Catechismus Cath. Eccl. 2620

Compendium

2620 In Novo Testamento, perfectum orationis exemplar in filiali Iesu residet oratione. Effecta saepe in solitudine, in abscondito, Iesu oratio plenam amore implicat adhaesionem voluntati Patris usque ad crucem et absolutam fiduciam ut exaudiatur.

2621 Iesus in Sua doctrina discipulos Suos docet orare corde purificato, fide viva et perseveranti, audacia filiali. Illos ad vigilantiam vocat atque invitat ut suas petitiones Deo in Eius praesentent nomine. Ipse Iesus Christus orationes exaudit quae Ei diriguntur.

2622 Virginis Mariae oratio, in eius « Fiat » et in eius Magnificat, generosa insignitur sui ipsius totali oblatione in fide.



ARTICULUS 3: IN TEMPORE ECCLESIAE

2623 Pentecostes die, Spiritus Promissionis effusus est in discipulos qui « erant omnes pariter in eodem loco » (Ac 2,1), Eum exspectantes « omnes (...) perseverantes unanimiter in oratione » (Ac 1,14). Spiritus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit (cf. Jn 14,26), eam etiam ad orationis vitam est formaturus.

2624 In prima Hierosolymitana communitate, credentes « erant (...) perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (Ac 2,42). Colligatio characteristica est orationis Ecclesiae: fundata in fide apostolica et consignata caritate, ipsa in Eucharistia nutritur.

2625 Hae orationes illae sunt imprimis quas fideles audiunt et legunt in Scripturis, sed eas ad praesentia accommodant, illas praesertim psalmorum, ab earum adimpletione in Christo (cf. Lc 24,27 Lc 24,44) procedentes. Spiritus Sanctus, qui sic Christum Eius Ecclesiae commemorat oranti, illam etiam deducit in omnem veritatem novasque suscitat formulas quae inscrutabile Christi expriment mysterium, quod in vita, in sacramentis et in Eius Ecclesiae missione operatur. Hae formulae in magnis traditionibus liturgicis et spiritualibus explicabuntur. Orationis formae, quales Scripturae apostolicae revelant canonicae, normativae permanebunt pro oratione christiana.

I. Benedictio et adoratio

2626 Benedictio imum orationis christianae exprimit motum: eadem Dei et hominis est occursus; in ea Dei donum et hominis acceptio sese vocant seseque coniungunt. Benedictionis oratio est hominis responsum donis Dei: quia Deus benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Ei qui omnis benedictionis est fons.

2627 Duae formae fundamentales hunc exprimunt motum: tum benedictio ascendit a Spiritu Sancto ducta per Christum ad Patrem (benedicimus Ei quippe qui nobis benedixit) (1723); tum gratiam supplicat Spiritus Sancti qui per Christum a Patre descendit (Ipse nobis benedicit) (1724).
(1723) cf.
Ep 1,3-14 2Co 1,3-7 1P 1,3-9
(1724) cf. 2Co 13,13 Rm 15,5-6 Rm 15,13 Ep 6,23-24


2628 Adoratio est prima habitudo hominis qui se creaturam coram Creatore agnoscit suo. Magnitudinem extollit Domini qui nos fecit (cf. Ps 95,1-6) et omnipotentiam Salvatoris qui nos a malo liberat. Eadem est spiritus prosternatio coram « Rege gloriae » (cf. Ps 24,9-10) et silentium obsequiosum coram Deo qui « semper (...) maior est »(1725). Adoratio Dei ter Sancti et sublimiter amabilis confundit humilitate atque securitatem supplicationibus nostris praebet.
(1725) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 62, 16: CCL 39, 804 (PL 36, 758).


II. Oratio petitionis

2629 Supplicationis lexicon in Novo Testamento dives est in coloris diversitate: petere, expostulare, instanter appellare, invocare, clamare, conclamare et etiam « in oratione concertare » (cf. Rm 15,30 Col 4,12). Sed forma frequentissima, quippe quae maxime spontanea, est petitio. Per petitionis orationem conscientiam patefacimus nostrae relationis cum Deo: ut creaturae, nostra non sumus origo, neque adversitatum domini, neque noster ultimus finis, sed etiam ut peccatores, scimus, utpote christiani, nos a Patre nostro averti. Petitio est iam quidam ad Eum reditus.

2630 Novum Testamentum fere non continet orationes lamentationum quae in Vetere Testamento frequentes erant. Iam in Christo resuscitato, Ecclesiae oratio fertur spe, etiamsi adhuc in exspectatione simus et quotidie convertere nos oporteat. Petitio christiana ab alia oritur profunditate, ab illa quam sanctus Paulus appellat gemitum: est ille creaturae quae « congemiscit et comparturit » (Rm 8,22), est etiam noster qui exspectat « redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus » (Rm 8,23-24), sunt denique gemitus inenarrabiles Ipsius Spiritus Sancti qui « adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rm 8,26).

2631 Veniae petitio primus est orationis petitionis motus (cf publicanus: « Deus, propitius esto mihi peccatori », Lc 18,13) . Ipsa est orationi iustae et purae praevia. Fidens humilitas nos in lumen remittit communionis cum Patre et Eius Filio Iesu Christo et ad invicem: (cf. 1Jn 1,7-2,2) tunc « quodcumque petierimus, accipimus ab Eo » (Io Jn 3,22). Veniae petitio praevia est liturgiae eucharisticae, sicut etiam orationi personali.

2632 Petitio christiana habet, ut centrum, optatum et quaesitionem Regni quod venit, secundum Iesu doctrinam (cf. Mt 6,10 Mt 6,33 Lc 11,2 Lc 11,13). Hierarchia in petitionibus habetur: imprimis Regnum, deinde quod necessarium est ad illud accipiendum et ad cooperandum Adventui eius. Haec cum Christi et Spiritus Sancti missione cooperatio, quae nunc est illa Ecclesiae, obiectum est orationis communitatis apostolicae (cf. Ac 6,6 Ac 13,3). Oratio Pauli, apostoli per excellentiam, nobis revelat quomodo divina omnium Ecclesiarum sollicitudo orationem christianam debeat animare(1726). Oratione, omnis baptizatus adlaborat ad Regni Adventum.
(1726) cf. Rm 10,1 Ep 1,16-23 Ph 1,9-11 Col 1,3-6 Col 4,3-4 Col 12


2633 Cum Dei amor salutaris sic participatur, intelligitur omnem necessitatem obiectum petitionis effici posse. Christus qui omnia assumpsit, ut omnia redimeret, glorificatur petitionibus quas Patri in Eius offerimus Nomine (cf. Jn 14,13). Hac securitate, Iacobus 115 et Paulus nos hortantur ad orandum in omni occasione(1727).
(1727) cf. Ep 5,20 Ph 4,6-7 Col 3,16-17 1Th 5,17-18


III. Oratio intercessionis

2634 Intercessio oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter pro peccatoribus(1728). Ipse « salvare in perpetuum potest accedentes per Semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis » (He 7,25). Ipse Spiritus Sanctus « interpellat (...), quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rm 8,26-27).
(1728) cf. Rm 8,34 Rm 1 Jn 2,1 1Tm 2,5-8


2635 Intercedere, petere pro aliis, proprium est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat: expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non considerat « quae sua sunt, (...) sed et ea, quae aliorum » (Ph 2,4) usque ad orandum pro eis qui illi malum faciunt(1729).
(1729) cf. Sanctus Stephanus pro suis orans tortoribus sicut Iesus: cf Ac 7,60 Lc 23,28 Lc 34


2636 Priores christianae communitates intense secundum hanc partitionis vixerunt formam(1730). Apostolus Paulus eas hoc modo suum Evangelii ministerium participare facit(1731), sed etiam pro eis intercedit(1732). Christianorum intercessio limites non agnoscit: « pro omnibus hominibus, pro (...) omnibus, qui in sublimitate sunt » (1Tm 2,1), pro persecutoribus (cf. Rm 12,14), pro salute illorum qui Evangelium reiiciunt. 123
(1730) cf. Ac 12,5 Ac 20,36 Ac 21,5 2Co 9,14
(1731) cf. Ep 6,18-20 Col 4,3-4 1Th 5,25
(1732) cf. 2Th 1,11 Col 1,3 Ph 1,3-4


IV. Oratio actionis gratiarum

2637 Gratiarum actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam iterum consecrandam et ad efficiendum ut ad Patrem redeat ad Eius gloriam. Actio gratiarum membrorum Christi illam participat eorum Capitis.

2638 Sicut in oratione petitionis, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. « In omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos » (1Th 5,18). « Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione » (Col 4,2).

V. Laudis oratio

2639 Laus forma est orationis quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE EST. Beatitudinem participat purorum cordium quae Eum in fide diligunt, priusquam Eum in gloria videant. Per eam, Spiritus cum nostro coniungitur spiritu ut testetur nos filios esse Dei (cf. Rm 8,16), testimonium reddit uni Filio, in quo adoptati sumus et per quem Patrem glorificamus. Laus alias orationis formas componit et eas ducit ad Eum qui earum fons est atque terminus: « Unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in Illum » (1Co 8,6).

2640 Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis Hierosolymitanae (cf. Ac 2,47), claudi a Petro et Ioanne sanati (cf. Ac 3,9), turbae quae Deum propterea glorificat (cf. Ac 4,21), gentilium Pisidiae qui « gaudebant et glorificabant verbum Domini » (Ac 13,48).

2641 « Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » (Ep 5,19) (cf. Col 3,16). Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium. In novitate Spiritus, hymnos etiam componunt et cantica ab eventu, procedentes inaudito quem Deus in Filio adimplevit Suo: Eius Incarnationem, Eius Mortem de morte victricem, Eius Resurrectionem Eiusque Ascensionem ad dexteram Suam(1733). Ab his « mirabilibus » totius Oeconomiae salutis doxologia ascendit, Dei laus(1734).
(1733) cf. Ph 2,6-11 Col 1,15-20 Ep 5,14 1Tm 3,16 1Tm 6,15-16 2Tm 2,11-13
(1734) cf. Ep 1,3-14 Ep 3,20-21 Rm 16,25-27 Ids 24-25.


2642 Revelatio eorum « quae oportet fieri cito », Apocalypsis, canticis fertur liturgiae caelestis(1735), sed etiam intercessione « testium » (martyrum) (cf. Ap 6,10). Prophetae et sancti, omnes qui in terra propter Iesu testimonium interfecti sunt (cf. Ap 18,24), turba immensa eorum qui de magna venerunt tribulatione et nos praecesserunt in Regno, laudem canunt gloriae Illius qui sedet super Thronum et Agni (cf. Ap 19,1-8). In communione cum eis, Ecclesia terrestris etiam haec canit cantica, in fide et tribulatione. In petitione et intercessione, fides sperat contra omnem spem et gratias agit Patri luminum a quo omne donum perfectum descendit (cf. Jc 1,17). Sic fides est pura laus.
(1735) cf. Ap 4,8-11 Ap 5,9-14 Ap 7,10-12


2643 Eucharistia omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est « oblatio munda » totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius (cf. Ml 1,11); eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est « sacrificium laudis ».

Compendium

2644 Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat, suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes: benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et laudem.

2645 Quia Deus ei benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons.

2646 Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem.

2647 Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur.

2648 Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae illam Christi participans, totam implere debet vitam: « In omnibus gratias agite » (1Th 5,18).

2649 Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia IPSE EST.



CAPUT SECUNDUM

ORATIONIS TRADITIO


2650 Oratio ad ortum spontaneum interioris impulsus non reducitur: ad orandum, oportet id velle. Scire non sufficit quod Scriptura de oratione revelat: discere oportet etiam orare. Nunc vero, Spiritus Sanctus, per transmissionem vivam (sanctam Traditionem), Dei filios in credenti et oranti Ecclesia(1736) orare docet.
(1736) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum,
DV 8: AAS 58 (1966) 821.


2651 Orationis christianae traditio quaedam e formis est incrementi Traditionis fidei, praesertim contemplatione et studio credentium qui eventus et verba Oeconomiae salutis in corde conservant suo, atque profunda penetratione realitatum spiritualium quas experiuntur(1737).
(1737) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum,
DV 8: AAS 58 (1966) 821.



ARTICULUS 1: AD ORATIONIS FONTES

2652 Spiritus Sanctus est « aqua viva » quae, in corde orantis, « salit in vitam aeternam » (cf. Jn 4,14). Idem nos docet eam accipere in ipso fonte: Christo. In vita autem christiana, fontis habentur canales, in quibus Christus nos exspectat ut nos Spiritu Sancto adaquet:

Verbum Dei

2653 Ecclesia « christifideles omnes (...) vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" (Ph 3,8) ediscant (...). Meminerint autem orationem concomitari debere sacrae Scripturae lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et hominem; nam "Illum alloquimur, cum oramus; Illum audimus, cum divina legimus oracula" »(1738).
(1738) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, DV 25: AAS 58 (1966) 829; cf Sanctus Ambrosius, De officiis ministrorum, 1, 88: ed. N. Testard (Paris 1984) p. 138 (PL 16, 50).


2654 Patres spirituales, paraphrasi Mt 7,7 interpretantes, sic cordis a Verbo Dei in oratione enutriti compendiant dispositiones: « Quaerite legendo, et invenietis meditando: pulsate orando, et aperietur vobis contemplando »(1739).
(1739) Guigo II Cartusiensis, Scala claustralium, 2, 2: PL 184, 476. Haec tamen verba non accipiuntur in textu editionis criticae SC 163,84 vide ibi apparatum criticum.


Liturgia Ecclesiae

2655 Missio Christi et Spiritus Sancti, qui, in sacramentali Ecclesiae liturgia, salutis mysterium annuntiat, efficit actuale et communicat, in corde prosequitur oranti. Patres spirituales quandoque cor altari comparant. Oratio liturgiam reddit interiorem et sibi propriam, eius perdurante celebratione et post eius celebrationem. Oratio, etiam cum in vitam ducitur « in abscondito » (Mt 6,6), semper est Ecclesiae oratio, eadem communio est cum Sanctissima Trinitate(1740).
(1740) cf. Institutio generalis de liturgia Horarum, 9: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 25.


Virtutes theologales

2656 Ingressus fit in orationem sicut in liturgiam: per portam angustam fidei. Vultum Domini, per Eius praesentiae signa, quaerimus et exoptamus, Eius verbum audire volumus et custodire.

2657 Spiritus Sanctus, qui nos liturgiam celebrare docet in exspectatione reditus Christi, nos instituit ut in spe oremus. Vicissim, oratio Ecclesiae et oratio personalis nostram alunt spem. Psalmi omnino peculiariter, suo sermone concreto et vario, nos docent in Deo spem nostram defigere: « Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi » (Ps 40,2). « Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti » (Rm 15,13).

2658 « Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » (Rm 5,5). Oratio, formata a vita liturgica, omnia haurit in amore quo in Christo diligimur et qui nobis concedit ut Eidem respondeamus diligendo sicut nos Ipse dilexit. Amor unus est orationis fons: qui ab eo haurit, orationis culmen attingit:
« Ego Te diligo, Deus meus, et meum unicum desiderium est Te usque ad extremum vitae meae halitum diligere. Te diligo, Deus infinite amabilis, et malo mori Te diligendo, quam vivere quin Te diligam. Te diligo, Domine, et sola gratia, quam a Te postulo, est Te aeterne diligere. (...) Deus meus, etsi lingua mea singulis momentis nequit dicere, me Te amare, volo ut cor meum Tibi id repetat quoties respiro »(1741).
(1741) Sanctus Ioannes Maria Vianney, Oratio, apud B. Nodet, Le Curé d'Ars. Sa pensée-son coeur (Le Puy 1966) p. 45.


« Hodie »

2659 Quibusdam momentis orare discimus Domini Verbum audiendo et Eius Paschale participando mysterium, sed semper, in uniuscuiusque diei eventibus, Eius Spiritus nobis offertur qui efficiat ut oriatur oratio. Iesu doctrina de oratione ad nostrum Patrem in eadem habetur linea ac illa de providentia: (cf. Mt 6,11 Mt 6,34) tempus in manibus est Patris; in praesenti Illum invenimus, neque heri neque cras, sed hodie: « Utinam hodie vocem Eius audiatis: Nolite obdurare corda vestra » (Ps 95,8).

2660 In uniuscuiusque diei et uniuscuiusque momenti eventibus orare unum est ex Regni secretis quae revelata sunt « parvulis », Christi servis, pauperibus beatitudinum. Iustum et bonum est orare ut Adventus Regni iustitiae et pacis influxum exerceat in historiae progressu, sed magni momenti etiam est massam humilium quotidianarum condicionum oratione subigere. Omnes orationis formae illud possunt esse fermentum cui Dominus Regnum comparavit (cf. Lc 13,20-21).

Compendium

2661 Per viventem transmissionem, per Traditionem, Spiritus Sanctus filios Dei, in Ecclesia, docet orare.

2662 Dei Verbum, Ecclesiae liturgia, fidei, spei et caritatis virtutes fontes sunt orationis.



ARTICULUS 2: ORATIONIS VIA

2663 In orationis viventi traditione, unaquaeque Ecclesia suis fidelibus, secundum historicum, socialem et culturalem contextum, eorum orationis proponit sermonem: verba, melodias, gestus, iconographiam. Ad Magisterium pertinet(1742) harum orationis viarum discernere fidelitatem ad fidei apostolicae Traditionem, atque Pastorum et catechistarum est explicare earum sensum, qui semper ad Iesum Christum refertur.
(1742) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum,
DV 10: AAS 58 (1966) 822.


Oratio ad Patrem

2664 Nulla alia orationis christianae est via quam Christus. Sive oratio nostra communitaria est sive personalis, vocalis, vel interior, accessus ad Patrem non habetur nisi « in nomine » Iesu oremus. Sancta Iesu humanitas est igitur via per quam Spiritus Sanctus nos docet Deum orare Patrem nostrum.

Oratio ad Iesum

2665 Ecclesiae oratio, Verbo Dei et celebratione liturgiae nutrita, nos docet Dominum Iesum orare. Etiamsi eadem praesertim ad Patrem dirigatur, in omnibus traditionibus liturgicis formas implicat orationis ad Christum directas. Quidam psalmi, secundum eorum ad praesentes rerum condiciones accommodationem in oratione Ecclesiae, et Novum Testamentum in labiis nostris collocant et in cordibus inscribunt nostris invocationes huius orationis ad Christum: Fili Dei, Verbum Dei, Domine, Salvator, Agnus Dei, Rex, Fili dilecte, Fili Virginis, bone Pastor, Vita nostra, Lumen nostrum, Spes nostra, Resurrectio nostra, hominum Amice...

2666 Sed Nomen, quod totum continet, est illud quod Filius Dei in Sua recipit Incarnatione: IESUS. Nomen divinum nostris humanis labiis est ineffabile (cf. Ex 3,14 Ex 33,19-23), sed Verbum Dei, nostram assumens humanitatem, illud nobis tradit atque illud possumus invocare: « Iesus », « YHWH salvat » (cf. Mt 1,21). Nomen Iesu totum continet: Deum et hominem atque totam creationis et salutis Oeconomiam. « Iesum » orare est Illum invocare, Illum in nobis appellare. Eius Nomen unum est quod continet praesentiam quam significat. Iesus est resuscitatus, et quicumque Eius invocat Nomen, Dei accipit Filium qui eum amavit et Se tradidit pro eo(1743).
(1743) cf. Rm 10,13 Ac 2,21 Ac 3,15-16 Ga 2,20


2667 Haec fidei invocatio, prorsus simplex, in orationis traditione, pluribus formis in Oriente et in Occidente, est explicata. Formula maxime frequens, a spiritualibus montis Sinai, Syriae et montis Athi tradita, est invocatio: « Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere nobis, peccatoribus! ». Ipsa hymnum coniungit christologicum Phil 2,6-11 cum appellatione publicani atque mendicantium lumen (cf. Lc 18,13 Mc 10,46-52). Per eamdem, cor componitur cum miseria hominum et misericordia eorum Salvatoris.

2668 Sancti Nominis Iesu invocatio via est continuae orationis omnium simplicissima. Eadem, corde humiliter attento saepe iterata, « in multiloquio » (Mt 6,7) non dispergitur, sed « Verbum retinet et fructum affert in constantia » (cf. Lc 8,15) . Haec est « semper » possibilis, quia occupatio quaedam iuxta aliam non est, sed unica occupatio, illa nempe amandi Deum, quae omnem actionem in Christo Iesu animat et transfigurat.

2669 Ecclesiae oratio cor Iesu veneratur et honorat, sicut Eius sanctissimum invocat Nomen. Verbum Incarnatum Eiusque adorat cor quod amore hominum ob nostra peccata transfigi permisit. Orationi christianae placet viam crucis post Salvatorem sequi. Stationes a Pretorio ad Golgotha atque ad Sepulcrum iter efferunt Iesu qui mundum Sua sancta redemit cruce.


« Veni, Sancte Spiritus »

2670 « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1Co 12,3). Quotiescumque Iesum orare incipimus, Spiritus Sanctus, Sua praevenienti gratia, nos ad viam orationis trahit. Cum Is nos orare doceat, nobis Christum in memoriam revocans, quomodo Eum Ipsum non oremus? Hac de causa, Ecclesia nos invitat singulis diebus Spiritum Sanctum implorare, praesertim initio et fine omnis actionis magni momenti.
« Si enim Spiritus Sanctus adorandus non est, quomodo me deificat per Baptismum? Si autem adorandus, an non venerandus? »(1744).
(1744) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 31 (theologica 5), 28: SC 250,332 (PG 36, 165).


2671 Traditionalis forma petitionis Spiritus est Patrem per Christum Dominum nostrum invocare ut nobis Spiritum Consolatorem concedat (cf. Lc 11,13). Iesus de hac petitione in Eius nomine tunc praecise instat, cum Ipse donum promittit Spiritus veritatis (cf. Jn 14,17 Jn 15,26 Jn 16,13). Sed oratio simplicissima et directissima est etiam traditionalis: « Veni, Sancte Spiritus », et singulae traditiones liturgicae in antiphonis et hymnis eam explicaverunt:
« Veni, Sancte Spiritus, reple Tuorum corda fidelium, et Tui amoris in eis ignem accende »(1745).
« Rex coelestis, Consolator, Spiritus veritatis, ubique praesens et omnia replens, bonorum thesaure et vitae subministrator, veni, habita in nobis, purifica nos ab omni macula et salva animas nostras, Tu qui bonus es! »(1746).
(1745) In sollemnitate Pentecostes, Antiphona ad « Magnificat » in Vesperis:Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. (Typis (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 798; cf Sollemnitas Pentecostes, Ad Missam in die, Sequentia: Lectionarium, v. 1, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 855-856.
(1746) Officium Horarum Byzantinum, Vespertinum in die Pentecostes, Sticherum 4: A,lJ0iFJVD4l (Romae 1884) p. 394.


2672 Spiritus Sanctus, cuius unctio nosmetipsos imbuit totos, interior est orationis christianae Magister. Ipse est artifex viventis traditionis orationis. Utique tot sunt in oratione viae quot orantes, sed Idem Spiritus agit in omnibus et cum omnibus. In Spiritus Sancti communione, oratio christiana est oratio in Ecclesia.

In communione cum sancta Dei Genetrice

2673 In oratione, Spiritus Sanctus nos cum Filii unici coniungit Persona in Eius humanitate glorificata. Per ipsam et in ipsa, nostra oratio filialis cum Matre Iesu communicat in Ecclesia (cf. Ac 1,14).

2674 Post consensum Annuntiationi in fide praestitum et sine haesitatione iuxta crucem sustentum, maternitas Mariae exinde extenditur ad eius Filii fratres et sorores adhuc peregrinantes necnon in periculis et angustiis versantes(1747). Iesus, unus mediator, est nostrae orationis via; Maria, Mater Eius Materque nostra, omnino translucens Eius imaginem reddit: ipsa « ostendit viam » (?-0(JD4"), eius est « Signum », secundum iconographiam in Oriente et in Occidente traditionalem.
(1747) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 62: AAS 57 (1965) 63.


2675 Inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum. In innumeris hymnis et antiphonis, quibus haec exprimitur oratio, duo motus plerumque alternis vicibus succedunt: alter « magnificat » Dominum propter « magna » quae Suae humili fecit ancillae et, per eam, omnibus hominibus (cf. Lc 1,46-55); alter Matri Iesu supplicationes concredit et laudes filiorum Dei, propterea quod illa nunc cognoscit humanitatem quam in illa Filius Dei ut sponsam Sibi coniunxit.

2676 Hic duplex motus orationis ad Mariam in oratione « Ave Maria » expressionem invenit singularem:
« Ave, Maria (Laetare, Maria) ». Gabrielis Angeli salutatio orationem aperit « Ave ». Deus Ipse, per Angelum Suum, Mariam salutat. Oratio nostra audet Mariae salutationem iterum sumere eo intuitu quo Deus Suam humilem respexit ancillam (cf.
Lc 1,48), et laetari de gaudio quod Ipse in ea invenit (cf. So 3,17).
« Gratia plena, Dominus tecum »: Duae sententiae salutationis Angeli sese mutuo illustrant. Maria est gratia plena quia Dominus est cum ea. Gratia, qua ipsa cumulatur, praesentia est Illius qui omnis gratiae est fons. « Laetare (...), filia Ierusalem! (...) Dominus Deus tuus in medio tui » (So 3,14 So 3,17). Maria, in quam Ipse Dominus venit ut habitet, est ipsamet filia Sion, Foederis Arca, locus in quo Domini gloria commoratur: ipsa est « tabernaculum Dei cum hominibus » (Ap 21,3). « Gratia plena », ipsa est tota donata Ei, qui venit ut in ea habitet, et quem ipsa mundo est datura.
« Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Post salutationem Angeli, illam Elisabeth nostram facimus. « Repleta (...) Spiritu Sancto » (Lc 1,41), Elisabeth prima est in longa serie generationum quae Mariam beatam declarant: (cf. Lc 1,48) « Beata, quae credidit... » (Lc 1,45); Maria est « benedicta (...) in mulieribus », quia in verbi Domini credidit adimpletionem. Abraham, sua fide, effectus est ille in quo « benedicentur universae cognationes terrae » (Gn 12,3). Sua fide, Maria effecta est credentium Mater propter quam omnes terrae nationes accipiunt Illum qui est ipsa Dei benedictio: « benedictus fructus ventris tui, Iesus ».

2677 « Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis... ». Miramur cum Elisabeth: « Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me? » (Lc 1,43). Maria, propterea quod nobis Iesum Filium suum donat, Mater est Dei et Mater nostra; ei concredere possumus omnes nostras sollicitudines nostrasque petitiones; pro nobis orat, sicut pro se ipsa oravit: « Fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Nos eius orationi concredentes, cum ea voluntati Dei nos dedimus: « Fiat voluntas Tua ».
« Ora pro nobis, peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae ». Postulantes a Maria ut pro nobis oret, nos pauperes agnoscimus peccatores et nos convertimus ad « Matrem misericordiae », ad totam Sanctam. Nos ei tradimus « nunc », in die hodierna nostrae vitae. Atque nostra fiducia extenditur ut ei dedamus iam nunc « horam mortis nostrae ». Adsit ipsa tunc, sicut morti adfuit Filii sui in cruce, et in hora nostri transitus nos accipiat sicut Mater nostra (cf. Jn 19,27) ut nos ad Filium ducat suum, in paradisum.

2678 Mediaevalis pietas Occidentis orationem excoluit Rosarii, tamquam popularem orationis Horarum substitutionem. In Oriente, forma litanica, sicut z!iV24FJH et A"DVi80F4H, propinquior permansit officio chorali in Ecclesiis Byzantinis, dum Armena, Copta et Syriaca traditiones, hymnos praetulerunt et cantica popularia in Matrem Dei. Sed Ave Maria, 2,Ji", hymni sancti Ephraem vel sancti Gregorii a Narek traditionem orationis conservant fundamentaliter eamdem.

2679 Maria est mulier orans perfecta, figura Ecclesiae. Cum oramus eam, cum ea consilio Patris adhaeremus, qui Suum mittit Filium ad omnes salvandos homines. Sicut discipulus dilectus, eam accipimus in nostra (cf. Jn 19,27), Matrem Iesu, Matrem omnium viventium effectam. Orare cum ea eamque possumus orare. Oratio Ecclesiae quasi ab oratione fertur Mariae. Eadem est cum Ipso coniuncta in spe(1748).
(1748) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 68-69: AS 57 (1965) 66-67.


Compendium

2680 Oratio praesertim ad Patrem dirigitur; eadem etiam in Iesum fertur, speciatim per Eius sancti Nominis invocationem: « Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere nobis, peccatoribus! ».

2681 « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1Co 12,3). Ecclesia nos invitat ad Spiritum Sanctum invocandum tamquam interiorem orationis christianae Magistrum.

2682 Ecclesiae libet in communione cum beata Virgine orare propter eius singularem cooperationem cum actione Spiritus Sancti, ad magna magnificanda, quae Deus in ea operatus est, et ad ei supplicationes concredendas et laudes.



ARTICULUS 3: DUCES AD ORATIONEM

Nubes testium

2683 Testes qui nos praecesserunt in Regno (A A A5 cf. He 12,1), speciatim illi quos Ecclesia tamquam « sanctos » agnoscit, viventem orationis traditionem communicant, suae vitae exemplo, suorum scriptorum transmissione et sua hodierna oratione. Deum contemplantur, Eum laudant et curam de eorum habere non desinunt quos in terra reliquerunt. Iidem, intrantes « in gaudium » Domini sui, constituti sunt « supra multa » (cf. Mt 25,21). Eorum intercessio est altissimum eorum servitium consilio Dei. Possumus et debemus orare ut pro nobis intercedant et pro toto mundo.

2684 In communione sanctorum, decursu historiae Ecclesiarum, diversae excultae sunt spiritualitates. Charisma personale cuiusdam testis amoris Dei erga homines transmitti potuit, sicut « spiritus » Eliae ad Elisaeum (cf. Reg Reg 2,9) et ad Ioannem Baptistam, 169 ut discipuli hunc participarent spiritum(1749). Quaedam spiritualitas est etiam in confluenti aliorum motuum, liturgicorum et theologicorum, et fidei testatur inculturationem in ambitu quodam humano in eiusque historia. Spiritualitates christianae viventem participant traditionem orationis et duces pro fidelibus sunt necessarii. Ipsae reverberant, in sua divite diversitate, purum et unum Spiritus Sancti lumen.
« Spiritus vere locus est sanctorum. Sanctus itidem locus est Spiritui proprius, ac praebet seipsum ut habitet cum Deo, ac templum illius vocatur »(1750).
(1749) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Perfectae caritatis, 2: AAS 58 (1966) 703.
(1750) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 26, 62: SC 17is,472 (PG 32, 184).


Orationis ministri

2685 Familia christiana primus est locus educationis ad orationem. Eadem, in Matrimonii fundata sacramento, est « Ecclesia domestica » in qua filii Dei orare discunt « ut Ecclesia » et in oratione perseverare. Pro parvulis praesertim pueris, oratio familiaris quotidiana testis est primus viventis memoriae Ecclesiae, quam patienter Spiritus Sanctus excitat.

2686 Ministri ordinati sunt etiam responsabiles formationis suorum fratrum et sororum in Christo ad orationem. Illi, boni Pastoris servi, ordinantur ut Dei populum ducant ad vivos orationis fontes: Verbum Dei, liturgiam, vitam theologalem, « Hodie » Dei in concretis condicionibus(1751).
(1751) cf. Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis,
PO 4-6: AAS 58 (1966) 995-1001.


2687 Multi religiosi totam suam vitam consecraverunt orationi. Inde ab Aegypti deserto, eremitae, monachi et moniales suum tempus laudi dederunt Dei et intercessioni pro populo suo. Vita consecrata sine oratione non sustinetur neque propagatur; haec unus est ex vivis fontibus contemplationis et vitae spiritualis in Ecclesia.

2688 Puerorum, iuvenum et adultorum catechesis eo spectat ut Verbum Dei meditatione consideretur in oratione personali, ut in oratione liturgica reddatur actuale et ut semper interius fiat ad suum in vita nova ferendum fructum. Catechesis est etiam momentum in quo pietas popularis discerni potest et educari(1752). Orationes fundamentales memoria discere sustentaculum offert necessarium ad orationis vitam, sed magni momenti est efficere ut earum gustetur sensus(1753).
(1752) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae,
CTR 54: AAS 71 (1979) 1321-1322.
(1753) cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, CTR 55: AAS 71 (1979) 1322-1323.


2689 Orationis coetus, sive « orationis scholae », sunt hodie inter signa et inter media renovationis orationis in Ecclesia, si ad authenticos orationis christianae adaquentur fontes. Cura communionis est verae orationis signum in Ecclesia.

2690 Spiritus Sanctus quibusdam fidelibus donum praebet sapientiae, fidei et discretionis propter bonum commune quod est oratio (directio spiritualis). Illi et illae, qui hoc dono sunt praediti, veri sunt ministri viventis traditionis orationis:
Hac de causa, anima, quae in perfectione progredi vult, debet, secundum sancti Ioannis a Cruce consilium, « perspicere in cuius tradatur manus; quia qualis magister erit, talis erit discipulus, et qualis pater, talis filius ». Et ulterius: opus est ut director « non solum sapiens sit et prudens, sed oportet illum esse expertum; (...) si experientia non habetur de eo quod purus et verus sit spiritus, nesciet in illo animam ducere, cum Deus huic illum dat, neque etiam illum intelliget »(1754).
(1754) Sanctus Ioannes a Cruce, Llama de amor viva, redactio secunda, stropha 3, declaratio, 30: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 171.



Catechismus Cath. Eccl. 2620