Matteo (VUL) 1



MATTHAEUS (VUL)




Capitulum 1

1 1 liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham
2
Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius
3
Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram
4
Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon
5
Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem
6
David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae
7
Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
8
Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam
9
Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
10
Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam
11
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis
12
et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
13
Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor
14
Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud
15
Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob
16
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus
17
omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim
18
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam 20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est 21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem
23
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus 24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam 25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum


Capitulum 2

2 1 cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum 3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur 5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam
6
et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
7
tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum 9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer 10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde 11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram 12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
13
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum 14 qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
16
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis 17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
18
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
19
defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto 20 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri 21 qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel 22 audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae 23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur


Capitulum 3

3 1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae 2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum 3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
4
ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre 5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen 6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua 7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira 8 facite ergo fructum dignum paenitentiae 9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur 11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni 12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
13
tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo 14 Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me 15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum 16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se 17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui


Capitulum 4

4 1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo 2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit 3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant 4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
5
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
7
ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
8
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
11
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
12
cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam 13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim 14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
15
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium 16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
17
exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
18
ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores 19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
21
et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
23
et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo 24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos 25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen


Capitulum 5

5 1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius 2 et aperiens os suum docebat eos dicens
3
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
4
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
5
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
6
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
7
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
8
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
9
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
10
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
11
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me 12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
13
vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
14
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita 15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt 16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
17
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere 18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant 19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
20
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
21
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio 22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis 23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum 25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris 26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
27
audistis quia dictum est antiquis non moechaberis 28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo 29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
31
dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii 32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
33
iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua 34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est 35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis 36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum 37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
38
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente 39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram 40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium 41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo 42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
43
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum 44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos 45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt 47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt 48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est


Capitulum 6

6 1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
5
et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur 8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
9
sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
10
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
11
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
12
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
13
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
14
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra 15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
16
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam 17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
19
nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
21
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
22
lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit 23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
24
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
25
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum 26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis 34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua


Capitulum 7

7 1 nolite iudicare ut non iudicemini 2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis 3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides 4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo 5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
6
nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7
petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis 8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur 9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei 10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei 11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
12
omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
13
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam 14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
15
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces 16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus 17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit 18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere 19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur 20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
21
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum 22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
24
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram 25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram 26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
28
et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei


Capitulum 8

8 1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae 2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare 3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius 4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
5
cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur 7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum 8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus 9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
11
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
14
et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem 15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
16
vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit 17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
18
videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum 19 et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris 20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
21
alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum 22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
23
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius 24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat 25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus 26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna 27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
28
et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam 29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos 30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens 31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum 32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis 33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant 34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum


Capitulum 9

9 1 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam 2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua 3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat 4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris 5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula 6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 7 et surrexit et abiit in domum suam 8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus
9
et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
10
et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius 11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester 12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus 13 euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores
14
tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant 15 et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt 16 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit 17 neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
18
haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet 19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius
20
et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius 21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero 22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
23
et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem 24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum 25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella 26 et exiit fama haec in universam terram illam
27
et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David 28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine 29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis 30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat 31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa
32
egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem 33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel 34 Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones 35 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem
36
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem 37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci 38 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam


Capitulum 10

10 1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
2
duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius 3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus 4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum 5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis 6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel 7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum 8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date 9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris 10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
11
in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis 12 intrantes autem in domum salutate eam 13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur 14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris 15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
16
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
17
cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos 18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus 19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini 20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
21
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
23
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
24
non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
26
ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur 27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
28
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam 29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro 30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt 31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
32
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis 33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
34
nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam 36 et inimici hominis domestici eius
37
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus 38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus 39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
40
qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit 41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet 42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam



Matteo (VUL) 1