (PG 94, 1141. 1145).


1107 Virtus transformans Spiritus Sancti in liturgia Adventum Regni properat et consummationem mysterii salutis. In exspectatione et in spe Ipse nos communionem plenam Sanctissimae Trinitatis realiter facit anticipare. Spiritus, missus a Patre qui Epiclesim exaudit Ecclesiae, illis vitam praebet qui Eum accipiunt et iam nunc est pro illis illorum hereditatis « arrabo » (cf. Ep 1,14 2Co 1,22).

Spiritus Sancti communio

1108 Finis missionis Spiritus Sancti in omni actione liturgica est ut in communione simus cum Christo ad corpus Eius efformandum. Spiritus Sanctus est quasi succus vitis Patris qui in palmitibus suum fert fructum (cf. Jn 15,1-17 Ga 5,22). In liturgia, cooperatio intima Spiritus et Ecclesiae deducitur in rem. Ipse, Spiritus communionis, in Ecclesia permanet indefectibiliter, et hac de causa Ecclesia magnum est communionis divinae sacramentum quod filios Dei congregat dispersos. Fructus Spiritus in liturgia est inseparabiliter communio cum Sanctissima Trinitate et communio fraterna (cf. 1Jn 1,3-7).

1109 Epiclesis est etiam oratio pro pleno effectu communionis congregationis in Christi mysterio. « Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus » (2Co 13,13) nobiscum semper debent permanere fructusque ferre ultra eucharisticam celebrationem. Ecclesia igitur Patrem orat ut Spiritum Sanctum mittat qui ex fidelium vita oblationem Deo efficiat viventem per spiritualem transformationem ad imaginem Christi, sollicitudinem de unitate Ecclesiae et participationem in missione eius per testimonium et caritatis servitium.

Compendium

1110 In Ecclesiae liturgia, Deus Pater benedicitur et adoratur tamquam fons omnium benedictionum creationis et salutis, quibus Ipse nobis in Filio benedixit Suo, ad nobis Spiritum adoptionis filialis donandum.

1111 Christi opus in liturgia est sacramentale quia Eius mysterium salutis per virtutem Spiritus Sancti Eius efficitur praesens; quia Eius corpus, quod est Ecclesia, veluti sacramentum (signum et instrumentum) est per quod Spiritus Sanctus mysterium salutis dispensat; quia Ecclesia peregrinans, per suas actiones liturgicas, iam praegustando, liturgiam participat caelestem.

1112 Spiritus Sancti missio in Ecclesiae liturgia est congregationem praeparare ut Christo occurrat; fidei congregationis Christum commemorare et praesentare; per Suam transformantem virtutem opus salvificum Christi praesens reddere et actuale atque efficere ut donum communionis in Ecclesia ferat fructus.




ARTICULUS 2: MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE SACRAMENTIS

1113 Tota vita liturgica Ecclesiae circa Sacrificium eucharisticum et sacramenta vertit(888). In Ecclesia septem sunt sacramenta: Baptismus, Confirmatio seu Chrismatio, Eucharistia, Paenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium(889). In hoc articulo agitur de eo quod septem Ecclesiae sacramentis ratione doctrinali commune est. Id quod ratione celebrationis est commune, in capite secundo exponetur, et quod proprium unicuique est eorum, obiectum erit secundae sectionis.
(888) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 6: AAS 56 (1964) 100.
(889) cf. Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 860 Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1310 Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 1: DS 1601


I. Christi sacramenta

1114 « Sanctarum Scripturarum doctrinae, apostolicis Traditionibus (...) et Patrum consensui inhaerendo »(890), profitemur « sacramenta novae Legis (...) fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta »(891).
(890) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Prooemium:
DS 1600
(891) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 1: DS 1601


1115 Iam verba et opera Iesu, tempore Eius vitae occultae Eiusque ministerii publici, salvifica erant. Eius mysterii Paschalis anticipabant virtutem. Illa id annuntiabant et praeparabant quod Ipse Ecclesiae erat daturus, cum omnia essent adimpleta. Mysteria vitae Christi fundamenta sunt illius quod Christus deinceps per Ecclesiae Suae ministros in sacramentis dispensat, quia « quod (...) Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit »(892).
(892) Sanctus Leo Magnus, Sermo 74, 2: CCL 138A, 457 (PL 54, 398).


1116 « Virtutes quae exeunt » de corpore Christi (cf. Lc 5,17 Lc 6,19 Lc 8,46), semper viventis et vivificantis, actiones Spiritus Sancti in Eius corpore operantis quod est Ecclesia, sacramenta « opera capitalia Dei » sunt in Novo et aeterno Foedere.

II. Ecclesiae sacramenta

1117 Ecclesia, per Spiritum qui eam « in omnem veritatem » (Jn 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque « dispensationem » determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei dispensatrix (cf. Mt 13,52 1Co 4,1). Sic Ecclesia saeculorum discrevit decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae, sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta.

1118 Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt « Ecclesiae »: ea sunt « per illam » et « pro illa ». Sunt « per Ecclesiam » quia haec sacramentum est actionis Christi in ea per Spiritus Sancti missionem operantis. Et sunt « pro Ecclesia », sunt « sacramenta (...) quibus aedificatur Ecclesia »(893), quippe quae hominibus, praesertim in Eucharistia, mysterium communionis Dei-Amoris, Unius in Tribus Personis, manifestant et communicant.
(893) Sanctus Augustinus, De civitate Dei , 22, 17: CSEL 402, 625 (PL 41, 779); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 64, a. 2, ad 3: Ed. Leon. 12, 43.


1119 Ecclesia, cum Christo-Capite constituens « unam dumtaxat (...) mysticam personam »(894), in sacramentis operatur tamquam « communitas sacerdotalis » « organice exstructa »:(895) per Baptisma et Confirmationem, populus sacerdotalis ad liturgiam celebrandam fit aptus; ex altera parte, quidam fideles, sacro Ordine insigniti, « ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi nomine instituuntur »(896).
(894) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35 (1943) 226.
(895) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 11: AAS 57 (1965) 15.
(896) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 11: AAS 57 (1965) 15.


1120 Ministerium ordinatum seu « sacerdotium ministeriale »(897) in sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat. Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato concredita, Apostolis committitur et per eos successoribus eorum: hi Spiritum Sanctum Iesu accipiunt ad agendum in nomine et in persona Eius(898). Sic ministerium ordinatum vinculum est sacramentale quod actionem liturgicam coniungit cum eo quod Apostoli dixerunt et fecerunt, et, per illos, cum eo quod Christus, sacramentorum fons et fundamentum, dixit et fecit.
(897) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 10: AAS 57 (1965) 14.
(898) cf. Jn 20,21-23 Lc 24,47 Mt 28,18-20


1121 Tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt characterem seu « signum » per quod christianus Christi participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et munera diversa. Haec configuratio Christo et Ecclesiae, a Spiritu effecta, indelebilis est(899), perpetuo permanet in christiano tamquam dispositio positiva pro gratia, tamquam promissio et cautio protectionis divinae atque tamquam vocatio ad cultum divinum et ad Ecclesiae servitium. Haec igitur sacramenta numquam possunt iterari.
(899) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 9:
DS 1609


III. Sacramenta fidei

1122 Christus Suos Apostolos misit ut praedicent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » (Lc 24,47). « Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19). Missio baptizandi, missio igitur sacramentalis, in missione evangelizandi implicatur, quia sacramentum a verbo Dei et a fide praeparatur quae huic verbo est assensus:
« Populus Dei primum coadunatur Verbo Dei vivi (...). Verbi praedicatio requiritur ad ipsum ministerium sacramentorum, quippe quae sint sacramenta fidei, quae de Verbo nascitur et nutritur »(900).
(900) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, PO 4: AAS 58 (1966) 995-996.


1123 « Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, roborant, exprimunt; quare fidei sacramenta dicuntur »(901).
(901) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium,
SC 59: AAS 56 (1964) 116.


1124 Ecclesiae fides fidem praecedit fidelis, qui invitatur ut illi adhaereat. Cum Ecclesia sacramenta celebrat, fidem profitetur ab Apostolis receptam. Inde vetus adagium: « Lex orandi, lex credendi » (vel: « Legem credendi lex statuat supplicandi », secundum Prosperum Aquitanum (saeculo quinto) ) (902). Lex orationis est lex fidei. Ecclesia credit sicut orat. Liturgia elementum est constituens sanctae et vivificae Traditionis(903).
(902) Indiculus, c. 8:
DS 246 (PL 51, 209).
(903) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 8: AAS 58 (1966) 821.


1125 Hac de causa, nullus ritus sacramentalis potest ad placitum ministri vel communitatis mutari vel ad eorum variari commodum. Ipsa auctoritas Ecclesiae suprema non potest liturgiam ad placitum commutare suum, sed solummodo in oboedientia fidei et in religiosa mysterii liturgiae observantia.

1126 Ceterum, quia sacramenta communionem fidei in Ecclesia exprimunt et explicant, lex orandi quoddam est e criteriis essentialibus dialogi qui unitatem christianorum intendit restaurare(904).
(904) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio,
UR 2: AAS 57 (1965) 91-92; Ibid, DV 15: AAS 57 (1965) 101-102.


IV. Sacramenta salutis

1127 Sacramenta, in fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant(905). Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam communicet quam sacramentum significat. Pater orationem Ecclesiae Filii Sui semper exaudit, quae, in uniuscuiusque sacramenti Epiclesi, suam fidem exprimit in virtutem Spiritus. Sicut ignis transformat in se quidquid tangit, Spiritus Sanctus in vitam transformat divinam id quod Eius virtuti submittitur.
(905) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 5:
DS 1605 canon 6: DS 1606


1128 Hic est sensus affirmationis Ecclesiae:(906) sacramenta agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde hoc sequitur: « non (...) sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis, sed per virtutem Dei »(907). Eo ipso quod sacramentum secundum intentionem Ecclesiae celebratur, virtus Christi et Eius Spiritus in eo et per id operatur independenter a sanctitate personali ministri. Tamen, sacramentorum fructus etiam a dispositionibus dependent illius qui ea recipit.
(906) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 8:
DS 1608
(907) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 68, a. 8, c.: Ed. Leon. 12, 100.


1129 Ecclesia affirmat sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem necessaria(908). « Gratia sacramentalis » est gratia Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria. Spiritus sanat et transformat illos qui Eum recipiunt Filio Dei ipsos conformans. Vitae sacramentalis fructus est, ut Spiritus adoptionis fideles deificet (cf. 2P 1,4), eos modo vitali cum Filio unico, Salvatore, coniungens.
(908) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 4a, Canones de sacramentis in genere, canon 8: DS 1604


V. Sacramenta vitae aeternae

1130 Ecclesia mysterium Domini sui celebrat « donec veniat » (1Co 11,26) et « sit Deus omnia in omnibus » (1Co 15,28). Inde ab aetate apostolica, liturgia ad suum trahitur finem per gemitum Spiritus in Ecclesia: « Marana tha! » (1Co 16,22). Sic liturgia desiderium participat Iesu: « Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, (...) donec impleatur in Regno Dei » (Lc 22,15-16). In Christi sacramentis, Ecclesia iam recipit arrabonem Eius hereditatis, iam vitam participat aeternam, licet exspectans « beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi » (Tt 2,13). « Et Spiritus et Sponsa dicunt: "Veni!" (...) Veni, Domine Iesu! » (Ap 22,17 Ap 22,20).
Sanctus Thomas ita diversas signi sacramentalis rationes compendiat: « Sacramentum est et signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum eius quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et prognosticum, idest praenuntiativum, futurae gloriae »(909).
(909) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 60, a. 3, c.: Ed. Leon. 12,6.


Compendium

1131 Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ritus visibiles quibus sacramenta celebrantur, gratias significant et efficiunt unicuique sacramento proprias. Fructum ferunt in illis qui ea cum requisitis recipiunt dispositionibus.

1132 Ecclesia sacramenta celebrat tamquam sacerdotalis communitas a sacerdotio baptismali et ab illo ministrorum ordinatorum exstructa.

1133 Spiritus Sanctus ad sacramenta per Verbum Dei praeparat et per fidem quae Verbum accipit in cordibus bene dispositis. Tunc sacramenta fidem roborant et exprimunt.

1134 Vitae sacramentalis fructus est simul personalis et ecclesialis. Ex altera parte, hic fructus pro omni fideli est vita pro Deo in Iesu Christo; ex altera, pro Ecclesia est augmentum in caritate et in eius missione testimonii.



CAPUT SECUNDUM

SACRAMENTALIS CELEBRATIO MYSTERII PASCHALIS


1135 Liturgiae catechesis Oeconomiae sacramentalis imprimis implicat intelligentiam (caput primum). Sub hac luce, eius celebrationis revelatur novitas. In hoc igitur capite de celebratione agetur sacramentorum Ecclesiae. Id considerabitur quod, in traditionum liturgicarum diversitate, septem sacramentorum celebrationi est commune; id quod unicuique eorum proprium est, exponetur ulterius. Haec fundamentalis catechesis celebrationum sacramentalium prioribus respondebit quaestionibus quas fideles de hac re sibi ponunt:

- Quis celebrat?
- Quomodo celebrandum?
- Quando celebrandum?
- Ubi celebrandum?


ARTICULUS 1: ECCLESIAE LITURGIAM CELEBRARE

I. Quis celebrat?

1136 Liturgia « actio » est totius Christi. Illi qui nunc eam ultra signa celebrant, sunt iam in liturgia caelesti, ubi celebratio plene communio est et festum.

Liturgiae caelestis celebrantes

1137 Sancti Ioannis Apocalypsis, in Ecclesiae liturgia lecta, nobis imprimis revelat thronum positum in caelo; et supra thronum sedentem: (cf. Ap 4,2) « Dominum » (Is 6,1).65 Deinde « Agnum stantem tamquam occisum » (Ap 5,6): (cf. Jn 1,29) Christum crucifixum et resuscitatum, unum Summum Sacerdotem tabernaculi veri(910), Eundem qui est « offerens et oblatus, accipiens et donatus »(911). Tandem, « fluvium aquae vivae (...) procendentem de throno Dei et Agni » (Ap 22,1), quoddam e pulcherrimis Spiritus Sancti signis (cf. Jn 4,10-14 Ap 21,6).
(910) cf. He 4,14-15 He 10,19-21 etc.
(911) Liturgia Byzantina. Anaphora Iohannis Chrysostomi: F.E. Brightman, Liturgies Eastern and Western (Oxford 1896) p. 378 (PG 63, 913).


1138 In Christo « recapitulati » servitium laudis Dei et adimpletionem participant Eius consilii: Virtutes caelestes (cf. Ap 4-5 Is 6,2-3), tota creatio (quattuor Animalia), Veteris et Novi Foederis ministri (viginti quattuor Seniores), novus populus Dei (centum quadraginta quattuor milia) (cf. Ap 7,1-8 Ap 14,1), peculiariter martyres interfecti « propter verbum Dei » (Ap 6,9), et sanctissima Mater Dei (Mulier (cf. Ap 12); Sponsa Agni73), denique « turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis » (Ap 7,9).

1139 Huius aeternae liturgiae participes Spiritus et Ecclesia nos efficiunt, cum mysterium salutis in sacramentis celebramus.


Catechismus Cath. Eccl. 1077