Hilarius - In Ev. Matthaei 1224

CAPUT XIII. Sedens in navicula Jesus turbis parabolas loquitur de seminante bonum semen

de zizania et tritico, de grano sinapis, de fermento absconso in farina, et expositio zizaniae, de thesauro in agro, de bona margarita, de reti misso in mare.

1301
1. Verbum Dei non capiunt ab Ecclesia alieni.(In illa die exiit Jesus, et sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae, ita ut in naviculam ascenderet (
Mt 13,1-2): Sedisse Dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subjectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus: et facti istius genere significat eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse intelligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert: intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi, qui extra sunt, et arenae modo steriles atque inutiles adjacent, intelligere non possunt. De parabolis autem jam a Domino absolutis loqui otiosum est.

1302
2. Legem ob inopiam fidei perdiderunt Judaei.(Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (
Mt 13,12). Regni mysteria fides percipit. Haec in quibus fuerit proficiet, et incrementis profectus sui abundabit: in quibus vero non fuerit, etiam quod habent auferetur ab eis. Damnum scilicet legis ex fidei inopia declarat: quam fidem Judaei non habentes, legem quoque quam 735 habuerant perdiderunt. Et ideo perfectum fides evangelica habet donum; quia suscepta novis fructibus ditat, repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit.

1303
3. Vestri autem beati oculi qui vident, et aures quae audiunt (
Mt 13,16). Apostoloci temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contigit Dei Salutare visere et audire: prophetis atque justis cupientibus videre et audire in plenitudinem temporum destinatorum, et exspectationis istius gaudium Apostolis reservatum.

1304
4. Granum sinapis Dominus. Olera prophetarum verba. Apostoli quomodo rami.(Simile est regnum coelorum grano sinapis, et reliqua (
Mt 13,31). Grano sinapis se ipsum Dominus comparavit, acri maxime, et omnium seminum minimo, cujus virtus ac potestas tribulationibus et pressuris accenditur. Granum hoc igitur postquam in agro satum fuerit, id est, ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro, satione quadam fuit corporis consepultus; ultra mensuram omnium olerum excrescit, et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice, tamquam aegroto, Israeli data est praedicatio prophetarum. Sed jam ex ramis arboris ex solo in sublime prolatae, coeli volucres inhabitant. Apostolos scilicet, et Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes, in ramis intelligemus: in quos gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, id est, diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris acquiescent.

1305
5. Christus in lege, prophetis et evangeliis.(Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentatum est totum (
Mt 13,33). Fermentum de farina est, quod virtutem acceptam acervo generis sui reddit. Huic se Dominus comparavit, quod acceptum mulier, synagoga scilicet, per judicium mortis abscondit, arguens legem et prophetas evangeliis dissolvi. Hoc autem farinae mensuris tribus, id est, legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum facit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, id ipsum evangeliorum profectibus expleatur. Fiuntque omnia per Dei Spiritum ejusdem et virtutis et sensus: nihilque aliud ab alio mensuris aequalibus fermentatum dissentiens reperietur.

1306
6. Ad Trinitatis unitatem aut trium gentium vocationem praedicta non recte referuntur.(Quamquam ad fidei sacramentum, id est, ad Patris et Filii et Spiritus sancti unitatem, sed et ad trium gentium vocationem, ex Sem, Cham et Japhet, tres mensuras farinae esse referendas, sensisse multos meminerim. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat: cum tametsi omnium gentium vocatio sit aeque, tamen in his Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum: in Patre autem 736 et Filio et Spiritu sancto, sine admixti extrinsecus fermenti necessitate in Christo, omnia unum sint.

1307
7. Thesaurus in agro, Christus in carne.(Iterum simile est regnum coelorum thesauro abscondito, et reliqua (
Mt 13,44). Per similitudinem thesauri in agro, spei nostrae opes intra se positas ostendit: quia Deus in homine sit repertus, in cujus pretium omnes saeculi vendendae sunt facultates, ut vestitu, cibo, potuque indigentium, aeternas coelestis thesauri divitias comparemus. Sed contuendum est, inventum thesaurum et absconsum fuisse; cum utique qui invenit, et secreto et tempore quo abscondit auferre potuisset, et auferens emendi necessitate caruisset. Sed ut rei, ita et dicti fuerit ratio explicanda. Ideo enim absconsus est thesaurus, quia et agrum emi oportebat. Thesaurus enim in agro, ut diximus, Christus intelligitur in carne, quem invenisse est gratuitum. Evangeliorum enim praedicatio in absoluto est, sed utendi et possidendi hujus thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio; quia coelestes divitiae non nisi damno saeculi possidentur.

1308
8. Negotiator, a lege ad Evangelium transiens.(Et de margarita par ratio est (
Mt 13,45). Sed ad negotiatorem jamdiu in lege versantem proficiens hic sermo est, qui longo ac diutino labore ad margaritae scientiam pervenerit, et ea quae sub onere legis adeptus sit, derelinquat. Diu enim est negotiatus, et margaritam aliquando qualem optabat invenit: cui et unius hujus desiderati lapidis pretium, reliqui laboris jactura est comparandum.

1309
9. Praedicatio qui rete.(Iterum simile est regnum coelorum reti misso in mare, et reliqua (
Mt 13,47). Merito praedicationem suam reti comparavit, quae in saeculum veniens, sine saeculi damno habitantes intra saeculum congregavit, modo retis, quod mare penetrans ita agitur de profundo, ut per omne elementi illius corpus evadens, clausos intra ambitum suum extrahat, nosque ex saeculo in lumen veri solis educat: in bonorum electione, et malorum abjectione, futuri judicii examen ostendens.


CAPUT XIV. De scriba in regno coelorum

de fratribus et sororibus Domini, de Joannis capite in disco, de quinque panibus et duobus piscibus, ubi supra mare ambulat, et Petrum mersum erexit.

1401
1. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei, utique. Et ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, etc. (
Mt 13,51-52). Non turbis, sed discipulis est locutus; et intelligentibus parabolas dignum testimonium reddit, ipsos scilicet sub patris familiae nomine sibi comparans, quod doctrinam de thesauro suo novorum ac veterum sint adepti: quosque scribas propter scientiam nuncupat, quod intellexerint ea, quae ille nova et vetera, id est, in Evangeliis et in lege protulerit, et ejusdem patrisfamilias, et unius utraque thesauri.

1402
2. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde, et venit in patriam suam, et reliqua (
Mt 13,53). Inhonoratur Dominus a suis. Quamquam et docendi prudentia, et operandi virtus admirationem commoveret; infidelitas tamen eorum veritatem judicii non recipit. Non enim credunt haec in homine Deum agere: quin etiam patrem ipsius, matrem, fratresque nuncupant, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt (Mt 13,55). Sed plane hic fabri erat filius, ferrum igne vincentis, omnem saeculi virtutem judicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae: informem scilicet corporum nostrorum materiem in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis. In his igitur scandalizabantur omnes: et inter tot tamque magnifica quae gerebat, corporis ejus contemplatione commovebantur. Quibus Dominus inhonorabilem in patria sua prophetam esse respondit (Mt 13,57), quia in Judaea esset usque ad crucis sententiam contemnendus. Et quia penes solos 738 fideles Dei virtus est, propter eorum incredulitatem omnibus divinae operibus virtutis abstinuit.

1403
3. Evangeliis est et interior sensus.(In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis, et reliqua (
Mt 14,1-2). Frequenter monuimus, omnem diligentiam Evangeliorum lectioni adhiberi oportere: quia in his, quae gesta narrantur, subesse interioris intelligentiae ratio reperiatur. Habet enim omnium operum narratio suum ordinem: sed gestorum effectibus causae subjacentis species praeformatur, ut in Herode ac Joanne intelligitur. Nam et Herodes princeps erat populi, et Herodiadem uxorem Philippi fratris sui in matrimonium suum jure potestatis assumpserat. Et huic Herodiadi erat filia: quae natali die, cum saltans placeret, potestatem cujus vellet praemii, sacramento jurantis accepit: et Joannis caput in carcere diu habiti, puella matre admonente disco sibi inferri precata est. Et Herodes, tristis licet, sacramento fidem reddidit, et matri puella munus exhibuit: et sepulto eo discipuli ejus ad Dominum transierunt (Mt 14,6-11).

1404
4. Auditisque his Dominus in naviculam in loca deserta secessit, et sequentium se turbarum vexationem misertus est, et dimitti eas in castella ad coemendos cibos Apostoli admonent. Et Dominus respondet, necessitatem eo revertendi ipsas non habere, darique his cibum praecipit. Et solos se quinque panes et duos pisces habere causantur. Et offerri sibi eos jussit, turbamque sub strato foeno accumbere. Et oblata benedixit, et turbae manducanda comminuit, et dedit discipulis ut offerrent: et saturatis omnibus supplementa cophinorum duodecim superfuerunt, cum tamen extra mulierum puerorumque numerum, quinque millia virorum expleta essent (
Mt 14,13-21).

1405
5. Et discipulos naviculam conscendere, et trans fretum praecedere jubet, dimissaque ipse turba in montem orare solus ascendit: factoque vespere solus fuit: et navis mari medio, vento adversante, fluctibus jactabatur. Et quarta vigilia Dominus venit super mare ambulans: videntesque turbati sunt, et inanis visus phantasma credentes, clamaverunt prae timore. Quibus mox Dominus locutus est, et constantes esse jussit. Et ex plurimis Petrus respondens, postulavit uti ad Dominum super aquas veniret. Qui de navicula descendens, et progressus aliquantulum, vento invalescente et timere coepit et mergi. Quem apprehendens Dominus, objurgavit cur fidei modicae sit: ingressusque navem, tranquillitatem vento et mari quiescente revocavit (
Mt 14,22-32).

1406
6. Igitur haec ut commemoravimus gesta sunt: sed his omnibus personis, effectibus, causis, numeris modus adjacet, ut quae gesserunt, praeter gerendi munus instinctumque, quem unusquisque ex natura sua sumpsit, extrinsecus omnia gesserint in exemplum: hoc 739 majore ita opinandi reverentia, si tam diversarum causarum efficientiam una atque eadem intelligentia consequatur. Sermo igitur ad originem propositionis referendus est.

1407
7. Joannes, lex. Herodes et frater, Judaei et gentes. Gentium uxor, infidelitas. Filia, voluptas.(Joannes, ut frequenter admonuimus, formam praetulit legis: quia lex Christum praedicavit, et Joannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians. Herodes vero princeps est populi: et populi princeps, subjectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Joannes ergo Herodem monebat, ne fratris sui uxorem sibi jungeret (
Mt 14,4). Sunt enim atque erant duo populi, circumcisionis et gentium. Sed Israelem lex admonebat, ne opera gentium infidelitatemque sibi jungeret. Gentium enim socia infidelitas est, quae ipsis tamquam vinculo conjugalis amoris annexa est. Hi igitur fratres ex eodem humani generis sunt parente. Ob hanc itaque asperae admonitionis veritatem, Joannes tamquam lex in carcere continebatur. Die autem natalis, id est, rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit (Mt 14,6): voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israelis gaudia totis illecebrae suae cursibus efferebatur. Cui se omnem etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus, Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, id est, infidelitatis instinctu, deferri sibi Joannis caput, id est, gloriam legis oravit (Mt 14,8): quia lex incestuosum Israelem auctoritate divinorum praeceptorum arguebat.

1408
8. Lex infidelitate ac voluptate interiit.(Sed superius Herodes significatus est Joannem velle occidere, et metu populi demorari, quia sicut propheta habebatur (
Mt 14,5). Nunc vero petita ipsius nece, cum praesertim religione sacramenti detineretur, quomodo tristis efficitur (Mt 14,9)? Contrarium videlicet est, tunc eum voluisse, nunc nolle: et praesens molestia anteriori non convenit voluntati. Verum in superioribus gestae rei ordo est, in his autem nunc species causae consequentis exponitur. Gloriam legis voluptas ex infidelitate orta occupavit. Sed populus boni ejus quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine aliquo certi periculi sui dolore connivet. Scitque se tali praeceptorum gloria non oportuisse concedere: sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adjacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis etiam moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Joannis caput affertur (Mt 14,11); damno scilicet legis voluptas corporum et saecularis luxus augetur: et ita per puellam ad matrem defertur. Ac sic probrosus Israel et voluptati et infidelitati suae familiae, scilicet antea gentium, gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Joanne consepultis, discipuli ejus res ita gestas Domino nuntiant, ad Evangelia scilicet ex lege venientes (Mt 14,12).

1409
9. 740 Legis finis, Ecclesiae initium.(Ergo Dei Verbum lege finita navem conscendens Ecclesiam adit, et in desertum concedit (
Mt 14,13): relicta quippe conversatione Israel, in vacua divinae cognitionis pectora transiturus. Turba haec audiens, Dominum de civitate pedes sequitur in desertum: de Synagoga videlicet ad Ecclesiam concedit. Quam videns misertus est, et omnem languorem ejus infirmitatemque curat (Mt 14,14): obsessas scilicet mentes et corpora infidelitatis veterno ad intelligentiam novae praedicationis emundat.

1410
10. Legalis doctrinae cibus. Quinque panes et duo pisces quid significent.(Et cum discipuli dimitti turbas in castella proxima ad coemendos cibos admonerent (
Mt 14,15); respondit: Non habent necesse ire (Mt 14,16): ostendens eos, quibus mederetur, legalis doctrinae cibo non egere, neque necessitatem habere regredi ad Judaeam cibumque mercari; jubetque apostolis ut eis escam darent. Numquid ignorabat, non esse quod dari posset; et humanarum mentium interna conspiciens, modum repositi penes apostolos cibi nesciebat? Sed erat omnis typica ratio explicanda. Nondum enim concessum apostolis erat, ad vitae aeternae cibum, coelestem panem perficere ac ministrare. Quorum responsio ad spiritalis intelligentiae ordinem tendit. Solos enim se quinque panes et duos pisces responderunt habere (Mt 14,17): quia adhuc sub quinque panibus,, id est, quinque libris legis continebantur, et piscium duorum, id est, prophetarum et Joannis praedicationibus alebantur. In operibus enim legis, tamquam ex pane erat vita: praedicatio autem Joannis et prophetarum, in virtute aquae, vitae humanae spem confovebat. Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt: sed ex his evangeliorum praedicatio profecta monstratur, et his originibus deducta in majorem virtutis suae abundantiam crescit.

1411
11. Christus in cibum versus. Cur dentur apostolis panes, (
Mt 14,20). Cur quinque millia inde saturentur: cur duodecim cophini reserventur.(Acceptis igitur panibus atque piscibus, Dominus respexit ad coelum, benedixit et fregit, Patri agens gratias post tempora legis ac prophetarum se in evangelicum cibum verti. Accumbere post haec supra foenum populus jubetur; non jam in terra jacens, sed lege suffultus: et tanquam terrae foeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Dantur quoque apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda. Plebs deinde quinque panibus et duobus piscibus pascitur et expletur: et fragmenta panis et piscium, saturatis accumbentibus, usque in duodecim cophinorum plenitudinem abundaverunt, Dei scilicet 741 verbo ex doctrina legis prophetarumque veniente, multitudo satiatur: et reservata gentium plebi ex aeterni cibi ministerio, in duodecim apostolorum plenitudinem, copia divinae virtutis exuberat. Idem autem edentium numerus invenitur, qui futurus fuerat crediturorum. Nam sicut libro Praxeos continetur, ex Israel populi infinitate, virorum quinque millia crediderunt (Ac 4,4). Rerum enim admiratio usque in mensuram causae subjacentis extenditur. Confractique cum piscibus panes, saturato populo, in tantum deinceps cumulantur augmentum, quantus et credentis populi, et explendorum coelesti gratia apostolorum numerus destinabatur: ut et modus numero, et numerus modo obtemperaret; intra fines suos ratio conclusa, ad consequentis effectus conditionem ipso divinae virtutis moderamine contineretur.

1412
12. Cur in coelum respexerit Christus. Mundi auctor hoc facto innotescit.(Vincit autem humanam intelligentiam opus facti: et cum frequenter quaedam sint quae concepta sensu, sermo non explicet; in his tamen ipsa sensus subtilitas ingravescit, et ad rei contemplationem pro difficultate tam invisibilis negotii obstupescit. Acceptis enim panibus quinque, in coelum Dominus respexit, honorem ejus, a quo erat, ipse confessus: non quod carnalibus oculis contueri Patrem esset necesse; sed ut qui adessent, intelligerent a quo virtutis tantae accepisset effectum. Dat deinde discipulis panes. Non quinque multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt, et fallunt semper praefractu frangentes. Crescit deinde materies: nescio utrum in mensarum loco, an in manibus sumentium, an in ore edentium. Ne mirere fontes fluere, inesse uvas vitibus, et uvis vina diffundi, et omnes mundi opes annuo quodam meatu indefessoque defluere: auctorem enim hujus universitatis tantus panum profectus ostendit, per quem tali incremento modus pertractatae materiae adderetur. Agitur enim in opere visibili invisibilis molitio: et arcanorum coelestium Dominus, arcanum negotii praesentis operatur. Superat autem omnem naturam virtus operantis, et supergreditur facti intelligentiam ratio virtutis, et sola relinquitur admiratio potestatis. Ordo etiam causarum operumque consequitur.

1413
13. Israel reliquiis erit salus.(Conscendere post haec in navem discipulos praecepit, donec turbas ipse dimitteret: et dimissa turba montem conscendit orare, et vespere facto solus erat (
Mt 14,22-23). Horum ratio distinguenda temporibus 742 est. Quod vespere solus est; solitudinem suam in tempore passionis ostendit, caeteris trepidatione dilapsis. Quod autem navem conscendere discipulos jubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem, esse (supple, eos) intra Eccelesiam, et per fretum, id est, per saeculum ferri usque in id tempus jubet, quo revertens in claritatis adventu populo omni, qui ex Israel erit reliquus, salutem reddat ipse, ejusque peccata dimittat: dimissoque, vel in coeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria ejus et majestate consistat.

1414
14. Dei supra Ecclesiam vigiliae quatuor. Antichristi terror.(Sed inter haec discipuli vento ac mari differuntur, et totis saeculi motibus, immundo spiritu adversante, jactantur (
Mt 14,24). Sed quarta vigilia Dominus venit: quarto enim tum ad Ecclesiam vagam et naufragam revertetur. In quarta enim noctis vigilia, totidem sollicitudinis ejus numerus reperitur (Mt 14,25). Prima enim vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta autem in reditu claritatis. Sed inveniet fessam, et antichristi spiritu et totius saeculi motibus circumactam. Veniet enim maxime anxiis atque vexatis. Et quia de antechristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti erunt; etiam ad Domini adventum expavescent, falsas rerum imagines, et subrepentia oculis figmenta metuentes. Sed bonus Dominus statim loquetur, timoremque apellet, dicetque: Ego sum (Mt 14,27), adventus sui fide metum naufragii imminentis apellens.

1415
15. Petri fervor, lapsus, poenitentia.(Quod vero ex omnium consistentium in navi numero, respondere Petrus solus audet, et juberi sibi ut super aquas ad Dominum veniat precatur (
Mt 14,28); passionis tempore voluntatis suae designat affectum, tum cum solus retro veniens, et vestigiis Domini inhaerens, contemptis saeculi, ut maris, motibus, pari ad contemnendam mortem virtute comitatus est: sed infirmitatem futurae tentationis timiditas ejus ostendit. Nam quamvis incedere ausus esset, tamen submergebatur (Mt 14,30): per imbecilitatem enim carnis et metum mortis, etiam usque ad negandi necessitatem coactus est. Sed proclamat, et salutem orat a Domino. Clamor iste, poenitentiae suae genitus est. Nondum enim passo Domino in confessionem reversus est, et negandi veniam habuit in tempore; Christo postea pro universorum redemptione passuro.

1416
16. Cur non a trepidatione liberatus. Christus omnium redemptio.(Quod autem trepidandi illi, non virtutem perveniendi ad se Dominus indulsit, sed manum extendit, apprehensumque sustinuit; haec ratio est. Non erat quidem Petrus Domini sui indignus accessu, nam et tentavit accedere, sed et typicus in eo ordo servatus est. Non enim Domino saeculi motus tempestatesque 743 calcanti, quisquamante redimendus, ad redemptionis istius fidem tum in Christi martyrem reservatus.

1417
17. Petrus fide caeteros anteiit.(Et hoc in Petro considerandum est, fide eum caeteros anteisse: nam ignorantibus caeteris, primus respondit: Tu es Filius Dei vivi (
Mt 16,17). Primus passionem, dum malum putat, detestatus est (Mt 16,22). Primus et moriturum se, et non negaturum spopondit (Mt 26,33). Primus lavari sibi pedes prohibuit (Jn 13,8). Gladium quoque adversus eos, qui Dominum comprehendebant, eduxit (Jn 18,10).

1418
18. Ascensu autem ejus in navim, ventum et mare esse sedatum: post claritatis suae reditum, aeterna Ecclesiae pax et tranquillitas indicatur. Et quia tum manifestus adveniet, recte admirantes universi locuti sunt: Vere filius Dei est (
Mt 14,33). Confessio enim universorum tum et absoluta et publica erit, Dei filium non jam in humilitate corporea, sed in gloria coelesti pacem Ecclesiae reddidisse.

1419
19. Ex Christo prodit apostolorum virtus.(Cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar: et cum cognovissent eum viri loci illius, adorabant eum (
Mt 16,34-35). Multa et media inciderunt, quae nos, post quinque millium virorum et congregationem et satietatem, reddendae rationis studio demorata sunt: sensus autem usque in hunc locum idem est. Finitis enim legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra Ecclesiam collocatis, jam credentium (Israelitarum) populus occurit: jam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque afferens Domino, oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, sani per fidem futuri. Sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex Domini nostro Jesu Christo sancti Spiritus virtus exiit: quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt, subministrat.


CAPUT XV. De lavandis manibus, et non ea quae in os intrant

sed ea quae ex ore exeunt inquinare, de filia Chananaeae mulieris, de septem panibus et paucis piscibus.

1501 1. Tunc accesserunt ad eum Scribae et Pharisaei ab Jerosolymis, dicentes, etc. (Mt 15,1). Absoluta et dictorum et gestorum in consequentibus ratio est: nam his, quae 744 proposita fuerant, ipse respondit, omnem plantationem, quae non a Patre sit, eradicandam dicens (Mt 15,13), id est, traditionem hominum eruendam, cujus favore, legis praecepta transgressi sunt: et ideo esse eos duces caecos, vitae aeternae iter quod non videant pollicentes, caecisque ipsis et ducibus caecorum casum in foveam esse communem.

1502
2. (al. CANON 15) Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamavit, et reliqua (
Mt 15,21-22). Diversa curationum genera diversos causarum complectuntur effectus: sed res atque sermo ordinem ex superioribus sumit. Infidelitatem enim Pharisaeorum, et opprobrio caecorum ducum, et humanarum traditionum superstitionibus coarguit. Et post haec ad regiones Tyri et Sidonis venit, et Chananaea a finibus illis egressa clamat atque orat, et Dominum David filium confitetur, et filiae suae opem poscit. Dominus silet, discipuli pro ea rogant: quibus se perditis ovibus domus Israel missum esse respondet. Illa vero adorans, adjuvari se postulat: cui Dominus ait, illicitum esse panem filiorum canibus offerre. Vicissimque illa respondet, decidentibus de mensa dominorum micis ali catellos solere. Post quae fidem ejus Dominus collaudat, et in tempore ipso puellae sanitas reddita est. (Mt 15,23-28).

1503
3. Chananaea proselytorum figura. Chananaei qui.(Ut igitur illa, quae gesta sunt, ea quae interior est ratio consequatur; quae Chananaeae persona sit, ex ipsis verborum virtutibus contuendum est. Fuisse, atque etiam esse penes Israel proselytorum plebem, fides certa est: quae (scil. proselytorum plebs) de gentibus in legis opera transcendit, et vitae anterioris egressa regionem, peregrinae dominantisque legis tamquam domo continebatur. Chananaei autem fuerunt terras, in quibus nunc Judaea est, incolentes: qui vel bello consumpti, vel in loca vicina dispersi, vel in servitutem devictorum conditione subjecti, nomen tantum sine patria sede circumferunt. Plebs igitur haec cum Judaeis admixta de gentibus est. Et quia non est ambiguum, in ea turba quae credidit, partem nonnullam proselytorum fuisse, merito haec Chananaea, proselytorum formam praeferens, existimabitur fines suos egressa, ex gentibus scilicet in populi alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe, orat. Et quia Dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat. In lege enim virga de radice Jesse (
Is 11,1), et David filius aeterni et coelestis regni rex continetur (Jr 23,5).

1504
4. Chananaeae filia typum gerit Ecclesiae. Fidei primitiae ex Israel.(Ipsa quidem curatione jam non eget, quae Christum et Dominum et David filium confitetur: sed filiae suae, plebi videlicet gentium,745 dominatu immundorum spirituum occupatae, opem poscit. Dominus tacet, silentii patientia Israel privilegium salutis reservans. Et miserantes discipuli preces jungunt: sed arcanum ille paternae voluntatis continens, ovibus se perditis Israel missum esse respondit: ut absolute liqueret, typum Ecclesiae Chananaeae filiam continere; cum illa posceret quod aliis deferebatur, non quod non et gentibus impertienda salus esset: sed suis Dominus atque in sua venerat, primitias ergo fidei ab his quibus erat ortus exspectans, caeteris deinceps Apostolorum praedicatione salvandis. Atque ideo ait: Non licet accipere panem filiorum, et dare canibus (
Mt 15,26). Delatus Israel honor, affectus in eum Dei cumulat invidiam: juxta quem plebs gentium accepit canum nomen. Sed Chananaea jam ipsa per fidem salva, et interioris certa mysterii, respondit micis, quae de mensa exciderint, pasci catellos, canum opprobrio jam sub blandimento diminutivi nominis mitigato.

1505
5. Tum deinde ad fidem vocantur gentes.(Et ut silentium Domini intelligeremus ex ratione temporis, non ex voluntatis difficultate proficisci, adjecit: O mulier, magna est fides tua (
Mt 15,28): (supple, ut) salutis suae scilicet ipsa jam certa, quin etiam de gentium congregatione confidat: quo in tempore ita credentes, mox ut puella, ab omni dominatu immundorum spirituum liberabuntur. Et continuo facti fides sequitur. Nam post praefiguratam in Chananaeae filia gentium plebem, continuo in monte obsessi vario genere morborum a turbis Domino offeruntur (Mt 15,29-30), id est, a credentibus infideles aegrotique ut adorent et procidant instruuntur: quibusque salus redditur, atque ad sentiendum, contuendum, laudandum, comitandumque Deum, omnia et mentis et corporis ministeria reformantur.

1506
6. Jesus autem convocatis discipulis ait: Misereor turbae huic; quia triduum est jam quod perseverat mecum, et reliqua (
Mt 15,32). Tenet ordinem cursus operandi, sed et operibus iisdem sermonum par ratio succedit. In filia enim Chananaeae, Ecclesiae formam constitutam meminimus: et consequentis populi curationem, concursum aegrotarum gentium esse tradidimus. Nunc ergo diligenter et dicta Domini et facta tractanda sunt: ut videamus an superior res atque sermo ita, ut a nobis intelligi traditus est, etiam ex consequentibus ejusdem intelligentiae accipiat auctoritatem. Miseretur turbae Dominus, quod triduo secum maneat: quam dimittere jejunam non vult, ne in via prae inedia deficiat. Causantur discipuli panes non esse tantos, quibus expleri saturarique possit (Mt 15,33). Percontatus est 746 Dominus quot panes haberent. Responderunt illi, septem panes esse, et paucos pisces. Turbis jubetur in terram discumbere: et Dominus panes ac pisces accipiens gratias egit, ac fredit, et discipulis praefracta ut offerrent dedit (Mt 15,34-36). Sed fragmenta panum septem paucorumque piscium explent virorum quatuor millia ita tamen, quod replendis septem sportis praefractus panis, saturatis omnibus, abundavit (Mt 15,37).

1507
7. Supra Israelitarum, nunc gentium fides exprimitur.(Et occurrunt quidem multa quae nova sunt (collata cum eo quod Mt 14,15, etc., enarratum est). Discipuli unius diei jejunium miserantes; quinque millia virorum ad coemendos cibos remitti in castella voluerunt: nunc toto triduo tacent. Et deinceps foeno superior turba substernitur: haec accumbit in terra. Illic quinque panes, hic septem offeruntur: illic duo pisces, hic indefinitus, sub paucitatis tamen significatione, numerus est. Illic quinque millia virorum, hic quatuor: illic duodecim cophini, hic septem sportae repletae. Et superioribus quidem puto esse responsum, et omnia juxta personam populi congruenter esse subjecta. Nunc quoque competentem rei atque causae rationem afferre tentemus: ut quemadmodum illa Judaicae credentium congruunt plebi, ita haec populo gentium comparentur.

1508
8. Baptizandorum fidei professio. Jejunium passionis dominicae tempore.(Ordo igitur idem in sermone Domini est, qui in consequenda gratia manet. Venturi enim ad baptismum, prius confitentur credere se in Dei filio et in passione ac resurrectione ejus: et huic professionis sacramento fides redditur. Atque ut hanc verborum sponsionem quaedam rerum ipsarum veritas consequatur, toto in jejuniis passionis dominicae tempore demorantes, quadam Domino compassionis societate junguntur. Igitur sive sponsionis sacramento, sive jejunio, omne illud passionis dominicae cum Domino agunt tempus.

1509
9. Apostolorum de salute Israel sollicitudo.(Et hujus spei atque comitatus Dominus misertus, ait triduo secum esse. Quos ne in vitae saecularis cursu, id est, in viae opere defectio labefactaret, vult cibo suo alere, atque ad peragendam totius itineris fortitudinem panis sui virtute firmare: conquerentibus discipulis, panes in deserto nullos esse. Atquin in superioribus exemplum sumpserant, nihil impossibile Deo esse. Sed gestorum causae rationem interioris intelligentiae moliuntur. Quantus enim apostolorum in salvando Israel favor fuerit, beatissimi Pauli epistolae docent (
Rm 9,3): atque ideo eodem demorante, nunc in concursu gentium et de pane causatio, et de jejunio silentium introducitur.

1510
10. Panes septem Spiritus sancti septem dona. Pisces indefiniti, diversa charismata. Gentes ex quatuor orbis partibus vocandae.(Panes igitur septem offeruntur. Nulla enim ex lege et prophetis gentibus salus sumitur, sed per gratiam Spiritus vivunt, cujus septiforme, ut per Esaiam traditur, munus est, Ergo Spiritus per fidem salus gentibus est (
Is 11,2). Quae in terram recumbunt; nullis enim legis operibus fuerant ante substratae: sed peccatorum et corporum suorum origini inhaerentes, ad donum Spiritus septiformis vocantur. 747 Indefinitus piscium numerus, diversorum donorum et charismatum partitiones ministrationesque significat: quibus fides gentium gratiarum diversitate satiatur. Sed quod septem sportae replentur; redundans et multiplicata septiformis Spiritus copia indicatur, cui quod largiatur exuberet: fitque saturatis nobis ditior semper et plenior. Quod vero quatuor millia virorum congregantur, multitudo, innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur. Ad formam enim futuri in tot partium millia plebs dinumerata satiatur, quotidem de partibus ad coelestis cibi donum concursura essent millia crediturorum. Turba igitur dimittitur satiata et expleta. Et quia omnibus diebus vitae nostrae nobiscum Dominus manet, navem, id est Ecclesiam, credentium plebe comitatus ingreditur.

1600

Hilarius - In Ev. Matthaei 1224