Thomae Aq, in Psalmos Psa.9 Num.5


Numerus 6


Inimici. Hic exponit quomodo periit: et duo facit. Primo assignat causam quare periit. Secundo modum, ibi, periit memoria. Causa quare periit, est, quia periit illud unde sibi voluit facere nomen. Quandoque scilicet aliqui faciunt sibi nomen ex potentia militari et bellorum: undeGn 6: hi sunt potentes a saeculo viri famosi. Aliquando aedificando civitatem: eccl. 40: aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super hanc mulier immaculata computabitur: sicut nomen romuli per romam; sed Dominus destruxit utrumque. Frameae, scilicet gladii, inimici, scilicet hominis, defecerunt in finem Ps 73: ibi confregit potentias. Civitates eorum destruxisti Is 1: terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni. Hic inimicus specialiter diabolus Mt 13: inimicus homo hoc fecit. Framea ejus, tentationes. Civitates, mala consilia, quibus utitur ad pervertendum bonos.



Numerus 7


Periit. Hic ponitur modus quo periit: dupliciter exponitur hoc. Periit, idest simul pereunt memoria et sonitus eorum. Mali sonitum faciunt concutiendo regna, destruunt civitates Ez 31: omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum. Vel impii, quando quis malus homo destruitur, sed non sine magno tumultu: quia oportet aliquam tribulationem pati: ut patetMt 9, quando diabolus exivit clamans et multum discerpens. Littera hieronymi habet, periit memoria cum impiis, quia nihil boni fecerunt unde memoria eorum maneret in bono: eccl. 6: frustra venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
Et Dominus in aeternum permanet. Hic ponit auctoritatem facientis; et tangit sex conditiones circa judicium Dei. Primo quod non est momentaneum, sed aeternum. Aliorum potentatus, vita brevis: ideo psalmista dicit, Dominus in aeternum permanet. Hieronymus: sedet quasi ad judicium Dominus. Item dicit quod semper promptum est, aliorum non sic est: unde dicit, paravit in judicio thronum suum, idest paratum habet Is 3: stat ad judicandum Dominus, stat ad judicandos populos. Item dicit quod est universale; unde dicit, judicabit orbem terrae, et non solum judaeos,Gn 18: absit a te domine ut perdas justum cum impio. Item, quod est justum; unde dicit in aequitate, judicabit populos in justitia. Duo dicit: scilicet aequitatem et justitiam: quia justitia importat executionem eorum quae sunt secundum se justa, quae non sunt justa in aliquo casu: quia regulae et numerus sunt circa contingentia, nec possunt adaptari ad singula particularia, sed in aliquo casu intermittuntur: sicut sunt quaedam regulae, et numerus, et conclusiones, quae in casu propter aliquid non servantur. Applicatio autem horum principiorum universalium ad facta particularia pertinet ad aequitatem. Hieronymus dicit, judicabit populos in aequitate, quia ad singularia est aequitas, quae quodammodo restringit et regulat justitiam. Item dicit quod est misericordia plenum. Hoc commendatur ex persona cui fit misericordia, puta si facis indigenti Lc 14: cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos aut cognatos, neque vicinos divites etc.. Job 30: flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
Et ideo dicit, factus est Dominus refugium pauperi, scilicet oppresso Is 1: subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam: ps. 81: judicate egeno et pupillo, et humilem et pauperem justificate; et hoc verum est ubi habent justitiam: lev. 19: non injuste judicabis; neque consideres personam pauperis, et non honores vultum potentis. Item ex tempore, quia scilicet tempore quando indigent, est accepta misericordia ejus: eccl. 33: speciosa est misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
Et ideo dicit: adjutor in tribulatione: et addit in opportunitatibus, quia tempore tribulationis homines convertuntur ad Deum, et tunc est eis praedicandum.
Et possunt haec de Christo exponi. Dominus in aeternum permanet, quia jesus Christus heri et hodie,He 13. Paravit judicium, quia sedet in throno suo judicans, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate Is 39: indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus.



Numerus 8


Et sperent. Supra psalmista posuit factum de quo gratias egit, et auctoritatem facientis; hic ponit fructum facti.
Et primo quantum ad alios: secundo quantum ad se, ibi, miserere mei domine, vide etc.. Primo ponit triplicem fructum in alios. Primus est notitia, vel fiducia nominis Dei. Secundus spiritualis, laetitia diligentium eum. Tertius denunciatio nominis ejus. Secundum, ibi, psallite. Tertium, ibi, annunciate. Hos fructus inducit per modum exhortationis: et circa hoc tria facit. Primo inducit ad sperandum. Secundo ostendit quibus convenit sperare.
Et tertio quare. Dicit ergo, et sperent in te: eccl. 2: qui timetis Dominum, sperate in illum. Sed unde venit? Quia noverunt nomen tuum. Ex duobus enim spes consurgit; quod sit potens: et hoc patet, quia Dominus nomen illi; et quod sit volens, quia summe bonus: undeLc 18: nemo bonus nisi solus Deus.
Et praecipue hoc nomen jesus Mt 1: ipse salvum faciet populum suum etc. Ph 2: in nomine jesu omne genuflectatur.
Et quare? Quia non derelinquis quaerentes te Sg 1: invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis qui fidem habent in illum, scilicet qui quaerunt eum bona intentione: quia mali non inveniunt eum Jn 7: quaeretis me, et non invenietis. Item ubi est, quia non inter cognatos et notos,Lc 2, job 28: nec invenitur in terra suaviter viventium. Tertio inducit ad secundum fructum, scilicet ad laetitiam. Psallite Domino qui habitat in sion. Dominus dicitur habitare in loco non corporaliter 2S 6: david posuit arcam in sion; sed secundum veritatem habitat in ecclesia. Sion interpretatur specula, et in ecclesia speculamur aeterna. Isti ergo debemus psallere, idest gaudere corde et ore et operibus, pro beneficiis datis. Tertio inducit ad tertium fructum, annuntiate. 1 pet. 4: unusquisque prout accepit gratiam in alterutrum illam administrantes.
Et ideo primo inducit quod debeant annuntiare. Gregorius: ille uberes fructus suae praedicationis colligit, qui semina bonae operationis praemittit. Inter gentes, idest inter gentiliter viventes, idest inter peccatores Is 21: occurrentes sitienti ferte aquam. Studia, idest curam ejus sive solicitudinem de salute humani generis: hier. 29: ego cogito cogitationes pacis. Secundo haec studia exponit ibi, quoniam requirens etc.. Illud quod aliquis cum studio et diligentia facit, non obliviscitur quin illud faciat; Deus autem studiosus est ad salutem hominum: et ideo non obliviscitur. Duo faciunt oblivionem: scilicet mors: ps. 30: oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde, item paupertas Pr 19: fratres hominis pauperis oderunt eum Ap 6: quare non vindicas etc.. Sed Deus non obliviscitur mortuorum? Quoniam requirens sanguinem eorum, scilicet te quaerentium; etiamsi contingat eos occidi; et hoc judicando. Vel requiret sanctorum sanguinem, in resurrectione reparando illum Sg 5: ecce quomodo computati sunt etc.. Dicitur autem recordatus, non quod sit oblitus, sed quia videtur oblitus propter dilationem. Item non obliviscitur pauperum et parvorum: unde, non est oblitus clamorem pauperum: ps. 33: iste pauper clamavit, vel in periculis, vel in oratione: jac. 5: clamor eorum etc.. Ps. 22: non sprevit neque despexit deprecationem pauperis: ex. 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in aegypto, et descendi liberare eum.



Numerus 9


Miserere. Hic ponit fructum quantum ad se.
Et primo commemorat beneficium. Secundo ponit fructum, ibi, ut annuntiem etc.. Beneficium duplex: unum futurum: aliud habitum. Qui exaltas etc.. Primo duo facit. Primo ponit misericordiam. Secundo misericordiae motivum. Futurum beneficium est misericordia. Miserere mei: ps. 32: misericordia Domini plena est terra. Motivum ad eam, consideratio Dei. Vide, idest considera, humilitatem meam. Haec humilitas non importat virtutem, sicut illud, si non humiliter sentiebam, sed dejectionem. Unde Hieronymus habet afflictionem de inimicis meis, quia scilicet affligunt. Vel aliter: vide humilitatem, quia humilibus dat gratiam, jac. 4. Sed hoc potest considerare ex consideratione inimicorum, qui sunt superbi et mali. Consequenter confitetur beneficium habitum: qui exaltas me etc.: quasi dicat: de tanto periculo eruisti me, quod non restabat nisi ut morerer: hier. 9: ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras disperdere parvulos deforis. Spiritualiter autem portae mortis sunt haeretici Mt 16: portae inferi non praevalebunt adversum eam.
Et sensus hominis: hier. 9: mors introivit per fenestras. Odium verbi Dei: ps. 126: omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Tentationes et vitia Sg 16: deducis ad portas mortis, et reducis. Qui ergo liberatur ab istis, dicat, exaltas me, idest liberasti me de portis mortis.



Numerus 10


Consequenter cum dicit, ut ponit fructum; sed ordine retrogrado. Primo annuntiationis. Secundo exultationis, ibi, exultabo. Tertio cognitionis, ibi, cognoscetur. Dico quod misertus es, et peto quod miserearis; et hoc ut annuntiem praedicationes. Antiquitus judicia fiebant in portis; et ideo dicit, in portis filiae sion, idest hierusalem, quia subjecta erat arci quae vocabatur sion; quasi dicat: in multitudine populi hierosolymitani, annuntiem omnes laudationes, non quod omnes, sed de omni genere laudis. Item portae filiae sion dicuntur doctores ecclesiae Is 54: ponam portas ejus in lapides sculptos; universos filios tuos doctos a Domino. Item justitiae: haec porta Domini, justi intrabunt in eam, ut diciturPs 117: item bonae cogitationes: ps. 147: seras portarum. In his ergo portis annunciabo laudes tuas.



Numerus 11


Exultabo. Posito uno fructu, scilicet praedicatione divinae laudis, hic ponit secundum, scilicet laetitiam spiritualem a Deo.
Et primo ponit suam exultationem. Secundo occasionem exultandi, ibi, infixae sunt gentes. Dicit ergo: annuntiem omnes laudes tuas. Sed hae essent steriles, si ita essent in ore quod non in corde esset jucunditas Ps 146: Deo nostro jucunda sit laudatio; et ideo subdit, exultabo in salutari tuo. Non in mundo vel in carne, sed in tua salvatione qua me exaltas. Vel in Christo salvatore: habac. 3: exultabo in Deo jesu meo 1S 2: laetata sum in salutari tuo. Occasio exultationis est inimicorum destructio, qui persequuntur sanctos.
Et persequuntur sanctos dupliciter. Primo violentia. Secundo fraudulentia. Dicit ergo quantum ad primum, infixae sunt gentes: ex hoc quod paraverunt occisionem aliis, ipsi occisi sunt; et ideo dixit infixae, vel secundum Hieronymum submersae: quia illud quod infigitur, deprimitur cum violentia.
Et isti qui alios cum violentia occidere videbantur, violenter oppressi sunt Is 56: semitae eorum incurvatae sunt in eis: ps. 36: gladius eorum intret etc.. Vel spiritualiter quis immergitur in interitum, quando facit peccatum; quia ex hoc poenam aeternam intrat et damnatur: et in his operibus infiguntur ex consuetudine: job 18: immisit in rete pedem suum, et in macula ejus ambulat. Quantum ad secundum dicit, in laqueo isto. Insidiatores avibus et animalibus ponunt laqueos: sic qui insidiose procedunt: ps. 56: laqueum paraverunt pedibus meis.
Et dicit absconderunt, quia ad literam aucupes abscondunt laqueos; sic fraudulenter per verba pacis quae dant, parant venenum seductionis: ps. 139: in via hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. Tertius fructus est agnitio divinae majestatis. Comprehensus est pes eorum, idest malus affectus eorum Os 13: colligata est iniquitas ephraim, absconditum est peccatum ejus, qui inclinantur solum ad malum.
Et isti abscondunt laqueum, sed frustra: quia cognoscetur Dominus.
Et per quae? Quia in operibus. Aliquando aliqui in prosperitate non cognoscunt Deum, sicut pharao, sed in adversitate: ps. 82: imple facies eorum ignominia; et ideo dicit: judicia faciens. Quae autem sint judicia Dei, subdit: in operibus. Proprium divinae Sapientiae est, quod disponat omnia suaviter,Sg 8.
Et hoc facit dando rebus ut per proprias formas in proprios fines tendant: sic per ea per quae cogitant peccatores offendere, incidunt in poenas: job 5: qui apprehendit sapientes in astutia eorum.
Et ideo dicit: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator Pr 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur: job 18: praecipitavit eum consilium suum. Item cognoscetur Dominus, hic a sanctis.
Etiam fugiens laqueum Pr 1: frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Dicit ibi Glossa: facile evadit laqueos in terris qui semper habet oculos in caelis. Hieronymus: unusquisque secum portat funes, vincula et tormenta, unde sustinet mala; et occulto Dei judicio comprehenduntur peccatores in laqueis quos abscondunt, et justi evadunt.



Numerus 12


Convertantur. Supra psalmista prosecutus est de judicio Dei quantum ad suos adversarios: hic prosequitur quantum ad totum humanum genus, et quantum ad mala quae ubique per peccatores aguntur: et circa hoc duo facit. Primo per modum orationis praenuntiat Dei judicium contra malos. Secundo ponit malorum progressum. Ut quid domine etc.. Circa primum duo facit. Primo praenuntiat peccatorum poenam secundo exposcit divinum judicium puniens, ibi, exurge domine. Circa primum tria facit. Primo praenuntiat optandam poenam. Secundo ponit causam poenae ex parte peccatorum, ibi, omnes gentes. Tertio ex parte justorum, quoniam non in finem. Dicit ergo, convertantur. Haec petitio dupliciter potest intelligi. Uno modo de punitione malorum in praesenti per mortem. Alio modo in futuro per poenam aeternam.
Et dicit, convertantur peccatores, idest puniantur. Sed numquid hoc est petendum? Dicendum est, quod propheta dicit hoc per modum praenuntiationis, et non petitionis, vel conformando se divinae voluntati: ps. 62: introibunt in inferiora terrae Is 14: verumtamen in infernum detraheris, idest profundum laci. Vel per infernum intelligitur obstinatio mentis in peccato etc..
Etiam vivus in inferno convertitur peccator, quando innititur in obstinationem Rm 1: tradidit deos in reprobum sensum; quasi dicat: in hac vita dejiciantur. Est ergo poena conversio in infernum, ut dictum est. Causa poenae est oblivio Dei: qui enim recedit ab uno termino, disponit se ad tendendum in alium. Duo termini hominis sunt Dei fruitio: et gehenna: et hoc est quod dicit, convertantur etc. Scilicet illi peccatores qui obliviscuntur Dei mandatorum et beneficiorum ejus. Ps. 77: obliti sunt beneficiorum et mirabilium ejus quae ostendit eis Dt 32: Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. Ex parte justorum est alia causa, quae petit vindictam de peccatoribus. Sunt autem in justis duo quae exigunt vindictam: scilicet abjectio temporalis, et virtus spiritualis. Quantum ad primum dicit: quoniam non in finem oblivio erit pauperis. Res viles habentur despectui, sermo traditur oblivioni; sed non sic traduntur oblivioni justi apud Deum: jac. 2: deus elegit pauperes divites in fide, heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se Mt 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ergo licet hic videantur oblivioni traditi, hoc tamen non est in finem, scilicet finaliter Is 54: punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Et sequitur: et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Quando enim recordabitur, tunc puniet opprimentes: ps. 76: non obliviscetur misereri Deus, neque continebit in ira sua misericordias suas. Quantum ad secundum, patientia pauperum etc.. Vel expectatio secundum Hieronymum. Cum enim hic sustineant oppressionem patienter et paupertatem, ex patientia merentur vindictam: nec expectatio peribit in finem, quia consequentur bonum quod expectant. Aliter et in finem, qui scilicet est vita aeterna. Sed numquid patientia est in patria? Dicendum, quod non secundum essentiam, sed secundum fructum: secus de caritate et justitia, quae erunt etiam secundum essentiam. Consequenter cum dicit, exurge, praenuntiat divinum judicium: et circa hoc tria facit. Primo excitat judicem. Secundo implorat judicium. Tertio ostendit judicii fructus. Dicit quod non est oblitus in finem pauperum: unde ipse quasi unus de pauperibus dicit, rogo ut non differas usque in finem praemiare; sed exurge.
Et circa hoc tria facit. Primo repudiat pravum sive humanum judicium. Homo enim humanitus absque ratione opprimens non confortetur, idest non valeat facere quod vult Pr 29: cum impii sument principatum, gemet populus. Secundo exposcit judicium alterius: judicentur gentes, non secundum voluntatem humanam, sed in conspectu tuo, scilicet tuo judicio, quasi, appello ad te Ac 25: ante tribunal caesaris sto, ibi oportet me judicari. Ps. 23: judica me domine quoniam etc.. Tertio petit adjutorem: constitue legislatorem, scilicet filium tuum Is 23: Dominus legifer noster. Vel aliter constitue legislatorem, idest punitorem secundum legem tuam; secundum enim legem poena infertur. Hieronymus habet: pone eis terrorem; alia translatio: mitte eis amaritudinem. Glossa: non confortetur homo, idest antichristus: judicentur, idest puniantur. Fructus judicii, quia recognoscunt se esse homines: sciant gentes quoniam homines sunt, fragiles, peccatores et mortales Is 28: vexatio dat intellectum. Sic alexander quando fuit percussus, recognovit se non filium jovis, sed mortalem, ut ipse ait suis militibus.



Numerus 13


Hic ponit processum impiorum.
Et primo ponit causam nequitiae eorum. Secundo describit nequitiam, ibi, cujus maledictione etc.. Tertio contra eam implorat divinum auxilium, ibi, exurge domine Deus. Causa nequitiae est duplex: scilicet permissiva et inductiva. Secunda, ibi, quoniam laudatur peccator. Circa primum tria facit. Primo ponit divinam dissimulationem, quae videtur causa male agendi malis. Eccl. 8: quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore filii hominum perpetrant mala; unde subdit: ut quid domine recessisti longe a nobis? Inquantum non punis affligentes nos, et in hoc videris nos despicere, in opportunitatibus, idest tempore in quo deberes ferre auxilium. Vel in opportunitatibus, idest opportune hoc facis: quia sancti inde proficiunt ad meritum vitae aeternae. Secundo ponit dissimulationis effectum, dum superbit impius.
Et ponit duplicem effectum in malis. Superbiam, eo quod non statim puniuntur a Deo; et ideo dicit: superbit impius, in potestatibus, incenditur pauper, idest affligitur. Vel incenditur spiritualiter ex consideratione superbiae impiorum et eorum peccatis Ps 68: zelus domus tuae comedit me. Tertius effectus est, quia comprehenduntur in consiliis quibus cogitant, quia consilia eorum finaliter destruent eos Pr 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.



Numerus 14


Quoniam. Hic ponuntur tres causae inducentes ad peccatum. Prima est adulatio. Secunda contemptus Dei, ibi, dixit enim in corde suo. Tertia praesumptio, ibi, non est Deus: circa primum tria facit. Primo ponit adulationem ejus. Secundo effectum. Tertio divinam clementiam. Laudantur autem, secundum glossam, peccatores de duplici peccato: scilicet carnalis concupiscentiae quantum ad seipsos, et injustitiae quantum ad proximum; ideo superbiunt. Sed secundum Hieronymum, quoniam laudatur, et ideo exacerbavit, in desideriis, quantum ad concupiscentiam, et iniquus, quantum ad injustitiam contra proximum. Littera hieronymi habet, vir avarus. Alia littera, raptor Is 5: vae qui dicunt bonum malum, quoniam ita est. Exacerbavit Dominum peccator, idest ad iracundiam provocavit. Hieronymus habet totum hoc sub uno versu: et alius versus incipit, ibi, peccator secundum multitudinem etc.. Potest autem legi secundum multitudinem irae suae non quaeret. Vel quia citra condignum punit, vel quia magna ira non punit modo, ut fortius puniat in futuro. Vel irae suae, scilicet peccatori, non quaeret, peccatum Deus.



Numerus 15


Non. Supra posuit psalmista quasdam causas malitiae impiorum: quarum una erat permissiva, quia Deus recedebat longe; secunda inductiva, scilicet lingua blandiens: hic ponuntur aliae causae motivae, scilicet intrinsecae: quae sunt duae: scilicet Dei contemptus, et propria praesumptio. Secunda, ibi, dixit enim in corde suo. Circa primum duo facit. Ponit primo, quod de Deo non recogitat. Secundo, quod ejus judicia non formidat, ibi, auferuntur. Circa primum duo facit. Quia primo ponit aversionem a Deo, sive ejus contemptum. Secundo aversionis effectum, ibi, inquinatae. Dicit ergo, non est Deus in conspectu ejus. Hieronymus habet, in cogitationibus quia nihil de eo cogitat; et continuatur sic: non quaeret Deum peccator, quia non est in conspectu ejus, idest in intentione, vel cogitatione: job 21: dixerunt Deo, recede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus. Effectus est, quia inquinatae sunt, idest sordent omni tempore viae suae. Viae peccatoris sunt cogitationes, vel voluntates Sg 1: in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Et dicuntur inquinari per peccatum, vel ad similitudinem peccatorum praecedentis temporis. Hoc allegorice de antichristo, moraliter de peccatoribus dici potest: quia eo ipso quod Deus non est in intentione eorum, convertunt se ad temporalia; ex quibus anima inquinatur, inquantum permiscetur eis quae sunt pejora quam anima. Sed anima permixta Deo, qui est anima melior, non inquinatur, sed clarificatur; Thren. 1: sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui: ps. 34: viae illorum tenebrae et lubricum: hier. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas quae continere non valent aquas. Hieronymus habet, parturiunt viae ejus, quia peccatores proponunt facere diversa Lc 12: anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos, comede et epulare.
Et dixit Dominus, stulte, hac nocte etc.. Ps. 17: concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Temporalibus adhaerens, in uno non infigitur, quia non sufficit: et propter hoc diversa cogitat.



Numerus 16


Auferuntur. Hic ostendit quomodo contemnunt divinum judicium.
Et primo ponit causam. Secundo ostendit effectum, ibi, omnium inimicorum. Judicia tua, idest beneficia tua, auferuntur a facie ejus, idest a mente et memoria ejus: et sic non timebit quia non cogitat de eis Pr 28: viri mali non cogitant judicia: qui autem requirunt Deum, animadvertunt omnia Da 13: declinaverunt oculos suos ne viderent caelum. Sed hieronymi litteram oportet extorte dicere omnes inimicos suos despicient, quasi scilicet non credit judicia Dei.
Et dominabitur, supple in corde suo. Vel aliquando ex Dei permissione mali dominantur inimicis.
Et haec est causa, quare non cognoscuntur divina judicia: habac. 1: ipse de regibus triumphavit: ibidem: impius praevalet adversus justum propterea egressum est judicium perversum. Alia causa est praesumptio de seipso: et praesumunt duo. Stabilitatem; et hoc est quod dicit: dixit in corde suo, non movebor a generatione, idest dominium meum non extendetur ab una gente in aliam, non multis mala inferam: non movebor, idest non amittam prosperitatem Is 47: aggravasti jugum tuum valde, dixisti in sempiternum ero domina. Hieronymus habet, et dixit, in aeternum ero a generatione sine malo, idest nunquam patiar malum Ap 18,7: sedeo regina, et vidua non sum.
EtLc 3, in Glossa exponens unam: dixit peccator volens perpetuare nomen suum non ibit per celebritatem et famam. Sine malo, idest non faciam malum. Vel non movebor, idest non perveniam ad possessionem domorum, sine malo, violentiae et injustitiae.
Et sic faciet antichristus secundum glossam. Vel ego antichristus non movebor, idest inquietabor, a generatione in generationem sine malo, scilicet ero secundum quod est licitum.



Numerus 17


Cujus. Hic ponit processum malitiae.
Et primo in corde, de quo jam dictum est. Secundo de ore. Tertio de opere, sedet in insidiis etc.. Circa primum duo ponit. Peccatum oris, quod committitur tripliciter. Aliquando maledicendo Deum vel proximum quod est in blasphemiam prorumpere Is 1: blasphemaverunt sanctum Israel. Quandoque maledicunt semiplene, quando timore retrahuntur. Aliquando in injurias prorumpendo, et hoc est os plenum amaritudine, Glossa, amaris verbis et minis Ep 4: omnis amaritudo, indignatio, blasphemia et clamor tollatur a vobis. Aliquando decipiendo, et hoc est plenum dolo 1Co 6: neque maledici neque raptores regnum Dei possidebunt He 12: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per eam inquinentur multi. Secundo ponit radicem cordis, sub lingua, idest in interioribus cordis labor latet: Glossa, idest iniquitas. Cogitat enim perficere iniquitatem in qua laborat: hier. 9: ut inique agerent laboraverunt: job 20: cum dulce fuerit in ore ejus etc.. Vel labor, quia aliis cogitat inferre laborem et dolorem: dolor, idest pernicies ex labore sequens Is 59: labia viri locuta sunt mendacium, et lingua vestra mendacium et iniquitatem facit.



Numerus 18


Hic ostendit processum malorum quantum ad corpus; et circa hoc duo facit. Primo proponit eorum processum. Secundo processus terminum, in laqueo, circa primum tria facit. Primo proponit cum quibus insidietur, ibi, cum divitibus. Secundo, contra quos: ut interficiat innocentem. Tertio quomodo insidiatur, insidiatur in abscondito, dicit ergo. Mali non contenti locutione, laborant perficere, unde sedet in insidiis, cogitans quomodo noceat aliis. In occultis, propter simulationem: eccl. 11: multae insidiae sunt dolosi. Cum divitibus, idest consiliariis: eccl. 13: venatio leonis onagri in eremo, sic pascua divitum pauperes. Hieronymus habet juxta vestibulum, idest cameram suam. Contra quos ostendit? Certe contra innocentes: unde ut interficiat innocentem, corporaliter vel spiritualiter Ex 23: insontem et justum non occides.
Et contra pauperes; unde oculi ejus in pauperem respiciunt Is 3: quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Glossa, antichristus cum divitibus habebit consilium contra pauperes. Hieronymus habet, oculi ejus in robustos, quia pauperes in temporalibus non sunt robusti, sed in spiritualibus: job 16: hostis meus terribilibus oculis intuitus est me.



Numerus 19


Insidiatur. Hic ponitur modus insidiandi.
Et primo ponit similitudinem, sicut leo in spelunca sua, scilicet sic principes mali pauperes opprimunt Pr 28: leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Secundo ipsum modum insidiarum, insidiatur ut rapiat Pr 12: verba impiorum insidiantur sanguini. Vel insidiatur ut rapiat pauperem, idest bona pauperis per violentiam et fraudulentiam. Subdit modum rapinae dum attrahit, alliciendo promissis, vel violentia, vel fraudulentia Pr 7: blanditiis labiorum attrahit illum in sagena.



Numerus 20


In laqueo. Hic ponuntur duo.
Et primo, ad quid pervenit eorum conatus. Secundo causam, ibi, dixit enim. Pervenit enim conatus peccatoris secundum ejus intentionem ad prostrationem pauperis: unde, in laqueo suo; sed secundum Dei ordinationem pervenit primo ad evacuationem potestatis: unde, inclinavit se. Contingit enim bellicosos quandoque in principio, postea converti ad delicias, et sic facti effeminati expelluntur.
Et ideo Philosophus dicit, quod servantes dominium, non faciant filios suos delicate nutrire: eccl. 47: inclinasti femora tua mulieribus: ps. 13: omnes declinaverunt. Secundo ad totalem casum Pr 16: ante ruinam exaltatio: quia signum ruinae exaltatio. Glossa exponit de antichristo. Hieronymus habet aliter, dum attrahit eum ad laqueum suum, et confractum subjiciet et irruet viribus suis valenter. Leo primo prosternit animal captum. Secundo subjicit. Tertio incumbit super illud. Causa enim est falsa securitas quam concipit. Primo de praeterito: quia oblitus est Deus, scilicet peccatoris. Contra eccl. 16. Ne dicas in corde tuo, a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur? Item ibidem, 23: delictorum meorum non rememorabitur altissimus, et non intelligit quoniam omnia videt oculus ejus. Secundo de futuro. Avertit faciem suam ne videat in finem: job 37: nubes latibulum ejus etc..



Numerus 21


Exurge. Supra psalmista diligenter prosecutus ordinem humanae iniquitatis; hic quasi zelo ductus et exclamans implorat auxilium contra hujusmodi nequitiam.
Et primo implorat auxilium. Secundo inducit orationes et exauditiones. Tertio praenuntiat suam exauditionem. Secundum, ibi, ne obliviscaris. Tertium, ibi, contere.
Et petit unum, et aliud praesupponit: petit quod surgat, exurge. Videtur dormire Dominus quando patitur bonos affligi; surgit, quando liberat Is 53: consurge consurge, induere fortitudine tua sion: supponit divinam potentiam, exaltetur manus tua, in potentia: et loquitur ad similitudinem percutientis irati quando vult percutere hostem qui sublevat manum: eccl. 36: alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam Is 26: exaltetur manus tua ut non videant. Videant etc..
Et confundantur zelantes populi. Rationes ponit, ne obliviscaris.
Et nota quod quia iste psalmus est factus contra peccatores persequentes justos, semper ponit ex una parte malitiam peccatorum, et ex alia justorum afflictionem. Ponit ergo primo rationes. Secundo ostendit eas efficaces, vide quoniam etc..
Et ponit duas rationes: unam ex parte justorum; et aliam ex parte malorum, ibi, propter quid irritavit? Dicit ergo et exaltetur, quia alias videbitur verum quod mali dicunt, te esse oblitum pauperum Is 49: numquid potest oblivisci mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui: ps. 136: adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Alia ratio ex parte malorum qui gravius peccant si non puniantur: eccl. 8: et quia non cito profertur contra malos sententia etc..
Et ideo dicit propter quid; quasi dicat, propter hoc peccando Deum irritant impii, quia non credunt ab eo requiri per poenas: job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat: et dicis quid novit Deus; et quasi per caliginem judicat Ez 9: dereliquit Deus terram.



Numerus 22


Vides. Fortificat rationes. Primo secundam, dicens, tu solus vides laborem quem inferunt mali bonis, ut ex hoc tradas, idest in posterum, eos in manus tuas, idest justitiae tuae, qui modo habes eos in manibus potestatis tuae, et modo justitiam non exerces. Hoc autem ignorant peccatores: quia ratio providentiae tuae eis ignota est: job 11: videns iniquitatem nonne considerat? Item ibidem 12: apud ipsum est fortitudo et sapientia, ipse novit decipientem et eum qui decipitur: et adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem Rm 11: incomprehensibilia sunt judicia ejus. Vel, in manus tuas, idest filii tui Jn 13: sciens quod omnia tradidit ei pater in manus. Vel secundum Augustinum hic versus dictus est ex parte impiorum quod dixit in corde suo non requiret, scilicet Deus.
Et iterum dixit, quoniam vides tu laborem. Praelatus aliquando videt culpam subditi, et non punit timens laborem, vel etiam poenam a punito; et ideo dicit, impius dixit: o Deus non punis: quia non te sequitur labor et dolor. Sed prima est melior littera.



Numerus 23


Tibi. Hic confirmat primam rationem; quasi dicat: non debes oblivisci, quia tibi derelictus est pauper, unde ad te spectat cura de eo Is 52: gaude et laetare simul deserta hierusalem: quia consolatus est Dominus populum suum. Omnes qui nihil habent in mundo nisi solum Deum, auxilium eorum ad Deum solum spectat; 2 paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus refugii ut oculos nostros dirigamus ad Deum. Sed signanter loquitur: homines enim in mundo isto defendunt se quandoque per divitias. Ps. 48: qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Quandoque per consanguineos et amicos et defensores; sed qui non habent ista, derelinquuntur Deo, et ideo dicit, tibi enim derelictus est pauper: job 36: eripiet pauperem de angustia sua. Item ibidem 3: flebam quondam super eo qui afflictus etc.. Thren. Ult. Pupilli facti sumus absque patre: ps. 87: sicut homo sine adjutorio.
Et si sic de paupere ex necessitate; multo magis de paupere ex spiritu: et hoc quantum ad primum. Quantum ad secundum dicit, orphano tu eris adjutor, qui non habet defensorem: ps. 67: patris orphanorum et judicis viduarum. Item 26: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.9 Num.5