Hilarius - In Ev. Matthaei 1600

CAPUT XVI. De Jonae prophetae signo, et de fermento Pharisaeorum

de confessione Petri et benedictione Domini, et de se abnegando qui Christum sequi voluerit.

1601 1. Christi dignoscendi nota, operum virtus.(Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo illis ostenderet, et reliqua (Mt 16,1). Adsunt Pharisaei et Sadducaei legis fiducia insolentes dedignantesque opera virtutum fidei, signum ostendi sibi de coelo precantur. Humilitatem in Christo carnis et corporis contuentes, doctrinam ex his quae sub hominis habitu gerebat dedignantur accipere. Quorum insolentiam et inanitatem irridens, multa eos de natura coeli conjicere solere respondit, cum rubicundo aut ortu aut vespere serenum nimbosumve pronutient (Mt 16,2): porro autem ignorare eos temporum signa (Mt 16,4), cum omnis lex et prophetae adventus sui indicia ex operum quae gereret admiratione significent: ut quemadmodum fidem tempestatis coeli vel matutini vel vesperis rubor redderet; ita manifestam temporum cognitionem virtutum atque operum indicia praestare deberent.

1602
2. Jonas Christi figura.(Sed ortus e coelo signum his terrestre constituit, ut eos intra confessionem humilitatis corporeae contineret, dandum dicens Jona signum: Huic se Dominus comparat, quem ad futurae passionis effectum in praedicationem poenitentiae ad Ninivitas pari specie praemiserat. Namque Jonas ventis desaevientibus projectus e navi est, et devoratus a ceto, et post triduum vivus emissus, non retentus a monstro, non cibi conditione confectus: sed contra humani corporis naturam integer et illaesus in auras superas virtute dominicae praefigurationis evadit. Hoc ergo potestatis suae signum constitutum 748 esse demonstrat, ipse remissionem peccatorum per poenitentiam praedicans, de Jerusalem vel Synagoga immundorum spirituum dominante flatu ejiciendus, et Pilati potestati, id est, saeculi judicio tradendus: et a morte tamquam elementi ejusdem monstro glutiendus: et post triduum ex ea, contra conditionem hominis quem assumpserat non retentus, vivus atque incorruptus emergens. Ea igitur, quae in homine de conceptu virginis sumpto divinarum erant plena virtutum, cognosci atque intelligi de se voluit et prophetae signo et hominis exemplo.

1603
3. In legis operibus spes nulla, ubi veritas contigit.(Et relictis illis abiit (
Mt 16,4). Non sicut locis aliis legitur, dimissis turbis abiit: sed quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, non dimisisse eos scribitur, sed reliquisse. Et cum venisset trans fretum, obliti sunt discipuli ejus panes accipere. Jesus autem dixit illis: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Mt 16,5-6). Absoluta omnis de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum obscuritas est. Quod autem abstinere se eo apostoli jubentur, non admisceri doctrinae Judaeorum monentur; quia legis opera in effectum fidei et in praeformationem rerum consequentium constituta sint: ut in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudine spei positum arbitrarentur; ne doctrina Pharisaeorum Christum nesciens, effectus veritatis evangelicae corrumperet.

1604
4. Filius et Deus aeternus et natus est.(Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, et reliqua (
Mt 16,13). In processu sermonis atque operis absolutius discipulis cognitionem suam (id est, sui) praestat, et quamdam intelligendi se formam rationemque constituit. Est autem haec vera et inviolabilis fides, ex Deo aeternitatis (cui ob id quod semper filius fuerit, semper et jus patris et nomen sit; ne si non semper filius, non semper et pater sit) Deum filium profectum fuisse, cui sit ex aeternitate parentis aeternitas. Nasci autem eum voluntas ejus fuit (V. l. 3 de Trin., n. 4), cujus in virtute ac potestate inerat ut nasceretur. Est ergo filius Dei ex Deo Deus, unus in utroque: theotetam enim, quam deitatem Latini nuncupant, aeterni 749 ejus parentis, ex quo nascendo est profectus, accepit. Accepit autem hoc quod erat: et natum est Verbum quod fuit semper in Patre. Atque ita Filius et aeternus et natus est: quia non aliud in eo natum est, quam quod aeternum est.

1605
5. Filius Dei est et filius hominis.(Hunc igitur assumpsisse corpus, et hominem factum esse, perfecta confessio est: quia sicut aeternitas naturae nostrae corpus accepit; ita cognoscendum est, naturam corporis nostri aeternitatis assumere posse virtutem. Igitur quia summum in fide ista bonum est; a discipulis requirit quem se homines esse dicerent: et adjecit, hominis filium. Haec enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem.

1606
6. Petri juxta Christi placitum confessio.(Editis itaque, quae diversae de eo erant, hominum opinionibus, quid de se ipsi sentiant quaerit. Petrus respondit: Tu es Christus filius Dei vivi (
Mt 16,17). Sed Petrus conditionem propositionis expenderat. Dominus enim dixerat: Quem me homines esse dicunt, filium hominis? Et certe filium hominis contemplatio corporis praeferebat: sed addendo, quem me esse dicunt, significavit, praeter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum; erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi judicium desiderabat? Non illud arbitramur, quod de se ipse confessus est: sed occultum erat de quo quaerebatur, in quod se credentium fides debebat extendere.

1607
7. Confessionis merces.(Et dignum plane confessio Petri praemium consecuta est, quia Dei filium in homine vidisset. Beatus hic est, qui ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est: non id quod ex carne et sanguine erat contuens, sed Dei filium coelestis patris revelatione conspiciens; dignusque judicatus, qui quod in Christo Dei esset, primus agnosceret. O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret! O beatus coeli janitor, cujus arbitrio claves aeterni aditus traduntur, cujus terrestre judicium praejudicata 750 auctoritas sit in coelo: ut quae in terris aut ligata sint aut soluta, statuti ejusdem conditionem obtineant et in coelo.

1608
8. Divitatis Christi testes lex et prophetae, resurrectionis apostoli.(Jubet etiam discipulis, ne cui loquantur quod ipse est Christus (
Mt 16,20): alios enim Spiritus sui esse testes oportebat, legem videlicet et prophetas. Caeterum resurrectionis testimonium proprium est apostolorum. Et quia scientium in Spiritu Christum beatitudo monstrata est; negatae rursum humilitatis et passionis ejus periculum declaratur.

1609
9. Christus Deus et homo confitendus.(Nam cum praedicare coepisset, oportere se Jerosolymam ire, pati deinde plura a senioribus plebis, et a Scribis et principibus sacerdotum, occidi etiam, et post diem tertium resurgere (
Mt 16,21), apprehendens eum Petrus, ait: Absit a te, Domine, non erit istud. At ipse conversus, Petro dixit: Vade retro post me, satana, scandalum mihi es (Mt 16,22-23). Ut Dei munus est, Christum in Spiritu Deum nosse; ita diaboli opus est Christum in homine nescire. Atque ejusdem periculi res est, vel corpus negare sine Deo, vel Deum negare sine corpore. Corpus autem carnis hujus in aeternitate Spiritus Deo nullum est: verum humanae salutis causa Christus in corpore est, quod assumpsit ex homine.

1610
10. Diabolus auctor infidelitatis Petri. A Christo cum opprobrio revincitur.(Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem (usque ad tempus enim ab eo secesserat), quia incredibile satis apostolis videretur, eum in quo Deus erat esse passibilem, sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petro insinuavit affectum. Denique ita passionem detestatus est, ut dixerit, Absit: quo verbo, rerum detestandarum exsecratio continetur. Sed sciens Dominus diabolicae artis instinctum, Petro ait: Vade retro post me: id est, ut exemplo se passionis sequatur. In eum vero per quem opinio haec suggerebatur conversus, adjecit: Satana scandalum mihi es. Non enim convenit existimare, Petro satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia. 751 Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est; Petri responsione Dominus offensus, cum opprobrio nominis, infidelitatis istius est detestatus auctorem.

1611
11. Felix sui damnum. Crux saltem voluntate tollenda.(Tum Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum, et reliqua (
Mt 16,24). O beatum damnum, et jactura felix! Ditescere nos Dominus detrimento animae et corporis voluit, et esse sui similes hortatur: quia ipse in figura Dei constitutus, usque ad mortem humilis et obediens factus, principatum potestatis totius quae in Deo est, accepit. Sequendus igitur est cruce assumpta: et passionis suae si non forte, attamen voluntate comitandus est. Quid enim prodest occupasse mundum, et toto terrenae potestatis dominatu opibus saeculi incubare, si perdenda anima, et suscipiendum vitae detrimentum est (Mt 16,26)? Quae autem commutatio pro anima, cum fuerit amissa, Quaeretur? Cum angelis enim Christus aderit, reddens singulis ut merebuntur. Quid afferemus ad vitam? Praeparatos credo terrenarum opum futuris commerciis thesauros, ambitiosos dignitatum famaeque titulos, aut veteres delicatae nobilitatis imagines? Neganda sunt haec omnia, ut melioribus abundemus: et contemptu universorum Christus sequendus est, et aeternitas spiritalium, terrenorum damno est comparanda.

1700

CAPUT XVII. Ubi in monte cum Moyse et Elia videtur

et vox de coelo auditur, ubi puerum lunaticum solvit, de credentium fide, de didrachma postulata, et statere in ore piscis.

1701 1. Praecepta superiora non mediocri debebant auctoritate firmari; indulto gloriae pignore mulcentur.(Amen, amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui mortem non gustabunt, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Mt 16,28). Docet Dominus et 752 rebus et verbis: et fidem spei nostrae aequaliter sermo atque opus instruunt. Grave enim onus infirmitati humanae imposuerat, ut cum sensum vitae homines ex vivendi affectu habere coepissent, fructum ejus qui praesens corporibus blandiebatur ammitterent negarentque se sibi, id est, quod esse coepissent, esse se nollent; cum sensus hujus exordium ex affectu voluntatis habuissent: deinde opinionem spei ambiguae incertaeque sequerentur; cum in his, quae praesentia haberentur, illecebrae gandii blandientis existerent. Opus ergo erat veri ac manifesti exempli auctoritate, ut contra vim sensumque judicii optabile fieret praesentium damnum, lucro deinceps non ambiguo futurorum. Igitur postquam et tollendam crucem, et perdendam animam, et damno mundi commutandam vitae aeternitatem monuerat, conversus ad discipulos, ait aliquos ex his futuros, qui gustaturi mortem non essent, donec filium hominis in regni sui gloria contuerentur. Ex conditione autem gustatus, tenuem quamdam fidelibus libationem mortis ostendit. Itaque verba res sequitur.

1702
2. Transfiguratio. Cur tres apostoli assumpti. Cur ex Sanctis Moyses tantum et Elias adsint.(Nam post sex dies, Petrus, Jacobus et Johannes assumuntur seorsum, et in excelso monte consistunt (
Mt 17,1): ipsisque inspectantibus Dominus transfiguratur, et toto claritatis suae habitu circumsplendet. Et in hoc quidem facti genere, servatur et ratio et numerus, et exemplum. Nam post dies sex, gloriae dominicae habitus ostenditur: sex millium scilicet annorum temporibus evolutis, regni coelestis honor praefiguratur. Tribusque assumptis, de trium origine , Sem, Cham et Japhet, futura electio populi ostenditur. Quod autem Moyses et ex omni sanctorum numero assistunt; 753 medius inter legem et prophetas Christus in regno est; cum his enim Israelem, quibus testibus praedicatus est, judicabit: simulque ut et humanis corporibus decreta esse resurrectionis gloria doceretur, cum quando Moyses conspicabilis astitisset. Ipse autem Dominus fit nive ac sole candidior (Mt 17,2), supra opinionem scilicet nostram coelestis luminis splendore conspicuus. Petro autem, ut tria illic tabernacula fierent offerenti, nihil respondetur (Mt 17,4): nondum enim ut in hac gloria consisteretur erat tempus.

1703
3. Christi praecepta audienda. Silentium cur Apostolis imperetur.(Sed loquente adhuc eo, nubes eos candida inumbravit, et divinae virtutis spiritu ambiuntur (
Mt 17,5). Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, hunc audiendum, vox de nube significat: ut idoneus ipse praeceptorum talium auctor esset, qui post saeculi damnum, post crucis voluntatem, post obitum corporum regni coelestis gloriam ex mortuorum resurrectione facti confirmasset exemplo. Territos deinde et consternatos elevavit: et solum contuentur, quem medium constitisse inter Moysen et Eliam viderant. Ad futuri enim formam, atque ad facti fidem, Moyses et Elias in monte constiterant. Silentium enim rerum gestarum quas viderant imperat, donec cum a mortuis resurgeret (Mt 17,9); (hoc enim fidei praemium reservabatur, ut honor redderetur iis, apud quos non levis sola praeceptorum auctoritas reperiretur); infirmos enim senserat ad vocis auditum: ut cum essent Spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritalium testes essent.

1704
4. Solliciti etiam de temporibus Eliae requirunt (
Mt 17,10). Quibus respondet Eliam esse venturum, et restituere universa (Mt 17,11), id est reliquum, quod deprehenderit ex Israel, ad cognitionem Dei revocaturum. Sed in virtute ac spiritu Eliae 754 Johannem venisse significat, in quo (in quem) gravia quaeque atque aspera exercuissent: ut Domini adventum praenuntians, passionem quoque praecurreret et injuriae et vexationis exemplo.

1705
5. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus, dicens: Domine, miserere filio meo (
Mt 17,14). Reverso ad turbas Domino, a patre genibus advoluto puer offertur daemoniacus, frequenter et in aquam decidens et in ignem, cui curationem afferre discipuli non potuerint. Objurgatis his, et increpato daemone, sanus puer factus est.

1706
6. Apostolorum fides primum imperfecta.(Crediderant quidem Apostoli: nondum tamen erant perfectae fidei. Nam Domino in monte demorante, et ipsis cum turba residentibus, quidam tepor eorum fidem relaxaverat; atque idcirco ait: Generatio (
Mt 17,16) incredibilis et perversa, quousque ero vobiscum (V. l. VI de Trin., n. 23)? quia, absente se, antiquae infidelitatis consuetudo subrepserat. Docet igitur, eos nihil salutis afferre posse, qui medio Evangeliorum et iterati adventus sui tempore, a fide tamquam Domino absente decesserint.

1707
7. Diabolus in profundum inferni a quibus ejiciendus.(Denique quaerentibus a se, cur daemonium ejicere non potuissent, respondit, de inopia fidei effectum esse ne possent (
Mt 17,18-19): quae si in illis tamquam granum sinapis esset, monti huic, ut a loco in locum transiret, cum efficiendi potestate praeciperent. Sed jam de monte decesserat, et inter turbas haec loquebatur. Itaque et se granum sinapis nuncupavit omnium minimum, et diabolum montem cognominavit: quia in illo spiritales nequitiae sunt coelestesque virtutes per eos ejiciendae, et in altitudinem maris tamquam in profundum inferni abjiciendae, quos in hanc efficaciam jejunium et oratio prosequentur.

1708
8. Apostolorum nomine Pharisaei et Scribae tractantur.(Tenebimus quoque etiam cum ordinem, ut sub discipulorum nomine, Pharisaeorum et Scribarum persona tractetur. Quibus lex curandum ut discipulis populum, tamquam pater filium, cum Dominus abesset, obtulerit. Qui peccatis dominantibus, nunc in ignem judicii decidebat, nunc in aquam diurnarum sordium suarum consuetudine mergebatur. Hi igitur nihil opis attulerunt: quia demorante Moyse cum Domino in monte, effecti fuerant infideles. Et ut typica ratio impleretur, discipuli mirantur se ejicere daemonem non potuisse: 755 cum omnis potestas non solum daemonum fugandorum, verum etiam mortuorum excitandorum esset indulta. Quia vero ultra cum his lex futura non esset, ait: generatio incredibilis et perversa (non utique ad eos quos sanctificaverat, videtur haec loqui), quo usque, inquit, ero vobiscum? Quia fidem non habentes, ipsam illam, quam habebant, amissuri erant legem. Quam fidem si in se habuissent, quia ipse est granum sinapis, verbi virtute hoc peccatorum onus, et gravem infidelitatis molem, ab eo qui offerebatur populo ejicientes, tamquam in mare montem, sic ad conversationem gentium et saeculi transtulissent.

1709
9. Ipsis autem conversantibus in Galilaea, dixit Jesus: Futurum est ut filius hominis tradatur in manus hominum (
Mt 17,21). Sequitur moestitia cognitionem passionis: nondum enim sacramentum ineundae crucis, resurrectionis virtute fuerat revelatum.

1710
10. Didrachmi solutio lege sancita quid significet.(Et cum venisset Jesus Capharnaum, accesserunt qui didrachma exigebant ad Petrum (
Mt 17,23). Dominus didrachma solvere postulatur: hoc enim omni Israel lex pro redemptione animae et corporis constituerat in ministerio templi servientium (Ex 30,12). Sed lex, ut scimus, futurorum umbra est. Non enim aeris praetium Deus desiderabat: ut per tam exiguam impensam criminibus corporis atque animae quaedam redemptio concederetur. Ut igitur inscriptos nos et professos et Christi nomine consignatos offerremus in Christo, qui verum Dei templum est, pro testimonio filii Dei hujus didrachmae oblatio constituta est.

1711
11. Christus redemptor redemptionis pretio non eget.(Itaque Petrum post conventionem silentem, tali eum sermone praevenit: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum aut censum? etc. (
Mt 17,34). Numquid ambiguum est, filios regum tributis obnoxios non esse; et quibus regni haereditas est, eos esse liberos a servitute? Sed sermo interius intendit. Postulabatur didrachma a populo. Lex enim in eam fidem, quae per Christum erat revelanda, concluditur. Ergo haec eadem didrachma, consuetudine legis, tamquam ab homine poscebatur a Christo. Sed ut ostenderet, legi se non esse subjectum, et ut in se paternae dignitatis gloriam contestaretur, terreni privilegii posuit exemplum: censu aut tributis regum filios non 756 teneri, potiusque se redemptorem animae nostrae corporisque esse, quam in redemptionem sui aliquid postulandum; quia regis filium extra communionem oportere esse reliquorum scandalum igitur praestat ut solvat, caeterum debito legis est liber (Mt 17,26).

1712
12. Deinde sub rerum praesentium effectu, et significantiam legis, et constantiam evangelicae libertatis exposuit: ut cognosci promptum esset, quid didrachma praefiguraret in lege. Ire Petrus jubetur ad mare, hamumque mittere, et primi piscis ascendentis os requirere, repertumque in eo staterem pro se ac Domino offerre. Didrachma Dominus postulatur, id est, denarios duos; cur staterem (quatuor denarios complectentem) Petrus offert? Deinde cum primum piscem admonetur inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Numquid etiam natura piscium ferret, ut in littore fortuito repertum staterem ore potius contineret, non intra viscera conderet? Subest igitur efficiendis praesentibus rebus ratio interior.

1713
13. Destinatus enim ad praedicationem Petrus, et piscator hominum factus, doctrinae hamum misit in saeculo, quo appositi sibi dulcedine vagos ex eo fluctuantesque protraheret. Huic adhaesit beatus ille primus martyr hamo, qui ore suo quadrigeminum denarium continebat: id est, evangelici numeri unitate, Dei gloriam Dominumque Christum in passione contuens praedicabat. Stephanus igitur primus ascendit, Stephanus staterem ore continuit: in quo etiam didrachma novae praedicationis, tamquam duo denarii habebantur. Hoc lex praefigurabat, hujus veritatis umbram, tamquam corporis imaginem circumferebat, haec redemptio animae et corporis designabatur: ideoque ait: Da pro me et te: quia jam talis non didrachma, sed stater, et pro Christo erat et pro Christi praedicatione solvendus.


CAPUT XVIII. De infantibus inhibitis, et de humilitate eorum assumenda

de manu et pede et oculo eruendo, de ove perdita, de corripiendis fratribus secreto primum, tum duobus testibus, postremo Ecclesia praesente. Semper ignoscendum. Qui conservum, remisso sibi a domino debito, suffocat.

1801
1. Pueri credentes. Puerorum indoles. In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? et reliqua (
Mt 18,1). Non nisi reversos in naturam puerorum introire regnum coelorum 757 Dominus docet, id est, in simplicitatem puerilem vitia corporum nostrorum animaeque revocanda. Pueros autem, credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit. Hi enim patrem sequuntur, matrem amant, proximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt: non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt verum habent. Et haec omnium affectionum assumpta in nobis et consuetudo et voluntas, coelorum iter pervium praestat. Revertendum igitur est ad simplicitatem infantium: quia in ea collocati, speciem humilitatis dominicae circumferemus.

1802
2. Judaeis praestaret cum gentibus Deum ignorasse, quam Christum non recepisse.(Si qui autem in Christi nomine tales receperint, Christi recepti praemium consequentur: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, qui offendiculum tentationis intulerit, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (
Mt 18,6). Tot tantaeque res non otiose comparatae sunt: et mola, et asinaria, et cum ea in mari mergendus, et hoc ei expediens. Communi omnium sensu, semper quod expedit utile est. Quid ergo utilitatis est, mola asinaria collo suspensa demergi? Mors enim tam gravis proficiet ad poenam: et nescio quomodo erit utile, id expetere quod ultimum sit malorum. Quid ergo sentiri oporteat, quaerendum est. Molae opus, labor est caecitatis: nam clausis jumentorum oculis aguntur in gyrum. Et sub asini quidem nomine, frequenter gentes cognominatas reperimus. Igitur gentes quod agunt, nesciunt: et in vitae suae opere detentae, caeci laboris ignorantia continentur. Judaeis autem scientiae iter in lege praestatum est. Qui si Christi apostolos scandalizarent, rectius illigata collo mola asinaria demersi in mare fuissent, id est, gentium labore depressi in ignorantia saeculi demorarentur: quia illis tolerabilius fuerit nescisse Christum, quam istis prophetatum non recepisse.

1803
3. Scandalum crucis necessarium, et quam periculosum.(Vae huic mundo ab scandalis. Necesse est enim venire scandala; verumtamem vae homini illi, per quem scandalum venit (
Mt 18,7). Humilitas passionis scandalum mundo est. In hoc enim maxime ignorantia detinetur humana, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae Dominum nolit accipere. Et quid mundo tam periculosum, quam non recepisse Christum? Verumtamen sub hominis nuncupatione, auctorem scandali hujus Judaicum populum designat, per quem omne hoc mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicaverunt. Ideo vero necesse esse ait venire scandala: quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset explenda.

1804
4. Superius autem in abscindendis manu vel pede propinquitatum contineri nomina exposuimus (cap. 4, n. 21): atque ideo cognationem generis Israelitae 758 relinquendam veluti quadam membrorum recisione significat, quia per eam mundo scandala comparentur.

1805
5. Angelorum de nobis cura.(Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui credunt in me (
Mt 18,10). Arctissimum vinculum mutui amoris imposuit, ad eos praecipue qui vere in Domino credidissent. Pusillorum enim angeli quotidie Deum vident (Mt 18,11): quia filius hominis venit salvare quae perdita sunt. Ergo et filius hominis salvat, et Deum angeli vident, et angeli pusillorum sunt. Fidelium orationibus praeesse angelos, absoluta auctoritas est. Salvatorum igitur per Christum orationes angeli quotidie Deo offerunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum ambitioso angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur.

1806
6. Ovis una errans, homo. Nonaginta novem non errantes, angeli. Horum numerus ex hominibus perficitur.(Atque ut ingentem esse in coelis laetitiam reditu humanae salutis ostenderet, comparationis posuit exemplum, ejus qui oves nonaginta novem in montibus reliquisset, et errantem unam requisisset: qua inventa plus gaudii sit, quam habebatur in nonaginta et novem conservatione laetitiae (
Mt 18,12). Ovis una, homo intelligendus est, et sub homine uno, universitas sentienda est. Sed in unius Adae errore omne hominum genus aberravit; ergo nonaginta novem non errantes, multitudo angelorum coelestium opinanda est, quibus in coelo est laetitia et cura salutis humanae. Igitur et quaerens hominem, Christus est; et nonaginta novem relicti, coelestis gloriae multitudo est: cui cum maximo gaudio errans homo in Domini corpore est relatus. Merito igitur hic numerus per litteram et Abrahae additur et consummatur in Sara: ex Abram enim Abraham nuncupatur, et ex Sarai Sara accipit nomen. In uno enim Abraham omnes sumus: et per nos, qui unum omnes sumus, coelestis gloriae numerus explendus est. Atque ideo et creatura omnis 759 revelationem filiorum Dei exspectat: et ideo congemiscit et dolet, ut numerus, qui per alpha Abrahae additus est, et qui in alpha consummatus in Sara est, ad coelestem constitutionem incremento credentium impleatur.

1807
7. Correptionis ordo in Judaeos a Deo servatus.(Quod si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et reliqua (
Mt 18,15). Eum ordinem continendae charitatis nobis Dominus imposuit, quem ipse in conservando Israel tenuerat (Lv 19,18): jubet enim peccantem fratrem ab eo solo, in quem peccaverit, corripi atque objurgari. Ipse enim sacrificantem diis alienis populum Judaicum, majestatis suae adventu, et toto praesentis potestatis terrore corripuit. Et tum, cum idem populus Dei propinquantis adventum, extra montem licet positus, ferre non potuit, inobedienti etiam unum atque duos jussit adhiberi, ut in ore duum testium fides verbi ac veritas maneat: quia insolenti Israel lex et prophetae et Joannes est missus, testibusque istis ut peccare desineret conventus est, tertio ipso Domini adventu, tamquam coetu Ecclesiae inspectantis, admonitus est: frustraque habitis his objurgationibus, publicani aut ethnici vilitate negligitur.

1808
8. Ligandi et solvendi potestas apostolis data.(Ad terrorem autem metus maximi, quo in praesens omnes continerentur, immobile severitatis apostolicae judicium praemisit: ut quos in terris ligaverint id est, peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, confessione videlicet veniae receperint in salutem (
Mt 18,18); hi apostolicae conditione sententiae in coelis quoque aut soluti sint aut ligati.

1809
9. Unitatis merito nil negat Deus.(In tantum igitur humanae pacis studuit concordiae, ut unitatis merito omnia, quae a Deo precanda sint, impetranda esse confirmet (
Mt 18,19-20); et ubi duo atque tres pari spiritu ac voluntate collecti sint, ibi se medium eorum polliccatur futurum. Ipse enim pax atque charitas, sedem atque 760 habitationem in bonis et pacificis voluntatibus collocabit.

1810
10. Deus sine modo nobis ignoscens, vult et nos sine modo aliis ignoscere. In Cain homicidarum, in Lamech Deicidarum poena est adumbrata.(Quaerenti deinde Petro, an peccanti in se fratri septies remitteret, respondit: Non usque septies, sed usque septuagiessepties (18,21-22). Omni modo ad similitudinem nos humilitatis ac bonitatis suae instruit, et molliendis ac frangendis turbidorum motuum notrorum aculeis, placabilitatis suae confirmat exemplo: quippe peccatorum omnium veniam per fidem tribuens. Neque enim naturae nostrae vitia indulgentiam merebantur. Ergo venia omnis ex eo est: cum etiam ea quae in se sint peccata, post reditum confessionis indulgeat. Solvenda quidem per Cain poena in septuplum constituta est (
Gn 4,24): sed peccatum illud in hominem est; in Abel enim fratrem peccatum usque ad necem fuerat. Sed in Lamech supplicium usque ad septuagies et septies est constitutum; et in eo, quantum existimamus, constituta in auctores dominicae passionis est poena. Sed Dominus per confessionem credentium hujus criminis veniam largitur, id est, per baptismi munus obtrectatoribus ac persecutoribus gratiam salutis indulget: quanto magis oportere ostendit sine modo ac numero veniam a nobis esse reddendam, nec cogitandum quotiens remittamus; sed (supple, oportere) ut irasci his qui in nos peccant, quotiens irascendi necessitas exstilerit, desinamus? Quae utique veniae assiduitas docet, nullum omnino penes nos irae tempus esse oportere: quando omnium omnino peccaminum veniam Deus nobis suo potius munere, quam nostro merito largiatur. Neque enim fas est, nos ex praescripto legis, dandae veniae numero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit indulta.

1811
11. Quin etiam ad perfectae bonitatis affectum comparationis posuit exemplum, in qua servo unde redderet non habenti, omne Dominus debitum relaxavit (
Mt 18,26): conservoque suo servus ille exiguum quod sibi debebatur extorquens, per hoc voluntatis suae vitium donum munificentiae Domini et liberalitatis amisit. Absoluta autem comparationis ejus est ratio, atque ab ipso Domino omnis exposita est.


CAPUT XIX. Uxorem non debere dimittere, de eunuchis, de infantibus inhibitis. Divitem difficile introire in regnum coelorum.

1901
1. Cur Galilaeos in Judaeae finibus curet Christus.(Et factum est, cum locutus esset sermones istos Jesus, transtulit se in Galilaeam, et venit in fines Judaeae, etc. (
Mt 19,1). Galilaeos in Judaeae finibus curat. Potuerat namque aegrotorum turbas non fatigare, et intra ipsam Galilaeam opem ferre debilibus: sed typica ratio etiam locorum erat explenda privilegiis, ut peccata gentium in eam veniam quae Judaeae parabatur admitteret.

1902
2. Tunc accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (
Mt 19,3)? In eo sermone, qui de uxore et de repudio est, occurrit illud, aliter scriptum esse in Genesi (Gn 2,24), quam nunc in praesens Dominus sit locutus (Mt 19,4-5). Illic enim sub verbis Adae res omnis refertur: hic Dominus indicat ab eo, qui et hominem figuraverit et mulierem fecerit, omnia illa dicta esse. Sed nos secuti apostolicam auctoritatem, qui hoc mysterium grande esse professus est, se autem in Christo atque in Ecclesia accipere (Ep 5,32 vid. cap. Ep 22,3), locum hunc sicuti est intactum relinquamus. Admonemus tamen legentem, ut quotienscumque de hac eadem quaestione se consulat, verborum virtutes, et quibus Dominus responderit, et quibus discipuli usi sint, diligenter advertat: Pauli autem apostoli de hoc affectum, vel silentis, vel interdum sub aliis locis tractantis, expendat. Nobis circa eunuchos sermo sit et voluntas. In uno posuit naturam, in altero necessitatem, in tertio voluntatem (Mt 19,12): naturam in eo qui ita nascitur, necessitatem in eo qui ita factus est, voluntatem in illo qui spe regni coelestis, talis esse decreverit: cui nos similes effici, si tamen possimus, admonuit.

1903
3. Infantes, gentes a discipulis inhibentur prae favore Israel.(Tunc oblati sunt ei infantes, ut manus his imponeret et oraret: Discipuli autem prohibebant eos, et reliqua (
Mt 19,13). Novum est, discipulos prohibuisse ne infantes ad Christum accederent, qui offerebantur ut super eos manum imponeret et oraret. Res evangelica, ut diximus, inter praesentis et futuri effectum, mediam utrique rei et congruam rationem temperavit: ut his, quae efficiebantur, futuri species adhaereret. Infantes quidem vere oblati sunt, sed et vere inhibiti sunt. Sed hi gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primum salvandi Israel, a discipulis inhibentur 762 accedere. Inhibendi quidem voluntas placabilitati apostolicae non convenit: sed in typicam consummationem prohibendorum infantium subrepit instinctus. Quos Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium sit regnum coelorum: munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.

1904
4. Judaeorum insolentia in juvene adumbrata. Christus quatenus non bonus.(Et ecce unus accessit ad eum, et ait illi: Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? et reliqua (
Mt 19,16). Opportune post sermonem superiorem; quo et infantes inhibiti sunt, et talium regnum coelorum esse responsum est, succedit hic juvenis, requirens quibusnam bonis operibus vitam aeternam habere posset. Juvenis iste et interrogavit, et insolens fuit, et rursum moestus est factus: resque omnes, quae scriptae sunt, gestae effectaeque sunt. Sed admonuimus ea, quae sub Deo agebantur, praesentium effectibus consequentium formam praetulisse: atque ita semper in Scripturis coelestibus sermonem omnem temperatum fuisse, ut non minus his quae gerebantur, quam eorum quae gerenda essent similitudini conveniret. Juvenis hic itaque formam Judaici populi habet, in lege insolentis, et nihil praeter praecepta Moysi spei exspectantis a Christo. Cui Dominus, in responsione ipsa, severitatem judicii ex se futuri protestatus est, dicens (Mt 19,17): Quid me vocas bonum? (V. lib. IX de Trin., n. 16.) Is enim, cui necesse sit impia et iniqua punire, nomine bonitatis abstinuit, soli hoc nomen Deo patri reservans, qui se, judicem dando, officio severitatis exuerit: non quod bonus et ipse non esset, sed quod congrua in cum severitate judex esset usurus.

1905
5. Judaei in lege gloriantes lege convincuntur nil recti egisse.(Hunc igitur ex lege insolentem, sollicitum de salute remittit ad legem: ut in ea ipsa, in qua gloriaretur, intelligeret nihil se exinde recti operis fecisse. Verbis enim legis ei Dominus respondit. Sed adolescens, tamquam populus insolens et glorians, in lege confidit, cui tamen obsecutus ex nullo est. Jussus enim fuerat non occidere: prophetas interfecerat. Non moechari: hic corruptelam fidei, et legi adulterium intulerat, et deos alienos adoraverat. Non furari: hic ante quam libertatem credendi in fide Christus redderet, furto legis praecepta dissolvit. Non falsum testem fieri: hic Christum negavit ex mortuis. Patrem et matrem 763 jussus est honorare: hic ipse se a Dei patris atque ab Ecclesiae matris familia abdicavit. Proximum tamquam se amare praeceptus est: hic Christum, qui omnium nostrum corpus assumpsit, et unicuique nostrum assumpti corporis conditione factus est proximus, usque in poenam crucis persecutus est. Ut igitur his depositis, ac recisis omnibus vitiis in legem reverteretur, est jussus.

1906
6. Ab umbra legis ad evangelicam veritatem migrare suadentur.(Sed respondet, haec omnia fecisse se a juventute sua: et quaerit quid adhuc sibi restet (
Mt 19,20). Sed, ut diximus, neque superiora illa egerat ad quae remittitur, et in ipsis glorians tamquam consummatus haec loquitur. Cui Dominus respondet, vendenda omnia bona sua esse, et danda pauperibus: et tunc eum futurum esse perfectum, habiturumque thesaurum in coelis (Mt 19,21). Respondetur huic quidem juveni, pulcherrimo illo ac maxime utili relinquendi saeculi praecepto, quo jactura terrenae substantiae coelorum opes emendae sunt: sed in eo quod bona sua vendere et dare pauperibus jubetur, confidentiam legis relinquere admonetur, et eam felici commercio mutare: et ut meminerit umbram in ea veritatis esse, quae deinceps pauperibus, id est, gentibus sit sub ipsius veritatis corpore dividenda; haec autem neminem posse efficere, nisi qui sequi coeperit Christum.

1907
7. Quid sit quod adolescens a juventute legi se servisse testetur.(Sed adolescens, auditis his, tristis recessit (
Mt 19,22): multam enim opulentiae fiduciam habebat ex lege. Atque in eo etiam typicae efficientiae ratio servata est, ut cum adolescentem hunc esse significet, ipse superius dixerit, ab omni se juventute sua praeceptis his quae habentur in lege servivisse: cum adolescentia intra juventutem sit, et posterior aetatis gradus non possit intra prioris terminos contineri. Sed hoc ideo, ut a juventute hoc serviente, longum jam in opere legis populi tempus ostenderet.

1908
8. Israeli superbo difficilis coeli aditus.(Dehinc Dominus cognita adolescentis moestitudine respondit, difficile divitem venturum in regnum coelorum (
Mt 19,23). Divitem se igitur Israel, ut diximus, legis fiducia gloriabatur. Huic difficilis est aditus in coelum, veteres opes sub Abrahae nomine inanis prosapiae ambitione retinenti.

1909
9. Crimen non est in habendo, sed in habendi modo. Opum cura periculosa.(Quin etiam adjecit, camelum facilius per foramen acus posse transire, quam coelorum regnum divitem introire (
Mt 19,24). Habere criminis non est, sed modus in habendo retinendus 764 est. Nam quomodo impertiendum est, quomodo communicandum, si impertiendi et communicandi materia non relinquatur? Ergo nocenter magis habere, quam illud ipsum habere fit crimen. Sed periculosa cura est, velle ditescere: et grave onus innocentia subit, incrementis opum occupata. Rem enim saeculi, famulatus Dei non sine saeculi ipsius vitiis assequitur. Hinc difficile est divitem regnum coelorum adire. Atque etiam, quia uti plures his quae habent recte possent, ea in sermone Domini ratio servata est, ut non absolute regnum coelorum nemo introire posset; sed intelligi posset futurorum raritas ex difficultate. Et haec quidem ad simplicis sensus intelligentiam pertinent: verum eodem cursu interioris causae ordo retinendus est.

1910
10. Cur Judaeis difficilis coeli aditus.(Adolescens, ut diximus, insolens, ubi jacturam legis facere praecipitur, moestus et tristis est. Est autem huic populo crux et passio scandalum; et idcirco ipsi nihil salutis ex ea est. Sed gloriatur in lege, et cohaeredes gentes aspernatur, et transire in evangelicam libertatem recusat: atque ideo difficile regnum coelorum introibit. Pauci enim eorum, et juxta multitudinem gentium admodum rari erant credituri: ut (mss. et) difficile praeduratam in lege voluntatem, ad praedicationem evangelicae humilitatis inflecterent.

1911
11. Pervius est gentibus. Cameli natura.(Sed facilius camelus per foramen acus transibit. Non convenit camelo cum acus foramine: neque in angustiis cavernae exiguissimae, recipi poterit belluae ingentis informitas. Sed in primordio libri (cap. 2, n. 2), sub vestitu Johannis, in camelo gentes significari admonuimus. Pecus enim hoc verbis obedit, metu continetur, jejunii patiens est, et oneri suo quadam disciplinae ratione succumbit: cujus exemplo, gentium immanitas ad obedientiam praeceptorum coelestium emollitur. Hae igitur angustissimum iter regni coelestis introeunt: acus scilicet, quae est verbi novi praedicatio, per quam corporum vulnera assuuntur, et dissuta vestium retexuntur, et mors ipsa compungitur. Ergo hujus novae praedicationis hoc iter est: in quod facilius informitas gentium introibit, quam opulentia divitis, id est, gloriantis in lege.



Hilarius - In Ev. Matthaei 1600