Missale Romanum 2002 continu 409

409 & 4 X

Pagina 409.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. 1P 2,9 Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

Collecta Deus, qui sollemnitáte pascháli caeléstia mundo remédia benígnus operáris, Ecclésiae tuae indulgéntiam proséquere, ut observántia temporális ad vitam profíciat sempitérnam. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 17,24 Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem quam dedísti mihi, allelúia.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.


410 & 4 X

Pagina 410.

DOMINICA V PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Ps 97,1-2 Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit Dóminus; ante conspéctum géntium revelávit iustítiam suam, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, semper in nobis paschále pérfice sacraméntum, ut, quos sacro baptísmate dignátus es renováre, sub tuae protectiónis auxílio multos fructus áfferant, et ad aetérnae vitae gáudia perveníre concédas. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaeque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 15,1 Jn 5 Ego sum vitis vera et vos pálmites, dicit Dóminus; qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

411 & 4 X

Pagina 411.

Feria secunda

Ant. ad introitum Surréxit pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis, et pro grege suo mori dignátus est, allelúia.

Collecta Famíliam tuam, quaesumus, Dómine, déxtera tua perpétuo circúmdet auxílio, ut, Fílii tui Unigéniti resurrectióne, ab omni pravitáte defénsa, donis caeléstibus prosequátur. Per Dóminum.

Super oblata Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 14,27 Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis; non quómodo mundus dat, ego do vobis, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum.


412 & 4 X

Pagina 412.

Feria tertia

Ant. ad introitum Ap 19,5 Ap 12,10 Laudem dícite Deo nostro, omnes qui timétis Deum, pusílli et magni, quia facta est salus, et virtus, et potéstas Christi eius, allelúia.

Collecta Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, da pópulo tuo fídei speíque constántiam, ut non dubitémus implénda, quae te nóvimus auctóre promíssa. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe múnera, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae, et, cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Rm 6,8 Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo, allelúia.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.


413 & 4 X

Pagina 413.

Feria quarta

Ant. ad introitum Cf. Ps 70,8 Ps 23 Repleátur os meum laude tua, ut possim cantáre; gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúia.

Collecta Deus, innocéntiae restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda famulórum, ut, quos de incredulitátis ténebris liberásti, numquam a tuae veritátis luce discédant. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Surréxit Dóminus et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo, allelúia.

Post communionem Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum.


414 & 4 X

Pagina 414.

Feria quinta

Ant. ad introitum Cf. Ex 15,1-2 Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem, allelúia.

Collecta Deus, cuius grátia iusti ex ímpiis et beáti effícimur ex míseris, adésto opéribus tuis, adésto munéribus, ut quibus inest fídei iustificátio non desit perseverántiae fortitúdo. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaeque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem 2Co 5,15 Pro ómnibus mórtuus est Christus, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.


415 & 4 X

Pagina 415.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ap 5,12 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem, allelúia.

Collecta Tríbue nobis, quaesumus, Dómine, mystériis paschálibus conveniénter aptári, ut quae laetánter exséquimur perpétua virtúte nos tueántur et salvent. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúia.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.


416 & 4 X

Pagina 416.

Sabbato Ant. ad introitum Col 2,12 Consepúlti estis Christo in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis, allelúia.

Collecta Omnípotens aetérne Deus, qui nobis regeneratióne baptísmatis caeléstem vitam conférre dignátus es, praesta, quaesumus, ut, quos immortalitátis éfficis iustificándo capáces, usque ad plenitúdinem glóriae, te moderánte, pervéniant. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónes famíliae tuae, quaesumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 17,20-21 Pater, pro eis rogo, ut ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misísti, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Contínua, quaesumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

417 & 4 X

Pagina 417.

DOMINICA VI PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Is 48,20 Vocem iucunditátis annuntiáte, et audiátur, annuntiáte usque ad extrémum terrae: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Fac nos, omnípotens Deus, hos laetítiae dies, quos in honórem Dómini resurgéntis exséquimur, afféctu sédulo celebráre, ut quod recordatióne percúrrimus semper in ópere teneámus. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 14,15-16 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus. Et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in aetérnum, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructum in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

418 & 4 X

Pagina 418.

Feria secunda

Ant. ad introitum Rm 6,9 Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

Collecta Concéde, miséricors Deus, ut, quod paschálibus exséquimur institútis, fructíferum nobis omni témpore sentiámus. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe múnera, Dómine, quaesumus, exsultántis Ecclésiae, et cui causam tanti gáudii praestitísti, perpétuae fructum concéde laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Jn 20,19 Stetit Iesus in médio discipulórum suórum, et dixit eis: Pax vobis, allelúia.

Post communionem Pópulum tuum, quaesumus, Dómine, intuére benígnus, et, quem aetérnis dignátus es renováre mystériis, ad incorruptíbilem glorificándae carnis resurrectiónem perveníre concéde. Per Christum.


419 & 4 X

Pagina 419.

Feria tertia

Ant. ad introitum Ap 19,7 Ap 6 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam Deo, quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia.

Collecta Praesta nobis, omnípotens et miséricors Deus, ut in resurrectióne Christi Fílii tui percipiámus veráciter portiónem. Per Dóminum.

Super oblata Concéde, quaesumus, Dómine, semper nos per haec mystéria paschália gratulári, ut contínua nostrae reparatiónis operátio perpétuae nobis fiat causa laetítiae. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Cf. Lc 24,46 Lc 26 Opórtuit pati Christum, et resúrgere a mórtuis, et ita intráre in glóriam suam, allelúia.

Post communionem Exáudi, Dómine, preces nostras, ut redemptiónis nostrae sacrosáncta commércia et vitae nobis cónferant praeséntis auxílium et gáudia sempitérna concílient. Per Christum.


420 & 4 X

Pagina 420.

Feria quarta

Ad Missam matutinam In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti, haec Missa etiam vespere adhibetur.

Ant. ad introitum Cf. Ps 17,50 Ps 21,23 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et narrábo nomen tuum frátribus meis, allelúia.

Collecta Annue nobis, quaesumus, Dómine, ut, quemádmodum mystério resurrectiónis Fílii tui sollémnia cólimus, ita et in advéntum eius gaudére cum Sanctis ómnibus mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Deus, qui nos, per huius sacrifícii veneránda commércia, uníus summaeque divinitátis partícipes effecísti, praesta, quaesumus, ut, sicut tuam cognóvimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,16 Jn 19 Dicit Dóminus: Ego elégi vos de mundo et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.


421 & 4 X

Pagina 421.

IN ASCENSIONE DOMINI

Sollemnitas

422 & 4 X

Pagina 422.

423 & 4 X

Pagina 423.

Ubi sollemnitas Ascensionis non est de praecepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicae VII Paschae.

Ad Missam in Vigilia

Haec Missa adhibetur vespere pridie sollemnitatis sive ante sive post I Vesperas Ascensionis.

Ant. ad introitum Ps 67,33 Ps 35 Regna terrae cantáte Deo, psállite Dómino, qui ascéndit super caelum caeli; magnificéntia et virtus eius in núbibus, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, cuius Fílius hódie in caelos, Apóstolis astántibus, ascéndit, concéde nobis, quaesumus, ut secúndum eius promíssionem et ille nobíscum semper in terris et nos cum eo in caelo vívere mereámur. Qui tecum.

DiciturCredo

Super oblata Deus, cuius Unigénitus, Póntifex noster, semper vivens sedet ad déxteram tuam ad interpellándum pro nobis, concéde nos adíre cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam tuam consequámur. Per Christum.


424 & 4 X

Pagina 424.

Praefatio de Ascensione, pp. 535 - 536 .

Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Cf. He 10,12 Christus, unam pro peccátis ófferens hóstiam, in sempitérnum sedet in déxtera Dei, allelúia.

Post communionem Quae ex altári tuo, Domine, dona percépimus, accéndant in córdibus nostris caeléstis pátriae desidérium, et quo praecúrsor pro nobis introívit Salvátor, fáciant nos, eius vestígia sectántes, conténdere. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

425 & 4 X

Pagina 425.

Ad Missam in die

Ant. ad introitum Ac 1,11 Viri Galilaei, quid admirámini aspiciéntes in caelum? Quemádmodum vidístis eum ascendéntem in caelum, ita véniet, alléluia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Fac nos, omnípotens Deus, sanctis exsultáre gáudiis, et pia gratiárum actióne laetári, quia Christi Fílii tui ascénsio est nostra provéctio, et quo procéssit glória cápitis, eo spes vocátur et córporis. Per Dóminum.

Vel: Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum Redemptórem nostrum ad caelos ascendísse crédimus, ipsi quoque mente in caeléstibus habitémus. Qui tecum.

DiciturCredo

Super oblata Sacrifícium, Dómine, pro Fílii tui súpplices venerábili nunc ascensióne deférimus: praesta, quaesumus, ut his commérciis sacrosánctis ad caeléstia consurgámus. Per Christum.

Praefatio: De mysterio Ascensionis. Tonus sollemnis

426 & 4 X

Pagina 426.

427 & 4 X

Pagina 427.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: Praefatio de Ascensione, pp. 535 -536 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saeculi, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui in terra constitútos divína tractáre concédis, praesta, quaesumus, ut illuc tendat christiánae devotiónis afféctus, quo tecum est nostra substántia. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

428 & 4 X

Pagina 428.

Feria quinta

In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti

Ant. ad introitum Cf. Ps 67,8-9 Ps 67,20 Deus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, terra mota est, caeli distillavérunt, allelúia.

Collecta Deus, qui pópulum tuum tuae fecísti redemptiónis partícipem, concéde nobis, quaesumus, ut de resurrectióne domínica perpétuo gratulémur. Per Dóminum.

Super oblata Ascéndant ad te, Dómine, preces nostrae cum oblatiónibus hostiárum, ut, tua dignatióne mundáti, sacraméntis magnae pietátis aptémur. Per Christum.

Praefatio paschalis, pp. 530 - 534 .

Ant. ad communionem Mt 28,20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem saeculi, allelúia.

Post communionem Omnípotens sempitérne Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, fructus in nobis paschális multíplica sacraménti, et fortitúdinem cibi salutáris nostris infúnde pectóribus. Per Christum.


429 & 4 X

Pagina 429.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ap 5,9-10 Redemísti nos, Dómine, in sánguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, allelúia.

Collecta Deus, qui ad aetérnam vitam in Christi resurrectióne nos réparas, érige nos ad consedéntem in déxtera tua nostrae salútis auctórem, ut, cum in maiestáte sua Salvátor noster advénerit, quos fecísti baptísmo renásci, fácias beáta immortalitáte vestíri. Per Dóminum.

In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti: Exáudi, Dómine, preces nostras, ut, quod tui Verbi sanctificatióne promíssum est, evangélico ubíque compleátur efféctu, et plenitúdo adoptiónis obtíneat quod praedíxit testificátio veritátis. Per Dóminum.

Super oblata Oblatiónes famíliae tuae, quaesumus, Dómine, súscipe miserátus, ut, sub tuae protectiónis auxílio, et colláta non perdant, et ad aetérna dona pervéniant. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Rm 4,25 Tráditus est Christus Dóminus noster propter delícta nostra, et resurréxit propter iustificatiónem nostram, allelúia.

430 & 4 X

Pagina 430.


Post communionem Contínua, quaesumus, Dómine, quos salvásti pietáte custódi, ut, qui Fílii tui passióne sunt redémpti, eius resurrectióne laeténtur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

431 & 4 X

Pagina 431.

Sabbato

Ant. ad introitum Cf. 1P 2,9 Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes eius, qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúia.

Collecta Deus, cuius Fílius ad caelos ascéndens Apóstolis Sanctum Spíritum dignátus est pollicéri, praesta, quaesumus, ut, sicut illi multifária doctrínae caeléstis múnera percepérunt, ita nobis quoque spiritália dona concédas. Per Dóminum.

In regionibus ubi sollemnitas Ascensionis fit dominica sequenti ad Missam matutinam dicitur:

Mentes nostras, quaesumus, Dómine, bonis opéribus semper infórma, ut, ad melióra iúgiter contendéntes, paschále mystérium studeámus habére perpétuum. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 17,24 Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut vídeant claritátem quam dedísti mihi, allelúia.

432 & 4 X

Pagina 432.


Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.


433 & 4 X

Pagina 433.

DOMINICA VII PASCHAE

Ant. ad introitum Cf. Ps 26,7-9 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te. Tibi dixit cor meum, quaesívi vultum tuum, vultum tuum requíram; ne avértas fáciem tuam a me, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius, ut, sicut humáni géneris Salvatórem tecum in tua crédimus maiestáte, ita eum usque ad consummatiónem saeculi manére nobíscum, sicut ipse promísit, sentiámus. Qui tecum.

DiciturCredo

Super oblata Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 17,22 Rogo, Pater, ut sint unum, sicut et nos unum sumus, allelúia.

434 & 4 X

Pagina 434.


Post communionem Exáudi nos, Deus, salutáris noster, ut per haec sacrosánta mystéria in totíus Ecclésiae confidámus córpore faciéndum, quod eius praecéssit in cápite. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 609.

435 & 4 X

Pagina 435.

Feria secunda

Ant. ad introitum Ac 1,8 Accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terrae, allelúia.

Collecta Advéniat nobis, quaesumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti, qua voluntátem tuam fidéli mente retinére, et pia conversatióne deprómere valeámus. Per Dóminum.

Super oblata Sacrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent, et méntibus nostris supérnae grátiae dent vigórem. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 14,18 Jn 16,22 Non vos relínquam órphanos, dicit Dóminus: véniam ad vos íterum, et gaudébit cor vestrum, allelúia.

Post communionem Pópulo tuo, quaesumus, Dómine, adésto propítius, et, quem mystériis caeléstibus imbuísti, fac ad novitátem vitae de vetustáte transíre. Per Christum.


436 & 4 X

Pagina 436.

Feria tertia

Ant. ad introitum Ap 1,17-18 Ego sum primus et novíssimus; et vivus et fui mórtuus, et ecce sum vivens in saecula saeculórum, allelúia.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens et miséricors Deus, ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos glóriae suae dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum, ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 14,26 Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia, et súggeret vobis ómnia quaecúmque díxero vobis, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes, ut, quae in sui commemoratiónem nos Fílius tuus fácere praecépit, in nostrae profíciant caritátis augméntum. Per Christum.


437 & 4 X

Pagina 437.

Feria quarta

Ant. ad introitum Ps 46,2 Omnes gentes, pláudite mánibus, iubiláte Deo in voce exsultatiónis, allelúia.

Collecta Ecclésiae tuae, miséricors Deus, concéde propítius, ut, Sancto Spíritu congregáta, toto sit corde tibi devóta, et pura voluntáte concórdet. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, sacrifícia tuis institúta praecéptis, et sacris mystériis, quae débitae servitútis celebrámus offício, sanctificatiónem tuae nobis redemptiónis dignánter adímple. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 15,26-27 Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis, Spíritum veritátis qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me, et vos testimónium perhibébitis, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Grátiam tuam nobis, Dómine, semper accúmulet divíni participátio sacraménti, et, sua nos virtúte mundándo, tanti múneris capáces indesinénter effíciat. Per Christum.


438 & 4 X

Pagina 438.

Feria quinta

Ant. ad introitum He 4,16 Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiae, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno, allelúia.

Collecta Spíritus tuus, quaesumus, Dómine, spiritália nobis dona poténter infúndat, ut det nobis mentem, quae tibi sit plácita, et aptet nos tuae propítius voluntáti. Per Dóminum.

Super oblata Propítius, Dómine, quaesumus, haec dona sanctífica, et, hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 16,7 Ego veritátem dico vobis, éxpedit vobis ut ego vadam; si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Percépta mystéria, quaesumus, Dómine, et eruditióne nos ínstruant et participatióne restáurent, ut ad spiritália mereámur múnera perveníre. Per Christum.


439 & 4 X

Pagina 439.

Feria sexta

Ant. ad introitum Ap 1,5-6 Diléxit nos Christus, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo, et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo, allelúia.

Collecta Deus, qui nobis aeternitátis áditum glorificatióne Christi tui et Sancti Spíritus illuminatióne reserásti, concéde, quaesumus, ut, tanti doni párticeps, devótio nostra profíciat, et ad fídei transferámur augméntum. Per Dóminum.

Super oblata Hóstias pópuli tui, quaesumus, Dómine, miserátus inténde, et, ut tibi reddántur accéptae, consciéntias nostras Sancti Spíritus emúndet advéntus. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 16,13 Cum vénerit Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Deus, cuius mystériis mundámur et páscimur, tríbue, quaesumus, ut eórum nobis indúlta reféctio vitam cónferat sempitérnam. Per Christum.


440 & 4 X

Pagina 440.

Sabbato

Ad Missam matutinam

Ant. ad introitum Ac 1,14 Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne, cum muliéribus et María Matre Iesu, et frátribus eius, allelúia.

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut, qui paschália festa perégimus, haec, te largiénte, móribus et vita teneámus. Per Dóminum.

Super oblata Mentes nostras, quaesumus, Dómine, Spíritus Sanctus advéniens divínis praeparet sacraméntis, quia ipse est remíssio ómnium peccatórum. Per Christum.

Praefatio paschalis, vel de Ascensione, pp. 530 -536 .

Ant. ad communionem Jn 16,14 Spíritus Sanctus, ille me clarificábit, quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis, dicit Dóminus, allelúia.

Post communionem Annue, Dómine, nostris précibus miserátus, ut, sicut de praetéritis ad nova sumus sacraménta transláti, ita, vetustáte depósita, sanctificátis méntibus innovémur. Per Christum.


441 & 4 X

Pagina 441.

DOMINICA PENTECOSTES

Sollemnitas

442 & 4 X

Pagina 442.

443 & 4 X

Pagina 443.

Ad Missam in Vigilia
Haec Missa adhibetur vespere sabbati sive ante sive post I Vesperas dominicae Pentecostes.

Ant. ad introitum Rm 5,5; cf. Rm 8,11 Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum quinquagínta diérum voluísti mystério continéri, praesta, ut, géntium facta dispersióne, divisiónes linguárum ad unam confessiónem tui nóminis caelésti múnere congregéntur. Per Dóminum.

Vel: Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut claritátis tuae super nos splendor effúlgeat, et lux tuae lucis corda eórum, qui per tuam grátiam sunt renáti, Sancti Spíritus illustratióne confírmet. Per Dóminum.

DiciturCredo

444 & 4 X

Pagina 444.


Super oblata Praeséntia múnera, quaesumus, Dómine, Spíritus tui benedictióne perfúnde, ut per ipsa Ecclésiae tuae ea diléctio tribuátur, per quam salutáris mystérii toto mundo véritas enitéscat. Per Christum.

Praefatio de Pentecoste ut in Missa sequenti, pp. 445 -447 .

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Jn 7,37 Ultimo festivitátis die, stabat Iesus et clamábat dicens: Si quis sitit, véniat ad me et bibat, allelúia.

Post communionem Haec nobis, Dómine, múnera sumpta profíciant, ut illo iúgiter Spíritu ferveámus, quem Apóstolis tuis ineffabíliter infudísti. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 610 .

445 & 4 X

Pagina 445.

Ad Missam in die Ant. ad introitum Sg 1,7 Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et hoc quod cóntinet ómnia sciéntiam habet vocis, allelúia.

Vel: Rm 5,5; cf.Rm 8,11 Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnae univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas, in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicae praedicatiónis exórdia operáta est divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Praesta, quaesumus, Dómine, ut, secúndum promissiónem Fílii tui, Spíritus Sanctus huius nobis sacrifícii copiósius revélet arcánum, et omnem propítius réseret veritátem. Per Christum.

Praefatio: De mysterio Pentecostes. Tonus sollemnis

446 & 4 X

Pagina 446.

447 & 4 X

Pagina 447.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus. Tu enim, sacraméntum paschále consúmmans, quibus, per Unigéniti tui consórtium, fílios adoptiónis esse tribuísti, hódie Spíritum Sanctum es largítus; qui, princípio nascéntis Ecclésiae, et cunctis géntibus sciéntiam índidit deitátis, et linguárum diversitátem in uníus fídei confessióne sociávit. Quaprópter, profúsis paschálibus gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnae virtútes atque angélicae potestátes hymnum glóriae tuae cóncinunt, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

448 & 4 X

Pagina 448.

Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.

Ant. ad communionem Ac 2,4 Ac 11 Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúia.

Post communionem Deus, qui Ecclésiae tuae caeléstia dona largíris, custódi grátiam quam dedísti, ut Spíritus Sancti vígeat semper munus infúsum, et ad aetérnae redemptiónis augméntum spiritális esca profíciat. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, p. 610. Ad populum dimittendum, diaconus vel, eo absente, ipse sacerdos cantat vel dicit:

Ite, missa est, allelúia, allelúia. R. Deo grátias, allelúia, allelúia.

Absoluto tempore paschali, exstinguitur cereus paschalis, quem praestat intra baptisterium honorifice servari, ut ex eo, in Baptismatis celebratione accenso, cerei baptizatorum illuminentur. Ubi feria II vel etiam III post Pentecosten sunt dies quibus fideles debent vel solent Missam frequentare, resumi potest Missa dominicae Pentecostes, vel dici potest Missa de Spiritu Sancto, pp. 116 8-1172.

449 & 4 X

Pagina 449.

&&TEMPUS " PER ANNUM "

450 & 4 X

Pagina 450.

1. Tempus " per annum " complectitur 34 vel 33 hebdomadas. Initium sumit feria II, quae sequitur dominicam post diem 6 ianuarii occurrentem, et pergit usque ad initium Quadragesimae; iterum incipit feria II post dominicam Pentecostes, et explicit sabbato ante dominicam I Adventus.

2. Ratio computandi dominicas et hebdomadas " per annum " est sequens:
a) Dominica in qua fit festum Baptismatis Domini locum tenet primae dominicae " per annum "; hebdomada tamen quae sequitur computatur prima " per annum ". Reliquae dominicae et hebdomadae ordine progressivo numerantur usque ad initium Quadragesimae.
b) Post Pentecosten, si hebdomadae " per annum " sunt 34, resumitur series ab ea hebdomada, quae immediate sequitur ultimam ante Quadragesimam celebratam, attendendo tamen quod Missae dominicae Pentecostes et sollemnitatis Ss.mae Trinitatis locum tenent Missarum dominicalium. Si vero hebdomadae " per annum" sunt 33, omittitur prima hebdomada, quae sumenda esset post Pentecosten.

3. In Missali proinde exhibentur 34 Missae pro dominicis et feriis huius temporis, quae adhibentur hac ratione:
a) In dominicis sumitur de more Missa, quae respondet numero dominicae " per annum ", nisi occurrat sollemnitas vel festum Domini, quae locum teneant dominicae.
b) In feriis vero quaelibet e 34 Missis dici potest, attenta utilitate pastorali fidelium.

4. In dominicis dicitur Glória in excélsis et Credo; in feriis vero omittitur et hymnus angelicus et symbolum.

5. Nisi adhibeatur Prex eucharistica, quae praefationem propriam habet, in dominicis, dicitur de dominicis " per annum", pp. 537 -544 ; in feriis autem dicitur praefatio communis, pp. 557 -562 .

6. Ad communionem duplex ponitur antiphona, prior e psalmis, altera plerumque ex Evangelio. Una vel alteras eligi potest, iuxta opportunitatem, illa tamen praeferendo, quaecum Evangelio Missae forte concordet.

451 & 4 X

Pagina 451.

&&MISSAE DOMINICALES ET COTIDIANAE



Missale Romanum 2002 continu 409