Hilarius-De Trinitate 1149

LIBER DUODECIMUS.

1200
Adversus solemnia haereticorum effata, Non fuit antequam nasceretur, et, De non exstantibus factus est, aeternam divinamque Christi nativitatem tuetur. Et illis quidem volentibus creaturam eum esse, quia de se Sapientiae nomine dixerit, Dominus creavit me, resistit Hilarius; 1o quia colitur Christus, cum vetitus sit cultus creaturae; 2o quia cuncta per eum condita sunt, et proprium ei Creatoris est nomen; 3o quia in eum non cadit ut speret, ut serviat, ut non sponte subjectus sit, ut liberandus sit: quibus obnoxia est, secundum Apostolum, omnis creatura; 4o quia cum forma Dei sit natura Dei, si Christus in forma Dei manens creatura est, erit quoque Pater creatura; 5o quia Patri et Filio aequalis honor est deferendus; 6o quia Pater uteri nomine illum e propria substantia sese genuisse significat: postremo quia nusquam eum Pater nisi proprium Filium appellat, nec ille Deum nisi proprium Patrem. Contra alii Filii significantur facti, non nati; nec usquam proprietatis nomine donantur. Ubi enim ait Deus, Filios genui, non addit meos. Ita vero dicit, Filius meus primogenitus Israel, ut meus in primogenitum, non in Filium cadat.
Deinde aeternitatem attingit nativitatis Christi, a caeterarum rerum origine eo differentis, quod illae per causam quae ex nihilo sit, et post tempus quo non fuerint, fiant; ipse vero cum ex eo sit qui est, neque non aliquando, neque ex causa nihilo umquam obnoxia fuerit.
Objectantibus, Si natus est, aliquando non fuit; non enim fuit antequam nasceretur: Respondet, Filium ab aeterno Patre natum, perinde aeternum esse.
Ad id quod reponunt, Omne quod natum est, non fuit; quia in id natum est ut esset: hoc de rebus humanis concedit, negat de divinis, in quibus ut semper est Pater, ita et semper est Filius: cujus nativitas cum ante tempora aeterna sit, nec tempori subjacet, nec nostro sensui.
Instant: Si non percipitur non fuisse antequam natus, sentiendus est natus esse qui erat. Quibus responsio est, eum qui natus praedicatur, non percipi prius fuisse; sicut nec intelligi aliquando non fuisse, qui semper natus sentitur.
Neque efficacius Deum non semper patrem fuisse confingunt; si quidem ex Salomonis, David et Pauli verbis non ambigua est Filii aeternitas. Hanc ita evidenter demonstrat Sapientia, cum non modo se ante saecula fundatam, sed et aeternae rerum praeparationi adfuisse, et perinde aeternis coaeternam esse declarat: ut Christum ante Mariam exstitisse Judaeus hinc convinci facile possit.
Moveret forte quod creatam se dicat, nisi se doceret et genitam. Neque vero idipsum duobus verbis significasse existimanda est, quae creatam se per causam, ante causam autem genitam profitetur.
Ita etiam dum Patrem mundi fabricatorem esse docet, impium illum sensum enecat, quo ipsam in opera creatam ita interpretantur, ut saeculi efficiendi causa Christus primum effectus sit: cum non nativitatis, sed dispensationis suae respectu Christus dictus sit in opera creatus; quam quidem dispensationem ab initio saeculi obierit, dum per assumptam variae creationis speciem Adae, Cain, Abel, Noe, Agar, Abrahae, Moysi, Jacob aliisque Patribus se conspicabilem praebuit. Hic attingitur, neque rejicitur ut impia, sed ut indocta, quorumdam interpretatio, qui aeternam quoque nativitatem ibi creatum ea fere ratione dici putant, qua Christum ex Maria vere natum, factum tamen Paulus praedicarit: ut nimirum omnis in generatione illius passionis opinio amoveatur. Tandem Hilarius confessione fidei suae de Patre, Filio et Spiritu Sancto librum hunc ac totum opus absolvit.

1201
1. Ipsa haereticorum objecta ducunt ad veritatem. ( Tendimus tandem, jam sancto Spiritu prosequente, ad tutum securae fidei tranquillumque portum. Atque ita ut multo mari ventoque jactatis accidere saepissime solet, ut cum eos circa oras portuum impediti et graves fluctus nonnumquam morentur, ad ultimum in notam sibi fidamque stationem ipse ille ingentis terribilisque undae aestus impellat. Quod nobis, ut spero, duodecimo hoc adversum haereticam tempestatem nitentibus libro continget: ut cum in eo gravissimae impietatis fluctui communitam puppim damus, ipse ille nos fluctus ad optatae quietis sinum devehat. Omnibus enim incerto doctrinae vento circumactis, hinc metus, hinc periculum, hinc etiam saepe naufragium est, quia unigenitus Deus sub prophetica auctoritate creatura esse defenditur: ut in eo non sit nativitas, sed creatio, quia ex persona Sapientiae dictum est, Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Hic hiemis eorum maximus fluctus est, haec tortuosi turbinis gravis unda est: quae excepta a nobis, et securo navigio infracta, usque ad ipsum nos tutissimum portum optati littoris prosequitur.

1202
2. Certa de Filio fidei veritas.(Non incertis autem neque otiosis, nautarum modo, nitimur spebus: quos interdum votis magis quam fiducia navigantes, vagi instabilesque venti aut deserunt, aut depellunt. Caeterum nobis adest inseparabilis fidei Spiritus dono unigeniti Dei permanens, et nos indemutabili cursu ad tranquilla deducens: Non enim Dominum Christum creaturam, quia neque ipse est; neque facturam, quia facturarum omnium ipse est Dominus: sed Deum novimus, Deum Dei patris propriam generationem. Nos quidem omnes, secundum bonitatis dignationem, dicti assumptique sumus Dei filii; sed ille verus unus patri Deo filius, et vera atque absoluta, manens tantum in cognitione utriusque, nativitas. Nostra vero tantum haec sola religio est, Filium confiteri non adoptivum, sed natum; neque electum, sed generatum. Non enim aut factum, aut 410 non natum praedicamus: quia neque Creatorem creaturis comparamus, neque nativitatem sine generatione mentimur. Non per se est, qui per nativitatem est. Neque non natus est, qui filius est. Neque qui filius est, aliter potest quam nascendo esse quod filius est.

1203
3. Apud Arianos pugnat secum propheticus et evangelicus Spiritus.(Nemini autem dubium est, contrarias semper obnitentesque impietatis causas esse causis religionum: neque posse id pie suscipi, quod impie susceptum esse decernitur: ut aut hi nunc novi apostolicae fidei emendatores evangelicum et propheticum Spiritum in lites dividant, et in jurgia partiantur; aut hi aliter prophetaverint, et hi aliter praedicaverint: quia Salomon ad creaturae nos venerationem vocet, Paulus vero servientes creaturae coarguat. Quae utique non videntur sibi secundum impietatis intelligentiam convenire (Gal. I, 15,) ut Apostolus, et per legem edoctus, et per praefinitionem segregatus, (II Cor. XIII, 3), et per loquentem in se Christum loquens, prophetiam aut ignoraverit aut non ignoratam dissolverit: et nescierit creaturam Christum, quem creatorem nuncupaverit; et vetuerit creaturae religionem, qui soli Creatori serviendum monuerit dicens: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae praeterito Creatore, qui est benedictus in saecula saeculorum (Rom. I, 25).

1204
4. Christus proprie creator nuncupatur.(Parumne arguit hanc falsiloquii impietatem, loquens in Paulo Christus Deus? Parumne demutatae veritatis mendacium damnat? Per Dominum enim Christum creata omnia sunt: et idcirco ei proprium nomen est ut creator sit. Non cadit in eum efficientiae suae et natura et nuncupatio. Testis nobis est Melchisedech, creatorem coeli atque terrae Deum ita praedicans: Benedictus Abraham Deo summo, qui creavit coelum et terram (Gen. XIV, 19). Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum, et creans terram ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Osee, XIII, 4). Testis et Petrus ita scribens: Quasi fideli creatori commendantes animas vestras (I Pet. IV, 19). Quid operis nomen opifici imponimus? Quid nostris Deum cognominamus? Creator 411 noster est, creator omnis militiae coelestis est.

1205
5. Christus nequit dici creatura(Haec cum ad Filium, per quem facta sunt omnia, apostolica atque evangelica fide intelligenda referantur; quomodo his ipsis quae gessit aequabitur, et in ea erit naturae nuncupatione, qua cuncta sunt? Primum quidem humanae intelligentiae sensus haec respuit, ut creator creatura sit; quia creatio per creatorem est. Qui si creatura sit; et corruptioni subditus est, et expectationi obnoxius est, et servituti subjectus est. Ait enim idem beatus apostolus Paulus: Etenim longinqua exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe. Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, 19 etc.). Si igitur Christus creatura est, necesse est sub spe longinquae exspectationis incertus sit, et longa ejus exspectatio nostra potius exspectet, et expectans ea vanitati subjectus sit, et per necessitatis subjectionem non sponte subjectus sit. Subjectus autem non sponte cum sit, necesse est et servus sit; servus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse Apostolus docet: a quibus per longinquam exspectationem liberanda, secundum humanam gloriam clarescet. Et o imprudentem de Deo atque impiam professionem, his eum per creaturae contumeliam ludibriis deputare, ut speret, ut serviat, ut coactus sit, ut cognitus sit, ut liberandus sit in nostra, non in sua, cum de suis nos ad aliquid provehamur.

1206
6. Si creatura est, creatura pariter est Pater: quia Filio natura est Patris. Exinanitio Verbi est abolitio. (Sed impietas nostra cum ingenti perfidiae incremento per hanc illicitae vocis audaciam procedit: ut quia Filius creatura sit, Pater quoque non differat a creatura. Christus enim in forma Dei manens, formam servi accepit: et qui in forma Dei est, si creatura est, Deus non aberit a creatura, quia in forma Dei sit creatura. Esse autem in forma Dei, non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura: per quod et Deus creatura 412 est, quia in natura ejus sit creatura. Qui autem in forma Dei erat, Deo se aequalem esse non rapuit; quia ex Dei aequalitate, id est, ex forma ejus in servi formam decederet (V. lib. IX, n. 14). Decedere autem ex Deo in hominem, nisi se ex Dei forma Deus evacuans, non potuit. Evacuans autem se non abolitus est, ne esset; cum esset aliud quam fuisset. Neque enim defecit ex sese, qui se evacuavit in sese: cum virtutis potestas etiam in evacuandi se potestate permaneat; et in formam servi transisse, non sit naturam Dei perdidisse, cum formam Dei evacuasse nihil aliud quam virtus divinae sit potestatis.

1207
7. Filio debetur honor aequalis Patri.(Adeo autem in forma Dei esse, nihil aliud est quam aequalem Deo esse: ut aequalitas honoris Domino Jesu Christo, qui in forma Dei est, debeatur, ipso dicente: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23). Numquam diversitas rerum, nisi et in honore diverso est. Res enim eaedem venerationis ejusdem sunt: quia aut summus honor indigne inferioribus deferetur, aut cum contumelia superiorum inferiora his aequabuntur in honore. Filius autem si ut creatio potius quam nativitas sit, per venerationem exaequabitur Patri; nulla nobis religio honoris ad Patrem est, cum tanta nobis ejus veneratio imposita sit, quanta est creaturae: sed quia Deo patri in eo, quod ex eo Deus est natus, aequalis est; est etiam aequalis in honore. Filius enim est, non creatura.

1208
8. Deus partibus carens ex utero dicitur genuisse, quia ex se. Filium de nihilo volentibus non suppetit loci dicti sensus.(Et haec de illo praeclara vox Patris est, Ex utero ante luciferum genui te. Non praejudicatur autem Deo, ut saepe jam diximus, per infirmitatem nostrae intelligentiae; ut per id, quod ex utero genuisse se dixit (Psal. CIX, 5), ex partibus internis externisque per membra coeuntibus, tamquam corporalium causarum originibus consistat: cum extra naturalium necessitatum causam liber atque absolutus, naturae totius dominus manens, proprietatem nativitatis Unigeniti sui ex indemutabilis naturae suae virtute significet. Ex spiritu enim 413 spiritus nascens, licet de proprietate spiritus, per quam et ipse spiritus est, nascatur: non tamen alia ei praeter quam perfectarum atque indemutabilium causarum ad id quod nascitur causa est. Et ex causa licet perfecta atque indemutabili nascens, necesse est ex causa in causae ipsius proprietate nascatur. Proprietas autem humanarum necessitatum intra causas uteri continetur. Sed Deo non ex partibus perfecto, sed indemutabili per spiritum, quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24), non est internarum causarum naturalis necessitas. Sed quia nobis spiritus de spiritu nativitatem praedicabat, sensum nostrum causarum nostrarum instituit exemplo; non in exemplum nativitatis, sed ad intelligentiam generationis; ut exemplum illud non ad necessitatem proficiat, sed ad sensum. Si igitur creatio est unigenitus Deus: et quid sibi vult significatio intelligentiae, quae per consuetudinem nativitatis humanae intelligentiam divinae generationis ostendit?

1209
9. Per membra nostri corporis significantur operationes Dei.(Plerumque enim per haec nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocuit, cum ait: Cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Oseae, XIII, 4); vel iterum, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16); vel rursum, Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum (Act. XIII, 22). Cum enim et voluntas significetur in corde, per quam David morum probitate complacuit, et cognitio universitatis qua extra scientiam Dei nihil sit, sub oculorum vocabulo enuntietur, et operum efficientia, quia nihil non ex Deo sit, per nomen manuum intelligatur: volens et providens et agens Deus cuncta, sub significatione causarum corporalium intelligendus sine ministerio corporali, quomodo 414 jam in eo, quod ex utero genuit, non per causam corporalem humanae originis; intelligendae etiam spiritalis nativitatis sensus affertur; cum per caeteras membrorum significationes, caeterarum quoque in Deo efficientiarum demonstretur effectus?

1210
10. Dictum est EX UTERO ad verae nativitatis ostensionem. (Quia ergo proponitur cor ad voluntatem, oculi ad visum, manus ad effectum, cum tamen ultra partium infectam comparationem Deus et velit et provideat et peragat, et haec eadem per cor et oculos et manum enuntietur: nonne significatio, qua ex utero genuit, verae nativitatis ostensio est? non quod ex utero genuerit, sicuti nec per manum agat, nec per oculos videat, nec per cor velit: sed quia per significationem horum vere omnia et agat et videat et velit, ita per significationem uteri, vere ex se genuerit quem genuit, non per causam uteri, sed ad veritatis professionem: sicuti nec per causas corporum aut velit aut videat aut agat, sed utatur his partium nuncupationibus, ut per corporalium ministeria virtus efficientiarum incorporalium sentiatur.

1211
11. Propheta facturam non dicit, quem Deus testatur filium.(Natura igitur humanae consuetudinis non sinit, sed nec Dominicae doctrinae sententia patitur, magistro discipulum praeesse, vel servum imperare domino: quod alterum alteri et per ignorantiam subjaceat, ut ignarus scienti; et per conditionem infirmum sit, ut dominatui servitus. Quae cum ita esse commune judicium sit; cujus nunc nos temeritatis exemplo Deum creaturam, et filium facturam et dicemus et existimabimus: cum nusquam nobis hoc de se et Magister et Dominus servus ac discipulis suis locutus sit, neque nativitatem suam aut creationem aut facturam docuerit? sed et Pater nihil umquam aliud quam filium testatus sit, et 415 Filius nihil aliud quam proprium sibi Deum patrem professus sit? natum utique, non factum aut creatum se asserens, sicuti ait: Omnis qui diligit Patrem, diligit et Filium, qui natus est ex eo (Joan. V, 1).

1212
12. Operi non convenit filii nomen.(Factura autem opera creaturarum sunt, non generationis nativitas. Non enim coelum filius, aut terra filius, aut mundus nativitas est, de quibus dictum est, Omnia per eum facta sunt (Joan. I, 3), et per Prophetam, Opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26): et per eumdem, Opera manuum tuarum non omittas (Psal. CXXXVII, 8). Numquid pictori pictura filius, aut gladius fabro filius aut architecto domus filius? Haec enim opera efficientium sunt; at vero patri solus, qui ex eo nascitur, filius est.

1213
13. Nos Dei filii facti, non nati, ideoque non sui.(Et nos quidem filii Deo, sed per facturam filii. Fuimus enim aliquando filii iracundiae (Ephes. II, 3); sed filii Deo per spiritum adoptionis effecti, et dici id meremur potius quam nascimur. Et quia omne quod fit, ante quam fiat, non fuit; nos cum filii non fuissemus, ad id quod sumus efficimur. Ante enim filii non eramus: sed post quam meruimus hoc sumus. Sumus autem non nati, sed facti; neque generati, sed acquisiti. Acquisivit enim sibi Deus populum (I Pet. II, 9): et per hoc genuit. Genuisse autem Deum filios, numquam cum proprietatis significatione cognoscimus. Non enim ait: Filios meos genui et exaltavi: sed hoc tantum: Filios genui et exaltavi (Esai. I, 2).

1214
14. Objectio quod Israel et proprius dicatur et factus. (Nisi forte in eo quod ait: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22), quisquam hoc quod primogenitus meus dixit, ad detrahendam Filio proprietatem generationis intelliget; ut quia et de Israel dixerit meus, assumptio factorum filiorum pro nativitatis proprietate usurpata sit? et idcirco non sit nativitati Dei proprium, quod de eo dictum est: Hic est filius meus dilectus (Matth. XVII, 5); cum meus etiam illis proprium esse dicatur, quos non natos esse manifestum est. Non natos autem esse, licet nati esse dicantur, vel ex eo docetur cum dicitur, Populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32).

1215
15. Israel non proprius filius, sed proprius primogenitus. Non est proprie filius qui sit cum non fuisset. (Ergo populus Israel nascitur, ut fiat: neque per id quod nasci dicitur, non 416 intelligitur et fieri. Ex adoptione enim est filius, non ex generatione; neque ei proprietas, sed nuncupatio est. Nam licet primogenitus meus de eo scriptum sit; longe tamen multumque differt, Filius meus dilectus, et Filius primogenitus meus. Ubi enim nativitas est, ibi Filius meus dilectus: ubi vero electio ex gentibus est, et adoptio per voluntatem est, ibi Filius primogenitus meus. Hic quod suus est, ad primogenitum est: illic quod suus est, ad filium est. Et in nativitate filius primum suus et sic dilectus; et in electione filius primum primogenitus, et sic postea suus: ut, adoptato ex omnibus populis filio Israel proprium esset, quod primogenitus est; nato vero uni Deo manifestum sit proprium esse, quod filius sit. Non est itaque vera et perfecta nativitas, ubi deputatur magis, quam generatur: quia non ambiguum est eum populum, qui in filium nascatur, et fieri. Quod autem fit cum non fuisset, et per id quod factum est dicitur nasci; non est in eo vera nativitas, quia ante aliud quam natum est fuerit. Et idcirco non fuit antequam nasceretur, id est, antequam fieret: quia qui ex gentibus filius est, gens est ante quam filius: ac per id non vere filius, quia non semper filius. Unigenitus autem Deus neque non fuit aliquando non filius, neque fuit aliquid ante quam filius, neque quidquam aliquid ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, non reliquit id de se intelligentiae, ne aliquando non fuerit.

1216
16. Rebus humanis commune est aliquando non fuisse et ex nihilo esse.(Et nativitates quidem humanae habent in tempore non fuisse: primum quia omnes ex his omnibus, qui ante non fuerint, nascantur. Nam tametsi unicuique nascentium ex eo sit origo qui fuerit; tamen ipse ille, ex quo nascitur, non fuit ante quam natus est. Dehinc ipse qui natus est, post quam non fuit natus est, tempore ante manente, quam nascitur. Nascens enim hodie, in eo quod hesternum fuit non fuit; et in id quod est, ex eo quod non fuit, coepit, et intra intelligentiam nostram est, hesterno id, quod hodie nascitur, non fuisse. Atque 417 ita nativitas ejus, per quam est, post id quod non fuit manet; quia hodie primum post hesternum tempus esse necesse est, ut ei sit in tempore non fuisse Et haec quidem communia in rerum humanarum origine sunt, ut omnia initium sui, cum antea non fuissent, accipiant: primum quidem, ut docuimus, per tempus, deinde per causam. Et per tempus quidem non ambiguum est, quin ea, quae nunc coeperint, ante non fuerint: per causam vero, quia his non ex causa constet esse quod maneant. Revolve enim omnes originum causas, et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad id quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo. Ex quo etiam unicuique generi per successionem ipsam naturale est, ne non fuerit et coeperit, dum et post tempus in tempore est: et cum semper universa post tempus sint, causam sui quoque de antea non exstantibus sumunt, dum ex his nascuntur quae non fuerint: ipso illo primo humani generis parente Adam ex terra, quae ex nihilo est, et post tempus id est, post coelum, terram, diem, solem, lunam et astra formato, qui et originem non habuerit nascendi et coeperit cum non fuisset.

1217
17. Unigenitus neque aliquando non fuit, neque ex nihilo.(Sed unigenito Deo, cui non praeest tempus anterius, non relinquitur ut aliquando non fuerit, quia ipsum illud aliquando jam prius est, deinde non fuisse jam temporis est: et incipiet non post eum tempus esse, sed ipse esse post tempus, cui in eo quod ante quam nascitur non fuit, id ipsum in quo non fuit praeferetur. Deinde qui ex eo qui est natus est, intelligi non potest ex eo quod non fuit natus esse: quia ei is qui est, ad id quod est, causa est; non etiam id quod non est, origo nascendi est. Ergo cui neque in tempore est, ut aliquando non fuerit; neque in patre, 418 id est, auctore est, ut subsistat ex nullis: non reliquit id de se occasionis, ut aut ex nihilo natus sit, aut non fuerit antequam nasceretur.

1218
18. Arianorum contra Filii aeternitatem argutiae.(Non sum autem nescius plerosque eorum, quibus aut per impietatem obtusa mens sacramentum Dei non capit, aut per adversi spiritus dominationem sub specie religionis obtrectandi Deo furor pronus est, affirmare simpliciorum auribus id solere: nos cum semper Filium fuisse dicamus, neque aliquid aliquando fuisse, quod non fuit; sine nativitate eum per id, quod semper fuerit, praedicare: quia humani sensus opinione id quod semper fuit, non patiatur ut natum sit; (nascendi autem causa sit, ut sit quod non erat: esse vero quod non fuit, nihil aliud sub communi sensu esse, quam nasci.( Adjiciant vero haec arguta satis atque auditui placentia: (Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit.( Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, (Non fuit antequam nasceretur: quia ut esset qui non erat, non qui erat natus est.( Neque eguit nativitate qui erat, cum ad id ut esset qui non erat nasceretur.

1219
19. Quaestionum captiosarum virus. His fides praeferenda. (Ac primum oportuerat homines religiosam divinarum rerum scientiam praeferentes, ubi evangelicae atque apostolicae praedicationis veritas praeferebat, callidae philosophiae tortuosas quaestiones abjicere, et sectari potius fidem quae in Deo est: quia sensum infirmum facile fidei suae praesidio sophisma syllogisticae interrogationis exueret, cum captiosa propositio responsionem simplicem, sibique secundum interrogationem rerum obsecundantem, ad ultimum jam sensus sui interrogatione spoliaret; ut quod professione amisisset, id jam conscientia non teneret. Quid enim tam necessario interrogationi obsecundabit, quam ut cum a nobis 419 quaeratur, Estne aliquid antequam nascitur? In professione nostra sit, non fuisse ante quod nascitur? Neque enim aut in natura aut in necessitate est, ut quod est nascatur: cum nasci quid ob id tantum ut sit, non quia erat, necesse sit. Quod cum concessum fuerit a nobis, quia recte conceditur; exuti fidei conscientia, capti jam impiis atque alienis studiis acquiescimus.

1220
20. Hae non cavendae tantum, sed et confutandae. Fides docta quid praestet indoctae.(Quod providens ante beatus Apostolus Paulus, sicuti frequenter ostendimus, ut caveremus admonuit, dicens: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8 et 9). Cavendum igitur adversum philosophiam est, et humanarum traditionum non tam evitanda sunt studia, quam refutanda. Neque enim his ita concedendum est, quasi vincant potius quam fallant: quia nos Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicantes, aequum est humanas doctrinas non tam diffugere, quam refellere; et simpliciores, ne ab his spolientur, et obstruere et instruere. Nam cum possit omnia, in ea ipsa omnia sapienter Deus possit, nec virtuti ejus ratio, nec rationi virtus absistat; oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire, secundum illud beati Apostoli dictum: Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, rationes destruentia, et omnem altitudinem elevatam adversus cognitionem Dei (II Cor. X, 4 et 5). Fidem non nudam Apostolus atque inopem rationis reliquit: quae quamvis potissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum refugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem; eritque ut infirmibus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo. 420 Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis, sed spiritalibus; nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio coelestis excedat.

1221
21. Filius etsi natus, semper tamen est, quia de Patre qui semper est.(Cesset itaque sollicitudo perfidiae: neque negare nos, quia ipsa non intelligit, existimet, quod solum a nobis bene et intelligitur et creditur. Nam ipsa sermonum enuntiatione cum natum profitemur, non tamen non natum praedicamus. Neque enim id ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero, hoc vero a nemine est. Et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod patri, id est, auctori est coaeternum. Ubi enim pater auctor est, ibi et nativitas est; at vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est: quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est. Omne autem, quod semper est, etiam aeternum est. Sed tamen non omne, quod aeternum est, etiam innatum est. Quia quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est. Quod vero ex aeterno natum est, id si non aeternum natum est, jam non erit et pater auctor aeternus. Si quid igitur ei, qui ab aeterno patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori non est ambiguum defuisse: quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Medium enim quid inter nativitatem Dei filii, et generationem Dei patris, nec ratio nec sensus admittit: quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est. Quod utrumque sine intervallo sui est, quia sine utroque nec neutrum est. Quod ergo nisi ex utroque non consistit, id in omnibus nisi utrumque non permanet: 421 quia in aliquo alterum non relinquatur, quod id ipsum alterum in aliquo non possit esse sine altero.

1222
22. Objectio, Quod natum est, non fuit.(Sed inquiet quisquam divini hujus incapax sacramenti, Omne quod natum est, non fuit: quia in id natum est, ut esset.


23. In Filium semper natum non cadit non fuisse.(Et quis igitur ambiget, quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint? Sed aliud est ex eo nasci qui non fuit, aliud ex eo natum esse qui semper est. Infantia enim omnis, cum antea non fuisset, coepit ex tempore. Quae rursum in pueritiam excrescens, post etiam adolescentiam coegit in patrem. Et non semper pater est, qui ante in adolescentiam per pueritiam, et in pueritiam per infantiam coeptam profecerit. Ergo qui non semper pater est, non semper et genuit. Ubi autem semper pater est, semper et filius est. Si itaque habes in cogitatione vel sensu Deum, in cujus cognitionis sacramento proprium est quod pater est, non semper patrem esse filii geniti; habes et in intelligentia et in scientia, non semper filium esse qui genitus est. Quod si semper Patri proprium est quod semper est pater; necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Et quomodo in sermonem nostrum atque intelligentiam cadet, ut non fuerit ante quam nasceretur, cui proprium est semper esse quod natus est?

1224
24. Filius ut omnia cum Patre habet communia, ita et semper esse. Patri proprium est esse. Filio proprium est et esse.(Formam itaque atque imaginem invisibilis Dei unigenitus in se Deus continens, in omnibus his quae propria Deo patri sunt, per plenitudinem verae in se divinitatis aequatur. Nam, ut superioribus libris docuimus, per virtutem et venerationem, sicut Pater, et honorandus et potens est: ita et in eo quod Pater semper est, ei quoque, in eo quod filius est, Filio semper esse commune est. Nam secundum ad Moysen dictum, 422 Misit me ad vos is qui est (Exod. III, 14), Deo proprium esse id quod est, non ambigens sensus est: quia id quod est, non potest intelligi dicique non esse. Esse enim et non esse contraria sunt: neque hae diversae significationes in unum atque idem coeunt; quia manente alia, altera non erit. Ergo ubi est, non potest vel sensum vel sermonem inire non esse. Sensui nostro retroacto semperque revocato ad intelligentiam ejus qui est de eo id ipsum tantum, quod est, ei semper anterius est: quia id quod infinitum in Deo est, semper se infiniti sensus nostri recursui subtrahat: ut ante id, quod proprium Deo est, semper esse, aliquid aliud intentio retroacta non capiat; quia nihil aliud ultra ad intelligentiam Dei, aeternitate procedendi, quam Deum semper esse semper occurrat. Quod igitur et per Moysen de Deo significatum, et per communem sensum nihil aliud nobis intelligendum permittitur, id ipsum unigenito Deo esse proprium Evangelia testantur: cum in principio erat Verbum, et cum hoc apud Deum erat (Joan. I, 1), et cum erat lumen verum (Ibid. 18) et cum unigenitus Deus in sinu Patris est, et cum Jesus Christus super omnia Deus est (Rom. IX, 5).

1225
25. Est aeternus ab aeterno: adeoque non ex nihilo, aut non aliquando fuit.(Erat igitur, atque est: quia ab eo est, qui quod est semper est. Ab eo autem esse, id est, ex patre esse, nativitas est. Esse autem semper ab eo qui est semper, aeternitas est: aeternitas vero non ex se, sed ab aeterno. Ex aeterno autem nihil aliud, quam aeternum. Quod si non aeternum; jam nec pater qui generationis est auctor, aeternus est. Quod cum illi patrem semper esse, atque hujus filium semper esse sit proprium esse, et in eo quod est, significatur aeternitas; per id quoque, cui quod est proprium est, proprium est et aeternum. Nemini autem dubium est, quin generatio significet nativitatem, 423 et nativitas manentem doceat (cum scil. ex quo ortum ducit natus), non etiam non manentem. Porro autem ambigi non potest, neminem qui erat nasci. Nam nascendi ad cum non proficit causa, qui per se maneat aeternus. Sed unigenitus Deus, qui et Dei Sapientia et Dei Virtus et Verbum est, cum natus sit, patrem testatur auctorem. Cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo. Cum ante tempora aeterna natus est, omnem sensum necesse est nascendo praeveniat. Non reliquit in verbis, ut non fuerit ante quam nasceretur. Si enim sensui nostro subjacet, ut non fuerit ante quam natus est; jam nativitate ejus et sensus noster et tempus anterius est: quia omne, quod non fuit, jam et sensui obnoxium et tempori est in ea ipsa significatione qua non fuit; quia non fuisse, pars temporis est. Qui autem ab aeterno est, et semper fuit, nec est sine nativitate, nec non fuit; dum et semper fuisse supra tempus est, et natum esse nativitas est.


Hilarius-De Trinitate 1149