Thomae Aq, in Psalmos Psa.17 Num.2


Numerus 3


Circumdederunt. Hic ponitur necessitas liberationis.
Et primo magnitudinem liberationis ostendit. Secundo orationem quam fundit ad Deum, in tribulatione. Tertio ponit exauditionem, exaudivit. Nota quod ista tria sic sunt ad invicem ordinata, iniquitas, mors et infernus, quod ex iniquitate homo inducitur ad mortem, et per mortem deducitur ad infernum: et sicut primum est via ad secundum, ita est secundum ad tertium.
Et ideo primo dicit de primo progressu. Secundo de secundo, quod de morte vadunt ad infernum, ibi, dolores inferni etc.. Primo duo facit. Primo ponit modum. Secundo viam ad eam, scilicet iniquitatem, torrentes iniquitatis. Dolor mortis maximus est 1S 15: siccine separas amara mors? Si 41: mors, quam amara est memoria tua. Unde quando quis non potest eam effugere, tunc circumdant eum dolores; et tanto magis, quanto sunt ineffugabiles. Via est iniquitas: quasi: ideo timeo eam, quia, torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Torrens est fluxus aquae decurrentis cum impetu: job 6: sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Impetus ergo subitus iniquitatis interioris, puta subitae tentationis et gravis, est torrens impellens ad peccatum. Vel exterioris, sicut impetus alicujus hostis.
Et hi, conturbaverunt me.



Numerus 4


Dolores. Hic prosequitur secundum progressum; et ideo dicit, dolores inferni, idest similes infernalibus Gn 57: lugens in infernum descendam. Vel dolores qui concipiuntur ex timore inferni.
Et hi circumdant quando inevitabiles sunt.
Et veniunt hi dolores, quia praeoccupaverunt me laquei mortis. Quae mors?Pr 21: qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est: et impingetur ad laqueos mortis. Ecce necessitas. Sed remedium apposuit orationis.
Et primo ponitur oratio; et ideo dicit, in tribulatione mea invocavi Dominum. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me: baruch 3: nunc domine Deus etc. Is 55: quaerite Dominum dum inveniri potest etc.. Ps. 49 invoca me in die tribulationis et eruam te Sg 7: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Consequenter ponitur orantis devotio, quia, ad Dominum meum clamavi, idest cum magnitudine devotionis orantis: ps. 119: ad Dominum cum tribularer etc. He 5: cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est: et dicit, ad Dominum meum clamavi, non alienum Dt 10: Dominum Deum tuum adorabis etc.. Tertio ponitur exauditio, exaudivit. Duo dixerat: se invocasse et clamasse.
Et ideo dicit exauditam vocem et clamorem. Unde? De templo sancto vocem meam exaudivit. Templum Dei est ipsa excellentia suae sanctitatis, quia Dominus est templum suum Ap 21. Templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est etc.. Item templum est ipse Christus Jn 2: hoc autem dicebat de templo corporis sui, in quo Deus est per unionem personae. Item anima justa, in qua Deus est per gratiam 1Co 3: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Item beata virgo Ps 5: adorabo ad templum sanctum tuum, in qua, idest per quam exaudivit nos Deus: ps. 33: exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Item ecclesia: ps. 10: Dominus in templo suo.
Et de quolibet templo isto exaudivit: 1R 18: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in loco habitationis tuae.
Et non solum orationem dicit exauditam, sed etiam clamorem; ideo dicit, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
Et dicit, in conspectu, idest in oculis ejus, quia omnia videt: exo. 3: videns vidi afflictionem etc.. Vel in conspectu, idest in beneplacito: vel in corde, ubi ipse solus conspicit 1S 16: homo videt ea quae apparent, Deus autem intuetur cor.
Et introivit in aures ejus, per acceptationem: jac. 5: clamor eorum in aures Domini. Vel in aures, idest in clementiam ejus: eccl. 15: oratio humiliantis se nubes penetrat.



Numerus 5


Commota. Supra egit psalmista de affectu concepto ex beneficiis liberationis; hic agit de potentia liberantis. Potentia agentis ostenditur ex effectu agentis; quae autem hic dicuntur, possunt ad duplicem Dei effectum pertinere: scilicet ad illum qui ostenditur in corporalibus, et ad effectum redemptionis.
Et forte verius ad utrumque: quia ea quae hic dicuntur sub figura corporalium, spiritualiter complentur per effectum redemptionis. Effectus autem divinae potentiae maxime manifestatur in rebus corporalibus, quia spiritualia minus sunt nobis nota; et praecipue in illis quas homines admirantur; et haec sunt commotiones elementorum, scilicet terrae, aeris, aquae et ignis. Dividitur ergo pars ista in tres partes. Primo ostendit Dei potentiam in effectibus qui sunt circa terram. Secundo in permutationibus aeris. Tertio in permutationibus aquarum. Secunda, ibi, inclinavit caelos. Tertia, ibi, apparuerunt fontes aquarum. Sed si ad mysterium referatur, dividitur in duo. Primo ostendit fructum divinae redemptionis factae per Christum. Secundo modum ipsius, ibi, inclinavit caelos. Prima in duo. Ad primum referendo, primo agit de effectu terrae, quae est ab imo. Secundo de eo, qui a summo ascendit. Si mystice, sic ostenditur duplex effectus redemptionis: scilicet poenitentia peccatorum, et devotio justorum, ibi, ascendit. Sed secundum quod refertur ad corporalem effectum, qui est ab imo terrae, maxime mirabilis effectus est terraemotus etc.. Hic tria tangit. Primo ipsam commotionem. Secundo id quod mirabilem eam reddit. Tertio ejus causam. Dicit ergo, commota est et contremuit terra. Dupliciter aliquid movetur. Uno modo movetur aliquid de loco in locum: et sic non movetur terra. Alio modo ad modum trementis: et sic mirabilem facit esse terraemotum concussio montium: quia si terra mollis moveretur, non esset mirabile; sed quando moventur montes, tunc mirabile est; et ideo dicit, conturbata sunt, quia videntur stabilitatem amisisse. Prima causa est voluntas divina; et hanc exprimit metaphorice cum dicit, quoniam iratus est eis, scilicet Deus. Sicut cum Dominus turbatur, qui ei assistunt, tremunt; ita ad commotionem Dei omnia turbantur. Mystice designatur per hoc commotio hominum ad poenitentiam. Item inter eos quidam sunt minores: et hi designantur per terram; unde dicit, commota est et contremuit terra, idest qui prius peccatores erant et terreni: is. 51: posuisti ut terram cor tuum, et quasi viam transeuntibus. Haec commota est per affectum a terrenis ad caelestia, et hoc a tremore quem concepit de poenis: is. 26: a timore tuo domine concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Quidam sunt magni; et hi dicuntur montes, idest superbientes in saeculo. Commota sunt, per Christi adventum. Montium fundamenta sunt illa in quibus firmantur, scilicet divitiae, potestates et honores: ps. 45: transferuntur montes in cor maris, puta turbantur quando veniunt adversitates; et post totaliter commoventur: is. 23: Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret omnem superbiam gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. Omnia regna et potestates quae habent initium, habebunt occasum: ratio est, quoniam turbatus est eis. Hoc potest dupliciter intelligi. Si de malis, non est dubium quin ex vindicta Dei, quae dicitur ira, transferentur; si de bonis, idest quoniam ira Dei eis innotuit, ideo convertuntur. Innotuit enim per eum Rm 1: revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent.



Numerus 6


Ascendit. Hic ponitur corporaliter exponendo effectus, qui est a summo. Effectus autem terrae a summo est, quando terra caelesti igne in aliqua sui parte comburitur: et circa hoc duo facit. Primo tangit materiam ipsam. Secundo accensionem ignis et combustionem. Materia ejus est fumus siccus resolutus ascendens quousque inflammetur; et ideo dicit, ascendit fumus in ira ejus, idest in voluntate ejus, idest Dei per quam sic punit. A facie, idest a potestate ejus, ignis exardescit, idest accenditur; et carbones, idest materia combustibilis hic incenditur. Mystice per hoc innuuntur duo: scilicet devotio orationis, et inflammatio caritatis. Ascendit: et ex hoc consideratur ira Dei contra peccatores. Ascendit fumus, devotae orationis Ap 8: ascendit fumus aromatum, idest ignis caritatis: a facie ejus, idest Christi, exardescit Lc 12: ignem veni mittere in terram. Carbones succensi sunt ab eo, scilicet isti susceptivi accensionis. Carbo aliquando habuit ignem; sic homo a principio habuit caritatem, sed extinctus erat; sed isti succensi sunt a Christo. Item carbones non humidi sic incenduntur, sed humidi, non: sicut humidi fluxu carnalium: ps. 119: sagittae potentis acutae cum carbonibus etc.. Commota est et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis. Deus irasci dicitur, quia ad modum irati se habet non in se, sed quantum ad effectum: Dominus autem iratus facit tremere servum, et leo catulum. Pro quo sciendum, quod virtus continens membra dimittitur exterius, et revertitur interius, puta ad cor quasi fugiens, et cedens malo imaginato: vel virtuti surgenti contra eam cui resistere non potest, et membra tremunt, sicut murus cum concutitur fundamentum. Anima enim continet corpus, et est quasi fundamentum ejus; et pars animae partem corporis. Unde concusso fundamento concutitur murus; et concussa virtute concutitur membrum. Sic ergo effectus irae in animali est tremor. Dicitur autem animal tremere, quando concutitur pars ejus, toto in eodem loco manente: et similiter quia contingit hoc in terraemotu, dicitur terra tremere per similitudinem ad animalia. Dicitur enim Deus irasci terrae in terraemotu. Vel sic. In homine sunt quatuor: scilicet ratio, vires sensitivae, natura, res et corpus. Sed in mundo sunt Deus, angeli, animalia, plantae, et elementa. Videmus enim quod ad malum imaginatum, cui corpus non potest resistere, corpus statim tremit; non ex cognitione, sed quodam naturali ordine sive naturaliter, inquantum virtus mali imaginati est potentior.
Et similiter Deus cum vertit virtutem suam super terram, licet non cognoscat iram, naturaliter tremit. Fundamenta, idest aliquae concavitates sive terra concava, qua mota montes concutiuntur. Quoniam iratus etc.. Prima causa est voluntas Dei sive virtus ejus volens in eis agere: sed mediantibus causis secundis hoc agit; ita quod omnes causae secundae comparantur ad terram sicut imaginatum malum commovens membra. Ascendit fumus. Ubi nota secundum Philosophum, quod a terra humida resolvitur virtute caloris solis vapor calidus et humidus; a terra autem sicca vapor siccus et calidus; sed naturaliter plus ascendit secundus quam primus. Hic enim assimilatur igni, ille aeri: et hunc vaporem psalmista vocat fumum, secundum calidum et siccum. Philosophus vero vocat eum materiam incendii. Sursum enim latus hic vapor cum modico augmento caloris factus, per modum circulationis accenditur. Qui quidem fumus siccus si habeat longitudinem et latitudinem, postquam accensus est, vocatur flamma. Est enim flamma, secundum Philosophum, spiritus sicci ardoris. Si longitudinem tantum, vocatur daly sive titiones et aegibes sive caprae et sidera. Daly quidem quando est materia illa incendii longa, continua sine scintillatione. Caprae vocatur quando est cum scintillatione, idest quando videtur salire et discurrere, sicut caprae. Sidera, quando est materia discontinua, et videtur volare sicut sidera: et hoc habet minimum de materia. Est et aliud genus siderum, quod est frigus expellens calidum: et talia sidera non videntur volare, sed magis projici, ut dicit Philosophus: et generantur non ex fumo omnino sicco, sed vapore magis humido et calido; qui secundum naturam suam non tantum ascendit sicut siccus, sicut dictum est.
Et quia est siccum, patitur a frigido et repercutitur, et inferius projicitur.
Et fit hoc in die et in sereno: alias extingueretur a densitate et humiditate aeris.
Et quia videtur in die, signum est, quod est prope terram. Accenditur autem dupliciter; et per continuationem, sicut superior flamma accendit inferiorem lucernam; sive per motum a frigore et constrictione, sive conglobatione calidi. Sic ergo dicit, ascendit fumus, idest exhalatio sicca: in ira ejus, idest per voluntatem ipsius volentem agere in eo.
Et ignis, idest ille fumus qui vocatur ignis etiam a Philosopho in principio metaph., quasi eo quod non habeat proprium nomen: sicut exhalatio humida quae vocatur vapor; sed dicitur ignis, quia disposita est ad ascensionem, et quia est calida et sicca sicut ignis. Iste enim ignis exarsit, idest accensus est, scilicet a Deo tamquam a prima causa: qui quidem ignis accensus vocatur dalus, flamma et sidera: sidera dico generata primo modo, ut dictum est.
Et carbones succensi sunt ab eo, idest sidera secundo modo generata. Vel sic. Commota est etc.. Vapor siccus virtute caloris solis a terra elevatus, aliquando est subtilis: et tunc elevatur superius, et facit intensionem, ut dictum est supra. Aliquando in superficie terrae est aliquantulum grossior; unde a frigore repercussus non tantum ascendit, et est ventus; aliquando in terram elevatur grossior vapor siccus, qui propter suam grossitiem et terrae soliditatem et profunditatem non expirat extra, sed clauditur in terra, et congregatur in aliqua concavitate terrae simili sibi, et coarctatur ab aliquo corpore non sibi simili in specie, et sic agitatur in terrae visceribus: et sic commovet eam: nec mirum, cum videamus ventum in mari facere undas quasi montes, et in terra elevare arbores et aedificia facere corruere, et in aere tempestates maximas facere. Quod autem ventus sit causa terraemotus, signum est quod ante terraemotum consuevit fieri tranquillitas a ventis; sed post terraemotum sunt venti. Materia autem terraemotus subtiliata per calorem solis expirat a terra: et sic cessat terraemotus et fit ventus. Causa terraemotus est impulsio unius venti ab alio: et propterea non potest esse in tota terra simul, sed durant per ducenta miliaria ad plus, ut dicit seneca.
Et dicit quod terraemotus divisit siciliam a calabria, et hispaniam ab africa.
Et durat aliquando per quadraginta dies; aliquando per unum annum. Item nota quod terra solida a qua non potest vapor exire exterius, apta est ut cito moveatur: ea enim quae est de natura lapidea, non leviter movetur et concutitur; oportet tamen ab aliqua parte porosam esse, unde ingrediatur vapor; ut per poros intret, et per soliditatem contineatur.
Et si dicas, si ingrediatur non potest egredi, dicendum quod non potest semper hoc facere: quia aliquando semper continuatur ingressus et elevatio vaporis ad locum illum.
Et iterum, quia calidum non vadit inferius, ad hoc cooperatur unda maris claudens poros, et pro frigore recludens inferius. Unde loca cavernosa circa mare faciunt frequenter terraemotum. Item nota quod iste vapor continue egreditur de terra quantum ad aliquid, et propterea tempore terraemotuum animalia quae portant caput juxta terram saepe ex hoc inficiuntur per vaporem illum venenosum egredientem de terra.



Numerus 7


Inclinavit. Hic agit de ventis. Ubi nota quod materia venti est vapor vel exhalatio sicca calefacta, sed non ita subtiliata quod possit ad supremum locum ascendere, nec ita calefacta: unde impeditur a frigore et ingrossatur et repercutitur inferius: et haec repercussa movet aerem. Habet tamen tantum de caliditate quod non ita vincitur a frigore ut convertatur ad terram; et dicitur, caligo, et dicitur, sub pedibus, quia non est alta sicut illa quae accenditur in flamma. Aliquando autem non statim repercutitur, sed agitat nubes, quia non totaliter vincitur, nec directe redit inferius ad terram: et propter hunc motum tortuosum quasi nititur sursum ascendere, et non valet propter repercussionem; et hoc est quod dicit.



Numerus 8


Et volavit. Hic agit de permutationibus aeris secundum corporales effectus: et est triplex permutatio: scilicet in ventis, in nubibus et tonitruis: et agit de qualibet. Circa primum proponit tria. Primo causam effectivam omnium istarum transmutationum. Secundo materiam. Tertio modum. Causa autem omnium istorum est corpus caeleste, quod suo motu causat has alterationes aeris; et ideo dicit, inclinavit caelos, idest virtutem caelestium corporum ordinavit ad hos effectus: quia hoc habent a Deo.
Et descendit. Licet Deus immobilis manens omnia operetur, dicitur tamen moveri per effectum, inquantum facit mobiles effectus Sg 7: omnibus mobilibus mobilior est sapientia; et secundum hoc dicitur descendere, inquantum facit descendere virtutem caelorum. Materia ventorum est caligo, sive fumus siccus; non ita subtilis quod ascendat usque ad ignem, sed subsistens; et dicit, sub pedibus, idest sub potestate ejus; et totum est a Deo. Modus. Ascendit super cherubim. Notandum quod judaei fingunt quod sicut rex habet currum, ita habet Deus etiam currum, qui est cherubin; et imaginantur Deum corporalem et similem cherubin.
Et ideo in Psalmo hieronymi etiam de verbo ad verbum dicitur, equitavit super cherubin.
Et isti habent falsam imaginationem; quia quae imaginabiliter dicuntur in scriptura, signa sunt spiritualis veritatis. Divina autem sapientia moveri dicitur, inquantum motum causat in mobilia. Quidquid autem causat Deus in istis inferioribus, causat ministerio spiritualis creaturae: unde dicit Augustinus quod Deus movet corporalem creaturam mediante spirituali: sed non facit hoc sua virtute spiritualis creatura, sed Deo praesidente.
Et dicitur hoc specialiter facere cherubin, quia interpretatur plenitudo scientiae: et Deus omnia per suam scientiam facit.
Et dicitur esse super cherubim, quia scientia Dei excedit scientiam angelorum.
Et ideo facit hoc Deus, volans, idest volare faciens.
Et per cherubin, idest per suam scientiam, et super eos qui excedit illos: et dixit volavit, quia motus venti non est uniformis: et dicit, pennas ventorum, propter velocitatem motus eorum. Mystice hic ponitur mysterium incarnationis.
Et primo ponitur Christi incarnatio, per quam exivit et venit in mundum. Secundo ejus ascensio, qua ivit ad patrem, ibi, ascendit super cherubim. Tertio ea quae post Christi ascensionem in ecclesia facta sunt, et posuit tenebras. Dicit ergo, inclinavit caelos et descendit, etc.. Si quis magnus facit humilitatem alicui parvo de villa, dicitur facere injuriam et dejectionem toti loco cui praesidet. Sic filius hominis dicitur humiliare se et inclinare caelos, quia voluit venire ad nos humilis. Descendit, idest visibilis apparuit: baruch, 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. 1 joan. 1: quod vidimus et audivimus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae. Descendit ergo per humilitatem accipiendo carnem humanam, moriendo et docendo humilia. Vel, inclinavit caelos, idest praedicatores, et descendit, faciens eos dicere capacia hominibus.
Et caligo, idest diabolus et omnes mali, sub pedibus ejus, idest Christi Ps 109: ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. De ascensione dicit, ascendit super cherubim Ep 4: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Super cherubim, idest super ordines angelorum Ep 1: constituens eum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem etc..
Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius: hier. 32: fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu.
Et dicit specialiter, super cherubim, quia non solum ascendit ut est etiam eis superior, sed quia eis est incomprehensibilis. Volavit, volavit, duplex volatus intelligitur hic. Primo inquantum fama ejus post ascensionem in brevi tempore per totum mundum crevit; unde dicit, super pennas ventorum, idest plus quam pennae quae sparguntur impulsu ventorum, quia in modico tempore ante tres annos Ps 18: in omnem terram exivit sonus eorum etc.. Quia ante destructionem hierusalem. Vel, volavit etc. Ascendens in caelum factus invisibilis, et volavit ab aspectu nostro Ac 1: nubes suscepit eum ab oculis eorum. Item volavit super pennas ventorum, idest super scientiam angelorum: ps. 103: qui facit angelos suos spiritus etc.. Unde dicitur in lib. 5 de causis, quod prima causa superior est omni narratione: et non deficiunt linguae a narratione ejus, nisi quia deficiunt a narratione esse ipsius, quia est super omnem causam.
Et dicit commentator, quod ejus non est judicium nec cognitio.
Et posuit tenebras, etc.. Sicut dictum est, quae hic inducuntur ad ostendendum Dei miram potentiam, qua david liberatus est, possunt referri ad corporales effectus in figura, et ad spirituales in mysterio. Primo ergo introducit psalmista secundum quod exponitur secundum corporales effectus excellentiam divinae potentiae in aere: et hoc tripliciter: scilicet quantum ad ventos, quantum ad pluvias et nubes, et quantum ad fulgura.
Et quia de ventis supra dictum est, dicendum est de pluviis in aere. Secundum ergo nubes et pluvias, invenimus duplicem commutationem in aere; unam de sereno in nubilum, aliam de nubilo in serenum. Primo ergo ponit primam commutationem. Secundo secundam, ibi, prae fulgore. Circa primum tria facit. Primo ostendit nubilosi temporis obscuritatem. Secundo adhibet similitudinem. Tertio ponit obscuritatis causam. Dicit ergo quantum ad primum: posuit tenebras latibulum suum. Dicitur quod Deus habitat in caelo. Unde quando nubes occultant caelum, videtur Deus habitare in occulto Ez 32: caelum nube tegam.
Et posuit similitudinem de tabernaculo: et ideo dicit, in circuitu ejus tabernaculum ejus. Tabernaculum enim ponitur et deponitur sicut nubes. Dicit, tenebrosa aqua in nubibus aeris. Consequenter agit de secunda. Prae fulgore etc.
Et utitur tali similitudine: quando venit lux, expelluntur tenebrae; et sic Deo ostendente lumen suum, fugit obscuritas nebularum.
Et ideo dicit: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, prae fulgore luminis a facie tua nubes transierunt, sicut fulgore sive splendore solis, nubes fugiunt et liquefiunt, ut in lib. Meteo. Dicitur. Dali vel titiones ponuntur in transitu nubium: quia similem causam generationis habet grando et fulgur, sive ignis. Antiqui vero dicunt, quod generantur in loco supremo; quod ostendit fortiorem congelationem a forti frigore causari. Unde plus requirit de frigore nix quam aqua: pluviae et grando plus quam nix: et tantum potest esse frigus, quod statim condensat in grandinem: aliquando prius in aquam, et postea in grandinem.
Et dicunt, quod vapores superius elevati congelantur multum, et ideo generantur grossi grandines. Sed Philosophus e contra dicit, quod grossiores essent in montibus, et in hyeme: cujus contrarium videmus, quia grossiores sunt in valle, et fiunt in vere et autumno, et generantur in loco propinquo. Item secundum Philosophum, aliquando veniunt angulares, quod est signum quod veniunt de propinquo: anguli enim citius liquefiunt. Unde sciendum, quod naturale est quod oppositum fortius agat in oppositum. Constat autem quod in nubibus admiscetur frigidum et calidum; ergo quando calor aeris circumstans constringit frigidum quod non potest consumere, tunc frigidum agit interius circumdante extra calore. Titiones autem cadentes habent duplicem causam generationis: unam per fumum superius ascendentem usque ad locum inflammationis, qui inflammatur; et sic secundum inflammationem descendit quousque invenit materiam combustibilem.
Et hoc tetigit quando dixit, carbones succensi sunt ab eo.
Et hic tangit alium modum, qui est per contrariam resistentiam. In nube autem aliquando est aliquid calidum, et istud a frigido exteriori constringitur interius et multiplicatur, ita quod materiam grossam adducit et cadit: et ideo carbones, ignis et grando habent similem generationem, scilicet constrictionem frigoris vel caloris, ut dictum est. Dicit ergo, prae fulgore in conspectu ejus etc..
Et haec transierunt simul cum carbone et grandine, quae generantur ex nubibus, ut dictum est.



Numerus 9


Hic agit de tertia permutatione.
Et primo de tonitruo. Secundo de fulgoribus, ibi, misit sagittas. Sciendum quod psalmista loquitur hic secundum hanc similitudinem, quod quicquid fit in caelo, attribuatur Deo. Unde sonum auditum in caelo accipit, quasi vox Dei esset. Est autem duplex sonus in caelo. Unus qui est in tonitruo; et hic, licet aliqui dicant extinctionem ignis in nube, psalmista reprobat, et dicit quod fit per concussionem ventorum: ita et nubes.
Et ideo psalmista dicit, intonuit de caelo Dominus. Item aliquando nubes grossae ex quibus grandines generantur quandoque cum sonitu: unde Philosophus dicit, quod aliquando ante grandinem est fragor nubium, aliquando non: sicut enim vapor calidus et siccus expulsus a frigido, scindes nubem facit sonum, ut patet in fulgure, sic vapor humidus congelatus in grandinem, et expulsus a calido, scindit aliqualiter et facit sonum.
Et ideo dicit, altissimus dedit vocem suam, idest manifestavit potentiam suam et sequitur, grando et carbones ignis, quae ex his nubibus generantur, ut dictum est. Vel sic, intonuit de caelo. Nota quod aliquando ad locum superiorem ascendit vapor humidus: et quia est de natura aquae, fiunt ex eo impressiones humidae, quae sunt nebula, ros, caligo, pluvia, grando, et nix, et hujusmodi. Diversificantur autem ista aliquando diversitate quantum ad caloris et frigoris tenuitatem et spissitudinem. Aliquando enim ascendit vapor siccus; et si solus ascendit, facit ventos; si autem sit comprehensus ille vapor siccus in vapore humido, tunc quando vapor humidus sursum ascendit, et incipit inspissari propter frigus, vapor siccus in vapore illo humido inclusus facit agitationem magnam et inflammatur: talis enim vapor cito inflammatur, ut est videre in vapore qui egreditur de ventre hominis: et haec inflammatio causa est fulguris et coruscationis. Agitatus autem vapor siccus in interioribus nubibus multiplicem sonum facit. Si etiam sic inflammatus percutiat latera nubis, et non scindat, tunc micat non clare; sicut si aliquis aliquem splendorem videret per pannum: est enim nubes aliquantulum pervia, unde aliqualiter videtur. Sonat autem sicut sonus flammae in medio incendio. Aliquando etiam sine inflammatione, et per consequens sine coruscatione fit sonus, quasi tumultuans: et hoc fit cum percutit, non inflammatus in lateribus nubis. Si autem percutiat latera et scindat, tamen cum difficultate quadam, et hoc in parte grossiori nubis, tunc est terribilis sonus, quasi aliquis pannum immensae latitudinis scinderet, et tunc visus fulguris vel coruscationis est curvus: quia non recte egreditur de nube, ut dictum est. Aliquando scindit nubem virtute magna et quasi subito, et totus vapor simul egreditur; et tunc sonat sicut vesica inflammata, vel si uter inflatus frangeretur super caput alicujus: et percutit aerem percussione fortissima. Aliquando vapor ille siccus ex inflatione crescit, et quaerens majorem locum facit dissolvere nubem subito, et sonare ad modum viridium lignorum crepidantium in igne, vel ovorum maxime; et hoc maxime apparet in castaneis, quibus in igne positis cum humidum incipit resolvi, et majorem locum quaerere, frangit testam resistentem, et cum impetu et sono magno exit. Aliquando etiam non valens exire extinguitur; et sonat ad modum ferri candentis in aqua extincti; quem sonum vocat Philosophus sisinum, vel stridorem. Aliquando etiam ille vapor facit diversa foramina in locis nubis minus spissis, et tunc facit quasi sonum sibili, sicut ventus quando exit per foramina. Aliquando antequam incendatur erumpit de nube, et tunc sonat sicut folles fabriles cum sufflant.



Numerus 10


Fulgura. Hic describit motum fulgurum, et comparat ea sagittae propter vehementiam venti a quo moventur.
Et dissipavit eos, scilicet peccatores, qui aliquando ex eis moventur: secundum diversitatem enim ventorum est diversitas motus fulguris: nam sicut superius cum de modo ventorum agebatur dixit, volavit volavit etc. Ut ostenderet diversum modum ventorum, ita hic dicit, fulgura etc. Ut ostendat diversum motum fulgurum. Dicit, conturbavit eos, quia dicit plinius (lib. 2, c. 12), quod secundum fulgura sunt augurationes; quia quandoque est bonum signum, scilicet quando fiunt ab oriente: aliquando non est bonum; et ideo homines augurantes conturbantur propter praesagia futurorum.



Numerus 11


Et apparuerunt. Hic agit de generatione aquarum, quae ex aliquibus principiis emanant, quae fontes dicuntur, ex quibus est omnis generatio aquarum. Hi autem dupliciter generantur. Aliquando ex causa consueta et naturali: sicut cum vapores super terram elevantur, et ex hac elevatione infrigidantur superius, et descendunt et fiunt pluviae: ita etiam ex calore terrae interius, et quando vapores non exeunt, congregantur et resolvuntur in aquam, et fiunt fontes aquarum. Sicut pluviae generantur in aere, ita fontes in terra; et ideo circa montes a quibus vapores non exeunt, fiunt fontes.
Et hoc est quod dicit, apparuerunt fontes aquarum. Aliquando generantur fontes ex subversione terrae ex terraemotu, ex cujus commotione apparent venae aquae in profundo terrae submersae; et ideo dicit, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Philosophus. Subversio est a vento intus incluso, sicut ventus in aere commovet aerem. Sed quando retinetur ventus fit terraemotus: et uterque ventus videtur ira Dei.
Et ideo dicit facta per terram, sicut terraemotum. Mystice secundum spirituales effectus: et sicut supra ostensum est mysterium incarnationis signans ipsam incarnationem per quam descendit, et ascensionem; ita hic designantur ea quae secuta sunt post. Primo ergo ostendit ejus occultationem. Secundo ecclesiae congregationem, ibi, in circuitu ejus. Tertio apostolorum praedicationem, ibi, tenebrosa aqua. Quantum ad primum dicit, posuit tenebras. Glossa distinguit quadrupliciter tenebras. Primo humanitatem Ez 32: solem nube tegam Is 45: vere tu es Deus absconditus. Secundo species sacramentales, sicut baptismus, et alia sacramenta, in quibus divina virtus operatur secrete. Tertio latuit in fide fidelium 2Co 5: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Quarto latenter operatur aliquid per malos, qui sunt tenebrae: jo. 1: lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Aliquando mali permittuntur aliquid facere contra sanctos; sed his tenebris existentibus, tabernaculum ejus, idest ecclesia, est in circuitu ejus: ps. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus: apo. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus etc. Per fidem et caritatem, inquantum sibi inhaerent tamquam medio, qui eis aequaliter favet, ut dicit Glossa. Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Hic agit de praedicatione apostolorum.
Et primo ponit qualitatem praedicationis. Secundo conditionem praedicantium, ibi, nubes. Tertio praedicationis effectum, apparuerunt fontes aquarum. Dicit ergo, tenebrosa aqua, idest doctrina, in nubibus, idest in prophetis et praedicatoribus. Hos vocat nubes, quia a terrenis elevati in nubibus compluunt verbum Dei Is 60: qui sunt isti qui ut nubes volant etc..
Et 45: rorate caeli desuper, et nubes pluant justum. Vel dicit, in nubibus aeris, idest apostolis elevatis a terra Is 5: mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem.
Et dicuntur apostoli aqua tenebrosa in comparatione ad fulgorem, idest Christum, qui apparebit videntibus eum;1Co 13: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Vel aliter, et sic punctetur: tenebrosa aqua in nubibus aeris: prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt: postea sequitur, grando et carbones ignis etc..
Et distinguitur duplex doctrina: scilicet prophetarum, et haec est obscura, quia velamen habet, ut dicitur2Co 3: usque in hodiernum diem idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Ideo dicitur, tenebrosa aqua in prophetis, idest doctrina. Sed doctrina novi testamenti est clara; et ideo dicit, prae fulgore; tota est una dictio, idest fulgida quia, ut diciturEp 3: aliis in generationibus non est agnitum: ps. 147: non fecit taliter omni nationi. Consequenter agit de ipsis doctoribus, et comparantur nubibus, sagittis et fulgoribus: nubibus pro praedicatoribus.
Et dicit tria. Primo eorum transitum; nubes. Qualitatem praedicationis, grando et carbones ignis. Auctoritatem praedicandi, intonuit. Nubes, idest apostoli, transierunt, de judaeis ad gentes Jb 37: nubes spargunt lumen suum, quae lustrant per circuitum Ac 13: vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia etc.. Grando nocet multum fructibus et floribus, et eorum praedicatio fuit quasi grando comminationis.
Et carbones ignis, idest verba inflammantia; et auctoritas, quia Dominus per eos loquebatur. Unde, intonuit de caelo Dominus, idest ipsis apostolis intonuit verba comminationis,Mt 10: non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis etc..
Et altissimus dedit vocem suam, scilicet mansuetudinis inflammando: jac. 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum etc..
Et primo sequitur verbum, grando, ex secundo, carbones ignis. Vel aliter, intonuit, super Christum Jn 12: venit vox de caelo dicens: et clarificavi, et iterum clarificabo; dicebat turba quae audiebat tonitruum factum esse.
Et altissimus dedit vocem suam, in transfiguratione Lc 3: hic est filius meus dilectus. Misit sagittas. Comparantur hic isti doctores sagittis propter fervorem spiritus sancti in eis Is 49: posuit me quasi sagittam electam.
Et 27: qui egredientur impetu a jacob, et implebunt faciem orbis semine.
Et dissipavit eos, quia aliis odor vitae in vitam, aliis fuerunt odor mortis in mortem 2Co 2: fulgura multiplicavit. Haec dicit propter claritatem miraculorum Jb 38: numquid mittes fulgura et ibunt et reverentia dicent tibi, adsumus.
Et conturbavit eos, idest fecit eos obstupescereAc 3, dicitur de miraculo petri, quod repleti sunt omnes stupore et extasi in eo quod contigerat. Apparuerunt fontes. Hic ponitur effectus praedicationis.
Et primo ponitur effectus. Secundo principium, ab increpatione.
Et est duplex effectus. Unus ostenditur cum dicit, apparuerunt fontes aquarum, idest documenta Sapientiae Is 41: aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. Item 12: haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. Vel dona spiritus sancti Za 13: erit fons patens domui david et habitatoribus hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Alius effectus ponitur cum dicit, revelata sunt fundamenta: scilicet sancti patriarchae, supra quos fides nostra fundata est; quia quod in eis dictum vel factum est figuraliter, revelatum est per apostolos. Principium autem horum est, quando Christus incoepit increpareMt 4: poenitentiam agite; appropinquavit etc. Lc 13: nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Ab inspiratione spiritus irae tuae, quando inspiravit quod omnes turbaremur contra peccata.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.17 Num.2