Explanatio symboli





[Col. 1065]

SANCTAE HILDEGARDIS EXPLANATIO SYMBOLI SANCTI ATHANASII AD CONGREGATIONEM SORORUM SUARUM.


(Biblioth. Patr., ed. Lugdun., XXIII, 594.)



[Col. 1065B] O filiae, quae vestigia Christi in amore castitatis subsecutae estis, et quae me pauperculam in humilitate subjectionis propter supernam exaltationem vobis in matrem elegistis, non ex me, sed ex divina ostensione per materna viscera vobis dico: Locum istum, videlicet locum requietionis reliquiarum beati Roberti confessoris, ad cujus patrocinium confugistis, inveni in evidentibus miraculis per voluntatem Dei in sacrificium laudis, et in permissione magistrorum meorum ad ipsum perveni, et eum mihi et omnibus me subsequentibus, cum divino adjutorio libere attraxi. Postea autem per admonitionem Dei, ad montem beati Dysibodi, a quo per licentiam secesseram, perrexi: et petitionem hanc coram omnibus ibidem habitantibus perfeci, [Col. 1065C] scilicet ne locus noster et praedia eleemosynarum loci nostri ab illis essent ligata, sed soluta, quaerens tamen in opportunitate utilitatis salvationem animarum nostrarum, et sollicitudinem regularis districtionis. Et secundum quod in vera visione percepi ad Patrem, videlicet ad abbatem loci illius dixi: Serena lux dicit: Tu sis Pater praepositi et salutis animarum mysticae plantationis filiarum mearum. Eleemosyna earum nec ad te, nec ad fratres tuos pertinet, sed locus vester refugium earum sit. Si autem in contrariis sermonibus vestris perseverare volueritis, contra nos frendentes, eritis similes Amalechitis et Antiocho, de quo scriptum est quod templum Domini despoliavit (1M 1).

[Col. 1066B] Quod si aliqui inter vos in indignitate sua dixerint: Allodia earum volumus imminuere: tunc ego, qui sum, dico, quod pessimi raptores sitis. Si autem pastorem spiritalis medicinae ipsis abstrahere tentaveritis, tunc iterum dico quod similes sitis filiis Belial, et in hoc justitiam Dei non inspicitis; unde et justitia Dei destruet vos. Et cum ego paupercula forma his verbis praedictam libertatem loci et allodiorum filiarum mearum a praefato abbate et a fratribus ejus peterem, eam cum permissione codicis omnes mihi constituerunt. Cuncti autem, tam majores, quam minores, haec videntes, audientes et percipientes, maximam benevolentiam ad ista habebant, ita ut etiam ad nutum Dei scriptis firmata sint. Unde fideles haec discant, affirment, perficiant [Col. 1066C] et defendant, quatenus benedictionem illam percipiant, quam Deus Jacob et Israel dedit.

Sed o quam magnum planctum hae filiae meae post obitum matris suae habebunt, quoniam verba ejusdem matris suae amplius non surgent, et sic in gemitu et luctu per plurima tempora cum lacrymis heu, heu, libenter matris nostrae ubera sugeremus, si eam modo nobiscum praesentem haberemus. Quapropter, o Filiae Dei, admoneo ut charitatem habeatis inter vos sicut ego mater vestra a pucritia mea vos admonui, quatenus charissima lux cum angelis sitis propter benevolentiam vestram, et fortissimae in viribus vestris, sicut Pater vester Benedictus vos docuit. Spiritus sanctus vobis dona suadet, quia post finem meum, vocem meam amodo non audietis. [Col. 1067A] Sed vox mea nunquam ducatur inter vos in oblivionem, quae frequenter inter vos in charitate sonuit. Filiae meae nunc rutilant in cordibus suis, prae tristitia, quam habent de matre sua, anhelantes et suspirantes ad coelestia Postea in lucidissima et rutilante luce lucebunt per gratiam Dei, et fortissimae milites in domo ejus fient. Unde si quis in hac turba filiarum mearum discordiam et discessionem hujus habitationis et spiritalis disciplinae facere voluerit, donum Spiritus sancti avertat hoc de corde illius. Quod si Deum contemnens, id tamen fecerit, manus Domini occidat illum coram omni populo, quia dignus est, ut confundatur. Quapropter, o filiae, locum istum, quem ad militandum Deo elegistis, omni devotione et stabilitate inhabitate, [Col. 1067B] quatenus in eo superna praemia adipiscamini. Unde et charitas in Sapientia dicit: Ego ab antiquo ordinata sum, et in formatione primi hominis fui, cum a Deo plasmatus est, quia coelum et terram et reliquas creaturas Deus propter hominem sapienter creavit, ut ab illis et sustentaretur et pasceretur. (Si 24) Unde et sapientia faber recte dici potest, quoniam coelum et terram circuivit, et aequali pondere ponderavit. Caro autem hominis, cum anima in venis et medullis pleniter perfusa est, ita ut caro per animam semper suscitetur; et quia etiam homo creaturas per animam cognoscit, ipsas in jucunditate et gaudio habet. Sic namque homo in carne et anima velut de misericordia et charitate amabilis est, quemadmodum sapientia et [Col. 1067C] charitas unum sunt.

Per has duas virtutes, scilicet sapientiam et charitatem, angeli et homines Deo in humilitate obtemperabunt, quoniam humilitas ad honorem Dei frequenter se inclinat, et ita omnes virtutes ad se colligit. In his itaque virtutibus Deus hominem plasmavit, ne totus periret, sicut etiam angeli omnes non perierunt, quia multi cum Deo perstiterunt, alii vero cum antiquo serpente ceciderunt. Deus enim hominem in sapientia creavit, in charitate eum vivificavit, in humilitate vero et obedientia illum rexit, quatenus intelligeret, quomodo vivere deberet: sed primus Angelus haec intelligere noluit, quod esse non potuit, quoniam vita [Col. 1067D] una a seipsa est, a qua omnia vitalia sunt; quapropter ille de vita cecidit, et aruit, velut etiam in creaturis, videlicet in arboribus, in herbis et in aliis creaturis quandoque fit, cum aliqua de ipsis cadendo arescunt, quia succum non gustaverunt. Angelus quippe a Deo vitalis est; homo autem plenum opus Dei est, quoniam Deus in ipso semper operatur, quod homo in seipso intelligere potest, quia quandiu in hac vita vivit, cogitare et operari non desinit aliqua, in quacunque parte sit; cum autem in hac vita finitus fuerit, in alia vita infinite vivit. Cum enim homo bona operatur, bonis angelis similis efficitur, cum autem magnum honorem, quomodo Deus ipsum formaverit, non cognoscit, et cum a recta obedientia fugit, nec in humilitate [Col. 1068A] operatur, sed a seipso esse vult, similis pessimis angelis effectus, de vita, ut Satanas, cadit et arescit. Tu autem, o homo. Deum in his culpabilem habere vis: quapropter tibi respondetur: Num teipsum creasti? Non. Convenientius ergo est, ut magis tibi servias, quam illi, qui te creavit? Et quam mercedem tibi parare poteris, cum teipsum non fecisti? Nullam, sed poenam ignis. Sic in duabus partibus istis angeli et homines atque reliquae creaturae Dei divisae sunt, sicut etiam tibi factum est, cum Deus hominem in circumcisione signavit. Quoniam primus deceptor primum hominem fallaciter illusit, ita quod inobediens Deo factus, verbis illius consensit et per inobedientiam fecit, ut ei consiliatus erat. Sed eadem in obedientia per circumcisionem [Col. 1068B] in praecepto Dei scissa est, quando Abraham benevolus Deo obedivit, ita faciens, sicut ei praecepit (Gn 17). Tunc idem deceptor cum dolositate in se fremuit, quibusdam hominibus malum hoc immittens, quod possibile non esset, ut illum Deum confiterentur, quem nec videre, nec audire, nec palpare possent. Et sic in populo, qui per obedientiam signatus erat, bacchatus est, atque meminit, quia primum hominem deceperat, ubi dixit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gn 3): et eis pessimum sufflatum immisit, dicens, quod nullo modo nisi in aliqua fornicatione Deum cognoscere possent, quia et homo forma esset, et si Deus hominem creasset, cur se ita absconderet, ut homo illum nec videre, nec audire, nec comprehendere [Col. 1068C] valeret.

Sed tota vetus lex et vere signatus populus, antiquum hunc deceptorem et errantes homines istos opprimere non potuit, nec adhuc poterit, sed Deus ante novissimum diem illos opprimet, et coram omni populo vincet, tali modo vetus lex cum omnibus his, videlicet cum illis, qui circumcisionem observabant, etiam cum eis, quia in praedicto errore erant, usque ad nativitatem Christi cucurrit, ubi ipse verus Sol justitiae in veritate apparuit. Et idem Sol magnum splendorem per doctrinam suam dedit, in humanitate sua visus et auditus, quoniam prophetae ipsum praecucurrerant, quemadmodum quidam planctae supra solem sunt, quod Deus praeviderat, [Col. 1068D] quando firmamentum cum omnibus ornamentis suis constituit; soli vero cum luna et stellis, Deus aquam adjunxit, et nubes cum tempestate posuit, quas fulgura perforant, et quae per sonitum tonitrui interdum scinduntur, ita ut moveantur. Sicut enim Deus creaturam istam ad servitutem hominis constituit, ita etiam et Filium suum per eam praesignavit, quem prophetae praedixerunt, et cujus humanitatem cum servitute prophetiae tetigerunt, velut planetae solem ipsi serviendo sustentant. Prophetia namque quae dixit: Ecce Virgo concipiet (Is 7), humanitatem ipsius tetigit, quia integritas Virginis de calore Spiritus sancti, et non de calore carnis, concepit; quemadmodum sol rem aliquam radiis suis ita transfigit, ut ex [Col. 1069A] ardore ipsius tota caleat, nec tamen consumatur, quoniam sol justitiae de illibata Virgine processit, et totum mundum illuminavit, velut etiam sol per firmamentum totum mundum illuminat, quod tamen integrum permanet, sic Virgo peperit filium, cujus nomen Emmanuel, quia in integritate ex ipsa processit, ut sol per firmamentum fulminat neutro diviso; et ideo nobiscum Deus, quoniam in eadem incarnatione, quae de obumbratione Spiritus sancti in utero Virginis orta est, sancta divinitas integra tota fuit, sicut sol in firmamento, atque vis divinitatis, coelos, abyssos, et omnes creaturas transcendit; et tamen Filius Dei per sanctam humanitatem suam tunc nobiscum erat. Sed et per oblationem [Col. 1069B] corporis sui, et per doctrinam suam nunc nobiscum est et erit, donec ipsum manifeste videamus. Eidem quoque soli justitiae cum luna et stellis aquae adsunt, scilicet ut discipulos suos in universum orbem mitteret praedicare Evangelium omni creaturae (Marc. 16). Nam quae prophetae de ipso praedixerant, in semetipso complevit, sicut etiam in die septima a creatione mundi, Deus ab omni opere suo requievit (Gn 2). Et ut Deus omnem tunc creaturam ad serviendum homini subjecit, sic et nunc Filius Dei post ascensionem suam opera incarnationis suae discipulis commisit, cum ex praecepto ipsius Evangelium omni creaturae praedicabant. Ipsi namque hominibus fidem rectam de Filio Dei ostendebant, quemadmodum cum eo [Col. 1069C] manentes miracula ejus viderant et cognoverant, sicut sol in firmamento lucet.

Hanc itaque fidem innumerabili turba populorum suscipiente, Ecclesia ordinata est, ut luna cum stellis in firmamento constituta est. Sed et iidem populi inter se diversos magistros et praelatos, Spiritu sancto inspirante, constituebant, velut etiam firmamentum cum sole, luna et stellis, illustratum est, qui totam Ecclesiam sustentarent. Deinde tonitrua et fulgura per infideles homines et per crudeles tyrannos elevabantur, qui fideles Domini, qui in fide ardebant, sicut sol in virtute sua lucet, quasi lupi invaserunt, et sanguinem ipsorum effuderunt, ita quod etiam non erat, qui eos sepeliret. Tonitrus quoque, qui in primo casu Satanae, cum [Col. 1069D] ille in infernum demersus est, sonuerunt per inimicos Dei, qui in peccatis peccare non cessabant, surrexerunt, et fulgura in plurimis Christianis, qui fidem in infidelitate dividebant, apparuerunt, et multos Catholicos comburebant: sicut per Arium factum est, quem Athanasius omnino conculcavit, de Joanne Evangelista confortatus, qui de pectore Jesu hoc suxit, quod in altum volavit, cum in mystico spiramine de divinitate Evangelium edidit. Quemadmodum idem Athanasius postea de unitate Divinitatis, Ecclesiam muniendo, scripsit, videlicet ut omnis homo qui voluerit salvari, teneat fidem integram et inviolatam, in Deum perfecte credens, ne in gehennam demersus, gehennalis fiat. Sed fides vera est, ut unus Deus in Trinitate personarum, [Col. 1070A] eadem Trinitas in uno Deo, gloriose honoranda sit, sine ulla confusione divisionis unitatis, quia unus Deus in una substantia, divinitatis inseparabiliter est. Non enim aliud est Pater in substantia, nec aliud Filius, nec aliud Spiritus sanctus, nec ab invicem in substantia divinitatis segregati sunt; sed in Patre et Filio et Spiritu sancto, una divinitas unius substantiae in gloria majestatis est. Attamen alia est persona Patris, quae nec Filii, nec Spiritus sancti est; alia Filii, quae nec Patris, nec Spiritus sancti est; alia Spiritus sancti, quae nec Patris, nec Filii est; et personarum istarum una divinitas inseparabilis, aequus honor et stabilis, coaeterna potentia et invincibilis. Nam qualis est Pater in divinitate, et non in persona, [Col. 1070B] talis est Filius in divinitate, et non in persona; talis quoque est Spiritus sanctus in divinitate, et non in persona; quoniam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus in personarum distinctione est: non tamen aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus in divinitatis substantia, et quomodo personae istae intelligendae sunt? Deus utique in verbo suo rationalis est, et vivit. Et Deus creavit mundum, scilicet hominem cum omni gloria sua, quod ita debere esse, Deus semper in aeternitate habuit. Hoc Deus solus fecit, sine quo nullus est. Et quis eum non exstantem fieri faceret? Nullus omnino. Deus omnia in verbo suo fecit, ut Joannes, qui supra pectus Christi recubuit, affirmat (Jn 1).

[Col. 1070C] Sed Deus ignis est, et in igne hoc flamma latet, et flamma haec in vita mobilis est. In igne autem isto nulla divisio est nisi distinctio personarum. Ignis autem materialis et visibilis, aurei coloris est, et in igne suo flamma coruscat, quae in valido vento flagrat. Ignis quidem hic non coruscaret, nisi flammeus esset, et mobilis non esset, nisi per ventum; unde et tria vocabula in igne isto sunt. Flamma namque de igne est, et ignis de flamma coruscat, et non nisi per validum ventum mobilis est. Ignis quoque cum flamma ardet, et ardor iste integer ignem et flammam aequaliter perfundit et inflat, et si ardor in igne non esset, ignis non esset, nec tonitrum flammae haberet. Sed et anima ignis est, et ignis ejus totum corpus, in quo est, [Col. 1070D] perfundit, venas scilicet cum sanguine, ossa cum medullis, et carnem cum livore, et inexstinguibilis est. Et ignis animae ardorem in rationalitate habet, qua verbum sonat. Quod si anima ignea non esset, frigidam coagulationem non perureret, nec sanguineis venis corpus aedificaret. Quia autem anima in rationalitate ventosa est, per omnia loca corporis calorem suum recte dividit, ne corpus exurat. Cum vero anima de corpore se extorserit, corpus deficit: quemadmodum ligna non ardent, cum ardore ignis caruerint. Homo namque secundum Deum, rationalis est, et rationalitas hominis cum igne in vento sonat. Ralionalitas enim magna vis est, ignea et non divisa: et si non esset ignea, non esset ventosa: et si ventosa non esset, [Col. 1071A] non sonaret. Deus itaque omnia creavit, et praeter ipsum solum nullus unquam aliquod vitale fecit, quamvis homo arte sua quaeque fingat, quae tamen vivere non facit, quoniam homo initium habet. Et qui omnia creavit, creatus non est, quia nullum initium ante ipsum fuit, sed ipse sine initio est, et omnia in ipso sunt, quoniam per ipsum omnia facta sunt (Jn 1). Per illa autem, quae homo propter timorem fugit, ne eum laedant, fiduciam ad Dominum habet, clamando, ut ipsi succurrat, et eum in requie pacis conservet. Per haec vero quae propter hominem sunt, et quae in ipso existunt, et cum quibus ipse operatur, et quae ei ex his placide ac convenienter adsunt, charitatem ad Deum habere discit.

[Col. 1071B] Si enim homo nihil sciret, nisi quod sibi leve et suave esset, nesciret, quid idem esset, et quid vocaretur: unde de pondere duritiae nocivorum summam scientiam habet, et quid bonum et malum sit, cognoscit, et ea, ut Adam, nominare scit. Nam si unum in rebus tantum sciret, opus Dei in illo perfectum non esset: et rem, quam videret, non cognosceret, et quam audiret, quae et qualis esset, scire non posset; quapropter vacuus esset et exstinctus, quemadmodum hoc, quod per ignem combustum in carbonem convertitur. Itaque ut praedictum est, increatus Pater est, Filius etiam increatus, sic et Spiritus sanctus increatus; quoniam hae tres personae unus Deus est, et omnes creaturae per eumdem Deum creatae sunt; sed sine ipso factum [Col. 1071C] est nihil (Jn 1). Initium quippe, quod in initio creationis factum est, similitudinem illius qui sine initio est, habere voluit, quod nullo modo fieri debuit, quia nihilum fuit, quoniam in Deo vita et veritas est, in perdito vero angelo et in homine vanitas est, quam superbia inflavit, quae tanquam ventus pertransiit. Et quod per Deum et in Deo factum est, vita in ipso est, et Deus caput illius contrivit, qui praedicta mala primum arripuit, ac eum qui sine vita est, in infernum projecit. Immensus etiam Pater est, qui nulla capacitate comprehendi nec numero finiri potest, ut illa possunt, quae in principio facta sunt. Omnia enim Deus in praesentia sua habuit, sed tamen subito illa non [Col. 1071D] creavit, unde etiam quoddam intervallum in creaturis est, sicut in homine, qui infans, puer, juvenis, senex, ac decrepitus efficitur, quod quidem comprehendi potest. Sed et in Filio et Spiritu sancto intelligendum est, quod immensi nec capacitate nec numero comprehendi possunt. Aeternus quoque Pater est, in illa scilicet aeternitate, quae nunquam incepit, et in similitudine circumeuntis rotae, in qua nec principium, nec finis conspicitur. Deus enim spiritus est (Jn 4). Omnis quippe spiritus, incomprehensibilis et indivisibilis est. Aeternitas namque sine omni commutatione hac, quod dicitur: Fuit et est, aeterna manet, nec in ea ullus Deo assimulatur. Nam aeternitas unica est, omnesque ejus creaturae per ipsam factae sunt. Et coaeternus [Col. 1072A] Patri in divinitate Filius a creatura indumentum, quod homo est, induit; quod indumentum divinitas ita declaravit, velut soli radius suus infixus est. Sol autem lumen suum in terram emittit nec tamen propter hoc augetur aut minuitur; nec Filius Dei in mundum veniens, auctus, nec minutus in divinitate est, quoniam indumentum suum sic induit, quemadmodum Deus Adam de fragili creatura vestivit, ne nudus videretur. Homo quippe aeternitatem nisi in humanitate nequaquam videre posset, quia divinitas in humanitate latuit, ita quod per indumentum humanitatis Filius cognitus est, ut etiam per arma vestitus homo cognoscitur, quamvis in eis latens non videatur.

Sed et aeternus est Spiritus sanctus Patri et Filio [Col. 1072B] coaeternus, qui in initio omni creaturae adfuit, et eam inspirando motabilem fecit. Et non tres aeternitates in Deo sunt, sed una aeternitas in ipso est, et non tres, velut Arius particulas in illa fecit, quemadmodum membra hominis in abscissione truncantur, sed aeternitas una divinitas est quam rationalitas hominis, propter fortissima opera illius, nomine uno nominare non potest. Sed et quoniam homo initium habens, in cinerem vertitur, ideo etiam haec, quae ante principium et post finem sunt, enarrare non valet; sed in anima sua unam fidem tenens, de substantia Dei, quae spiritalis est, loquitur. Anima enim spiraculum a Deo est, unde et multa invisibilia capit, et unitatem divinitatis [Col. 1072C] in recta fide sentit; quia non tres increati dii, nec tres immensi, sed unus Deus est, videlicet increatus et immensus, nec in tres modos, nec in tres partes divisus. Omnipotens etiam Pater est, qui per Verbum suum, quod omnipotens Filius ejus est, omnia creavit, quae omnipotens Spiritus sanctus, qui vita est, ita pertransit, ut etiam calor ignis et flammae ardet; sic tamen non tres omnipotentes, sed Deus in tribus personis unus Deus omnipotens est. Et ut inconveniens esset, quod homo, qui cum rationali anima unus homo est in tres divideretur, quoniam tunc integra vita non esset, sed mortale cadaver, quomodo posset unica vita, in qua nulla mortalitas initii et mutationis est, dividi: sed et Deus est Pater, qui potens est; Deus [Col. 1072D] est Filius, qui potentia Patris est; Deus est Spiritus sanctus qui vita est, per quam omnis vita procedit. Non autem tres dii sunt, sed absque omni divisione unica deitas est, cujus fortissima vis singulis nominibus nominatur. Ita etiam dominando Dominus est Pater, operando Dominus est Filius, vivificando Dominus est Spiritus sanctus; et hi sunt integra divinitas trium nominum, sicut Deus omne opus suum in una vi divinitatis significavit. Nec domini sunt singulariter dominantes, sed plena integritate una divinitas in tribus viribus trium personarum est, scilicet dominando, operando, vivificando quoque omnes creaturas, et eas ad officium suum movendo: et sic unus Dominus est.

[Col. 1073A] Et Dominus iste duo opera fecit, angelum videlicet et hominem cum omni creatura. Angelus autem spiritus est; homo autem ad imaginem et similitudinem Dei factus est, ut quinque sensibus corporis sui operetur, per quos etiam divisus non est, sed per eos est sapiens et sciens et intelligens opera sua adimplere. Has tres vires Deus in homine signavit, per hoc scilicet, quod anima hominis rationalis est, quae corpus ad operandum movet, et in qua quinque sensus corporis hominis pleniter perficiuntur. Per visum enim homo creaturas cognoscit; per auditum vero rationalitas ei narrat, quid hoc sit quod audit; per adoratum autem, quid sibi conveniens vel inconveniens ad utendum sit, discernit; per gustum etiam, quibus et qualibus pascatur, [Col. 1073B] cognoscit, et per tactum bona et mala operatur, et omnia opera sua cum praedictis quinque sensibus regit. Hi quinque sensus in homine, ita in unum conjunguntur, quod alius alio nequaquam carere potest et in uno homine sunt, qui tamen non in duos, nec in tres homines dividitur; sed omnia opera sua eum his quinque sensibus perficit, et unus homo est. Sed et per hoc quod homo sapiens, sciens et intelligens est, creaturas cognoscit. Itemque per creaturas, et per magna opera sua, quae etiam quinque sensibus suis vix comprehendit, Deum cognoscit, quem nisi in fide videre non valet. Homo itaque per quinque sensus suos in creaturis omnia comprehendit et cognoscit, quia per visum amat, per gustum sapit, per auditum discernit, [Col. 1073C] odorando sibi conveniens eligit, et per tactum id quod sibi placet, operatur; et in hoc Deum, qui omnes creaturas creavit, exemplatur. Sic quoque homo per hoc quod sapiens est quid sibi placitum seu nocivum sit, sapit; et per hoc quod sciens est, creaturam jubendo constringit, quod ei ministrando subjaceat, et quod vult, sibi attrahit; et quod non vult, a se fugat; et per hoc quod intelligens existit, quid unicuique creaturae in officio conveniat, novit. Cum his enim tribus viribus et appendiciis earum, homo rationalis in anima est, quae nequaquam dividitur, ita etiam ut si per suasionem diaboli membrum aliquod hominis abscinditur, rationalis anima propter hoc nullo modo dividitur. Corpus vero, [Col. 1073D] aedificium animae est, quod cum illa secundum sensibilitatem suam operatur, quemadmodum molendinum aquis circumfertur.

Omnes ergo populi chrismate uncti tres personas in unitate esse confiteantur; sed quod tres personae, una vera firmaque divinitas sit. Et quoniam tres animae non sunt in una rationali anima, quae tres vires habet, sed una anima est; quare illa separabilis divisio in unitate divinitatis esset, cum omnia de Deo creata sint? Nequaquam ergo dicendum est tres deos aut tres dominos esse, sed unus Deus dicitur, qui omnia creavit, et unus Dominus, quem omnes creaturae Dominum invocant, et cujus oves propriae sunt; et ideo prohibendum est, ne ulla singularitas in unitate divinitatis habeatur, quia [Col. 1074A] unus Deus est. Et Pater a nullo est factus, quoniam ante eum nullus apparuit, a quo genitus aut creatus esse possit, sed sine initio aeternus est. Filius autem absque omni separatione a Patre solo est, non factus initialis, nec creatus in membris, sed genitus, ut lumen in sole sine omni separatione est. Hic carnem de virgine Maria assumpsit; sed tamen claritas divinitatis ab eo non recessit, quia aeternitaliter in divinitate cum Patre fuit, quamvis sub tempore indumentum suum, videlicet carnem, de matre Virgine induerit. Sed Spiritus sanctus vita est quae omnia spiramina in creaturis movet: et hic per nullum spiramentum vita factus, nec etiam ab ullo creatus, nec ab alio ullo genitus est; sed Patri et Filio in divinitate coaeternus et coaequalis [Col. 1074B] existit. Ipse enim in prima creatione mundi aderat, quia Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gn 1), circulum totius orbis illustrans, cum verbum Dei dixit: Fiat. Et a Patre et Filio Spiritus sanctus in veritate prophetiae procedens, prophetas prophetare fecit, qui tamen multoties profunditatem prophetiae occultabant, licet textum scriberent; quoniam velut in umbra et in visu noctis, interdum per significationem loquebantur. In igneis quoque linguis super apostolos veniens, eos totos replebat, et eos alios homines fecit quam ante fuissent, ita ut ipsi easdem linguas viderent, et tactum ejusdem Spiritus sancti sentirent, qui ante nativitatem Christi nulli hominum sic apparuit, nec postea apparebit; quoniam Christus unigenitus Dei est. Quod autem [Col. 1074C] in igneis linguis eis apparuit, hoc ideo factum est, quia virgo Maria in igneo calore ipsius, Filium Dei concepit, et sic etiam ipse a Patre et a Filio procedit. Et quoniam apostoli eum in igne videbant, cum sapientia et intelligentia manifeste loquebatur. Sed et quia Filius Dei in Maria virgine de Spiritu sancto conceptus est (Luc. 1), Spiritus sanctus in ipso mansit, et manet, et semper cum ipso est, nec unquam ab ipso invicem separantur, ideoque integra et pura fides est, quod Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit, ut praedictum est. Hoc vero quod Filius dixit: Qui a Patre procedit (Jn 15), ad honorem Patris dicebat, attendens quod incarnatio sua ex tempore fuit, cum paternae divinitati [Col. 1074D] tempus non adsit.

Itaque unus Pater est, et non tres Patres, sed unus Pater; quia si Pater non esset, Filium non genuisset: et si Filius genitus non fuisset, mundus creatus non esset. Unus quoque Filius, non tres Filii, sed unus, per quem omnia facta sunt, Patri consubstantialis: et unus Spiritus sanctus, et non tres Spiritus sancti, sed unus vivificans omnia, et movens. Nam unaquaeque radix viriditatem in se habet, de qua fructus procedit; istud autem inaequaliter inspicitur, et tamen in uno sunt. Quare ergo Creator omnium, in Trinitate personarum non esset? Persona enim Patris, per radicem; persona vero Filii, per fructum; persona autem Spiritus sancti, per viriditatem intelligenda est; et ab invicem [Col. 1075A] non separantur, sed unus Deus est. Et in ista Trinitatis unitate nihil prius antecedendo, nihil posterius subsequendo, nihil majus in magnificentia, nihil minus in potentia; sed totae hujus Trinitatis personae sine ulla vacuitate in unum se conjungunt, et in aeternitate et in aequalitate coaeternae sibi et coaequales existunt, ita ut in eisdem personis nihil sit, de quo secundum divinitatem dici possit: Est et non fuit, magnum et parvum, quoniam Deus initio et fine carens, nullum augmentum, nullum detrimentum recipit, quia immutabilis est. Opus autem Dei in creatura prius non formatum, modo formatum apparet, et per tempora transit, se in majus dilatando, et in minus se contrahendo. Tres ergo personae in unitate, unusque Deus, in tribus personis [Col. 1075B] colendus est, quoniam ipse omnia creavit, et vita est, per quam omnia vitalia procedunt, quod quilibet fidelis indubitanter sic accipiat. Fideli etiam necessarium est, ne a fide catholica se separet; sed incarnationem Filii Dei veram esse credat, et seipsum, quomodo creatus sit, et quomodo operans corpus cum rationali anima, unum sit, consideret. Deus enim ante tempora formam hominis, in qua carnem assumeret, praeviderat; et quicunque in hoc dubitat, seipsum abnegat: nec credit, quod in duabus naturis animae et corporis per tres modos unus homo est; quia si unum de tribus istis, scilicet anima, corpore et rationalitate, de quibus homo constat, deesset, homo non esset. Nam homo [Col. 1075C] rationalis in anima est, quae in corpore quaelibet cum sono verborum perficit; quoniam creaturae homini adsunt, quemadmodum rami arbori, quia homo non sine reliqua creatura, sicut nec arbor absque ramis creatus est.

In veritate ergo recta fides est quod Christus Dei Filius, ante tempora natus, Deus est, et etiam per indumentum carnis verus homo est. Deus itaque est ex substantia Patris, quoniam illi sine tempore coaeternus et coaequalis est, ante secula genitus, quia omnia per ipsum facta sunt (Jn 1); sed per humanitatem, quae tempus habet, ex substantia matris homo est: ipse etenim plenus Deus est in integritate aeternitatis plenusque homo cum rationali anima et carne munda, et absque ulla virili [Col. 1075D] commistione humanae naturae, atque coaequalis Patri in aeternitate divinitatis est, minor autem eo in humanitate, quae tempus habet. Et ipse Deus et homo existens, non in duos divisus est, sed unus est Christus, non tamen per commutationem divinitatis in carnem, sed per assumptionem carnis quam divinitas sibi adjunxit, et quam claritate sua sic perfundit, ut radius solis in sole lucet: nec ob hoc ulla confusione substantia divinitatis, seu substantia carnis in invicem confusae sunt; sed in vera unitate personae, unus est Christus, verus Dei Filius. Sic enim in rationali anima nulla commutatio per carnem hominis est, quin ipsa rationalis spiratio sit a Deo, quae totum corpus hominis perfundit, et quae cuncta opera operantis hominis movet; et [Col. 1076A] ut sic anima et caro unus est homo, ita etiam absque omni dubio Dei Filius ante saecula natus carne ex Virgine assumpta pleniter, ut praedictum est, indutus, Deus et homo existens, unus est Christus, per unctionem utique gratiae Dei Christus dictus. Qui in sancta humanitate sua, per fixuram clavorum et lanceae vulneratus est (Jn 19 Isa. 53) propter unum vulnus primi hominis, quod cuncto generi suo ille inflixerat, quatenus livore sanguinis sui illud sanaret, et unctione olei gratiae illud perfunderet, ac per poenitentiam illud ligaret, cum homo se peccasse doleret. Vulneratus autem descendit spiritualiter in puteum infernalis profundi, illicque per plurimos sibi attraxit, scilicet eidem inferno primum hominem abstulit, et omnes qui [Col. 1076B] Deum in moribus humanae honorificentiae unquam tetigerant, et eos in locum deliciarum et gaudiorum, quem in primo parente perdiderant, locavit. Sed quod die tertia surrexit a morte dormientis corporis, in hoc tres personas deitatis designavit, atque eodem corpore ascendens, ad coelos ivit, ibique dominando sedet ad dextram Patris, quae salvatio credentis populi est, illis vitam tribuens, quos sanguine suo redemit.

Et hi omnes ante tempora omnium principiorum praesciti sunt, quoniam Verbum Patris, per quod omnia facta sunt (Jn 1), carnem induit, ut hominem quem formaverat, redimeret. Idem autem Filius Dei, in fine saeculi justus judex veniet judicare [Col. 1076C] vivos et mortuos, vivos scilicet, qui opus fidei operantes, in eodem opere bono inventi sunt: mortuos autem, qui opera mortis per infidelitatem operati sunt, cum in voce vocationis canentis tubae, homo eidem Filio Dei per judicium ut scabellum subjacebit, quoniam tunc eum videndo, qui dignus est, cognoscit. Nam in adventu judicis hujus, per praefatam vocationem, mortui cum corporibus suis resurgent; quemadmodum etiam per sonum verbi Dei, omnis creatura processit; et omnes de propriis operibus suis, quae in morituro corpore operati sunt, judici suo respondebunt, nec ullus se excusare poterit, quia unusquisque opera sua, quae prius se fecisse tantum sciebat, tunc cognoscendo palam videbit, quoniam ipsis velut in indumento [Col. 1076D] est, unde et illa eum ubique sequentur. Et qui justa et recta opera fecerunt, ibunt in majorem claritatem vitae, quam mundo huic sol luceat, animabus eorum gratia illustratis, unde et angeli Deum laudant, quia isti tam magna opera operati sunt, quod eis gloriose circumdantur, velut homo pretiosa veste qua induitur. Innumerabilem quoque multitudinem hominum illorum, qui ante finem suum vel etiam in fine suo poenitentiam perfecte egerunt, ac Deum in peccatis suis confessi sunt, Filius hominis in sanguine suo ad se elevabit, et unicuique secundum opera sua mercedem in vita retribuet. Sed mali de injustis operibus suis nullam excusationem habentes et quid dicere possint, nescientes, et qui per artes diaboli simulacra adoraverunt, et cum [Col. 1077A] diabolica turba mala opera infinite operati sunt, confusione operum suorum vestientur, et in puteum inferni cum diabolo descendent, quem occupavit, cum Deo similis esse voluit.

In veritate igitur et fiducialiter credendum est, quia una Divinitas in tribus personis, et tres personae in una Divinitate, vita una aeternitatis sunt: et qui sic non crediderit, de die salvationis eradicabitur. Vos autem, o magistri et doctores populi, quare caeci et muti estis in interiori scientia litterarum, quam Deus vobis proposuit, quemadmodum solem, lunam et stellas instituit, ut rationalis homo tempora temporum per eas cognoscat et discernat. Scientia Scripturarum vobis proposita est, ut in illa velut in solari radio unumquodque periculum [Col. 1077B] cognoscatis, et ut per doctrinam vestram in infidelitatem errantium hominum ut luna in tenebris noctis luceatis, qui sunt ut Saducaei et haeretici, et ut alii multi in fide errantes, qui inter vos inclusi sunt, et quos etiam multi ex vobis sciunt, prona facie pecoribus et bestiis similes existentes. Nam nec vident, nec scire volunt, quod per spiraculum vitae rationales sunt, nec capita sua ad illum elevant, qui eos creavit, et per quinque sensus regit, quos ipsis donavit. Quare ergo in rationali homine similitudo proni animalis est, quod per flatum aeris suscitatur, quem iterum exhalat, et sic finitur, et quod aliam scientiam non habet, quam quod sentit et ferientem timet, et quod per se nihil operatur, [Col. 1077C] nisi ad hoc impellatur? Et quomodo decet ut homo in societate pecoris sit; quod ipsi per ministerium subjacet, et per quod pascitur ac cui imperat et dominatur, quoniam rationale non est? Unde summus Pater ad Filium loquitur, sicut per Spiritum sanctum scriptum est: Reges eos in virga ferrea, tanquam vas figuli confringes eos (Ps 2). Quod dicitur: Qui tibi resistunt, reges eos in virga ferrea, quae dura est castigans: et tanquam vas figuli, quod de luto factum est, confringes eos, quia et ipsi de terra sunt. Ostium enim rectitudinis per fidem non ingrediuntur, nec per famam bonorum operum egrediuntur; quoniam fures sunt, et per proprietatem voluntatis suae, mactant et perdunt, quod volunt; quia hypocritae sunt, legem sibi in perditionem [Col. 1077D] evertentes. Vos autem qui in magistrali doctrina velut luna et stellae audientibus estis, quibus tamen magis propter honorem et divitias saeculi, quam propter Deum, Scripturam ruminatis, audite et intelligite, quod multo plus necessarium esset, ut nocturnas tenebras errantium et infidelium hominum scinderetis, qui ignorant in qua via ambulent, quatenus illos per fidem ad nos traheretis. Nunc ergo regite eos, per veram admonitionem ipsis ostendentes, quod Deus in principio propter hominem coelum et terram et reliquas creaturas creavit, et hominem in voluptuosum locum paradisi posuit, eique praeceptum quod praevaricatus est, dedit; quapropter et in tenebras exsilii hujus expulsus est. In eadem vero praevaricatione demonstratum est, quam [Col. 1078A] magnum piaculum fuit, quod homo non Creatori, sed illi qui eum seduxit, obedivit (Gn 3); quoniam justius est obedire Domino, quam fallaci servo, qui se domino suo assimilavit. Cum his etenim verbis implete corda illorum in virga ferrea, quatenus cognoscant, ne se a Creatore suo avertant, vel si per infidelitatem ab eo declinaverint, quod in sepulcrum inferni cum illo quem imitati sunt, cadant. Nam qui in infidelitate perseveraverint, tanquam vas figuli, quod figulo indignum incongruumque videtur, confringentur; et quia opera fide non fecerunt, in aeternam vitam introire non poterunt sicut nec male factum vas figuli reparatur, sed confringitur. Haec vos qui populum regitis, intelligite, et ad invisibilem Deum, quem nemo expugnare, [Col. 1078B] nec carnalibus oculis videre potest, adspicite, ac quomodo villicationem vestram regatis, quam ab illo accepistis, attendite, quoniam in nomine illius magno honore glorificati estis, et sic populum regite, ne in die judicii coram illo de regimine vestro erubescatis. Cavete quoque ne per voluptatem carnis et delicias saeculi ita taedio afficiamini, ut vix oculum unum ad coelestem doctrinam aperire possitis.

Haec autem dura sunt vobis, quia qui diligenter coelestia attendit, in his quae regit, totum corpus suum vulnerat, quoniam desideria carnis sibi abstrahit. Igitur propter timorem Dei, qui vita et veritas est hominem in feminea forma haec scribentem, [Col. 1078C] ne despiciatis, quae doctrina litterarum indocta est, et quae ab infantia sua usque in LX aetatis suae annum imbecillis erat, et quae scripturam hanc oculis et auribus exterioris hominis non vidit nec audivit, sed quae tantum in interiori scientia animae suae eam vidit et audivit. Nolite ergo mentem vestram in altum extollere, eam spernendo, quoniam Deus irrationale animal loqui fecit, sicut voluit (Nb 22). Visio autem haec, in qua ego paupercula forma ista vidi, ab infantia mea usque in praedictam aetatem ab anima mea non recessit; et haec quae praedicta sunt, in loco isto scripsi, qui a quibusdam tyrannis destructus, per plurima curricula annorum desolatus mansit, in quo reliquiae S. Roberti requiescunt, qui nobilis secundum dignitatem praesentis [Col. 1078D] saeculi fuit, et quem Deus in vicesimo aetatis suae anno ad se gloriose collegit, qui locus nunc tandem post eosdem desolationis annos per gratiam Dei in mirabilibus ipsius restauratus existit. Dominus enim in hoc sancto suo verborum illorum memor fuit, quae ad discipulos suos loquens, ait: Vestri capilli capitis omnes numerati sunt (Mt 10), nec omittere voluit, quin eum revelaret. De meritis etenim sanctorum scribendum est, quatenus bona et recta fama in aures fidelium sonet, quemadmodum etiam creatura Deo laudes sonat, quia ab ipso creata est. Deus quippe aeternus est, et opus suum ad laudem nominis ejus factum est, quoniam si anima in corpore hominis non esset, homo non viveret, nec anima sine carne operaretur. Sic angelus [Col. 1079A] in Deo laus est, et homo opus in Deo est. Itaque laus illi sit in omnibus mirabilibus suis, et in meritis sanctorum, qui vera aeternitas est, omnia creando, et in novissimo die coelum et terram renovando, cujus altitudinem et profunditatem nullus alius tetigit, et cujus scientiae latitudinem nullus comprehendere poterit. Haec itaque Scriptura a fidelibus audienda et intelligenda est: O quam gloriosa Divinitas est, quae creando et operando, per creaturam suam seipsam ostendit, quemadmodum in tribus pueris fecit, quos ita infundit, quod sine omni visione Scripturarum et absque doctrina hominum, in camino ignis ipsum laudabant (Da 3). Sicut enim felix anima exuta carne nihil aliud quam Deum sapere et cognoscere desiderat, ita isti beati [Col. 1079B] tres pueri adhuc in carne viventes, Deum ardenter desiderando, naturam animae imitati sunt. Deus etiam Pater Filium suum per incredulitatem ignorantiae nominari voluit in Nabuchodonosor, velut etiam maligni spiritus ipsum sciunt, nec tamen eum confitentur, quibus omnibus mirabilia sua Deus saepe ostendit. Omnipotentiam quoque suam in Samson fortissimo manifestavit, qui fortitudine sua leones et feroces bestias superans (Jg 14), ab uxore sua, sicut Adam ab Eva, deceptus est, qui tamen deinde vires suas recipiens, ipsam mulierem et reliquos inimicos suos vicit (Jg 16), sicut et Christus infernum despolians, vim inimicorum suorum devastavit. In durissimo autem praelio David contra Goliath praefiguravit (1S 17), quod per [Col. 1079C] humanitatem Filii sui antiquum serpentem ligaturus esset. Sed et in mollem muliebrem sensum tantam vim misit, ut mulier Holophernem in nocte interficiens, Israeliticum populum liberavit (Jdt 13), et in hoc genitricem Filii sui praesignavit per quam fidelis populus liberandus erat. In antiquis enim sanctis per prophetiam prophetarum et holocausta arietum et taurorum, pactum foederis figurare fecit, quia Ecclesiam per copulationem desponsationis Filio suo adjungendam praenotavit. Per indumentum enim humanitatis Filii Dei, Ecclesia eidem Filio Dei adhaeret, qui in sanguine suo illam in haereditatem sibi dotavit, ita quod ipsa per baptismum ad vitam sobolem regenerat, quam Eva ad [Col. 1079D] mortem generavit. Nam Christus in sanguine suo Ecclesiam sibi desponsavit, sicut per juramentum, quod servus Abrahae sub femore Domini sui spopondit (Gn 24), praefiguratum est, videlicet Ecclesiam Christo desponsandam esse. Sed cum Lucifer cum omnibus se comitantibus sensit, quod Deus Pater Filio suo nuptias palam fecit, in se fremuit, et quemadmodum Cain ad sanguinem Abel concussit (Gn 4), sic corda incredulorum et tyrannorum invasit, quatenus justos bonos et electos Dei caperent, vulnerarent et occiderent. Hinc est quod Christus discipulis suis parabolam de homine rege dicebat, qui servos pro invitatis ad nuptias misit; sed illis venire nolentibus, alios servos misit ad illos ut venirent, quoniam prandium suum paratum [Col. 1080A] esset (Mt 22). Quod cum neglexissent tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt, quoniam antiquos sanctos quos Deus primum misit, et apostolos qui postea missi sunt, Judaei et caeteri increduli homines in magna laetitia saepe convenientes, de terra deleverunt. Deus autem per arcum in nubibus coeli positum juramenti sui memor fuit (Gn 9), quando Filium suum, quem idem arcus significat, ex integra virginea natura nasci voluit, qui omnes inimicos suos potenter expugnando superavit, quemadmodum etiam per aquam diluvii homines deleti sunt (Gn 7), novo tamen saeculo hominum per aquam baptismatis recuperato, in Ecclesia Christo regnante, velut arcu in nubibus apparente. Filio quippe Dei Ecclesia juncta est, [Col. 1080B] sicut circumcisio legi, quae serviendo Ecclesiam per significationem praecucurrit. Sed novum saeculum, quod per ornamentum Ecclesiae deauratum est, nunquam in defectu ex toto deridebitur. Sicut etiam arcus in coelo non deficiet, sed cum timore ita comprimetur, ut vix uno oculo videat, iterum in Filio Dei recuperabitur. In variis quoque coloribus praedicti arcus, vires virtutum millenarii numeri sanctorum significantur, in igneo scilicet colore castitas et continentia, in purpureo martyria martyrum, in hyacinthino doctrina majorum, in viridi autem virtutes bonorum operum sanctorum accipiuntur, quae per Filium Dei exspiratae radiando, ut radii a sole procedunt. Praefatus autem rex, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem [Col. 1080C] illorum succendit, quia cum dolores, videlicet veteres praecurrendo praeterierant, omnipotens Deus iratus super inimicos suos quando Romani principes Jerusalem, quae sanguine veri Agni et sanguine aliorum sanctorum perfusa erat, subfodiendo totam everterunt, et omnia legitima eorum, qui in ea habitabant, illos occidendo et videndo, destruxerunt. Tunc Ecclesia iterum reaedificata est, quemadmodum civitas sancta Jerusalem nova descendit de coelo (Ap 12), a Deo parata sicut sponsa ornata viro suo, quoniam Agnus Dei ad se collegit lactentis, puerilis, juvenis, maturae ac decrepitae aetatis homines, quibus Ecclesiam in novitate bonorum operum et in humilitate descendentium de [Col. 1080D] coelo virtutum ornavit, velut unusquisque eorum bona et sancta opera perfecit, a Spiritu sancto parata, quemadmodum sponsa ornatur viro suo, cum in dilectione ejus ardet, ut etiam Ecclesia Christo conjuncta est, sic et in electo suo, scilicet B. Roberto, Deus fecit, quem in infantia sua totum perfudit, et quem ad bonum finem perduxit qui clarus genere et divitiis saeculi, per libertatem benedictionis Dei charus Deo exstitit. Nam ut in vera visione video, beatus patronus noster Robertus, patre suo orbatus, cum matre sua vidua in hoc loco vivens, et operibus bonis insudans, ac Deo castitate, humilitate et sanctitate serviens, cum caducis et temporalibus aeterna praemia mercatus est. Sicut enim vivens lumen in vera visione mihi ostendit, et me [Col. 1081A] docuit, sic de ipso loquar. Ubicunque opinio verae sanctitatis fuit ibi sanctitas stare et permanere diu potuit, ubicunque vera sanctitas non fuit, ibi mendacium durare diu non potuit, quemadmodum Divina majestas aperte ostendit, cum me et quasdam sorores mecum ad locum reliquiarum ejus per [Col. 1082A] magnum miraculum magnarum visionum transtulit, ut omnibus cernentibus aperte apparet. Pater ergo matris beati Roberti de Lotharingia oriundus, etc. Quae sequuntur leguntur initio Vitae S. Roberti, ab ipsa Hildegarde scripta.








Explanatio symboli